Skip to the text

Sermo de missione Spiritus Sancti

Spiritus Domini replevit orbem terrarum; et hoc, quod continet omnia, scientiam habet vocis (Sap. I). Ecce qualem, fratres, Paraclitum de Domini promissione accipimus, ecce qualem consolatorem habemus. Fortassis apertius nosse cupitis quantus sit iste vel qualis. Ubique est, omnia potest, et omnino cum nihil latere potest. Utique talem oportebat esse, qui posset omnibus ubique occurrere, quem oportebat tot exsules reducere, tam dispersos colligere, tot moestos confortare, tot desperatos ad veniam reformare. Talem item oportebat esse qui posset quae vellet replere, quem oportebat tot infirmos curare, tot oppressos protegere, et inter tot discrimina custodire, et contra tot tentamenta munire. Talem denique qui nihil non nosset, quem nihilominus oportebat tot infideles convertere, tot incredulos docere, tot rudes instruere, tot inscios erudire. Qualem utique oportuit accepimus consolatorem, protectorem, atque doctorem. Consolatorem ubique praesentem, protectorem omnipotentem, doctorem omnia scientem. Et sane consolatorem ubique praesentem exigebant tot miseriis addicti, protectorem omnipotentem tot vitiis corrupti, doctorem omnia scientem tot erroribus adducti. O consolatorem dulcem! o protectorem fortem! o doctorem efficacem, qui ubique sit, qui omnia possit, qui omnia noverit, et quid aliud verba illa superius posita proponere videntur si digne pensentur quam promissum vel missum Paracletum nostrum ubique esse, omnia posse, et omnia nosse! Spiritus Domini replevit orbem terrarum, et hoc quod continet omnia, scientiam habet vocis. Si iste Domini Spiritus replet orbem terrarum, quanto magis implere habet regnum coelorum? Quod enim in coelis sit dubitare quis possit? Pro ea igitur parte Scriptura asseruit pro qua fortassis dubitare quis potuit. Habemus itaque argumentum a minori quod hic Spiritus debeat ubique praesens credi. Si enim ubique terrarum, quanto magis, ut dictum est, ubique coelorum? Erit igitur ubique locorum. Vultis autem et illud nosse quod Spiritus iste omnia potest, de quo jam constat quod ubique est. Sed quomodo non omnia valet qui omnia continet? Profecto si sine ipso posset aliquid subsistere, nullo modo Spiritus iste diceretur omnia continere. Si igitur sine ipso nil subsistere potest, profecto ab ipso habet esse omne quod est. A quo igitur est omnium esse, constat nimirum eum omnia posse. Argumentum itaque est a toto quia omnia possit, quod sine ipso nihil subsistit, nihil subsistere possit. Audistis de praesentia, audistis de potentia, vultis adhuc scire quid sentiri debeat de ejus scientia? Attende ergo quid sit illud quod de eodem asseritur in eo quod dicitur: Et hoc, quod continet omnia, scientiam habet vocis, idem est ac si diceretur, omnium vocum, nisi quod illa positio potius quam ista eo convenientius accipitur, quod illa non tantum ad particularia quomodo et ista, verum etiam ad generalia quod non potest ista apte accommodatur. Scientiam itaque habet hic spiritus, non tantummodo vocis generaliter, verum etiam cujuscunque modi vocis specialiter, sed et cujuslibet vocis etiam singulariter. Sed quia scientiam habet vocum nunquid et rerum? sic absque dubio. Semper enim plenam cognitionem vocum comitatur scientia rerum, sed non semper cognitionem rerum comitatur etiam scientia vocum. Quod multa putamus saepe cognoscimus, quorum tamen vocabula non novimus vel obliti sumus. Sed quis hujus vocis quae est bos plenam notitiam habeat, si ipsam rem penitus ignorat? Sed puto quod angeli plenam scientiam rerum haberent etiamsi voces non essent. Potest itaque naturaliter esse scientia rerum etiam ubi non est scientia vocum. Certe Adam, qui rebus nomina imposuit priusquam vocabula essent, rerum notitiam habuit. Alioquin quomodo congrua vocabula illis imponeret, quorum notitiam nullam haberet? Omne enim quod vocavit Adam animae viventis (Gen. II), ipsum est nomen ejus. Plus itaque esse videtur habere scientiam vocum, quam rerum, quandoquidem rerum scientia, ut dictum est, semper comitatur scientiam vocum.

Notandum sane quod non dicit scientiam sermonis, sed vocis. Omnis autem sermo vox est, sed converti non potest: non enim omnis vox etiam sermo est. Quaedam autem voces naturaliter habent significare, sicut mugitus boum, balatus pecudum; sermo vero vox est significativa secundum placitum. Omnis itaque vox aut naturaliter, aut accidentaliter aliquid significare habet. Nihil autem arbitror esse quod non possit sermone exprimi vel voce significari; quia ergo latius extenditur significatio vocis quam sermonis, recte de hoc Spiritu dicitur, quoniam scientiam habet vocis. Sed, uti superius jam dictum est, scientia vocum semper subinfert scientiam rerum. Argumentum itaque est hunc Spiritum omnia nosse quod asseritur vocis scientiam habere. Si scit illud quod majus est, multo magis ergo illud quod minus est. Sed monstratum est plus esse scientiam vocum quam rerum. Argumentum itaque est a majori quod ab hoc Spiritu debeant omnia sciri. Primum itaque argumentum sumitur a minori, tertium vero, ut dictum est, sumitur a majori, media autem argumentatio argumentum habet a toto. Dicatur ergo de hoc Spiritu, dicatur: Spiritus Domini replevit orbem terrarum, et hoc quod continet omnia scientiam habet vocis (Gen. II). Dicatur quod orbem terrarum repleat ut credatur ubique esse; dicatur quod omnia contineat ut perpendatur omnia posse; dicatur quod vocis scientiam habeat ut subintelligatur omnia nosse.

Notandum in his adhuc verbis quam congrue vel distincte commendetur et personarum pluralitas et substantiae unitas. Cum enim praemissum esset, Spiritus Domini replevit orbem terrarum, statim subinfertur, et hoc quod continet omnia, non is qui continet omnia, quamvis et sic quidem recte dici potuisset. Sed miranda ratione voluit Scriptura sacra, ut dictum est, sub tanta verborum brevitate et personarum pluralitatem, et substantiae unitatem ostendere. Personarum pluralitas ostenditur in eo quod spiritus iste Spiritus Domini dicitur. Alius est enim ipse, atque alius ille, cujus Spiritus dicitur esse; identitas vero substantiae ostenditur, dum idem Spiritus illud esse dicitur per quod omnia continentur. Est itaque hic Spiritus illud idem quod est ille a quo sunt omnia, illud idem quod est ille per quem omnia, illud idem quod est ille qui in principio creavit coelum et terram, illud quod est ille per quem omnia facta sunt, et sine quo factum est nihil. Erit itaque hic Spiritus idem quod Pater, idem quod Filius, quia Pater et Filius et Spiritus sanctus unus est Deus, una substantia, una natura, una divinitas, una majestas. Recte ergo de hoc Spiritu scribitur: Spiritus Domini replevit orbem terrarum et hoc quod continet omnia scientiam habet vocis. Sed si Spiritus iste omnia continet, pariter et replet, quid est, quaeso, quod discipuli Domini hodierna die acceperunt, si eo Spiritu qui omnia replet, et ante hanc diem pleni fuerunt? Quid est quod in hac pentecostes celebritate Spiritus sancti adventum recolimus vel colimus quem constat ubique esse, et omnia replere? Unde quo veniat si ubique est, et nusquam deesse potest, vel quid illi amplius caperent si et antea hoc spiritu pleni fuerunt? Sed sciendum quod hic Spiritus, quemadmodum et tota Trinitas aliter adest per ubique praesentem majestatis suae potentiam, aliter adest per aspirantem gratiam. Majestatis suae praesentia adest omnibus creaturis corporeis et incorporeis, tam inanimatis quam animatis. Spiritus enim sapientiae attingit ubique propter suam munditiam, per illuminantem sapientiam; adest idem Spiritus tantummodo rationalibus creaturis, omnibus tamen sive bonis sive malis, beatis similiter et miseris. Illuminat siquidem omnem hominem venientem in hunc mundum; si omnem hominem, ergo justos et injustos, beandos atque damnandos. Per inspirantem gratiam adest omnibus bonis, perfectis et imperfectis, beatis atque beandis. Ipse enim est qui operatur omnia in omnibus, dividens singulis prout vult. Omnibus itaque creaturis inest substantiae suae diffusione, omnibus rationalibus adest sapientiae suae participatione. Omnibus autem bonis adest gratiae suae cooperatione. Praesentia itaque majestatis suae presto est utique omni creaturae, semper ubique adest, ut nunquam omnino sicut nunquam abesse potest. Secundum hunc itaque, modum nusquam habet recedere, nusquam habet redire, sed ubique omni in tempore immobiliter permanere. Sapientiae autem suae participatione sicut quibusdam creaturis suis immobiliter est absens, sic et aliis quibusdam semper est praesens, illis juxta hunc modum nunquam potest adesse, istis juxta eumdem nunquam potest penitus abesse. Rationalibus enim creaturis penitus abesse non potest quibus semper sapientiae suae participatio communicabilis est. Alioquin quomodo, quaeso, rationales essent quae rationis capaces, sapientiaeque participes omnino esse non possent? Irrationabilis autem creatura, quia capax rationis non est, secundum sapientiae participationem hunc Spiritum capere non potest. Alioquin ipsa irrationabilis non esset, si rationis et sapientiae capax fuisset. Secundum infusionem vero gratiae eisdem ipsis potest et post diutinam absentiam praesens adesse et iterum post longam praesentiam absens fore, et longius abesse. Secundum hunc itaque modum Spiritus iste vadit et venit, recedit et redit. Spiritus enim ubi vult spirat, et vocem ejus audis, et nescis unde veniat aut quo vadat (Joan. III). Gratiae enim suae infusionem Spiritus iste, ut dictum est, modo subtrahit, modo impendit, et in hunc modum saepe vadit et venit. Sed ut magis mireris, contingit saepe sub uno eodemque tempore hunc Spiritum juxta aliquid manere, et juxta aliquid recedere. Cum enim istae multiformis gratiae Spiritus unam Aliquam gratiam homini ex prius habitis subtrahit, alia vero et sub eodem tempore habere permittit, nonne eidem homini sub eodem tempore, ut discretum est, juxta aliquid vadit, et juxta aliquid venit? Vides ergo quam dissimiliter se soleat his Spiritus habere secundum triplicem modum infusionis suae substantiae videlicet, sapientiae, vel gratiae. Sane secundum diffusionem substantiae suae creditur ubique esse, secundum infusionem vero gratiae constat eum hodierna die in illam terram descendere, illamque terram gratiae suae illustratione replere, de qua legitur: Ignem veni mittere in terram, et quid volo, nisi ut ardeat? (Luc. XII.) Quae est ista terra nisi Ecclesia primitiva? Quae, inquam, est terra ista in quam descendit ignis ille coelestis nisi Ecclesia Christi in quam hodie descendit Spiritus sanctus in igne et linguis? Haec est illa terra quae in aeternum stat, eo quod fundata sit supra firmam petram, et idcirco nec portae inferorum poterunt praevalere adversus eam. Ad hanc sane terram pertinet quisquis in fide et charitate Christi fixus manet. Nam qui in fide haesitat, vel adhuc per varia desideria fluctuat, similis est fluctui maris qui a vento movetur et circumfertur. Qui autem ejusmodi est ad illam terram seu orbem terrarum pertinere non potest, de quo scriptum est: Domini est terra et plenitudo ejus, orbis terrarum et universi qui habitant in eo (Psal. XXIV). Quin potius ad maria illa pertinere videtur supra quae orbis ille terrarum, Domino operante, fundator, de quo et dicit? Quia ipse super maria fundavit eum, et super flumina praeparavit eum (ibid.). Quisquis autem Spiritum Christi non habet, ad hunc orbem terrarum non pertinet. Qui enim Spiritum Christi non habet; hic non est ejus. Si itaque vere, et absque dubio Domini est terra et plenitudo ejus orbis terrarum et universi qui habitant in eo, oportet eum Domini Spiritum habere qui ad hunc orbem terrarum se cupit pertinere. Recte ergo de hoc orbe terrarum intelligitur quod hodierna die tam festive canitur: Spiritus Domini replevit orbem terrarum. Nonne hoc Spiritu terra Domini perfusa imo et repleta fuit, quando primitiva Ecclesia, ut dictum est, Paracletum illum qui a Patre procedit in igneis linguis accepit? Nonne tunc temporis impletum tibi videtur quod in psalmo canitur: Visitasti terram, et inebriasti eam (Psal. LXIV). In tantum enim terrae hujus habitatores musto illo spirituali inebriati sunt, ut quivis eorum qui tunc temporis eos audire poterat juste mirari debuisset quomodo illi ebrii essent cum esset hora diei jam tertia. Siquidem repleti sunt omnes Spiritu sancto, et coeperunt loqui variis linguis prout Spiritus sanctus dabat eloqui illis (Act. II), hoc est sane quod annuatim recolere debemus, hoc utique quod annuatim recolimus, cum canimus: Spiritus Domini replevit orbem terrarum.

Vultis et illud nosse quomodo in illa terra omnia continebat in qua omnia repleverat. Cogita ergo post hujus Spiritus repletionem quam constanter egerit qui prius ad ancillae vocem expavit Christumque negavit. Sic et caeteri qui prius se occultabant propter metum Judaeorum, jam palam profitentur Christum coram principibus sacerdotum. Unde hoc eis, nisi quia virtute ex alto induti erant in eo quod Spiritum Domini acceperant: Spiritus enim oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII). Quidquid constantiae, quidquid patientiae in ipsis erat, ex illo Spiritu erat qui eorum corda repleverat. Denique quidquid virtutis, quidquid fortitudinis habebant, ab eodem Spiritu acceperant qui omnia continebat. Nemo ergo sibi attribuat quod in fide stat, vel in bono perseverat. Nemo enim potest dicere, Domine Jesu, nisi in Spiritu sancto. Si non potest sine hoc Spiritu boni aliquid dicere, quando poterit sine ipso boni aliquid facere? Ipse enim est qui operatur omnia in omnibus dividens singulis prout vult. In illo ergo stat omnis qui in bono perseverat, et qui stat videat ne cadat. Sed quomodo, inquis, aliquis cadere, imo quomodo vel aliquid boni alicui excidere valet, si Spiritus iste omnia continet? An forte illa dicuntur esse quae iste Spiritus dignatur continere? Quis enim neget quin verum esse amittat quem Spiritus iste dimiserit? Nullo denique modo possunt ad verum esse pertinere quae ab hoc Spiritu non sunt quem constat omnia continere. Quomodo enim vel esse dicendi sunt quae verum esse amiserunt? Sed iterum iidem ipsi quasi ad esse redeunt, cum hunc Domini spiritum recipiunt, ipso id utique agente qui vocat ad ea quae non sunt tanquam ea quae sunt (Rom. IV). Emittet enim spiritum suum et creabuntur, et renovabit faciem terrae (Psal. CIII). Omnis ergo rectitudinis status sicut per ipsum obtinetur, sic nihilominus et ab ipso continetur. Et quia quod ab illo deseritur desinit quodammodo esse, recte hic Spiritus dicitur omnia continere.

Sed quaero item quomodo idem Spiritus scientiam vocis habuit. An forte in eo quod habere fecit, sic et Abrahae dictum est (Gen. XXII). Nunc scio quod timeas Deum pro eo quod disceretur scire feci. Quod autem esset miranda vel stupenda scientia illa vocis quam Spiritus ille dedit quantum corda discipulorum replevit testantur Judaei illi, viri religiosi ex omni natione quae sub coelo est: Nonne ecce omnes isti, inquiunt, qui loquuntur Galilaei sunt. Et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram in qua nati sumus (Act. II). Sed, ne tibi parum videatur, quod linguis omnium nationum loquuntur, interroga adhuc eosdem Judaeos quid eisdem linguis loquantur: Audivimus eos, inquiunt, loquentes nostris linguis magnalia Dei (ibid.). O quantum est magnalia Dei vel in una lingua loqui. Sed quamvis magnum fuerit quod foris per verbum sonuerunt, multo magis tamen creditur quod ipsi intus audierunt. Magnum sane fuit vocem illam audire per quam discipuli Christi magnalia Dei docuerunt, sed multo magis fuit illam internae aspirationis vocem intelligere per quam ipsi didicerunt, utriusque tamen vocis scientiam habebant, et ejus per quam didicerant, et ejus per quam docebant. Alioquin magnalia Dei nec ipsi nossent, nec aliis innotuissent. Vox illa quam exterius formabant, vox erat corporalis, vox illa quam interius audiebant, vox erat spiritualis. Illa cum strepitu extrinsecus sonabat, et alia post alia quoquomodo poterat et quantum valebat auditoribus exprimebat, ista absque omni strepitu intrinsecus spiritabat, et in momento, et in ictu oculi quomodo volebat, et quantum placebat mentibus imprimebat. O quantum est inter vocem et vocem, inter vocem corporalem et vocem illam spiritualem! Utriusque tamen scientiam habet, utriusque scientiam habere facit Spiritus ille qui omnia continet. Nam sane, sicut legis, hoc quod continet omnia scientiam habet vocis, parum obsecro tibi sit qui haec audis vel legis, solam illam vocem audisse vel nosse, ejusque scientiam habere quae solet exterius perstrepere. Stude et satage illam audire et intelligere quae sola sufficit in omnem veritatem adducere, et sola sine verborum strepitu docet hominem scientiam, hanc internae aspirationis vocem propheta ambiebat, cum dicebat: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus (Psal. CXVIII). Quid tamen mirum si ad illam anhelabat, si in illam suspirabat cujus virtutem, cujus dulcedinem tam edoctus, toties expertus fuerat? Audistis superius de ejus virtute, vultis adhuc de ejus dulcedine audire? Audistis, inquam, illae internae locutiones quam efficaces sint ad docendum, attendite et modo quam dulces sint ad audiendum. Ille tamen hoc dicat quem experientia docuerat: Quam dulcia, inquit, faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo (Psal. XCIII). Si tam magnum est, tamque jucundum, ut experta loquar, spirituales viros audire, et doctos adeo doctores veritatis habere, quanto majus, quantoque jucundius ab ipso Deo quotidie discere, quotidie didicisse. Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum. Hanc sane beatitudinem perdere, Dominique sui doctrinam amittere propheta metuebat, cum in oratione dicebat: Domine, quis similis erit tibi; ne taceas neque compescaris, Deus (Psal. LXXXII). Parum utique mihi est si linguis hominum loquar et angelorum, nisi merear quandoque audire et intelligere quid loquatur in me Dominus Deus. Quid enim juvat scientiam habere humanae, seu angelicae vocis et ejus vocem nescire qui scientiam habet, et cum vult habere facit omnis vocis? O vere beati apostoli qui talem magistrum habuerunt, qui Spiritum veritatis acceperunt, qui omnium scientiam habuit, qui omnium scientiam dare potuit. O vere beati quorum corda Spiritus iste gratia sua replevit, quorum animos ad omnem virtutem roboravit, quorum mentes ad omnem scientiam illuminavit! Recte in ejus facti recordatione canimus quod jam toties replicavimus, et replicare non cessamus: Spiritus Domini replevit orbem terrarum; et hoc, quod continet omnia scientiam habet vocis.

Ecce jam diximus secundum quem modum potuerunt Christi discipuli Domini Spiritum accipere quae tamen eis secundum aliquid nunquam potuit deesse, quam constat ubique esse et omnia implere. Qui enim secundum majestatis suae praesentiam ubique est, secundum gratiae suae exhibitionem, uti jam diximus, adesse et abesse potest. In hoc itaque illis Spiritus iste praesentiae suae copiam exhibuit, quod eis gratiae suae abundantiam infudit. Veraciter igitur et absque dubio hodierna die Spiritum sanctum acceperunt qui ipsius adventum secundum Christi promissum cum fide et desiderio exspectaverunt. Sed iterum quaero nunquid ante illum Spiritus sancti adventum sine Spiritu sancto fuerunt? Nunquid ante illam Pentecostes diem gratiam sancti Spiritus non habuerunt? Si nemo potest dicere Dominus Jesus nisi in Spiritu sancto, nunquid Petrus tunc temporis erat sine illo, quando tam secure quam vere ante Christum de Christo ausus est confiteri, quia tu es Christus Filius Dei vivi? (Matth. XVI.) Nunquidnam discipuli Christi sine Spiritu sancto erant quando spiritum immundum de obsessis corporibus ejiciebant, et caetera in hunc modum multa signa faciebant? (Luc. X.) Certe ante illam diem factum novimus, nec inde dubitare debemus quod in Evangelio legimus, quia insufflavit eis Jesus, dicens: Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis (Joan. XX). Sed ut caetera taceam, sine Spiritus sancti gratia nec in Christum saltem credere potuerunt. Quid ergo hodierna die acceperunt, si et ante hanc diem Spiritus sancti gratia perfusi fuerunt? Sed constat sane quod ejusmodi stillicidia gratiae dantur modo ad solam infusionem, modo vero usque ad diffusionem, quandoque autem etiam usque ad effusionem. Infusio est etiamsi minus influit quam vas capere possit. Diffusio est quando eousque profunditur donec nulla ejus pars vacua relinquatur. Infusio in effusionem jam transit quando quod effusum est supereffluit. Juxta hujus similitudinis formam multi accipiunt Spiritus sancti gratiam, alii ad solam infusionem, alii usque ad diffusionem, alii autem usque ad effusionem. Ad solam infusionem accipit qui gratiam quidem percipit, minus tamen quam sibi sufficere possit. Usque ad diffusionem accipit qui tantum gratiae percipit quantum sibi sufficere possit. Usque ad effusionem accipit cui tantum suppetit quod sibi et certis sufficere possit. Infusio est ad sustentationem, diffusio ad satietatem, effusio ad erogationem. Infusio ad refectionem, diffusio ad repletionem, effusio ad dispensationem. Infusio ad boni inchoationem, diffusio et effusio ad boni consummationem. Infusio ad aedificationem sui, effusio ad aedificationem proximi. Ex hac ergo homo accipit ut prosit, ex illis ut proficiat. Possumus itaque et gratiam habere et ejus tamen plenitudine carere. Aliud enim est habere gratiam praesentem, et aliud est habere gratiam sufficientem. Certe et ante hanc diem discipuli Domini sine gratia non fuerunt, sed in hac die gratiae plenitudinem acceperunt. Denique unus ex illis erat quem gratia plenum Scriptura affirmat, cum dicat: Stephanus plenus gratia et fortitudine faciebat signa et prodigia multa in populo (Act. VI).

Acceperunt itaque Spiritus sancti infusionem apostoli hoc tempore usque ad diffusionem, quia repleti sunt omnes Spiritu sancto, nec ad solam diffusionem, verum etiam usque ad effusionem, quia coeperunt loqui variis linguis magnalia Dei. Qui ergo Spiritu sancto repleti sunt, gratiae plenitudinem acceperunt. Et qui prius habuerunt gratiam praesentem, jam habere coeperunt gratiam sufficientem. Qualis fuerit prima gratia testatur casus Petri; qualis fuerit secunda, loquitur constantia Stephani. Certe nec Petrus caderet si gratiae plenitudinem haberet, nec Stephanus in tanto virtutum fastigio staret, si plenitudine careret. Quod autem eos plenitudinem gratiae accepisse dicimus, sic sane intelligi volumus quod sufficientem quidem gratiam acceperunt, non quod omnem gratiam post illam infusionem possederunt. Omnem enim gratiam possidere vel capere potuisse, est utique solius illius de cujus plenitudine omnes accepimus. Nihil itaque aliud dicimus unumquemlibet gratiae plenitudinem accipere quam secundum praesentis vitae statum et uniuscujusque capacitatem gratiam sufficientem habere. Nam alia sane erat illa plenitudo gratiae quam homo habere poterat, seu potius habebat ante peccatum; et alia quam modo habet vel habere valet secundum praesentis miseriae statum. Ante peccatum siquidem homo sufficientem gratiam habuit, et ad omne malum cavendum, et omne debitum solvendum, alioquin non potuit vitare peccatum. Hanc autem gratiae plenitudinem in hac vita sicut nemo habet, sic absque dubio nec habere valet. Cui enim hominum unquam datum est, vel omne debitum implesse, vel omne illicitum vitasse? Hoc de illo solo recte creditur de quo veraciter scribitur: Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (I Petr. II). Quantum ergo ad praesentis vitae statum nihil aliud dicimus hominem aliquem Spiritu sancto plenum esse, vel gratiae plenitudinem habere, quam gratiam sufficientem a Domino accepisse ad omnia illa quae ab ipso vult districte exigere, quamvis non ad omnia illa quae ipsi disponit misericorditer ignoscere. Multa tamen sunt et magna, imo et caeteris omnibus magis ardua atque difficiliora: quae Deus ab homine exigit postquam peccavit, quae utique nunquam exigeret si homo nunquam peccasset. Per multas enim tribulationes oportet nos introire in regnum Dei. Recole, quaeso, quanta pro Christo passi sunt qui ab ipso audierunt: Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me (Matth. XXI; Luc. IX). Nosti satis per quam viam Christus intravit in vitam aeternam. Oportebat enim pati Christum et resurgere a mortuis, et ita intrare in gloriam suam (Luc. XXIV). Similiter et sancti ludibria et verbera experti, insuper vincula et carceres, lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occasione gladii mortui sunt (Hebr. XI), ut post Christum currerent, et Christi viam tenentes cum Christo ad vitam intrarent.

Sed nunquid tolerantiam tribulationum et laborum, injuriarum et contumeliarum, passionis et mortis Deus ab homine exigeret si homo non peccasset. Omnino non exigeret. Sed ecce ejusmodi omnia modo ab homine exigit, et ad ejusmodi omnia multis quidem gratiam suam misericorditer tribuit, et largiter impendit. Videtur itaque homo juxta aliquid majorem quidem gratiam in hujus mortalitatis nostrae statu posse percipere, quamvis primae illius perfectionis integritatem ad plenum non possit recuperare. Et miro utique modo qui ad primam illam perfectae puritatis viam non sufficit, ad majora se jam virtutum certamina accingit. Sicut igitur vasculum plenum dicimus quando tantum capit quantum capere potest, sic hominem gratia plenum asserimus, quando talem tantamque gratiam accipit, ad qualem quantamve habitudinis suae capacitatem idoneus est. Accipit itaque alius alio majorem, et alius alio minorem; et secundum quod divisiones gratiarum sunt unicuique datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum; alteri fides in eodem Spiritu, alii gratia sanitatum in uno Spiritu. Et in hunc modum alia multa operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. Ecce qualem, fratres, Paracletum, ecce qualem consolatorem acceperunt qui a Domino audire meruerunt: Rogabo Patrem meum et alium Paracletum dabit vobis (Joan. XIV). O quale erit habere ipsum consolatorem qui potens est operari omnia in omnibus, et dividere singulis prout vult! Si ergo volumus talem consolatorem habere, studeamus tales esse in quos dignetur descendere et sua gratia: Super quem, inquit, requiescit Spiritus meus, nisi super humilem et quietum, et timentem sermones meos? (Isa. LXVI.) Ecce qualem esse oportet qui hujus Spiritus adventum exspectat. O quam libenter, quam gratulanter debemus nos ad omnem subjectionem dejicere, ad omnem humilitatem inclinare, ut mereamur hunc Spiritum accipere, et talem consolatorem habere! Cogita, quaeso, quam sit dulce, quamve delectabile ejus consolatione foveri, ejus dulcedine repleri, cujus suavitas omnem suavitatem vincit, cujus dulcedo omnem dulcedinem excedit. Audi quid de eo sentiat de quo ista dulcedo emanat: Spiritus, inquit, meus super me dulcis (Eccle. XXIV). O cor felix, quod hoc melle repleris! o anima beata, quae hac suavitate reficeris! mel invenisti, comede quod satis est. Gustate et videte, obsecro, qui ejusmodi estis; gustate, inquam, et videte quam sit suavis Spiritus ille super mel dulcis. Miror si non exclamabitis in voce exsultationis et confessionis: O Domine, quam suavis est Spiritus tuus in nobis! Beati qui esuriunt et sitiunt suavitatem hanc intimam, quoniam ipsi saturabuntur cum gustaverint eam. Audacter affirmo quia sola una hujus mellis stilla potest quod totus mundus facere non potest. Cor quod totius copia mundi non satiat, una hujus dulcedinis gutta plene inebriat. Certe magnus ille Alexander qui totum mundum subjugare potuit, desiderio suo satisfacere non potuit. Nam subjugato sibi mundo, si mundus adhuc alius esset quem sibi subjici posse confideret, non minori aviditate in illum subjiciendum sibi aspiraret. Et si, illo item subjugato, alii et alii adhuc superessent, cordis illius ingluviem irritare potius quam satiare potuissent. Cogita ergo quanta sit latitudo illius orbis terrarum qui intus est, quem exterior iste orbis terrarum quantumcunque dilatatus vel quotiescunque multiplicatus satiare non potest. Nonne philosophi videntur errasse qui hominem microcosmum, id est minorem mundum, dixere? Nunquidnam, obsecro, non merito major mundus dicendus est humanus ille animus qui mundo utique major est, quem totus mundus nulla sua dilatatione, nulla sui multiplicatione satiare potest? Si enim iste orbis terrarum latitudini cordis unius comparetur, quid aliud, incapacitatis vel aviditatis illius comparatione, quam parva quaedam buccella esse videtur quiae in illud interioris hominis os injecta penitus implere non valet, imo pene non comparet? Sed si ad illam internam et supernam dulcedinem inhias, si ad veram et aeternam suavitatem suspiras, audi quid tibi divinitus praecipitur, et attende quid tibi simul promittitur: Dilata os tuum, et implebo illud (Psal. LXXX). Certe, si terrena oblectamenta esuris, si carnales voluptates sitis, melius est tibi os tuum contrahere quam dilatare, desiderium tuum restringere quam extendere, cum nusquam locorum invenias unde illud satiare, et illi satisfacere valeas. Quidnam est os illud interioris hominis nisi desiderium cordis? Nam os illud exterioris hominis implere, nec Deo magnum promittere, nec homini magnum accipere quia una buccella panis valet et solet illud implere. Sed illud os interioris hominis (desiderium videlicet cordis) nunquam satiatur, nunquam impletur nisi interius spiritualibus deliciis, et beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis. Certe quisquis es qui spirituales delicias ad manus habes vel habere potes, habes unde impleas os tuum, habes unde impleas ventrem tuum, habes et unde impleas tabernaculum tuum. Dilata ergo locum tentorii tui, longe fac funiculos tuos, extende, ne parcas. Sufficiunt satis et superabundant deliciae Spiritus ad implendum os tuum, ventrem tuum, tabernaculum tuum, ad implendum denique universum illum orbem terrarum, de cujus latitudine multa jam diximus, verumtamen digne exprimere non potuimus.

Cum igitur interna illa dulcedine in hunc modum Spiritus Domini repleverit orbem terrarum, et repleverit in bonis desiderium tuum, mirari incipies quomodo terra illa quae non satiatur aqua possit saturari dulcedine illa. An forte melle saturari potest quae aqua saturari non potest? An forte quae non potest aqua satiari, spirituali vino potest et inebriari: Visitasti terram et inebriasti eam (Psal. LXIV). Tali utique vino potati sunt quos Judaei mirati sunt quomodo ebrii essent, cum esset hora diei vix tertia. Audistis vino inebriatos, audite et melle satiatos: Cibavit illos ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos. (Psal. LXXX). Nescit omnino, nescit quae sit vera et plena refectio: quem non satiat supercoelestis illa et plus quam dulcedo mellea: et potest Domino psallere qui est ejusmodi: Quia anima mea sicut terra sine aqua tibi (Psal. CXLII). Econtrario autem quotiescunque dulcor ille spiritualis satiavit animam inanem, et animam esurientem satiavit bonis, psallere debet et dicere: Quia Spiritus Domini replevit orbem terrarum (Sap. I), eo quod ipse sit qui impleverit in bonis omne desiderium suum. Uti autem superius jam designavimus, non omnes aequiformiter hanc intimae dulcedinis accipiunt instillationem: alii namque ad solam infusionem, alii autem usque ad diffusionem, alii vero accipiunt etiam usque ad effusionem. Si contentus es adhuc infusione sola, merito dicetur tibi: Quia mel et lac sub lingua tua (Cant. IV). Sed cum infusionis ejusmodi abundantiori copia repleveris non solummodo sinum mentis verum etiam oris, et hanc spiritualis dulcedinis instillationem usque ad diffusionem acceperis, tibi dictum putabis: Diffusa est gratia in labiis tuis (Psal. XLIV). Cum vero ista spiritualis gratiae inundatio coeperit altius excrescere, et per os ubertim emanare, et dulcedinis infusio in effusionem transire, merito, ut arbitror, ejusmodi effusione jam facta, dicetur tibi quicunque es ejusmodi effusione anima perfusa: Quia favus distillans labia tua (Cant. IV). Hanc intimae dulcedinis abundantiam profecto expertus erat qui dicebat: Quam magna multitudo dulcedinis tuae quam abscondisti timentibus te! (Psal. XXX.) Hanc absque dubio expertus erat qui omnem aliam consolationem renuebat quoties de hujus subtractione dolebat, unde et dicebat: Renuit consolari anima mea (Psal. LXXVI). Haec enim sola animum in intimis finxit, et per aliena desideria currere, et evagari non sinit. Mirari itaque habet cui haec experiri licet, humanus ille animus vagus et profugus super terram, qui fugit velut umbra et nunquam in eodem statu permanet, quomodo in uno suavitatis internae desiderio totus inhaereat, et quomodo tota illa tot desideriorum turba ad unum se votum astringat, vel quomodo tanta tam innumerabilium cogitationum familia in uno eodemque concupiscentiae suae respectu fixa permaneat. Sed unde hoc, quaeso, nisi quod Spiritus Domini qui replet omnia, simul et etiam continet omnia? In eo enim quod replet, in eo ipso et continet. Nam unde interiora nostra sua dulcedine afficit, inde ad se omnes cordis motus convertit, et in illius expertae suavitatis desiderio figit. Nunquam enim discursus ille fluctuantium desideriorum, et tumultuantium cogitationum compescitur, nisi interna refectione satietur. Quandiu enim mens ad veram et plenam refectionem pertingere non valet, habet semper quo per desiderium festinet, una itaque eademque spiritualis dulcedo est quae sola sufficit intima nostra satiare, et ad unam pacem componere, ita ut idem Spiritus recte dicatur omnia replere, et omnia continere. Sed hanc utique spiritualem satietatem melius vindicat, et facilius comparat paupertas spiritus quam copia census. Vere beati pauperes spiritu secundum sententiam Domini Jesu (Matth. V). Edent enim pauperes et saturabuntur, et laudabunt Dominum. Econtra divites eguerunt, et esurierunt. Merito ergo pauperes laudabunt qui saturari meruerunt. O quam jucunda laudatio quae hanc saturitatem sequitur! O quam intima exsultatio quae hanc suavitatem comitatur! Memoriam, inquit, abundantiae suavitatis tuae eructabunt, et justitia tua exsultabunt (Psal. CXLIV). Ad hanc utique laudationem, ad ejusmodi exsultationem illius intimae suavitatis convivas Propheta invitabat, cum dicebat: Benedic, anima mea, Domino, et omnia quae intra me sunt nomini sancto ejus (Psal. CII). Et causa subditur, cum dicitur: Qui replet in bonis desiderium tuum (ibid.). Quanta, quaeso, acclamatio; quanta, obsecro, vociferatio in altum ascendit, et ad aures Domini Sabaoth pertingit, quando tota illa interna familia divinae laudationi pariter acclamat, et in voce exsultationis et confessionis pari concordia reboat; quando tota interioris hominis substantia in tripudium resolvitur, et mens hominis medullitus resoluta tota in jubilum vertitur? Haec est illa vox salutis quae auditur in tabernaculis justorum. Vere vox est salutis, vox jubilationis. Beatus enim populus qui scit jubilationem (Psal. CXVII). Quis itaque vocis hujus dignitatem digne explicare, quis digne saltem vel aestimare possit? Solus itaque ille Domini Spiritus eam novit, et digne pensare sufficit, qui cordis duritiam in ejusmodi tripudium sua dulcedine resolvit. Quae alia vox, quaeso, rectius intelligitur in eo quod dicitur: Spiritus Domini replevit orbem terrarum; et hoc, quod continet omnia, scientiam habet vocis (Sap. I). Quae, inquam, est ista vox quam Spiritus Domini dicitur nosse, cujus scientiam prae caeteris dignatur habere? Videtis quomodo vox hic indifferenter ponitur, ut quaecunque sit illa caeteris omnibus dignior atque praestantior magnitudinis suae excellentia, dignitatisque praerogativa recte intelligatur. Sic utique cum Propheta vel Apostolus sine determinatione ponitur, non alius quam prophetarum eximius et apostolorum egregius, David et Paulus consequenter intelligitur. Quae ergo est ista vox vocum, nisi illa quae sola valet et solet facere populum beatum? Beatus populus qui scit jubilationem. Beatus ille qui in seipso invenit, qui in intimis suis sentit unde pro se, et quasi ex sententia psallere possit: Spiritus Domini replevit orbem terrarum; et hoc, quod continet omnia, scientiam habet vocis. Beatus vir ille cujus desiderium spirituali quadam dulcedine ita fuerit satiatum atque repletum, ut de cordis sui latitudine vel aviditate veraciter fateri audeat quia Spiritus Domini replevit orbem terrarum. Beata illa anima cujus omnia ex intimo praecordia in solius divinae dulcedinis desiderio ita fuerit infixa, et ab omni concupiscentiae casu aliena, ut pro conscientiae testimonio, pro intimis suis profiteri audeat; quia Spiritus Domini est hoc quod continet omnia. Beata illa anima quae ejusmodi gratulationis et gratiarum actionis vociferationem in seipsa attendit, cujus scientiam soli illi digne ascribat qui in illa omnia replet et omnia continet, ita ut cum fiducia dicat, et pro experientia psallat: Spiritus Domini replevit orbem terrarum; et hoc, quod continet omnia, scientiam habet vocis. Vere et absque dubio virtutem hujus solemnitatis experiri mihi videtur cujus lingua pro conscientiae testimonio in hanc professionem resolvitur, quando ex abundantia cordis os loquitur, ita ut veraciter pro seipso profiteatur quia Spiritus Domini replevit orbem terrarum; et hoc, quod continet omnia, scientiam habet vocis.

Chapter 78 of 78