Skip to the text

Liber septimus. In epistolam pauli ad corinthios primam

Duplex superbiae est genus: primum, quando ex iis, quae in nobis sunt vel esse credimus, superbimus. Et hanc superbiam Epistola ad Romanos persequitur: et ideo prima ponitur in corpore Epistolarum. Est et alia, quando ex iis, quae in aliis sunt, vel esse credimus, ut de nobilitate generis, superbimus: quam superbiam Epistola ad Corinthios persequitur: et ideo ponitur secunda. Duplex est genus humilitatis: primum, ut nihil a nobis esse, unde gloriandum sit, credamus. Secundum ut nihil esse ab aliis unde gloriandum sit, credamus. Vel ideo haec secunda ponitur, quia vicinior illi ad Romanos, et similior in sacramentorum profunditate invenitur.

(I COR. I.) Paulus vocatus apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, etc. In salutatione aliquando nomina dignitatis ponit, ut audito nomine magistri, et apostoli ejus correctioni acquiescant. Quandoque nomina humilitatis, ut ad eam invitet. Apud eos, quibus vilis et abjectus videbatur, nominat se Paulum, id est admirabilem. Cum omnibus, qui invocant nomen Domini. Sunt vocantes, et non invocantes. De quibus propheta dicit: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Isai. XXIX). Sunt invocantes quidam, qui invocant ut extra habeant, ut illi qui toto cordis affectu a Deo divitias quaerunt. Sunt invocantes intus, qui Deum gratis colunt, non aliud quam ipsum ab ipso quaerentes.

In omnibus divites facti estis. Dives est in aliqua re, non qui in illa sufficientiam habet, sed qui abundantiam: qui scilicet aliis impertiri potest.

In omni verbo, id est in Veteri Testamento; et in omni scientia, id est Novo Testamento.

Significatum est mihi, quod contentiones sunt inter vos. Quicunque nostrum incumbit, ut si peccata fratrum, quae nobis manifesta sunt, per nos corrigere non possumus, praelato nostro indicemus. Nec id facientes nomen accusatoris incurrimus, sed culpam consentientis evitamus.

Nunquid Paulus crucifixus est pro vobis? Solus pastor summus dedit animam suam pro ovibus ad redemptionem. Alii boni pastores dant animas suas pro ovibus suis non ad redemptionem, sed ad confirmationem.

Quando generaliter persecutionem patitur Ecclesia, tunc praelati non debent minores deserere, sed in primis gladium persecutoris suscipere. Vita enim praelatorum exemplum, et regula debet esse vitae subditorum. Si autem solus pastor quaeratur, cedat exemplo Pauli.

Aut in nomine Pauli baptizati estis? Cum baptismus detur in nomine Trinitatis, quaeritur quomodo Apostolus aliquos baptizatos in nomine Christi dicat? Solutio. Singulae personae in singulis intelliguntur, et nomina singularum in nominibus singularum - sed in primitiva Ecclesia dubitabatur de Christo, an Deus esset. Ideo maxime ad majorem auctoritatis ejus commendationem praedicabant apostoli nomen ejus, ut Deus ab omnibus sicut vere est, crederetur. Nunc vero fide communiter suscepta, forma baptizandi, quam Christus tradidit, tenenda est, scilicet in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Si quaeratur quod sit illud nomen. Solutio. Per nomen, notitia intelligitur, id est fides: tamen melius dicit in nomine, quia corde creditur ad justitiam, ore fit confessio ad salutem (Rom. X).

Non in sapientia verbi, etc. Sapientiam verbi vocat sapientiam mundi, quae lepore verborum adornatur, non veritatis fundamento innititur: quae in hoc reprehenditur, quod potentiam Dei naturae alligatam putat. Unde dicit: Impossibile Deum mori; virginem parere, et sic quantum in se est evacuat crucem Christi.

Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum. Mundus non cognovit Deum per sapientiam, id est propter sapientiam suam. In Dei sapientia, id est per sapientiam Dei. Id est, sapientes mundi in Filio incarnato propter sapientiam suam, imo propter superbiam sapientiae suae, Deum non potuerunt cognoscere, et ideo placuit stultos et idiotas ad hanc cognitionem eligere.

Nos autem praedicamus Christum crucifixum et virtutem et Dei sapientiam. Christus fit nobis sapientia et justitia, quando per ipsum illuminamur et justificamur. Non est intelligendum, quod Apostolus Christum tantum hominem praedicaverit illis, inter quos non judicavit se scire nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum (I Cor. II); sed etiam Deum, et omnia, quae necessaria erant ad salutem. Aliter enim praedicatio esset insufficiens.

(I COR. II.) Quid est ergo quod dicit: Non judicavi me scire aliquid inter vos nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum? Solutio. Hoc dicit ideo, quia de mysterio Unitatis et Trinitatis inter minus capaces omnino tacuit, Christum esse Salvatorem, et caetera, quae simpliciores capiunt, tantum praedicans.

Quam praedestinavit Deus ante saecula. Cum praedestinatio solius naturae rationalis sit, quandoque tamen praedestinare ponitur pro praeparare.

Quam nemo principum hujus saeculi cognovit. Si enim cognovissent, etc. Objicitur illud ex Evangelio, Hic est haeres, venite occidamus eum (Matth. XXI): quod nimirum Judaei de Christo dixisse intelliguntur. Et illud quod ad eos dixit Pilatus: Ecce rex vester (ibid.). Potest dici quod licet daemones scirent Christum esse Deum; non tamen cognoverunt quod quam in humano genere habebant potestatem, per ipsum amitterent.

Quidam sic exponunt, ecce haeres, id est qui se facit haeredem; et, ecce rex vester, qui se facit regem vestrum. Et secundum hos Judaei non vere Christum cognoverunt. Nobis autem, quod aliqui ex his vere eum cognoverunt, scilicet, esse promissum in lege, et vere justum videtur. Malo enim nemo invidet sed bono tantum. Sed Judaei illi invidebant: quomodo ergo non bonum esse credebant? Item, cum Deum se esse praedicabat, ipsum aut verum esse credebant, et sic cognoscebant aut fallacem: et sic non bonum putabant: quomodo igitur invidebant? Praeterea in Evangelio Joannis cum dixisset Dominus: In judicium venit in hunc mundum, ut qui non vident videant: et qui vident saeci sint (Joan. IX): et respondissent Pharisaei: Nunquid et nos caeci sumus? dixit eis Jesus: Si caeci essetis, non haberetis peccatum; nunc vero dicitis: Quia videmus; et peccatum vestrum manet (ibid.). Sed dicemus, quod illi videntes non vident, qui ei, quod vident et intelligunt, non acquiescunt. Velut amoris vehementia malum, quod audit de amico, non facile credere permittit; sic ardor invidiae bono, quod audit vel videt in aliquo, acquiescere non sinit. In populo autem Judaeorum tempore Christi quinque genera hominum fuerunt: aperte boni, ut apostoli; occulte boni, ut Nicodemus. Alii seductorem putabant, putantes obsequium praestare Deo, occidendo Christum, et suos, de quibus dicit Apostolus. Si cognovissent, etc. Et Petrus: Scio quod per ignorantiam fecistis (Act. III). Alii erant in lege periti scientes eum esse Christum in lege promissum; sed facibus invidiae credulitati acquiescere non poterant. Erant adhuc aliqui, qui nec credebant, nec decredebant eum esse bonum, sed dubitabant. Quales erant illi forsitan qui dicebant: Si Filius Dei est, descendat nunc de cruce, et credimus ei (Matth. XXVII).

Nos autem accepimus spiritum, qui ex Deo est. Ille Spiritum habet, qui pro donis gratis datis Deo gratias agit, eisque utitur in bono, et propter Deum intelligens quae a Deo donata sunt ei.

Animalis non percipit illa, quae sunt Spiritus Dei. Animalis tribus modis dicitur, vel qui vegetationem habet ab anima unde factus homo in animam viventem; vel vita, vel animi sensu, ut alibi dictum est.

Spiritualis autem judicat omnia, et ipse, etc. Spiritualis discernit quae saluti necessaria, et quae repugnantia.

Spiritualis a nemine judicatur ad damnationem. Potest quidem spiritualis a spirituali reprehendi ut Petrus a Paulo.

(I COR. III.) Lac vobis potum dedi, non escam. Ubi simul perfecti et imperfecti; nec propter imperfectos altiora, nec propter perfectos minora tacenda sunt, cum unum et idem verbum aliis sit lactis alimentum, aliis cibi solidamentum.

Neque qui plantat, etc. Frustra laborat lingua praedicatoris nisi interius operetur gratia illustratoris,

Dei sumus adjutores. Deus per nos operatur, et nos ei cooperamur, et inde nos digni mercede efficimur.

Dei agricultura estis. Colimus Deum, et nos Deus colit, et utrumque nobis prodest, non illi.

Fundamentum aliud, etc. Ille habet Christum in fundamento, qui in voluntate et proposito habet, si necessitas urgeret, potius Christo adhaerere quam negare ipsum. Non enim habet in fundamento Christum, qui non habet propositum abstinendi ab omni mortali peccato.

Si quis autem superaedificat, etc. Opera quae fiunt ex necessitate vel cupiditate, quae per lignum, fenum et stipulam significantur, super fundamentum dicuntur aedificari; quia super apposita fundamentum non destruunt, non quia fundamento coadhaereant. Glossa tamen dicit; haec de malis non intelliguntur: unde dicimus per lignum, et fenum et stipulam, intelliguntur opera imperfecta.

Si cujus opus arserit, etc., ipse salvus erit, etc. Cum dolor amissorum sit peccatum, quaeritur quomodo purget, cum potius inquinet? Solutio. Dolor talis in illis est peccatum qui Christum non habent in fundamento praecedentis delectationis; purgatio qui Christum prae omnibus diligunt. In quo peccat quis, in eo punitur: dolor talis, licet bono displiceat, non ideo malus quamvis amarus.

Dies enim Domini declarabit, etc. Legitur quod tantus timor omnes invadet in die illa, quod omnes denuo morerentur, nisi essent immortales.

Stultus fiat, ut sit sapiens. Stultus fit, ut sit sapiens, qui sapientiam hujus mundi, stultitiam reputat apud Deum.

Dominus novit cogitationes hominum quoniam vanae sunt. Illae cogitationes dicuntur hic vanae, quibus sapientes hujus mundi conantur probare Deum nil posse contra naturam.

Omnia enim vestra sunt, vos autem Christi; Christus autem Dei. Christus nobis servivit, non ut servus, sed ut Dominus superior. Vos autem Christi, creatione et redemptione; non Pauli, non Petri.

(I COR. IV.) Sic nos existimet homo, ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. Apostolus reprehendit Corinthios de contemptu sui: non quia doleat se contemni, sed in contemptu sui dolet eos peccare.

Dispensat Apostolus mysteria, id est occulta Dei, et ministeria ecclesiastica aliis hunc gradum dignitatis, aliis illum tribuens.

Non omnis salutis particeps est, qui est dispensator. Qui autem dispensatores ministeriorum arbitrantur gratiarum auctores, Ecclesiam Dei Ecclesiam hominum faciunt.

Mihi pro minimo est ut a vobis judicer, etc. Nonne crudelis est, qui contemnit famam? quomodo ergo pro minimo habebat Apostolus ab aliis judicari? Solutio. Sensus est: Judicium vestrum neque me extollit, nec deprimit; sive pro me, sive contra me detur vestra sententia.

Sine nobis regnatis; et utinam regnetis. Illi regnant in praesenti, qui motibus carnis imperant: et sic bona faciunt, ut securi de spe futurae vitae fiant.

Sed non multos patres. Pater natura, pater cura, pater reverentia dicitur.

In virga veniam, an in charitate? Non dividit Apostolus inter charitatem et correctionem: cum maxima sit charitas corrigere errantes; sed inter diversos modos veniendi in charitate, an parcendo, an corripiendo, ubi etsi sit, non tamen videtur esse charitas.

(I COR. V.) Expurgate vetus fermentum. Fermentum novum est fervor charitatis, quod quisque debet miscere in tria sata farinae, id est fidei Trinitatis. Fermentum vetus prava doctrina. Unde Dominus: Cavete a fermento Pharisaeorum (Marc. VIII). Vetus fermentum dicitur etiam tumor superbiae, quod nos veteri homini conformes reddidit. Et quilibet peccator, qui alios corrumpit.

Modicum fermentum totam massam corrumpit. Si fratrem peccantem non corripis, cum scias eum peccare, corrumperis, et jam in te massa laesa est. Sicut autem farina dura molarum attritione a furfure purgatur, sic nos dura carnis maceratione a peccatorum furfure purgamur, ubi lacrymarum compunctione conglutinati in mutua dilectione consolidemur.

Ut sitis nova conspersio. Ut sitis, id est perseveretis. Sicut estis, sicut facti estis in baptismo.

Etenim pascha nostrum immolatus est Christus. Pascha aliquando nomen est agni, qui in pascha immolabatur. Ut ibi. Quo vis eamus ubi paremus tibi comedere pascha? (Matth. XXVI.) Aliquando nomen est transitus. Ut hic. Ut transeamus de Aegypto in terram promissionis, de vitiis ad virtutes, de mundo ad Patrem. Aliquando pascha dicitur ipsa septem dierum paschalium solemnitas.

In azymis sinceritatis et veritatis. Sinceritas puritas est a vitiis, veritas in bonis.

Aut fornicator, etc. Fornicari a Deo est aliquid divinae dilectioni praeponere. Ille nominatur fornicator vel talis, vel talis in quam profertur sententia ordine judiciario. Confessum publice, aliter monere, non prohibere potes.

(I COR. VI.) Jam quidem omnino delictum est in vobis, quod judicia habetis inter vos. Non potest esse, quod lis contra aliquem sine peccato moveatur: tuum enim, vel illius peccatum in causa est. Et de parva causa, ac lite mortale saepe peccatum oritur. Ex causa enim lis, ex lite discordia: inde odium, inde homicidium. Licet autem etiam perfectis sua repetere, ut raptor corrigatur, non ut sinus avaritiae impleatur. Qui adhaeret meretrici, unum corpus diaboli cum meretrice efficitur. Qui adhaeret Deo, unus cum eo spiritus fit. Haec unio non est identitatis substantiae vel personae, sed in beatitudinis participatione. Et ideo non est quaerendum, an spiritus creatus, an increatus.

Fugite fornicationem. Vitium fornicationis non melius vincitur quam fugiendo. Ideo nemo in longaeva aetate, vel mentis firmo proposito confidat. Fuge materiam, fuge locum, et omne illud quod occasionem fornicationis tibi praestat. Periculose tibi ministrat, cujus vultum frequenter attendis.

Qui fornicatur in corpus suum peccat, id est contra dignitatem corporis agendo, quod enervatur, et debilitatur multum in tali actione.

(I COR. VII.) Propter fornicationem unusquisque uxorem suam habeat: et unaquaeque suum virum.

Conjugium est maris et feminae conjunctio legitima et spontanea solemnitate celebrata: legitima ad personas referimus; spontanea propter coacta, per solemnitatem clandestina removentur. Conjugiorum aliud ratum, et non legitimum; aliud legitimum, et non ratum; aliud ratum, et legitimum. Ratum, et non legitimum, ut illud quod fit clanculo. Legitimum, et non ratum, ut quando consanguinei conjunguntur, nesciente Ecclesia. Ratum, et legitimum, quod in conspectu Ecclesiae inter legitimas personas contrahitur.

Conjugium, quod sanis esset ad officium, nunc aegrotis est ad remedium.

Error alius est personae, alius fortunae, alius conditionis, alius qualitatis. Mulier, cum qua noscitur non fuisse carnale commercium, non pertinet ad illud sacramentum, quod est magnum in Christo et in Ecclesia (Ephes. V), etsi pertineat ad illud, quod est majus in Deo et in anima. Primum est conjugium; secundum conjugii officium. Ad illud sacramentum, quod est in Deo et anima pertinet matrimonium B. Virginis et Joseph, quod tanto sanctius quanto a carnali opere immunius. Matrimonia, quae fiunt post fidem desponsationis interpositam cum aliis separari non possunt. Conjugium, quod aliquando solvitur, nunquam verum fuit, ut inter consanguineos, quorum conjunctio pro conjugio habetur, dum ignoratur eos esse consanguineos, et eorum filii legitimi in haereditatem suscipiuntur. Si enim inter tales verum esset conjugium, aliquando esset et sacramentum: quod non potest separari a conjugio, sicut nec fides et proles. Si autem sacramentum, igitur dum uterque vivit, non potest cum alio, vel cum alia contrahi matrimonium. Hinc volunt inter fidelem et infidelem; vel inter duos infideles non posse verum conjugium esse, cum possit solvi. Aliis aliter videtur. Plures enim auctoritates asserunt inter infideles conjugia esse. Sed hoc propter usum, et formam; propter veritatem conjugii dicunt nonnulli.

Illam solam causam ponit Apostolus, pro qua matrimonium indulsit dicens: Unusquisque suam uxorem habeat propter fornicationem, cum multae aliae sint honestiores. Hoc autem secundum indulgentiam dico. Si conjugium est de his, quae indulgentiam capiunt, videtur esse peccatum. Cui enim datur indulgentia, nisi peccato? Ad quod dicitur, quod conjugium est bonum, opus tamen ejus non fit sine peccato. Unde David: Et in peccatis concepit me mater mea (Psal. L). Non fit, nec fieri potest etiam inter justos talis commistio sine inordinata delectatione, quae peccatum est, et effectus originalis peccati. Huic videtur esse contrarium, quod dicit Augustinus, quod concubitus, qui fit causa generandi, inculpabilis est et solus nuptialis est. Solutio. Talis concubitus, etsi sit peccatum, non imputatur, nec indiget aliqua satisfactione qui hac sola causa cognoscit conjugem. Indulgentia, vel permissio non solum fit, ubi aliquid majus potest praecipi vel exigi, sed etiam ubi ad aliquid majus potest quis moveri.

Melius est nubere, quam uri. Ustio materiam, in qua fit, corrumpit et deformat; sic et ardor libidinis qui in fornicatione est naturam corrumpit, et macula inficit infamiae. Uritur ergo qui in fornicatione vincitur, hoc est, et interius corrumpitur, et exterius infamiae macula afficitur.

Si quis frater uxorem habet infidelem, etc. Si inter infideles, vel inter fidelem et infidelem non est conjugium, ut volunt quidam, quomodo permittit Apostolus fidelem non discedere ab infideli cohabitare volenti? Inter tales commistio carnis aut erit legitima, aut fornicaria: si fornicaria, est mortale peccatum: ergo non permittendum. Ad hoc praedicti respondent multa secundum statum primitivae Ecclesiae dici oportuit, quae ad praesentem referri non possunt. Unde si quis de Judaismo ad fidem Christi modo converteretur, non concederetur ei cohabitare cum priore conjuge, sed liceret ei cum alia legis novae conjungi. Concubitus autem, qui est inter infideles conjuges, vel inter fidelem et infidelem, non est legitimus, nec fornicarius, secundum quosdam; sicut nec ille, qui fuit inter Abraham et Agar, et inter Jacob et ancillas uxorum suarum. Nobis autem, quod in his omnibus fuerit legitimus, videtur.

Alioquin filii vestri immundi essent. Filios immundos vocat filios infideles; filios sanctos dicit fideles.

Quaeritur de illa, quae donum habet continendi, et credit se habere, an peccet si nubat. Quod videtur, cum dono sibi dato non utatur ad id, ad quod ei datum est. Item potest quaeri de quolibet, qui habet gratiam excellentiorem, et manet in minori, in qua tamen meretur vitam aeternam. Solutio absque praejudicio melioris sententiae. Dico quod non peccat, si nondum fecit votum majoris status. Omnis enim homo plus debet Deo quam possit reddere: unde, cum omnibus misericorditer agit Deus, minus ab unoquoque accipiens quam debeat, et supra quantitatem meriti praemium reddens. Jovinianus nitebatur conjugium praeferre virginitati, quia major labor in conjugio quam in virginitate, et Deus reddet unicuique secundum suum laborem (Matth. XVI), et unusquisque secundum suum laborem mercedem accipiet (I Cor. III). Solutio. Non est verum, quod ubi major labor, et majus meritum. Labor enim Marthae major, sed quies Mariae fructuosior. Item continere est de consilio. Nubere de permissione. Ergo hoc majoris meriti, quam illud. Item caelibatus Joannis non praefertur conjugio Abrahae. Haec auctoritas videtur velle, quod virginitas praeferri conjugio non debeat. Solutio. Privilegia singulorum non faciunt legem communem. Non est consequens, si caelibatus Joannis non praefertur conjugio Abrahae quod ideo caelibatus hujus non possit praeferri conjugio alterius. Si dignitatem statuum attendas, caelibatus Joannis excellentior fuit conjugio Abrahae, quamvis persona Joannis, persona Abrahae in merito non fuit major. Tempus breve est. Quia quidquid finem habet, aeternitati comparatum, nihil est.

Qui habent uxorem tanquam non habentes sint. Uxorem habet tanquam non habens, qui potius reddit debitum quam exigat, et qui principaliter occupatur in his, quae Dei sunt.

Et qui flent, tanquam non flentes. Pudor est illum flere pro temporali molestia, quem exspectat aeterna laetitia.

Et qui utuntur hoc mundo, sint tanquam non utantur. Hic mundo tanquam non utens utitur, qui delectationem et spem in bonis mundi non ponit, sed sic ut ad ea perveniat, quibus fruendum est.

Volo autem vos sine sollicitudine esse, videlicet mala. Mala sollicitudo est vehemens et anxia cura, quae mentem in iis, quae Dei sunt, manere non sinit. Bona sollicitudo est qua quis non solum ut praecepta Dei impleat, sed ut aliquid superaddat sollicitus est. Sed dices quomodo potest aliquis superaddere super hoc, quod debet, cum Augustinus dicat, quod non possumus reddere quantum debemus? Solutio. Aliud est debitum necessitatis, aliud est debitum recompensationis, quo Deo tenemur obnoxii pro omnibus, quae nobis fecit vel creando, vel redimendo.

Sollicitus est quae sunt mundi, quomodo placeat uxori; et divisus est. Dividit a Deo cura et sollicitudo necessariorum, et providentia uxori et filiis debita.

Cui autem vult nubat, tantum in Domino. Et si non omnia propter Deum fiant, saltem nil contra Deum fiat.

De secundis nuptiis quaeritur, et ultra de pluribus, quomodo sit ibi matrimonium, quia non videtur ibi Christi et Ecclesiae sacramentum? Una est enim Ecclesia, nec moritur Christus, nec alteri copulatur. Solutio. Ita successio non tollit sacramentum, quia non est nisi una unius, non simul plures unius. Opponitur de pluribus uxoribus Jacob, quia secundum hoc non videtur ibi sacramentum fuisse, cum plures et simul exstiterunt uxores unius. Solutio. Una est Ecclesia, sed de diversis gentibus: in cujus rei figuram et signum Patres antiqui plures habuerunt uxores. Non autem una plures potuit habere viros simul.

Puto autem quod ego Spiritum Dei habeam. Hoc verbum, puto, non semper dubitative, sed quandoque assertive ponitur, quo verbo illorum incredulitas, ad quos sermo dirigitur, saepe arguitur,

(I COR. VIII.) De his, quae idolis sacrificantur, etc. Sic bonis utendum est, ut boni sint exemplum, non perditionis occasio.

Nihil est idolum in mundo. Idolum nihil est, id est nullius efficaciae, quae possit escas sibi immolatas sanctificare, vel contaminare.

Conscientia eorum cum sit infirma polluitur, etc. Mens infirmatur dum haesitare incipit; laeditur dum erronea efficitur; polluitur dum cultui daemonum subjicitur.

Quapropter si esca scandalizat fratrem, etc. Non quoties aliquis ex verbis nostris, vel factis scandalizatur, fratrem nostrum scandalizamus. Nam ex verbis Christi multi scandalizati sunt; ipse tamen neminem scandalizavit. Ille ergo fratrem scandalizat, qui eo praesente aliquid dicit vel facit, unde ille offenditur, a quo potest salva conscientia abstinere; praelatus enim si corripiendo fratrem offendit, non peccat.

Si in odium et detestationem idoli non comederent carnes idolis immolatas, illi qui sciebant idolum nihil esse, quamvis infirmiores propter tales abstinentes putarent carnes illas pollutas inde esse, non peccarent, imo benefacerent.

(I COR. IX.) Nam cum liber essem ex omnibus, etc. Nonne Apostolus ex debito charitatis, et injuncti officii omnibus prodesse debebat? Quomodo ergo ex omnibus liber erat? Solutio. Ex omnibus liber erat; id est nullorum sectae subjectus, qui tamen sectis omnium se subjecit voluntate, non necessitate,

Factus sum Judaeis tanquam Judaeus. Atqui propterea reprehendit Petrum? Non est inconveniens dicere, sanctos doctores contraria sensisse, ubi periculum fidei non est. Nonne errabat Petrus quando restitit ei in faciem Paulus? Talis error venialis est, eo quod contra conscientiam non sit, et charitas sit in causa.

Cum ipse non essem sub lege. Objicitur id quod alibi dicit: Misit Deus Filium suum factum sub lege (Gal. IV). Si igitur Christus sub lege quomodo non et Paulus? Christus factus est sub lege, non sub dominio legis, sed ritus et observantias legis implens, ut nullus post eum in se credens eas observare teneatur.

Infirmis infirmus sum per compassionem: Omnia omnibus per morum conformationem.

Qui in stadio currunt. Stadium centum viginti quinque passuum est; scilicet octava pars milliarii, et dicitur a stando, eo quod Hercules uno anhelitu tantum currit, et substitit.

(I COR. X.) Omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt. Antiqui patres eamdem escam spiritualem manducaverunt, quam nos; eamdem dico, non in materia vel in efficacia, sed in significatione.

Legitur de manna, quod sapiebat unicuique in ore quod volebat, sic et corpus Christi sapit unicuique quod vult, id est dat virtutem, et gratiam, quam magis appetit. Quidam per sanguinem sub specie vini intelligunt charitatem, vel fidem. Notanda est glossa haec; et idem credentibus effecit. Major enim est efficacia sacramentorum Novi Testamenti quam Veteris; hanc ergo efficaciam non virtuti sacramentorum, sed fidei attribuit.

Si idem objicias de nostris, quia fidem non habentibus non prosunt. Verum est. Majoris tamen sunt efficaciae, et magis prosunt fidem habentibus quam illa. Sicut haec arma non nisi in manu valent, nec illa; haec tamen magis quam illa. Legitur quod idem credidit Abraham, quod nos; sed ille credidit Christum venturum; nos credimus venisse. Sed nonne aliud est venturum esse et aliud venisse? Quare aliud nos, aliud ipse. Item quod Abraham credidit, modo credendum non est, quia falsum est, scilicet Christum venturum esse. Solutio dicta quidem harum propositionum. Abraham credidit Christum venturum; nos credimus venisse, diversa sunt; articulus tamen fidei idem, quem nos, et ille credimus scilicet nativitas Christi. Quid est ergo, Abraham credidit Christum venturum, nisi credidit Christi nativitatem, quae tunc futura fuit?

Non perfecte credit, qui ad baptismi sive corporis Christi sacramentum accedere negligit. Haec omnia in figura contingebant illis, etc., in quos fines saeculorum devenerunt. Finis figurae, veritatis est exhibitio. Fines saeculorum sunt omnium, quae in praecedentibus saeculi figuraliter praecesserunt, in diebus nostris exhibitae veritates. Tentatio vos non apprehendat, nisi humana. Tentationum, alia probationis, alia deceptionis, alia praesumptionis, alia infirmitatis. Dicit glossa, quod pati propter Christum, humana tentatio est, quia in passionibus pro Christo illatis tentatur homo ex carnis infirmitate. Diabolus quando Deum tentavit verba foris protulit (Matth. IV); materiam tentationis ostendit, sed ut cogitatio illicita mentem ejus tangeret, efficere non potuit. Tota tentatio illa foris fuit.

Fidelis Deus est, qui non patietur, etc. Deus dicitur fidelis promissorum adimpletione; homo vero dicitur fidelis fidei participatione et operum exhibitione.

Supra id quod potestis. Aliquando tentatio minor est viribus nostris, et tunc dedecus est si vincimur. Aliquando par est, et tunc si vincimur, culpa. Aliquando major est tentatio viribus nostris. Si autem gratiam jam acceptam pro posse extenderemus, ipsa statim gratia augmentum accipiet. Tribus modis contra tentationes providet Deus; aliquando tentationem ex toto tollendo, aliquando eam minuendo; aliquando vires majores tribuendo.

Non potestis mensae Domini participes esse, et mensae daemoniorum. Sacramentaliter potest aliquis communicare sacramento altaris Domini, et mensae daemoniorum, sed non spiritualiter. In virtute sacramenti fides etiam potest dici altare; et infidelitas mensa daemonum.

Omne quod in macello venit. Macellum locus, ubi carnes mactantur, et inde sic dictum: Coena ἀπὸ τοῦ κοινοῦ a coeno quod est commune dicitur, eo quod veteres hora nona communiter vescebantur.

Omnia in gloriam Domini facite. Si praeceptum est; ergo peccat mortaliter qui aliquid facit etiam digitum movendo, et non ad gloriam Domini. Nobis videtur quod admonitio est, ut nihil faciamus contra Deum et cum scandalo fratrum.

Sicut et ego per omnia omnibus placeo. Quomodo Apostolus dicit se per omnia omnibus placere, cum per multa multis displiceret? Solutio. Ideo hoc dicit, quia ea faciebat, quae omnibus placere debent; scilicet proximi scandalum vitando et salutem omnium quaerendo.

(I COR. XI.) Omnis vir orans, aut prophetans velato capite, deturpat caput suum. Probat viros non debere in oratione, vel doctrina velare caput ratione creationis; ratione ordinationis et ratione mysticae significationis.

Omnis viri caput Christus est. Tota Trinitas quantum ad creationem viri caput et principium dici potest. Christus tamen specialiter dicitur caput viri, quia ejusdem naturae esse debent caput et membra. Caput Christi Deus, secundum humanitatem tota Trinitas potest dici caput Christi, sed secundum hoc caput, et membrum non sunt ejusdem naturae. Pater ergo secundum deitatem Christi caput est, non quod Christus secundum quod est aequalis ei, debeat subjectionem; sed quia hoc quod habet, ab illo habet. Ideo debet mulier velamen habere. De cujusmodi velamine loquatur Apostolus, ambiguum est.

Omnis autem mulier orans, aut prophetans. Utrum mulieribus licuerit Scripturas exponere, et alias docere in Ecclesia olim, non constat, quod autem modo non liceat, liquet. Abbatissis licet sororibus suis Scripturas aperire, et praedicare: quod, ut credo, Apostolus non prohibet. Probat Apostolus, quod vir non debet velare caput, quia imago et gloria est Dei. Eadem ratione nec mulier, cum sit imago Dei debet caput velare. Solutio. Vir dicitur hic imago Dei, id est forma. Sicut enim ex Deo sunt omnia, sic ex homine omnes homines; et sicut omnibus praeest per potentiam Deus, sic homo omnibus per intelligentiam. Quia autem caput habet mulier medium inter se et Deum, ideo caput suum velare debet. Sed objicitur, quod eadem ratione vir debet velare caput; quia inter se et Deum habet caput, hominem Christum. Solutio. Hoc caput non operit, sed aperit; non obumbrat, sed illuminat, in cujus signum non debet vir velare caput.

Audio scissuras esse inter vos, id est haereses. Haeresis proprie est, ubi aliquid contrarium fidei docetur. Haereses tamen vocat Apostolus schismata, ubi unitas pacis scinditur. Sunt enim omnes schismatici haeretici. Nec minus peccatum est charitatis unitatem scindere, quam fidei.

Oportet haereses esse, ut dicit Apostolus: quare et utile est, et bonum est haereses esse. Item si bonum est haeres esse, et debemus velle haereses esse, et bonum est mala esse et mala fieri, et homines peccare. Solutio. In hujusmodi locutionibus duplex judicium solet et debet esse. Aliquando enim de locutione judicamus secundum qualitatem rei; aliquando secundum consequens, id est secundum opportunitatem quam praestat ad id quod sequitur. Cum igitur dicit Apostolus, oportet haereses esse: bonum, quod inde sequitur, attendit, non qualitatem rei. Eadem ratione dicit Augustinus: Bonum est mala esse; et Deus est, cui mala nostra bona sunt. Nunquam adeo claruisset doctrina beati Augustini, et aliorum doctorum, nisi per impugnationem haeresum manifestaretur.

Dominicam coenam manducare, etc. Legitur, quod caro Christi pro salute corporis, et sanguis pro salute animae offertur, sed nonne utrumque utriusque salutem operatur? Solutio. Verum est, quod caro et sanguis tam corporis quam animae salutem operatur: caro tamen ad corpus, et sanguis ad animam refertur.

Corpus Christi quod sumitur in altari, significat corpus Ecclesiae. Sanguis vero ibidem sumptus significat charitatem, in qua tanquam in sanguine vita est hujus corporis, id est Ecclesiae.

Constat omni fideli quia substantia panis transit in corpus; et vinum in sanguinem, unde quaeritur, an haec locutio sit vera. Substantia panis erit corpus Christi, an aliqua substantia, quae non est nata de virgine, erit corpus Christi; consimilis locutio, sed non omnimoda est; aliqua substantia, quae non fuit ab aeterno, est Deus, quia substantia humana. Solutio. Substantia panis manens substantia panis nunquam erit corpus Christi, sed mutata in illud procul dubio erit. Similiter substantia, quae non fuit ab aeterno, non per naturam sed per unionem est Deus. De accidentibus illis, quae fuerunt in pane ante consecrationem, hoc tenendum est, quod post consecrationem, sine subjecto sint, licet hoc sit contra naturam eorum. Non enim quaerendus est ordo naturae, ubi supra naturam est totum quod agitur. Similiter corpus Christi cum jam sit in se indivisibile, in sacramento dividitur; nec dico, sic in sacramento, quin in veritate ipsum dividatur, manibus teneatur, oculis etiam carnis videatur, dentibus atteratur; ergo et indivisum manet, et dividitur; sed secundum aliud et aliud. Sicut Deus manens immortalis mortuus est, licet secundum aliud et aliud. Una partium, quae extra calicem remanet, caput nostrum jam glorificatum significat; altera, illa membra, quae in gloria jam capiti conjunguntur. Tertia, quae jam sanguini admiscetur, illos significat, qui adhuc passionibus hujus vitae obnoxii detinentur.

De calice bibat. Calix in sacra Scriptura aliquando significat sanguinem Christi, ut, hic calix est Novum Testamentum. Alibi poenam et mortem non solum Christi, et sanctorum, sed etiam malorum significat.

Judicium sibi manducat. Non timorem. Injuriam facit Christo, qui eum in vase locat immundo, quam qui eum crucis afflixit patibulo. Si quis in mortali peccato est, si accipit corpus Christi, judicium sibi manducat et bibit; sed si in mortali se non invenit, quia non est sine quotidianis, de ipsis poeniteat, et dicat? Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum (Matth. VIII).

Sed dicit aliquis: Nonne dignus est talis? alioquin judicium sibi manducat, et bibit. Et si dignus est, et dicit se indignum, mentitur, et ita fit indignus. Solutio. Apostolus non est mentitus ubi ait: Non sum dignus vocari Apostolus (I Cor. XV); et tamen dignus erat. Ex hoc ipso enim, quod dicit se indignum, quod verum est quantum ad propria merita, si excellentia tanti sacramenti consideretur, Deus per gratiam suam et misericordiam suam reputat eum dignum.

(I COR. XII.) Membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt: ita et Christus. Christum vocat caput cum membris propter ineffabilem unionem capitis et membrorum. Tunc Christus erit perfectus vir cum omnia membra ei conjungentur. Omnes in uno spiritu potati sumus. Spiritus sanctus potus dicitur, quia laetificat mentem, et inebriat; et quod facit vinum materiale Deo, facit spiritus mundo.

(I COR. XIII.) Charitas omnia sperat. Augustinus: Non impar charitas, sed impar facultas multum vel parum danti, hinc volunt quidam, quod in quibuscunque est par charitas, etsi imparia sunt opera charitatis, pares sunt in meritis. Sed secundum hoc nihil videntur conferre bona opera, cum tamen verum sit, quod Deus reddet secundum opus. Item in passione sua Christus meruit, quod non prius; ergo meritum crescit, ubi non est charitatis argumentum,

Non habent parem charitatem, qui non pariter operantur, si parem habent operandi facultatem, ut volunt quidam, quod tamen videtur esse falsum, cum vir contemplativus majorem habeat charitatem quam activus, et tamen minus cooperetur. Charitas nunquam excidit, sive scientia destruetur: ex parte enim cognoscimus, etc. Scientia illa, quam nunc de Deo, et illa, quam habemus de creaturis, imaginaria est, et umbra est illius, quam circa Deum, et de Deo habebimus. Illa siquidem erit in veritate; ista est in imagine. Ista in umbra; illa in lumine. Illa ergo alia erit, quam ista. Ista peribit et desinet illa apparente, sicut umbra perit luce accedente. Ista dicitur ex parte, quia non nisi creaturis mediantibus nunc Deum cognoscimus: hoc dico secundum quosdam. Charitas autem secundum eosdem, ideo non dicitur esse ex parte, quia immediate Deum etiam in praesenti diligimus. Nunc autem manent, fides, spes, etc. Est spes praecedens charitatem, quae de consequenda est venia. Et spes sequens charitatem, quae est de habenda corona.

(I COR. XIV.) Si venero ad vos linguis loquens, quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in revelatione, aut in scientia, aut in prophetiis? Tribus de causis prophetae, Christus et apostoli, parabolice et velatis significationibus locuti sunt, ut qui indigni sunt, non intelligant; teguntur etiam ne vilescant. In aliis linguis loquar populo huic, et nec sic exaudient me. Deberent novitate miraculi credere, et magis attente; sed nec sic credunt.

Itaque linguae sunt in signum, non fidelibus, sed infidelibus. Linguae sunt in signum infidelitatis, ne detur sanctum canibus. Infideles vocat non omnes sine fide, sed obstinatos in fide. Si quis ignorat, ignorabitur. Durum videtur, quod ideo indiserti reprobentur a Deo, quia ignorant quia mulieres non debent loqui in Ecclesia, et quod prophetiae praeponi debent linguis. Solutio ad haec, et similia. Non omnibus est periculosum, sed prophetis, et spiritualibus.

(I COR. XV.) Ego enim sum minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus, etc. Magna quaestio quomodo verum dicat Apostolus nominando se minimum apostolorum cum esset de majoribus. Solutio. Dicunt quidam, quod quoties sancti nominibus humilitatis utuntur, tali modo significant se illius esse officii, quo aliis subservire tenentur. Hujus quaestionis solutionem melius pertractatam in quaestionibus nostris super Epistolas Pauli invenies. Alia claritas solis, alia claritas lunae, et alia claritas stellarum. Duplex erit in futuro gaudii participatio; et secundum experientiam et secundum affectum. Dispar erit claritas secundum experientiam; par, id est commune erit gaudium secundum affectum. Vel ideo par, quia de quocunque gaudebit unus, gaudebit et alius.

Ignorantia alia ex contemptu, alia ex infirmitate, alia ex defectu rationis. Per solem, centum, per lunam, sexaginta; per stellas, triginta numerum habentes significantur. Surget in gloria, etc. Gloria corporum de beatitudine procedet animarum major, minorve pro diversitate meritorum. Nec mirum: cor enim gaudens exhilarat faciem, ut ait Salomon (Prov. V), et solis claritas illuminat corpus vitreum. Quod autem in bono summo unus plus gaudebit et alius minus, non erit ex illo bono, quod totum non per partes erit in omnibus, sed erit ex hoc, quod unus erit capacior summi boni, et alius minus capax. Est corpus animale, est et spiritale. Prius quod animale, deinde quod spiritale. Corpus animale est, quod sic habet vegetationem ab anima, ut etiam extrinsecis alimentis egeat ad sustentationem, quod prius fuit etiam in Christo ante resurrectionem. Deinde spirituale. Errant ergo illi, qui dicunt corpus Christi ex quo fuit assumptum, fuisse immortale et impassibile.

Corpus spirituale est, quod ad sustentationem cibis corporalibus non eget. Boni in futuro erunt et immortales, et impassibiles. Mali vero immortales, sed passibiles. Absorpta est mors in victoria. Mors corporis absorpta est modo tantum in Christo, scilicet per resurrectionem. Mors animae in praesenti absorbetur in nobis per Christi resurrectionem. In futuro absorbebitur mors in nobis carnis. Stimulus mortis peccatum est, etc. Stimulus est aculeus, qui impulsu aperit cutem; et ideo peccatum stimulus mortis dicitur, quia per peccatum mors intravit, et aditum invenit; vel quia motus animam illiciunt, et ad peccandum incitant; ideo peccatum originale stimulus dicitur.

Chapter 283 of 284