Skip to the text

Primus prologus in septem libros

Accipe, frater charissime, hoc sententiarum munus, quas tibi de verbis Apocalypsis beati Joannis apostoli et evangelistae fieri postulasti. Libenter enim in hoc opere studii nostri labores impendimus, ut habeas ex hoc quoque libro, sicut ex caeteris plerisque Novi vel Veteris Testamenti libris quod sensum tuum erudiat, affectum accendat, studium ad majora promoveat, et perducat; et, sicut alibi diximus, ex his omnibus nobis gratiam non damus, sed Deo, de cujus dono, et sanctis doctoribus, de quorum plenitudine haurimus quae propinamus. Liber iste per septiformem Spiritus sancti gratiam editus, septem episcopis, et septem Ecclesiis Asiae directus, ac potius universali Ecclesiae sanctae per orbem circumquaque dilatatae septem spiritualibus donis ditatae divina providentia ad eruditionem et consolationem datus per septem divisiones distinguitur. Posito namque titulo libri ubi additum est, Joannes septem Ecclesiis. Prima visio sic incipit, ubi dicitur: Ego Joannes frater vester, et particeps in tribulatione, et regno, et patientia in Jesu. Secunda visio incipit, ubi scriptum est: Post haec vidi et ecce ostium apertum in coelo, et vox prima quam audivi tanquam tubae loquentis mecum. Tertia, sic incipit: Et vidi septem angelos stantes in conspectu Dei, et datae sunt illis septem tubae. Quarta visio incipit, ubi ait: Et apertum est templum Dei in coelo, et visa est arca testamenti ejus in templo ejus. Quinta visio incipit, ubi dicit: Et vidi aliud signum in coelo, magnum et mirabile, septem angelos habentes plagas novissimas, quoniam in illis consummata est ira Dei. Sexta visio incipit his verbis: Et post haec vidi alium angelum descendentem de coelo habentem potestatem magnam. Septima visio incipit, ubi scriptum est: Et vidi coelum novum et terram novam. Secundum istarum itaque septem visionum distinctionem, quidquid exponendo dicimus, per septem libros dividimus. Primus etenim liber tractat de visione prima. Secundus liber tractat de visione secunda. Tertius liber tractat de visione tertia. Quartus liber tractat de visione quarta. Quintus liber tractat de visione quinta. Sextus liber tractat de visione sexta. Septimus de visione septima. Accipe itaque, charissime frater, schedulam istam, in qua et si tantam medullam mirabilium mysteriorum non valeam attingere, aliqua tamen circa superficiem studeo carpere, in quibus invenies plurima tuae prudentiae utilia, si ea quae scripta sunt legere, et memoriae commendare curaveris.

Chapter 1 of 73