Liber sextus allegoriae in epistolam pauli ad romanos
Omnia fecit Deus in pondere, et numero et mensura (Sap. XI). Pondus secundum ordinem attenditur. Ordo secundum duo, scilicet locum et tempus intelligitur. Omnia ergo fecit Deus in pondere, id est ubi et quando oportuit. Omnia fecit in numero, id est tot quot oportuit. Omnia fecit in mensura, id est quanta, et quandiu oportuit. Mensura enim intelligitur et secundum quantitatem magnitudinis et temporis.
(ROM. I.) De Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem, etc. Christus est duo, scilicet substantia humana et substantia divina, quorum neutrum est alterum: ergo nec homo est Deus; nec Deus est homo? Solutio. In prima propositione agitur de naturis; in conclusione de persona, et ideo non est argumentum. Sicut annulus secundum quod est aurum, est opus naturae: in quantum annulus, opus artificis, nec tamen opus naturae est opus opificis. Vel Christus aequalis est Patri secundum quod Deus, et minor Patre secundum quod homo: ergo eidem aequalis et minor eodem.
Ex resurrectione mortuorum, etc. Hieronymus: Hominem, quem assumpsit, nunquam deposuit: ergo Christus eodem modo fuit homo in morte, quo et ante mortem: sed ante mortem fuit homo constans ex corpore et anima: ergo in morte fuit homo constans ex corpore et anima. Sed anima in morte fuit superata a carne: ergo nihil constabat ex illis duobus. Solutio. Christus in morte eodem modo fuit homo, quo et ante: sed non omni eodem modo. In morte homo fuit, quia naturam humanam, scilicet corpus et animam sibi unitam habuit, licet anima a carne tunc separata fuit, quia Verbum a neutro separatum fuit. Ante mortem vero non hac sola ratione homo fuit, sed sicut Petrus et Paulus, scilicet constans ex corpore et anima. Si ergo quaeratur utrum Christus in morte homo fuit, sic responde: Tunc fuit homo, id est habens naturam humanam unitam, verum est. Si autem dicatur, homo, id est constans ex anima et carne, falsum est; nec tunc fuit mortalis, vel immortalis, sed potius mortuus.
Item si anima vinculum fuit inter carnem et Deitatem, quomodo illa recedente a carne, Divinitas carni unita fuit. Solutio. Sicut duo, tertio mediante, sociantur in dilectione, quo tamen discedente illi remanent.
Justitia Dei in eo revelatur ex fide in fidem. Fides dicitur eo quod operibus adimpleatur. Non enim fidei obedit, qui fidei operibus contradicit. Quia cum cognovissent Deum, etc. Triplex est cognitio: alia fidem praecedens, de qua dicitur: Ex auditu est fides (Rom. X): haec est enim verborum intelligentia. Alia est fidem subsequens: haec est mysteriorum intelligentia. De qua scriptum est: Nisi credideritis, non intelligetis (Isa. VII). Alia est fidem expellens, quae erit in futuro. De qua dicit Apostolus: Tunc cognoscam sicut et cognitus sum (I Cor. XIII).
Mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei. Gloria est optime, et summe, et late patens fama.
Propterea tradidit illos Deus, etc., mercedem erroris recipientes. Illis, qui dicunt, quod omnis poena sit a Deo, sic objicitur: Omne peccatum corrumpit, laedit, et punit naturam: ergo inquantum est peccatum, punit; et inquantum punit, est poena; et inquantum poena, est a Deo, ut dicunt: ergo omne peccatum, inquantum est, a Deo habet esse: quod non est verum. Sicut enim Deus malum non operatur, scilicet malum actum, nec malam voluntatem (haec enim sunt opera hominum), sic nec malum operanti cooperatur. Si enim, aliquo peccante, Deus illum actum operaretur, qui est malus, quomodo peccanti non cooperaretur? Non est concedendum quod peccatum sit aliquid; quod sit a Deo; nec actus malus, nec mala voluntas est a Deo. Hoc autem: Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I), de naturalibus intelligendum est.
Poena aliquando dicitur materia ipsa in qua punitur quis, ut ignis; aliquando actio punientis; aliquando dolor patientis.
In similitudinem imaginis hominis, dicit Augustinus, sine impietate adoratur terra, id est humanitas Christi. Nunquid igitur concedendum simpliciter quod creatura adoratur, cum ipsa sit creatura? Solutio. Haec creatura adoratur: non est tamen concedendum quod creatura adoretur. Non enim homo quia homo, sed quia homo Deus adoratur. Item crucem Christi adoramus: quomodo ergo non creaturam? Solutio. Crucem, id est cruci affixum adoramus. Ut etiam crucis mysterium in majore reverentia habeatur, genua flectimus ante crucem.
Qui cum justitiam Dei cognovissent etc. Justitia est voluntas reddendi unicuique quod suum est. Istud suum non ad accipientem, sed ad reddentem referendum est, secundum quosdam: quod nobis non placet. Secundum Justinianum. Justitia est constans, ac perpetua voluntas, unicuique jus suum tribuens. Justitia Dei est ordinatio Dei, qua tali peccato talis debetur poena; et tali merito, tale debetur praemium. Justitia Dei dicitur gratia, qua gratis justificat impium: et hac Deus non est justus, sed apparet. Justitia Dei dicitur essentia Dei, quae est ipse Deus.
Non intellexerunt, quod qui talia agunt, digni sunt morte. Non intelligere aliquando dicitur ignorare; aliquando in memoria non habere; aliquando quod in memoria est, opere non implere; aliquando non approbare, eodem modo et nescire.
Est mors animae, scilicet peccatum; est mors corporis, scilicet separatio animae ab eo; est mors aeterna.
Est vita animae, scilicet justitia; est vita corporis, scilicet anima; est vita aeterna.
Aliud est debitum praelationis; aliud est charitatis.
Sed etiam qui consentiunt facientibus. Peccato consentit, qui peccatum vel non impedit cum debeat et possit; vel qui factum non corrigit, cum debeat et possit.
Par pro communi accipitur, ut erit par gaudium in dispari claritate.
(ROM. II.) Secundum opera eorum. Istud, secundum, ad duo refertur, et ad quantitatem, et qualitatem. Quantitas in duobus consideratur scilicet in magnitudine, et multitudine. Qualitas simili modo in duobus, in qualitate operis et in qualitate facientis. Opera, quae ex qualitate sui sunt mala, quacunque intentione fiant, nocent facienti. Qui autem bona non bona intentione facit, non peccat qui ea facit, sed quia non bene ea facit: et forsitan plus peccaret si ea non faceret.
Fit aliquando comparatio rei ad rem secundum substantiam, ut cum dicitur: Homo melior est omni alia creatura. Aliquando fit comparatio secundum extrinsecam causam, ut ubi Dominus vineae operarios undecimae horae comparavit et pares fecit operariis illis, qui primo mane venerant (Matth. XX): utrisque reddidit denarium; utrisque justitiam servavit, non secundum quantitatem laboris, sed secundum aequitatem conventionis.
Aeternus judex cum omnibus fecit conventionem. Mortaliter peccantibus promisit aeternum supplicium; propter Deum bona operantibus aeternum praemium. Nemo conqueratur si secundum aequitatem conventionis unicuique reddatur.
Fortitudo est considerata susceptio periculorum cum perseverantia.
His quidem, qui secundum patientiam boni operis, etc. Quidam sunt patientes in bono, quidam in malo. Quidam impatientes in bono, quidam impatientes in malo. Patientes in bono sunt, qui in bono perseverant, qui a bono flecti non possunt. Patientes in malo, sunt obstinati in malo. Impatientes in bono sunt, qui facile a bono recedunt, vel cum murmure aliquod bonum faciunt. Impatientes in malo sunt, qui cito resipiscunt, vel qui delinquentes cum quadam impatientia, et supra modum corripiunt.
His autem, qui sunt ex contentione. Contentio alia venialis, ut illa discipulorum; alia est inquisitionis, quae fit causa inquirendae veritatis; alia damnabilis est, ut illa, de qua loquitur Apostolus, quae est impugnatio veritatis ver confidentiam clamoris (I Tim.).
Alii veritati non acquiescunt prae amoris magnitudine, ut Petrus, qui Dominum moriturum credere non potuit (Marc. VIII); alii ex invidia, et mentis excaecatione, ut ii de quibus loquitur hic Apostolus.
Non enim auditores legis justi sunt, etc, Auditores legis dicuntur, qui legem habent, nec eam etiam secundum litteram observant. Auditores etiam legis dicuntur, qui eam secundum litteram observant, nec aliud in ea attendunt. Item dicitur opus legis, quod ipsa secundum litterae superficiem docet facere. Opus etiam legis dicitur illud, propter quod instituta est, hoc est opus fidei: quod opus legis quicunque faciunt justificantur. Hic est finis legis in Christum credere, et ei per dilectionem adhaerere.
Gentes naturaliter, ea quae legis sunt, faciunt, id est non adjuti per legem, sed sola naturali ratione reformata per gratiam. Istud ergo naturaliter, legem et non gratiam excludit. Hoc est gentes sine lege, sed non sine gratia, legis opus faciunt.
Testimonium reddente illis conscientia. Conscientia nunc de bono, nunc de malo dicitur. Et dicitur mala conscientia, quia amara, quia remordet: sicut poena est mala, quia gravis; nec ubi non est scientia, nec conscientia.
Et nosti voluntatem ejus. Nota quod voluntas Dei quandoque est ad rem et ad actum rei, ut in bonis quae sunt: quandoque ad rem et non ad actum rei, ut cum dicitur, Deus vult salutem omnium hominum. Dicunt quidam, quod Deus vult, id est permittit mala fieri. Sed nonne mala fieri prohibet Deus? Quomodo ergo permittit quod prohibet? Solutio. Cum dicitur, Deus permittit mala fieri, sensus est, id est non impedit quin fiant. Si autem dicatur, permittit mala fieri, id est concedit, non est verum. Videtur quibusdam, quod non sit concedendum quod Deus velit hominem peccare, vel inobedientem esse sibi, vel esse contrarium suae voluntati: quae omnia nonnulli concedunt.
Habentem formam scientiae, id est plenitudinem, vel formam, non rem; imaginem, non veritatem. Sacrilegium facis. Sacrilegium est violatio rei sacrae, ut templi sive materialis, sive spiritualis, et omnino eorum quae ad cultum Dei pertinent.
Circumcisio quidem prodest, etc. Triplex est circumcisio: prima carnis, secunda cordis, tertia carnis et cordis. Prima habuit statum suum tempore legis; secunda in tempore gratiae; tertia in futuro. Prima fuit signum secundae, et secunda tertiae. Cum ergo de circumcisione carnis fiat sermo cum dicitur, circumsicio prodest, etc. Quaeritur quid hoc ad praesentem statum pertineat, quem hi habebant, quibus scribebat, Apostolus? Solutio. Multum; quia adhuc de priori statu Judaei ad fidem conversi gloriabantur. Sicut autem: Si diligitis me, mandata mea servate (Joan. XIV), non quod dilectio potest haberi sine mandatorum observatione, sed quia ipsa est signum dilectionis, hoc dicitur: sic quidam de circumcisione cordis intelligunt: haec autem circumcisio prodest, etc.
(ROM. III.) Est autem Deus verax, etc. Verax in effectu, veritas in essentia. Item veritas nunc nomen est essentiae, ut ibi: Veritas est Pater, veritas Filius, veritas Spiritus sanctus. Saepe vero Filius dicitur Veritas Patris, quia per ipsum verax innotuit. Vel ideo veritas Patris Filius dicitur, quia veram Patris habet naturam: et haec contra Arianos.
Super omnes qui credunt in eum, etc., quia desuper gratis datur. Non ab inferioribus meretur fides, justitia, et quaelibet virtus gratis datur; nec eas, sed per eas homo meretur.
Non tenetur homo lege naturae, ut pro proximo moriatur, alioquin nemo infra perfectionem posset habere charitatem.
Exclusa est etc. Excludere duobus modis accipitur, scilicet pro repellere, vel pro extra clausum ponere, id est manifestare.
Auctoritas est dictum, vel factum imitatione dignum.
Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis. Non dicit dubitative, sed asserit cum discretione. Non est arbitrium sine discretione: quod tunc est liberum, quando est ad bonum; tunc oppressum, quando ad malum.
An Judaeorum Deus tantum? Quaeritur cur lex magis sit data Judaeis quam gentibus, cum Deus sit Pater et Auctor utrorumque. Solutio. Data est lex Judaeis pro gentibus, quia transitura erat de Judaeis ad gentes.
Legem statuimus, id est finem imponimus, ut cesset; vel statuimus, id est statum quem habere debet, damus, scilicet spiritualem.
(ROM. IV.) Merces non imputatur secundum gratiam. Non sic omne bonum, quod agimus, attribuendum est gratiae, ut meritum liberi arbitrii tollatur: qui error est Manichaeorum. Nec sic merito hominis, ut gratia secludatur: in quo Pelagius errabat. Concedimus quidem totum esse ex gratia, sed ex sola gratia, cum aliquid sit ex merito: sic tamen ut illud idem sit ex gratia. Omne enim bonum meritum, quod est ex libero arbitrio, est ex gratia; sed non quidquid est ex gratia, est etiam ex hominis merito. Homo naturaliter vult bonum, sed sine gratiae effectu caret: ut oculus potentiam videndi, quam habet naturaliter, non potest exercere sine luce superveniente. Homo ex libero arbitrio potest bonum et malum; sed liberum arbitrium est naturalis potentia; sed posse malum est naturalis impotentia: quomodo ergo posse malum pertinet ad liberum arbitrium? Quomodo idem potest esse effectus potentiae et impotentiae? Dicunt quidam quod posse malum non pertinet ad liberum arbitrium. Secundum quos sic describitur: Liberum arbitrium est discretio boni et mali cum facultate faciendi bonum, et dimittendi malum. Nobis autem videtur quod liberum arbitrium sit facultas discernendi, et eligendi, et exsequendi. Hoc dico secundum primum statum: quae facultas per culpam quantum ad exsecutionem penitus deleta est; quantum vero ad discretionem et electionem multum diminuta.
Dicunt quidem quod tanta fuit efficacia circumcisionis in tempore legis, quanta est nunc baptismi. Quibus sic objicitur: In Spiritu sancto renascitur qui baptizatur, quod non credimus fieri in circumcisione. Item in baptismo fit remissio omnium peccatorum: insuper datur virtus bene operandi, et in bono proficiendi et in profectu perseverandi. In circumcisione tantum fuit remissio omnium peccatorum; non ergo tantum profuit, vel tantam habuit efficaciam, quantam habet baptismus. Illi quibus omne peccatum dimittebatur, digni erant salute non solum pro eo, quod habebant, sed potius pro eo quod habituri erant per gratiam Christi. Reatus enim originalis peccati non sic dimittebatur, ut omnino nullus esset, sed ut sustentaretur usque ad Christum.
Abraham dictus est prima via credendi, quia primum fides in eo enituit.
Legis impletionem impediebat praeceptorum ejus multiplicitas, magnaque austeritas et parva utilitas. Impletionem Evangelii adjuvat praeceptorum ejus brevitas, majorque suavitas, et maxima utilitas. Quid enim brevius: Crede, et salvus eris? (Rom. X.) Quid suavius charitate? Quid utilius summa beatitudine? Ante Deum pater ponitur, qui magis Deo quam sibi filios generare quaerit.
(ROM. V.) Pacem habeamus ad Deum. Est pax in Deo, est ad Deum pax. Pax in Deo erit in futuro, quando Deus erit omnia in omnibus; pax ad Deum est in praesenti. Unde propheta. Pacem super pacem: quasi dicat, pacem pro pace, sicut gratiam pro gratia.
Gloriamur in tribulationibus. Si caro vincit Spiritum, pro victoria cum spiritu victo punietur et ipsa. Si spiritui cedit, cum eo pariter stola immortalitatis, et corona gloriae remunerabitur. Quaeritur quomodo in tribulationibus sit gloriandum, cum Dominus dicat: Pater, transfer a me calicem istum (Luc. XXII). Solutio. Tribulatio tribus modis contingit: ad poenam, ad correctionem, ad augmentum coronae. Item in tribulatione tria consideranda sunt: amaritudo, causa et finis. Si igitur justitia sit in causa, gloriandum est in poena, non pro poena, sed pro ejus causa et fine.
Exercitium tribulationis dispositionem patientiae convertit in habitum patientiae et sic tribulatio operatur patientiam, non dispositionem, sed habitum:
Probatio vero spem. Probatio quandoque ponitur pro purgatione, ut ibi Tanquam aurum iu fornace probavit, id est purgavit.
Spes est de futuro bono cum scientia boni [conscientia bona].
Diligitur amicus in Deo, id est quia est in Deo. Inimicus in Deum, id est ad hoc ut habeat Deum.
Bonitas nostra nil aliud est nisi affectio mentis summae bonitati adhaerentis.
Gratia Dei ad Spiritum sanctum referri solet, ideoque quod per solam et meram gratiam Dei fit, saepe per Spiritum sanctum fieri dicitur.
Omne peccatum large potest dici impietas, eo quod a bonitate et pietate discordat.
In quo omnes peccaverunt. Quaeritur quomodo omnes in Adam peccaverunt, cum secundum animam, ad quam pertinet peccare, in eo non fuerunt? Solutio. Quia secundum carnem in eo fuerunt, a qua anima trahit causam peccati: ideo omnes in eo peccasse dicuntur. Omnium caro tota, sed non tanta in Adam fuit, quae in se multiplicata est sine mutatione cibi vel potus in tantam multitudinem.
Usque ad legem peccatum erat in mundo. Quaeritur quomodo per legem regnum mortis destrui coepit. Lege enim data, regnum mortis videtur auctum, quia lex subintravit, ut abundaret delictum. Solutio. Dicunt quidam quod cognitione peccati, et timore poenae coepit destrui regnum mortis per legem, vel in idololatria per legem destructum est.
Si Christus non est unus, vel aliquis homo, ut quidam dicunt, quomodo dicit Apostolus in gratia unius hominis?
Originale peccatum secundum alios dicitur reatus peccati; secundum alios ignorantia, et concupiscentia; secundum alios originalis injustitia; secundum alios fomes peccati.
Si primi parentes non peccassent, parvuli eorum haberent justitiam originalem per quam digni essent vita, cujus justitiae privatio dicitur originale peccatum secundum magistrum Acardum.
Si non esset peccatum, anima in prima aetate haberet usum et exercitium rationis, quia nullum esset ei impedimentum, alioquin brutis animalibus inferiores nascerentur parvuli ut modo. Major enim vivacitas sensuum viget in brutis animalibus aetatis illius quam in parvulis. Quod probat utrumque natura inspecta.
In baptismate confertur originalis justitia, non illa quam haberent parvuli, si non esset corruptio peccati; sed illa quae intelligitur in participatione meritorum Christi. Privatio igitur illius primordialis justitiae sic in baptismate tollitur; non sic ut ejus habitus conferatur, sed sic ut non imputetur. Haec autem originalis justitia, quae datur in sacramento regenerationis, tantum valet ad meritum, quantum illa prima, et forsitan plus, quia nostri parvuli, qui decedunt statim intrant ad gaudium.
Anima corruptionem habet ex corpore, quae sicut corpus ex Adam est. Unde merito et peccatum dicitur anima habere ex Adam, quia ipsa corruptio causa est quare anima sit subjecta peccato: et tali modo licet anima non sit ex traduce, tamen trahit peccatum ex traduce. Dicunt quidam quod originale peccatum in baptismo secundum solum aeternae damnationis debitum dimittitur, et manet etiam post baptisma secundum culpam. Juxta illud Apostoli: Jam non ego operor illud; sed quod habitat, in me peccatum (Rom. XVII). Ecce Apostolus vocat hoc peccatum. Nobis autem videtur, imo fere omnibus, quod non sit culpa, vel peccatum post baptisma.
Christus meruit, id est aliquid prius non sibi debitum acquisivit, non est verum. Christus meruit, id est opus virtutis dignum remuneratione fecit, verum est. Sancti per tormenta quae patiuntur, merentur, licet totum sit ex gratia: sicut per id quod diligunt et bona opera faciunt merentur, licet et hoc totum sit ex gratia. Si igitur legatur quod solus Christus meruit, sic intelligatur ut Deus solus est bonus, et solus Deus facit mirabilia.
Christus libero arbitrio fecit quidquid fecit, licet non potuerit peccare: non necessitate, hoc enim esset quasi ex coactione.
Est meritum, quo meremur, quod nondum habemus: est et meritum, quo meremur retinere quod jam habemus,
Potest concedi quod Christus meruit immortalitatem, id est talem obedientiam exhibuit, quae tali remuneratione digna fuit. Quaeritur utrum Christus in omnibus operibus suis nobis aequaliter meruerit? Quod videtur, quia omne opus quod fecit pari charitate fuit informatum, et sic videtur, quod in nativitate tantum nobis meruit, quantum in passione: ergo in nativitate redempti sumus, et sic ante mortem: quod non est verum. Solutio. Licet charitas Christi in se non receperit incrementum, recepit tamen in effectu. Unde dicitur Deus unum magis diligere quam alium, propter majorem vel minorem effectum. Juxta hunc modum potest dici, et verum est, quod plus nobis meruit in morte sua quam in nativitate: et in morte ejus redempti sumus, et non in nativitate.
Non est, justus quisquam, etc., ad majorem partem referendum est, et non generaliter ad omnes.
Causativae dictiones quandoque notant causam, nunc consecutionem; nunc alicujus occasionem.
Ubi abundavit delictum, etc. Istud, ubi, non ad personas, sed ad tempus refertur. Noctem in suo cursu iter peragere (Sap. VIII), est peccatum in mortali corpore regnare. Licet Judaeus et gentilis idem facerent peccatum, plus tamen peccat Judaeus quam gentilis lege data, et monachus quam laicus in eodem facto.
(ROM. VI.) Qui enim mortui sumus peccato, etc. Illi mortui sunt peccato, in quibus peccatum est mortuum ut saltem non dominetur. Illi vivunt peccato, in quibus regnat peccatum et dominatur.
In morte ipsius baptizati sumus. In morte, id est in fide mortis, vel in efficacia mortis vel ad similitudinem mortis Christi baptizati estis. Duobus modis quis baptizatur in Christo, scilicet vel sic, ut sit in Christo ut bonus; vel sic, ut possit esse in Christo ut fictus.
Per gloriam Patris, id est potentiam resurrectionis, in qua Pater Filium suum glorificans, ab eodem est glorificatus.
Corpus peccati universitatem vitiorum vocat quorum auctor diabolus est. Vel in corpore peccati duo intelliguntur, natura et culpa: quod ergo in corpore est ex peccato, jubet Apostolus destrui, non id quod ex natura.
Quando officio membrorum nostrorum fit aliquod malum, tunc membra nostra sunt arma militantia iniquitati; quando officio eorum fit aliquod bonum propter Deum, tunc membra nostra sunt arma justitiae militantia Deo.
Tunc fomes peccati dominatur nobis, vel diabolus, quando trahit nos ad peccatum mortale.
Praeceptum est de his, sine quibus non est salus. Prohibitio de his, cum quibus salus esse non potest. Permissio, vitae laxioris concessio. Consilium, melioris vitae admonitio.
Juris ratio exigit ut juxta meriti quantitatem reddatur et praemium. Mors autem Christi meritum est, pro quo debitores sumus. Huic autem merito nil secundum quantitatem etiam moriendo reddere possumus. Nemo ergo dicat, quod non plus debet quam possit. Quod ergo Deus minus debito accipit gratia est sine qua nemo salvatur. Si quis enim tantum Deo redderet, quantum debet, is gratia non indigeret. Non est enim misericordia, ubi tantum redditur, quantum debetur.
(ROM. VII). Et vos mortificati estis legi, etc., potest dici, quod David in hoc legi vivebat, quod eam secundum litteram servare tenebatur; et in hoc mortuus erat legi, quod non quaerebat ex ea justificari. Item cum Christo erat per fidem et gratiam. Nondum tamen gratiae instituta et novae legis sacramenta servabat.
Ut fructificarent morti. Lex Moysi dicitur lex mortis propter transgressionem, quae causa est mortis, vel quia peccantes interficiebat.
Ut serviamus in novitate spiritus, ut non in vetustate litterae. In novitate spiritus servit, qui in iis servit, quae innovant hominem, et Christo conformem reddunt. In vetustate litterae servit, qui in iis servit, quae hominem veterem faciunt, et Adae conformem, qui legem secundum superficiem custodit.
Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum. Lex eo quod ligat, potest dici mandatum prohibens, et mandatum in iis quae praecipiuntur.
Non habitat in me, hoc est, in carne mea, bonum, etc. Talis et tanta est animae et corporis unio, ut quod unius est alteri attribuatur, ut sensualitas animae, et personalitas corpori. Velle, adjacet mihi dote naturae; sed perficere, non invenio dono gratiae.
Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem. Ratio naturalis in vita praesenti omnino exstingui non potest. Ipsa est enim aquila, quae superevolat; puer, qui caeteris periclitantibus pueris, non periclitatur. Homo legis legi Dei condelectatur magis secundum rationis approbationem, quam secundum amoris delectationem.
Lex peccati dicitur esse in membris, per quorum officium adimpletur, ut in oculis, per quos videtur quod concupiscimus, in lingua mentiendo.
Si quis mente servit legi Dei, et mente servus est Dei; et si idem carne servit legi peccati, carne est servus peccati. Cum ipse idem sit, qui sic et sic servit: videtur quod idem sit servus Dei, et peccati. Solutio. Si quis carne servit legi peccati, non ideo simpliciter servus est peccati. Ejus enim servus quis dicitur, cujus libenter facit voluntatem. In his ergo, qui partim diligunt Deum, partim mundum, videndum est quis amor in eis praeponderet, et secundum hoc judicandum est, cujus sint servi. Video aliam legem, etc. Tres sunt leges malae, lex membrorum, lex peccati, lex mortis. Lex enim spiritus vitae. Tres sunt leges bonae: Lex rationis, lex Moysi, lex spiritus vitae.
Qui secundum carnem sunt, iis ea, quae carnis sunt sapiunt, et ea, quae ad spiritum pertinent, sunt insipida. Verbum doctrinae et aedificationis est eis amarum: fabulas, rumores, verba dissolutionis gratanter amplectuntur.
Prudentia carnis mors est. Prudentia carnis est, quae postpositis iis, quae ad Deum pertinent, saecularia negotia sollicite agit. Sapientia carnis est, quae nihil nisi quod secundum solitum cursum naturae contingere solet, possibile credit.
Carni debemus providere necessaria, ne deficiat; et superflua resecare, ne saeviat: qui autem carni secundum voluptatem indulget, de jumento facit Deum suum.
(ROM. VIII.) Si spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Hypocritae carnem carne mortificant, sancti spiritu carnem mortificant. Horror amaritudinis mortis in Christo fuit major, quam in aliquo alio, quia ipse perfecte praescivit quanta sit in morte amaritudo.
Non accepistis spiritum servitutis. Timor servilis cohibet manum a malo opere timore poenae temporalis. Timor initialis cohibet a malo opere et a mala voluntate timore gehennae. Timor filialis cohibet ab omni malo amore justitiae. De timore initiali quaeritur utrum faciat servum, an filium? Cum enim timore poenae cohibeat a malo, videtur esse servilis. Item, cum bonus sit omnis, qui cohibet se a malo opere, et a mala voluntate, videtur quod sit filialis. Omnis enim bonus est filius. Item omnis homo aut est servus, aut filius. Solutio. Timor initialis potest esse cum servili et cum filiali. Homo prius timet poenam temporalem, et post etiam gehennam: tandem incipit amare bonum. Ille dicitur habere timorem servilem, qui, timore poenae temporalis tantum, aliquid criminale non committit. Item est aliquis, qui timet gehennam, et diligit bonum, sed nondum perfecte.
Haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi. Nos haereditas Christi sumus, et cohaeredes ejus. Haereditas, quia nos in aeternum possidebit. Cohaeredes, quia regnum Patris cum ipso possidebimus.
Si tamen compatimur. Christo compati est ad similitudinem ejus pati in carne, vel animo compungi ex memoria mortis ejus: vel inopias membrorum ejus secundum facultatem relevare.
Non sunt condignae, etc. Quaeritur an aeterna beatitudo possit mereri? Id quod est temporale, quomodo potest esse dignum eo quod est aeternum? Solutio. Temporale meritum potest esse dignum, sed non condignum aeterno praemio, quia plus dabitur in praemio quam fuerit in merito.
Fit quandoque comparatio rei ad rem secundum quod in ipsis est; quandoque secundum aequitatem; quandoque secundum conventionem. Secundum quod in ipsis est, ut cum equus equo, argentum argento. Secundum aequitatem, ut cum quis pro ove suspenditur, secundum aequitatem justitiae saecularis: et cum Deus aliquem punit aeternaliter pro peccato unius momenti. Quae aequitas consistit, vel intelligitur non in comparatione quantitatis culpae ad poenam, sed potius in consideratione contemptus Dei et transgressionis divini mandati. Idem contingit in remuneratione bonorum.
Comparatio est secundum conditionem, sive conventionem: ut cum pro minimi laboris opere tibi marcam argenti promittam, et haec comparatio in poena malorum, et remuneratione bonorum non inconvenienter adaptatur. Conventionem enim omnibus Deus hanc proposuit. Si feceritis hoc, hoc recipietis.
Omnis creatura ingemiscit, etc. Creatura ad Creatorem refertur. Unde non inconvenienter creaturae nomine hoc loco omnes illi intelliguntur, qui ad Creatorem suum per fidem, et dilectionem referuntur.
Christus moram facit, sed non tardat. Ille enim dicitur tardare, qui ultra tempus debitam moram facit. Unde si moram fecerit, exspecta eum, quia veniens veniet, et non tardabit (Habac. II). Vanitati enim creatura subjecta est non volens. Creatura dolet se vanitati subjectam, quae vellet immutabiliter adhaerere veritati. Magna est vanitas corporis; sed multo major vanitas spiritus, qui per tot tentationes, et vagas cogitationes fere semper evanescit.
Si creatura nolens, et dolens vanitati subjecta est: ergo in sustinendo non meretur, quod falsum est, cum in spe retributionis sit subjecta, ut dicit Apostolus. Solutio. Vult, et non vult id, sed non secundum idem.
Et parturit usque adhuc. Mulieris parturientis dolore majorem esse non credo, nec majus desiderium.
Non solum autem illa: sed et nosipsi primitias spiritus habentes, id est, non solum minores in Ecclesia, sed etiam nos apostoli ingemiscimus.
Adoptionem filiorum Dei, etc. Nonne jam adoptati sumus in filios Dei? Nonne jam filii Dei sumus? Quomodo ergo dicitur de sanctis, quod exspectant adoptionem filiorum Dei? Solutio. Adoptio jam incoepta est in nobis per spem, perficietur autem per speciem. Spes est certitudo futuri commodi adipiscendi.
Quid oremus sicut oportet, nescimus. Omnis, qui petit quod petendum est et quomodo petendum est, semper exauditur ad utilitatem. Quid autem, vel quomodo petere debemus nescimus, nisi per Spiritum sanctum.
Ignorantia venit ex corruptione et infirmitate carnis.
Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum. De illo quaeritur, qui cum in alto gradu charitatis esset, torpendo ad minorem descendit, et sic decedit, cum charitate, tamen quomodo descensus ille cooperatur ei in bonum? Coronam enim minuit, et praemium attenuat. Solutio. Nisi descendisset sic, ex nimio profectu superbisset: et sic talis descensus cooperatur ei in bonum.
Non est dicendum quod omnia bona, quae mali faciunt, cooperentur eis in malum, cum Augustinus dicat quod bonum fuisse per unum diem utile est. Quos praescivit, etc. Omnia a Deo antequam fiant praesciuntur. Illa tamen quadam praerogativa praesciri a Deo dicuntur, quae futura ab eo approbantur, sicut scire dicitur, quae approbat: quos itaque sic praescivit, omnes praedestinavit.
Conformes fieri imaginis Filii sui. Christus est imago Patris, id est expressa similitudo usquequaque similis et aequalis. Sancti conformes, id est pro modo suo vestigia sequentes Christi in puritate vitae, in obedientia et humilitate, ut sit ipse primogenitus. Christus secundum quod est natus de Patre dicitur Unigenitus; secundum quod habet fratres, Primogenitus. Quos praedestinavit, hos et vocavit, etc. Deus potest praescire, quae non praescivit; velle, quae non vult; posse facere, quae non facit. Praeteritum tempus propter sui certitudinem dividitur quod nullum aliud potest.
Qui etiam interpellat pro nobis. Christus interpellat pro nobis repraesentatione humana, id est merito obedientiae, quam in humanitate sua exhibuit: quae obedientia adeo Patri est grata, ut ejus merito nobis venia peccatorum donetur.
Neque mors, id est comminatio mortis; neque vita, id est promissa conservatio vitae, id est nec timor mortis, nec amor vitae poterit nos separare a charitate Christi.
Nil adeo dominatur homini, quantum ipse sibi. Ipse enim suam potest cogere voluntatem et mutare, quod nil aliud ab eo potest unde Apostolus, quem nil poterat separare a Christo, separare a Christo seipsum poterat: quod ne fieret, corpus castigabat.
(ROM. IX.) Veritatem dico in Christo Jesu. Est qui veritatem dicit, et tamen mendacii reatum incurrit: qui, etsi verum dicat, id tamen in conscientia non habet.
Optabam anathema esse. Optabam pro eo quod est opto, ut Aimo legit.
Promissionis enim verbum est, etc. Sciendum quod promissiones Dei, vel prophetiae tribus modis fiunt. Quandoque cum immutabili denuntiatione, ut illa: Ecce virgo concipiet (Isa. VII), etc.; quandoque cum quadam comminatione, ut adhuc quadraginta dies et Ninive subvertetur (Jonas III), ubi conditio, etsi non apponitur, tamen subintelligitur ut, nisi a via sua convertatur, Ninive subvertetur. Quandoque cum eorum, ad quos fit libera voluntate, ut in proprio scilicet habeant arbitrio promissionem factam suscipere, vel respuere, ut hic: In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII). Quae promissio omnibus oblata est sic ut eam pro arbitrio suo apprehendat, vel respuat.
In Isaac vocabitur tibi semen, id est in filiis gratiae, qui per Isaac significantur, ut propositum Dei maneret, id est impleretur.
Potest quaeri utrum causa primordialis, an finalis quaeratur cum dicitur: Cur Deus elegit Jacob potius quam Esau? Sed voluntatis Dei quae est omnium causa, nulla est causa. Item, si finalis causa quaeritur dicitur, quia electio Jacob valet ad fidei confirmationem, et gratiae commendationem: quod enim factum est in duobus fratribus, hoc idem fieri in duobus populis credere debemus.
Deum ab aeterno aliquem reprobasse nil aliud est nisi praeordinasse se illi in tempore pro culpa gratiam subtracturum. Sed dicit quis: Ergo aeternae reprobationis causa fuit culpa temporalis. Solutio. Dici potest quod aeternae reprobationis sit causa temporalis: causa quidem primordialis non fuit culpa temporalis, sed potius finalis causa, in qua terminatur, non inchoatur.
De duobus quaeritur aequaliter in peccato jacentibus, quibus gratia Dei aequaliter proponitur, et offertur: unde fit quod alter ei consentiat, et ab altero respuatur? Solutio. Utrisque data est gratia, qua potuit consentire; alterius tamen mens mota est et consensit: quod de bono naturae potuit, quia velle adjacebat ei: quod ante gratiam implere non potuit, per gratiam quidem excitata est, et surrexit. Alter cum posset, non consensit; sed gratiam oblatam sponte rejecit, ut apparet in solis radio. et in duobus in foveam lapsis. Qui oculos aperit videt, non sine solis claritate. Qui oculos claudit, non videt. Sic qui manum meam apprehendit, extrahitur a me de fovea; qui autem negligit nec nititur cum auxilio sibi exhibito, non exit.
Major serviet minori. Impletum est non in personis illis, quia non legitur quod Esau servierit Jacob, sed in filiis eorum, videlicet tempore David et Salomonis; vel servire ponitur pro prodesse. Jacob sine merito est electus; Esau non sine merito est in tempore reprobatus, vel damnatus.
Principium, et consummatio omnis boni non est ex homine, sed ex Deo.
Dicit Scriptura Pharaoni, etc. Quid ad Esau exemplum de Pharaone, cum ille pro originali peccato tantum sit reprobatus: iste etiam pro actuali solet quaeri. Solutio. Ad hoc inducuntur similitudines et exempla, ut per magis certum id, quod minus certum est videatur.
Quem vult indurat. Dicitur Deus indurare quem vult; quia non coactus, sed voluntarius gratiam subtrahit, quam subtrahit: qua subtracta fit ille deterior.
Qui respondeas Deo. Respondeas, id est contradicas; quia respondentis est contradicere.
Vasa in honorem sunt vasa, quibus cibi mensis imponuntur. Vasa in contumeliam vasa culinae, aut egestionis.
In vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam. Misericorditer agit Deus cum malis, spatium poenitentiae indulgendo, sed misericordius videretur cum illis agere, si citius discederent, quia minus peccarent.
Haeresis Manichaeorum sic omne bonum gratiae ascribebat, ut liberum arbitrium tolleret; haeresis Pelagianorum, bonum fieri ab homine sine gratia posse asserebat. Doctores vero utrumque errorem destruunt. Ubi vero Ambrosius dicit quod Deus elegit Paulum, sciens illum se correcturum, non intelligit quod futurum meritum causa esset praescientiae Dei, sed demonstrat liberum arbitrium gratiae Dei cooperari: quod est contra praedictas haereses.
Verbum abbreviatum faciet Deus super terram (Isa. I). Verbum abbreviatum potest dici Verbum incarnatum, quod in humilitate est abbreviatum et est legem consummans, id est adimplens.
(ROM. X.) Voluntas quidem cordis mei sit pro illis in salutem. Voluntas quandoque accipitur pro affectu sensualitatis: ad cujus differentiam dicitur voluntas cordis, vel rationis. Ille in Spiritum sanctum peccat, qui Spiritui sancto invidet, eo quod per hunc sive per illum bona operetur. Unde injustum est, quod Deus alicui tali dimittat peccatum hujusmodi. Quod autem injustum est, Deus facere non potest. Aemulationem Dei habent, sed non secundum scientiam. Zelus bonus vel Dei est fervor mentis quo quis propter Deum putat aliquid faciendum esse, vel dimittendum, qui aliquando est cum scientia, aliquando sine scientia; scientia hic vocatur cognitio fidei. Facilius veniam consequuntur, qui ignorantes peccant, quam scientes. Unde Apostolus: Misericordiam Dei consecutus sum quia ignoranter feci (I Tim. I); et istud, quia, sancti causative legunt. Ubi tamen non causa efficiens, sed accessum praebens notatur. Finis enim legis Christus. Est finis consumptionis, ut panis finitus, id est consumptus; et est finis consummationis, ut tela finita, id est consummata. Christus est finis legis consummans. Lex et prophetae usque ad Joannem (Luc. XVI), id est usque ad gratiam; qua superveniente lex ultra non est tenenda.
Omni credenti ad justitiam. Est qui credit non ad justitiam; qui scilicet habet fidem per dilectionem non operantem, et ideo per fidem non justificatur.
Vivet in ea, id est victum habebit in ea, juxta illud: Si hoc feceritis, bona terrae comedetis (Isa. I).
Hoc est verbum fidei, quod praedicamus, etc. Verbum praedicationis adeo est rationi consentaneum, ut cum ei praedicatur, statim ei acquiescit et consentit, quia nihil adeo appetit, sicut cui nihil aliud sufficit in mundo; unde cum illud quod summe appetit, audit, aut omnino caeca est et expers rationis, aut illi consentit.
Quicunaue invocaverit nomen Domini, salvus erit. Non omnis qui vocat, invocat. Vocatio enim exterior sonus est verborum, de qua dicitur: Non omnis, qui dicit mihi, Domine, Domine (Matth. VII), etc. Invocatio vero interior est clamor, id est devotio animi ad Deum pro iis, quae petenda sunt, suspirantis; de qua Moysi dicitur: Quid clamas ad me? (Exod. XIV). Quam speciosi pedes, etc. In pedibus quandoque actiones, quandoque affectiones intelliguntur, ut pedes eorum pedes recti (Ezech. I). Quandoque ponuntur pro verbo praedicationis, ut subjecit gentes sub pedibus (Psal. XLVI).
Evengelizantium pacem, id est reconciliationem inter Deum et homines.
Sed non omnes obediunt Evangelio. Quidam omnino fidem respuunt, ut Judaei et infideles. Quidam ore tantum obediunt. Quidam et ore, et opere, et non corde, ut hypocritae; et hi omnes non obediunt Evangelio; sed soli illi qui quod corde credunt, ore confitentur et opere implent.
Quis credit auditui nostro? Deus duobus modis interius loquitur animae fideli: vel cognitionem veritatis revelando; vel amorem virtutis inspirando.
Quis nunc impossibilitatem, nunc difficultatem, nunc raritatem notat? Auditus exterior multis est causa fidei, non tamen efficiens, sed accessum praebens. Neque enim qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III). Quod ab apostolis praedicatur verbum est Christi, quia ab ore ejus prolatum, vel verbum Christi est quod intus in corde ipse revelat.
In omnem terram, etc. Haec auctoritas incoepit a Judaeis impleri tempore apostolorum. Volunt quidam, quod principes Judaeorum cognoverunt Christum esse Dei Filium, non tamen huic cognitioni propter invidiam acquiescere poterant; sed scienter, et contra conscientiam eum impugnabant. Aliis videtur, quod cognoverunt eum esse virum justum, et in lege promissum; sed non Dei Filium. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II) ,
Isaias audet, et dicit. Audax dicitur, qui audet audenda et non audenda, et sic in malo ponitur. Quandoque audacia ponitur pro fiducia animi, quae virtus est qua poena injuste comminata non timetur.
Palam apparui iis, qui me non interrogabant. Apparet qui subito et insperato venit.
Tota die expandi manus meas, etc. Cum totum pro omni parte ponitur, hoc nomen totum cum nomine totius non debet poni, ut si dicatur, tota die fecit; hic non pars diei, sed totius debet intelligi, saepe tamen sic loquimur, tota die exspecto te. Ubi tamen non totus dies, sed magna pars diei intelligitur.
Ille manus expandit, qui beneficia largitur, quod Dominus fecit Judaeis tota die, id est omni tempore gratiae.
(ROM. XI.) Non repulit Deus plebem suam quam praescivit. Sicut duplex est vocatio, sic duplex est praescientia, scilicet generalis, quae est omnium; et specialis, quae tantum est bonorum.
Altaria tua suffoderunt; et ego relictus sum solus (III Reg. XIX), de illis altaribus intelligendum est, quae fideles sibi aedificaverant; non audentes ire Hierosolymam propter reges idololatras post divisionem regni.
Dedit illis spiritum compunctionis. Tunc anima terram australem, scilicet arentem, possidet, cum in ea sol justitiae praesentia sui humorem peccatorum exsiccat. Additur irriguum inferius, et irriguum superius (Josue XV); cum gemina compunctio datur et ex recordatione peccatorum, et pro desiderio patriae. Mala compunctio est invidia, quae est tormentum. Quo majus Siculi non invenere tyranni, quae est noverca alienae felicitatis.
Fiat mensa eorum, etc. Sicut in mensa corporaliter; sic in Scriptura spiritualiter reficimur, ubi diversa fercula apponuntur.
In scandalum. Scandalum nunc offensam, nunc ruinam, nunc rixam significat.
Quod si delibatio sancta est, et massa. Delibatio est parva alicujus rei degustatio ad experimentum totius massae. Massa est ipsum genus; radix, patres; rami, filii; oliva, Judaei; oleaster, gentilitas; pinguedo, apostoli. Est itaque massa sacrata, et si non secundum se tota, tamen secundum electionem, et rami sancti licet non omnes.
Contra naturam insertus es. Naturam definire difficile est, periculosae enim sunt definitiones, ut ait quidam: Quidquid est praeter peccatum, aut est opus Dei operantis sine natura, aut opus naturae cooperantis Deo, aut artificis imitantis naturam. Item alia Deus operatur secundum naturam, alia supra naturam, nihil contra naturam. Potentia enim Dei tanta est ut de natura qualibet sine ea facere possit, quidquid sibi placet.
Ut non sitis vobis ipsis sapientes. Sapiens sibi dicitur qui sapientiam, quam habet, a se esse credit, vel pro merito suo sibi datam, vel qui data sibi sapientia abutitur qui se extollit, et alios despicit ox consideratione sapientiae suae.
Donec plenitudo gentium intraret. Donec causa est, et terminus, id est causative ponitur, ut hic: non feci hoc donec tu fecisti illud, quasi factum tuum causa fuit facti mei; et finaliter ut hic: Exspectabo te donec venias.
Plenitudo, multitudinem, non universitatem hic significat.
Secundum Evangelium quidem inimici propter vos; et charissimi secundum electionem, propter patres. Non est intelligendum quod iidem sint inimici et charissimi. Relatio enim non ad easdem personas, licet ad eumdem populum refertur; ut: Mulier, quae damnavit, salvavit. Et illud: Qui super te pedibus ambulavit, qui te in deserto de petra produxit. Hic non aquae substantiam, sed naturam demonstrat. Sic omnes electi a Domino diliguntur sic et ego omnes qui me diligunt, licet non omnes noverim; sic et Apostolus omnes electos diligebat.
Sine poenitentia enim sunt dona, et vocatio Dei. Poenitentia ponitur pro mutatione; quia quod prius fecimus et fecisse poenitet, poenitentia mutamus, ut hic: Poenitet me fecisse hominem (Gen. VI); id est mutabo opus quod feci, propter malitiam hominum. Augustinus dicit, quod Deus mutat sententiam, et non consilium. Sententiam vocat poenam, et vindictam pro culpa nobis debitam: consilium appellat aeternam dispositionem.
O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! Ubi figere non valemus oculum rationis, figamus oculum admirationis, et oculum fidei.
Aliud est aliquid solvere ad dubitationem tollendam, et aliud ad profunditatis comprehensionem. Altitudo sublimitatem notat et profunditatem. Profunditas ab aeterno, sublimitas extenditur in aeternum.
Judicia vocat aeternam dispositionem. Vias, operationes.
In saecula saeculorum. Saeculum dicitur a sequendo; quia unum sequitur post aliud. Saeculum saeculorum dicitur aeternitas; quia ipsa sequitur omnia saecula, et ipsam nullum. Amen, adverbium est optandi vel confirmandi.
(ROM. XII.) Ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem sanctam. Carnis debemus providere, ut serviat, non ut saeviat, ut sit ancilla, non domina; hostia fiat vitiorum mortificatione, sed vivat virtute. Quaeritur cur Apostolus praecipit corpora, et non animas offerre in sacrificium. Solutio. Sacrificium a spiritu inchoatur, et in corpore determinatur.
Et nolite conformari huic saeculo. Ex Adam facti sumus veteres, deformati, et Deo dissimiles; per gratiam Christi innovamur et reformamur, et Deo conformamur. In qua conformatione quotidie proficimus per studium lectionis et bonae meditationis, orationis et bonae operationis.
Quae sit voluntas Dei bona, beneplacens et perfecta. Voluntas bona est in fide, beneplacens in spe, perfecta in charitate. Vel bona voluntas in subjectione majorum, beneplacens in subjectione aequalium, perfecta in subjectione minorum. Vel bona in conjugatis, beneplacens in viduis, perfecta in virginibus.
Omnibus qui sunt inter vos. Solus Deus vere est, quia immutabilis per naturam. Unde illi soli, qui Deo adhaerere desiderant, non immerito esse dicuntur.
Per gratiam, quae data est mihi. Rationabiliter Petrus insignis et virtutibus potens, datus est Judaeis signa quaerentibus. Paulus vero, cui prae caeteris data est coelestis sapientia, datus est gentibus in apostolum et doctorem, quia, ut ipse ait: Judaei signa petunt; Graeci sapientiam quaerunt (I Cor. X).
Non plus sapere quam oportet sapere. Cum nemo tantum sapiat, quin plus possit et debeat sapere in vita praesenti, quis sapit plus quam oportet? Solutio. Ille plus sapit quam oportet, quia ea quae sunt supra humanam rationem sua ratione nititur comprehendere; quae scilicet credi debent et possunt, sciri non possunt. Plus etiam sapit quam oportet, qui se extollit, et alios contemnit. Ille sapit secundum mensuram fidei, qui nil sapit vel facit, nisi quod credit esse sapiendum vel faciendum.
Unicuique sicut Deus divisit. Christo homini Deus non dedit dona ad mensuram; sed omnium donerum plenitudinem. Unicuique datur gratia etiam propter aliorum utilitatem, ut quod unus non potest per se, possit per alium. Sive prophetiam, etc. Prophetia est divina inspiratio, futuros eventus rerum immutabili veritate denuntians. Vel secundum Gregorium: Prophetia est occultorum manifestatio per Spiritum sanctum facta. Ille secundum rationem fidei prophetiam habet, qui in sua praedicatione secundum quod credit auditoribus necessarium, verba sua moderatur.
Qui tribuit in simplicitate. Tribuit in duplicitate, qui ei largitur a quo majora sperat. Tribuunt in duplicitate hypocritae, scilicet causa gloriae. Tribuunt in duplicitate, qui tribuunt in spe praesentis retributionis et futurae. Simplicem et puram in tribuendo habet intentionem, qui ob hoc solum tribuit, quia id Deo placere credit.
Qui praeest in sollicitudine. Amor expellit negligentiam, timor praesumptionem. Praelatus non tumeat de dignitate, sed timeat de reddenda ratione.
Qui miseretur in hilaritate. Qui dat elemosynam indigenti, non se existimet bona sua minuere; seminat enim centuplum recepturus, si tamen hoc facit ex charitate. Similiter qui ignoscit laeto animo id faciat. Injurias illatas veniam petenti non apponat. Hoc est enim poenitentem confundere magis quam pacare.
Sollicitudine non pigri. Quidam solliciti sunt corde, et in opere pigri; ideo dicit sollicitudine non pigri; hoc est solliciti sitis corde, nec tamen in opere pigri.
Spiritu ferventes. Charitas impatiens est; parum enim sibi omne quod facit, videtur. Unde: Utinam esses aut calidus aut frigidus; sed quia tepidus es, evomam te ex ore meo (Apoc. III). Calidus est fervens in charitate; frigidus, penitus infidelis, vel in gravibus peccatis jacens; tepidus, qui nec magna mala facit, nec magna bona; sic sancti exponunt. Quomodo ergo optat magis ut sit frigidus quam tepidus. Nonne majus est malum esse in mortalibus quam in venialibus, et sic melius est esse tepidum quam frigidum? Solutio. Non rem sicut est, sed quae ex re est opportunitatem in verbis illis attendit. Frequenter enim contingit quod ii qui in profundo vitiorum sunt, ad Deum conversi ad majorem perveniant perfectionem, quam ii qui sunt tepidi.
Verbum Dei passim non est disseminandum, sed tempus opportunum est observandum. Orationi instantes. Orationis instantia fit in assiduitate et devotione.
Hospitalitatem sectantes. Hospitalitatem sectatur, qui rogantes suscipit, et non rogantes cogit; et ne foris remaneant diligenter inquirit, vel quaerit.
Benedicite persequentibus vos; benedicite et nolite maledicere. Legitur in Actibus apostolorum Paulum cuidam maledixisse sic.
Destruat [percutiat] te Dominus, paries dealbate (Act. XXIII). Nunquid ergo fecit, quod prohibuit dicens: Nolite maledicere? Solutio. Sancti zelo justitiae compulsi talia faciunt, ideo maledictionis actionem, non voluntatem habent; ideoque (ut nobis videtur) maledictionis reatum non incurrunt.
Flete cum flentibus. Flendum pro defectu et casu, ac culpa aliorum est; non cadentibus insultandum, et pro dilatione gloriae; aliae lacrymae non habent meritum bonum.
Nolite esse prudentes apua vosmetipsos. Prudens est apud seipsum, qui, cum apud alios sit stultus, sibi videtur esse prudens, et qui totus judicio suo nititur. Unde cum ejus sententia comtemnitur, statim irascitur.
Prudentia sine simplicitate, astutia est; sicut simplicitas sine prudentia, fatuitas.
Prudentia serpentis est servare caput in quo est venenum, unde vivit; simplicitas columbae est quod laesa non relaedit.
Date locum irae. Ille dat locum irae, qui injurias illatas patienter audit; qui provocatus non respondet, sed tacet.
Mihi vindictam, et ego retribuam, dicit Dominus. Qui vindicat se, quantum in se est, judicem sua privat potestate.
Quaeritur, an justitia Dei et justitia humana vel saecularis sint contrariae? Quod videtur, cum justitia Dei confitentem peccatum per sacerdotem absolvat; justitia humana confessum peccata sua suspendat. Solutio. Nonnulla est charitas cum vindicta, quae secundum justitiam humanam de fure sumitur, pro communi utilitate exercetur, et ideo ad justitiam Dei spectat.
Si esurierit inimicus tuus, ciba illum, etc. Sufficit inimicos non odisse, ut dicit Augustinus, quod de effectu, non de affectu intelligendum est. Tenemur enim eorum salutem velle, et angustiam famis patientibus (si possumus) subvenire. Vince in bono malum. Legitime pugnat, qui in pugna perseverat; qui motibus gulae vel irae, et illicitis omnibus repugnat.
(ROM. XIII.) Non est potestas nisi a Deo. Voluntatem peccandi habemus a nobis; potestatem autem a Deo, quod sic intelligendum est, id est id quo voluntatem ad effectum ducimus, scilicet membra et vim membrorum a Deo habemus. Dicunt quidam, quod potestas peccandi non est pars liberi arbitrii, cum in angelis non sit vel in Deo. Hi dicunt, quod in daemonibus non est liberum arbitrium. Aliis aliter videtur. Sunt autem liberi arbitrii partes, posse dimittere malum, et posse facere bonum. Unde diabolus, quia non potest dimittere malum, nec facere bonum, non habet secundum eos liberum arbitrium.
Est autem potestas ordinatio a Deo disposita in genere humano, qua alii aliis praeesse habent. Exiguntur autem quatuor ad esse potestatis: institutio, materia, ordo et terminus. Institutionem debet a Deo habere, vel ab humano jure, aliter praelatio non est potestas, sed violentia. Materiam habere debet in subjectis, bonos defendendo, malos puniendo. Ordinem, id est justitiae aequalitatem, ut ab ea non recedat, sed ejus amore potestatem exerceat. Terminum habere debet, ne ultra extendatur quam debet, quod alieni juris est non invadat. Cum ergo aliquis praelatus a justitia recedit, non est ei obediendum, sed resistendum, non ei malum inferendo, sed ne malum perficiat, impediendo. In iis enim quae ad potestatem pertinent, obedientiam ei debemus; non in iis, quae ad tyrannidem.
Cui tributum, tributum, etc. Tributum a tribunis dicitur, id est quod a subjectis tribunis solvebatur. Vectigal, quod de vectis, id est mercibus deportandis solvebatur.
Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis. Debitum dilectionis ab omni solvit debito, a quo tamen nemo absolvi potest. Sic semper reddatur ut semper debeatur, et sic debeatur ut reddatur.
Charitas secundum Augustinum est motus rationabilis voluntatis in Deum propter Deum, et in proximum propter Deum. Deus non est motus mentis; ergo charitas est, quae non est Deus? Videtur Augustinus velle, quod omnes aequali affectu diligendi sunt, sed non pari effectu. Cui contrarium videtur, quod dicit Hieronymus. Post omnium Patrem Deum, carnis quoque diligatur pater. Item hinc sic objicitur: nonne magis diligendus est, qui magis Deo placet? sed ecce alius est melior patre meo, et sic teneor eum magis diligere quam patrem meum. Solutio. Quod Augustinus dicit, sic intellige, omnes pari affectu sunt diligendi, id est communi, sed non aequali. Quod autem alibi dicit: Tantum fratres diligamus quantum nos, id est tantum bonum eis optemus, et si non tanto affectu, vel quantum est similitudinis, non quantitatis. Item secundae objectioni sic potest responderi: Contingit aliquando quod aliquem tenemur diligere plus effectu, alio meliore illo, quem diligere possumus ordinate majore affectu. Illos enim diligere plus effectu tenemur, quorum cura nobis commissa est. Simili modo patrem meum effectu plus teneor diligere quam alium, licet melior sit.
Qui diligit proximum legem implevit. Perfectus est, qui in lingua seu verbo non offendit (Jacob. III); non tamen ideo perfectus, quia in lingua non offendit, sed in cumulo perfectionis superponitur in lingua non offendere: sicut dicimus, quod senex est, qui centesimum agit annum; hanc tamen senectutem non contulit centesimus annus, sed ex praecedentibus accrevit; et sicut de illo, qui plura habet castra, dicimus, quod dives esset, si haberet adhuc illud; non tamen propter illud, nisi haberet et alia, dives esset.
Dicunt quidam, quod majus bonum est non offendere in lingua quam non committere homicidium. Quibus sic opponitur: Duorum si alterum altero magis est appetendum, contrarium ejus contrario alterius magis est fugiendum, unde si homicidium committere magis est fugiendum; quam lingua offendere, homicidium non committere magis est appetendum quam in lingua non offendere. Ut sanum esse magis est appetendum, quam velocem esse; ergo aegrum esse magis est fugiendum quam tardum. Item majoris meriti est diligere Deum, quam inimicum: non tamen majoris offensae non diligere inimicum, quam non diligere Deum juxta quorumdam argumentationem.
Quaeritur, an dilectio Dei possit haberi sine dilectione proximi, quod sic volunt ita probare. Si nemo esset praeter unum, posset Deum diligere ita quod non diligeret proximum, sicut Adam antequam Eva esset Deum dilexit; nondum tamen proximum, cum nemo adhuc esset praeter ipsum, Solutio. Positiva et falsa est locutio ista, dilectio Dei potest haberi sine dilectione proximi. Ponit enim esse proximum, et sine dilectione ejus dilectionem Dei haberi posse. Dilectio Dei quasi forma est dilectionis proximi, et causa: dilectio proximi quasi materia est dilectionis Dei. Dilectio Dei occulta; dilectio proximi exterius apparet, et in ipsa Dei dilectio declaratur, ideo dicit Apostolus, quod dilectio proximi plenitudo est legis.
Diliges proximum sicut teipsum, id est ad hoc, ad quod diligis teipsum cum te bene diligis, id est in Deo et propter Deum.
Secundum Augustinum, Deum diligere toto corde, id est eum diligere toto intellectu; tota anima, id est tota voluntate; tota mente, id est tota memoria. Ut omnes cogitationes, totam vitam et totam memoriam in illum conferas, a quo habes ea quae confers. Unde constat hoc praeceptum in hac vita omni modo non posse impleri. Unde ipse dicit: Cum adhuc aliquid est carnalis concupiscentiae, non omni modo ex tota anima diligitur Deus. Unde consequenter quaerit sic: cur ergo praecipitur ista perfectio homini, cum in hac vita eam nemo habeat? Quam quaestionem sic solvit, quia non recte curritur si quo currendum est, nesciatur. Ex parte enim diligimus sicut ex parte cognoscimus. Nec tamen de jugo hujus praecepti, quasi de onere importabili possumus conqueri, cum ejus impletio non exigatur ab hominibus gratiae.
Dicunt quidam, quod praeceptum Decalogi quodlibet est de illis sine quibus non est salus; sed istud est unum de illis; sine ergo ejus impletione non est salus? Solutio. Certum est, quod salus est ex sola gratia Christi, et vel illud non est de illis, vel sine aliquo illorum est salus. Item objiciunt sic nobis. Impletio cujuslibet praecepti habet meritum; igitur hoc praeceptum in futuro habebit meritum cum ibi et non hic impleatur. Solutio. In quantum diligimus, hoc praeceptum servamus, et servando meremur; implere illud pertinet ad praemium, et potius est felicitatis quam virtutis. Item dicunt, quod condignum praemium impletione praecepti hujus nemo potest in praesenti mereri. Nos autem hoc falsum dicimus. Scriptum est de Abraham: Credidit Abraham Deo, et reputatum est ad justitiam (Gen. XV). Sic sancti per charitatem, qua Deum praediligunt, merentur Deum, et sic praemium condignum impletione praecepti praedicti. Ipsi dicunt, quod hoc praeceptum in praesenti potest impleri. Augustinus dicit, quod non potest. Unde quaerit, quare ergo praecipitur; et solvit non ut illi, sed aliter. Quod autem objiciunt: Clamavi in toto corde meo; et exquisivi te in corde meo (Psal. CXVIII). Nunquid si ad tempus ideo omni tempore, qua dignus salute? vel si Propheta ideo omnis homo, qui dignus vita, sic clamavit vel clamat? Magister Acardus sic exposuit: Clamavi in toto corde meo. Id est in quantum est meum; in quantum enim concupiscentia illud possidet, non est meum. Sic exponunt, Deum ex toto corde diligit, qui totum intellectum suum in illum convertit. Tota anima, qui voluntatem suam Dei voluntati per omnia supponit; tota mente, qui totum, quod se fecisse meminit, ad honorem Dei convertit. Nonne justus saepe vana cogitat, quomodo tunc ergo Deum ex toto corde diligit? vel quomodo tunc dignus salute, cum secundum horum opinionem nemo dignus vita aeterna, qui non implet hoc praeceptum?
Nox praecessit. Nox quandoque aeris obscuritas dicitur ex absentia solis, aliquando adversitas, aliquando peccatum, aliquando omne tempus ab Adam usque ad Christum, aliquandoque omne tempus dicitur nox respectu claritatis futurae.
Induamur arma lucis. Arma lucis sunt virtutes.
Non in comessationibus. Comessatio dicitur a comis, id est vicis, quod in illis coepulari solebant; et edendo, vel quasi mensae collata quam multa mala comitantur.
Et ebrietatibus. Ebrietas, qua inebriatus est Joseph cum fratibus suis (Gen. XLIII), non fuit superfluitatis, sed abundantiae, ut dicit Augustinus: sicut terra dicitur inebriata, id est sufficienter irrigata.
Non in cubilibus. Cubilia a foedis cupiditatibus dicuntur proprie ferarum, inde propter fetorem libidinis lecti luxuriosorum appellantur tali nomine.
Et impudicitiis. Impudicitia, id est inverecundia, et ponitur pro incontinentia.
Non in contentione, et aemulatione. Aemulatio ponitur pro invidia.
Sed induimini Dominum Jesum. Illi induunt Christum, qui nec amore nec timore, ubi periculum imminet justitiae, abscondunt veritatem.
(ROM. XIV.) Infirmum autem in fide assumite. Hic ordo est vitae et doctrinae, ut prius nosmetipsos diligamus, abjiciendo opera mala, et operando bona; post ea proximum, in quo impletio legis continetur.
Qui autem infirmus est, olus manducet. Per olus intelligitur cibus de cujus nullus scandalizatur esu.
Potens est enim Deus statuere illum. Potens est Deus etiam diabolum statuere.
Si homo non peccasset, venenum ei nocere non posset:
Ambigua dicuntur, quae bono et malo anima possunt fieri, ut dicit auctoritas; sed secundum hoc videtur, quod omnia bona exteriora et mala ambigua debeant dici, cum bono et malo fieri possint animo. Solutio. Illa ambigua dicuntur, quae nec apertam speciem boni, nec apertam speciem mali habe
Nemo nostrum sibi vivit, et nemo moritur. Sibi vivit, qui utilitatem suam nisi in vita sua non quaerit. Domino vivit, qui proximi utilitatem, et Domini voluntatem facere contendit. Sibi moritur, qui in sua morte propriam gloriam quaerit. Domino moritur, qui in sua morte Dominum glorificat. Vel hoc dicit quod non est in potestate hominis vivere vel mori; sed in potestate Domini, qui morti et vitae nostrae dominatur, per hoc quod mortuus est, et resurrexit pro nobis. Omnes stabimus ante tribunal Christi. Tribunal sedes est judicum, thronus regnum, cathedra doctorum.
Vivo ego dicit Dominus. Vivo ego, juramentum est in veteri Lege, sicut in Evangelio: Amen, amen.
Mihi flectetur omne genu. Flexio genuum subjectionem significat omnium.
Non ergo blasphemetur bonum nostrum. Bonum nostrum vocat fidem, quam blasphemat Judaeus videns munda et immunda comedere catholicum; quod ne fiat monet Apostolus.
Omne quod non est ex fide, peccatum est. Quidam dicunt quod infidelibus peccatum est etiam bona facere; quod nobis esse videtur falsum, cum Hieronymus dicat: Deus non reprobat bonam vitam plurimorum. Non omne quod fit contra conscientiam est damnabile.
(ROM. XV.) Dico autem gentes super misericordia honorare Deum. Gentes dicit Apostolus honorare Deum super misericordia, quia major et manifestior gratia Dei exhibita est gentibus. Nec hoc dicit, quin Judaei facere idem debeant. Erit radix Jesse, et qui exsurget regere gentes. Jesse, radix; David, arbor; Maria, ramus; Christus, flos. Vel radix Jesse, Christus dicitur.
Ut abundetis in spe, et virtute Spiritus sancti. Charitas quadam praerogativa dicitur virtus Spiritus sancti, quasi mater aliarum virtutum.
Sanctificans Evangelium Dei. Evangelium quantum in ipsis est contaminant, qui bona quae praedicant, exemplo malae vitae contemptibilia reddunt. Unde Gregorius: Cujus vita despicitur, restat ut ejus praedicatio contemnatur. Sanctificatur Evangelium in reddenda ratione eorum, quae docet, et exemplo vitae. In primis gratia miraculorum fuit necessaria cum his. Per Christum gratias referimus Patri: sine enim ipso digni non sumus etiam Deum laudare.
Signorum, et prodigiorum. Prodigium quasi porro digium dicitur.
Si vobis primum ex parte fruitus fuero. Frui est cum delectatione uti.
Et assignavero eis fructum hunc. Eleemosyna dicitur fructus, quia et in praesenti gratiam majorem fructificat et in futuro retributionem.
Adjuvetis me in orationibus vestris, etc. Quod merita unius non possunt, multorum possunt, et multorum preces impossibile est ut non impetrent, id est valde difficile. Sic quandoque accipitur impossibile. Unde Tullius: Sola amicitia, inquit, res est, quae res impossibiles ad possibilem redigit facultatem.
Apostolus artis erat scenofactoriae: scena tabernaculum, vel obumbratio dicitur. Faciebat ergo papiliones, vel tabernacula et vendebat, et inde vivebat; et dicitur quod noctem in tres partes divisit: in prima parte dormiebat; in secunda orabat; in tertia laborabat, per diem tantum praedicationi vacabat.
(ROM. XVI.) Ut observetis eos, qui dissensiones, etc, Observare in bona et in mala significatione accipitur. In bona ut hic: Observa Sabbatum; in mala, ut ipsi observabant, id est insidiabantur.
Praeter doctrinam. Praeter pro contra ponitur. Per dulces sermones seducunt. Adulator blandus est inimicus, veritas malis et imperitis amara est. Unde Apostolus: Inimicus factus sum vobis, verum dicens vobis (Galat. IV). Et Comicus: Obsequium amicos, veritas odium parit. (TERENT. Andr. I, I, 41.) et ita inimicos.
Volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo. Sapiens est in bono, qui bene utitur sapientia sibi data: haeretici falsitatem specie veritatis obumbrant. Simplices sunt in malo, qui nec malum pro malo reddunt: sic se habent quasi nihil sciant. Duplices in malo, qui malum pro malo reddunt, qui de uno malo duo faciunt.
Chapter 282 of 284