Skip to the text

De tribus appropriatis personis in Trinitate

Quaeris a me, mi Bernarde, quid mihi videatur de illa Augustini sententia, in qua attribuitur Patri unitas, Filio aequalitas, Spiritui sancto utriusque concordia. Libenter aperio mihi alteri quod sentio, communicare volens si quid recte, vel ex quantulacunque parte sapio, simul et corrigi ambiens, si quid aliter sentio: propria, si placet, singulorum consideremus, et forte illucescet quod quaerimus. Subsistentia ingeniti, quae ab alia aliqua non est, in eo quod substantialiter vel personaliter est, nullam pluralitatem ingerit, nullam pluralitatem concludit: nam in eo quod gignit, nihil sibi, sed soli Filio confert, ut sit geniti autem subsistentia, quae ab alia accepit quod habet, sicut nec esse per seipsam, sic nec per seipsam intelligi valet. Si igitur pluralitatem ingerit subsistentia Filii, quanto magis quae a duobus est subsistentia Spiritus sancti? Recte igitur unitas Patri attribuitur, in cujus subsistentiae consideratione nulla pluralitas concurrere videtur. Addamus et illud, quia, quidquid substantialiter dici potest, veraciter unum est. Sed dicis, quia et hoc ei cum caeteris commune est, sed procul dubio solus Pater habet hoc secundum, ut sic dicam, principalitatem: nam caeteri secundum acceptionem, et juxta alterius similitudinem. Hinc ergo colligitur cur ei unitas juxta hanc considerationem quasi specialiter attribuitur. Ecce quomodo in Patre unitas, quaeramus quomodo in Filio aequalitas. Certe ubi nulla pluralitas est, nec aequalitas recte vel dici, vel intelligi potest. Sicut enim nihil recte dicitur sibi simile, sic nec aequale. Itaque ubi primo pluralitas occurrit, ibi et aequalitatem primum quaerere oportebit. Constat autem quia Filius imago est Patris sui, non autem Pater imago Filii. Hinc illud Augustini. Non autem Pater et Filius simul ambo imago, sed Filius solus imago Patris. Audi et illud ejusdem. Imago si perfecte implet illud cujus imago est, ipsa coaequatur ei, non illud imagini suae. Certum est autem quod Filius plenitudinem ejus capit et exprimit, cujus imago existit. Itaque secundum sententiam Augustini, Filius coaequatur Patri, non Pater suae imagini. Recte igitur aequalitas attribuitur non Patri, sed Filio. Sed cur, inquis, non etiam Spiritui sancto? Sed si des cur solus in Trinitate Filius dicitur imago alterius, consequenter accipies cur aequalitas attribuatur soli Filio, non autem simul et Spiritui sancto. In his vero quae secundum substantiam dicuntur, non solum Filio, sed et Spiritui sancto aequalitas attribuitur, sed secundum principalitatem habet hoc solus Filius, non autem Spiritus sanctus. Verumtamen si in hujusmodi loquendi proprietas servaretur, magis identitas quam aequalitas diceretur. Ecce jam habes cur unitas Patri, cur aequalitas attribuatur Filio; restat quaerendum cur utriusque concordia attribuatur Spiritui sancto. Sicut qualitas nulla est sine consistentium pluralitate, sic nec quid tertium ponitur concordia duorum, sine consistentium Trinitate. In Patre origo unitatis, in Filio inchoatio pluralitatis, in Spiritu sancto completio Trinitatis. Hinc tibi elucescere debet, quam merito dicatur caeterorum concordia, ille qui est tertia in Trinitate persona. Consideremus nunc propria singulorum, et videbimus quia alia est habitudo Patris ad Filium, alia ad Spiritum sanctum. Nihilominus aliter se habet Filius ad eumdem Spiritum, et aliter ad Patrem suum. Uniformiter autem habent tam Pater quam Filius ad Spiritum amborum, et e converso uniformiter se habet idem Spiritus tam ad Patrem quam Filium. Recte ergo caeterorum concordia dicitur, in quo habitudinis uniformitas omniformiter invenitur. Addamus et illud, quia plenitudinem concordiae facit idem velle, et idem nolle, recte itaque duorum concordia dicitur, qui est amor utriusque. Cur autem amor potius quam amborum sapientia dicitur, alia quaestio videtur. Nunc vero videamus quomodo intelligendum sit, quod Augustinus ad illa superius posita, et exposita adjungit, cum dicit: Et tria haec unum omnia propter Patrem, aequalia omnia propter Filium, connexa omnia propter Spiritum sanctum. Si sola ingeniti persona fuisset nihilominus in divinitate unitas esset. Primordialiter itaque est, ut sic dicam, unitas in solo ingenito, sed juxta ejus similitudinem, vel emanationem tam in unigenito, quam in Spiritu sancto. Item, si sola ingeniti persona esset, nulla in divinitate aequalitas fuisset; et si sola Spiritus sancti persona deesset, nihilominus in divinitate aequalitas fuisset. Hinc est perpendere quae aequalitas primordialiter est in solo unigenito, juxta tamen ejus similitudinem est etiam in Spiritu sancto. Tolle Spiritum sanctum, non erit in divinitate qui sit connexio plurium. Sed forte adhuc exigis cur, existente Trinitate, omnium connexio attribuatur soli Spiritui sancto. Sed scimus quoniam reliqui duo differenter se habent ad unigenitum, solus autem Spiritus sanctus indifferenter se habet tam ad ingenitum quam ad genitum, et ambo illorum uniformiter se habent ad Spiritum sanctum. Singulariter itaque omnium connexio attribuitur Spiritui sancto. Singulariter, inquam, quantum ad reliquas in divinitate personas, primordialiter etiam quantum ad creaturas. Nam quod in creaturis connexio solet inveniri est de imitatione, vel similitudine Spiritus sancti. Ne mireris quod haec quae supradicta sunt per remotionem posuimus, ut ea quae sentienda sunt planius et plenius intelligamus. Primordialiter itaque unitas pertinet ad ingenitum et idcirco in Trinitate omnia unum propter ipsum. Aequalitas primordialiter pertinet ad unigenitum, et idcirco in Trinitate omnia aequalia propter ipsum. Connexio singulariter pertinet ad Spiritum sanctum, et ideo in Trinitate omnia connexa propter ipsum.

Cur attribuatur potentia Patri, sapientia Filio, bonitas Spiritui sancto.

Addis adhuc ut quaeras quid mihi causae videtur cur potentia Patri in Scripturis sanctis specialius attribuitur, sapientia Filio, charitas vel bonitas Spiritui sancto. Si non dixero nisi quod in codicibus vestris invenitur, forte superfluum judicabitur; si quid aliud forte exsufflabitur, irridebitur. Merito ejusmodi timere debuissem si nescirem apud quem in aure loquens sermonem seu sensum meum effunderem. Tibi utique; tibi, inquam, libenter dico quod sentio. Quid sit potentia, quid sit sapientia, quid charitas vel bonitas omnes in commune novimus, et quotidiano experimento probamus. In his itaque quae manifesta et nobis nota sunt erudimur, ni fallor, ad eorum notionem quae humanae capacitatis modum excedunt. In his enim tribus forma quaedam et imago summae Trinitatis exprimitur, et quoddam nobis velut speculum proponitur, ut invisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciantur. Quae igitur sunt in Trinitate ista, respondent his quae sunt in Trinitate illa, tria tribus, similia similibus, propria propriis, singula singulis. Videmus quia potest esse multiplex potentia etiam ubi nulla est vel esse potest sapientia. Taceo de elementis, vel quibuslibet rebus insensatis. In rebus autem animatis et brutis est potentia audiendi, videndi, potentia ambulandi, comedendi et bibendi, etc. hujusmodi, in his vero nulla sapientia est, nulla naturaliter inesse potest. Constat ergo, quod superius jam dictum est, quia potest esse multiplex potentia ubi nulla potest esse sapientia. Econtra autem ubi nulla potentia est, nulla sapientia inesse potest. Nam posse sapere absque dubio est aliquid posse. Dat itaque esse posse non sapientia potentiae, sed potentia sapientiae. Item, constat quod Lucifer ille, qui mane oriebatur, multam habet potentiam, multam sapientiam, sed nullam omnino voluntatem bonam. Bonitatis est autem bene velle. Quid est enim bonitas nisi bona voluntas? Testis itaque est Lucifer ille obduratus in sua perversitate quod possit esse multiplex potentia simul et multiformis sapientia, ubi nulla manent bonitatis vestigia. Econtra autem nulla bonitas inesse poterit ubi sapientia vel potentia omnino defuerit. Nam posse bene velle est aliquid posse. Sapientiae vero est discernere inter bonum et malum, et sine hujusmodi discretione nescit voluntas quid sit eligendum. Ut possis ergo bonitatem habere, oportet ut scias et valeas bonum eligere. Potentia dat posse, sapientia dat nosse, sine quibus bonitas non prodest ad esse. Contrahit itaque suum esse bonitas non tam a sapientia quam potentia. In hac itaque rerum Trinitate sola potentia non est de reliquarum aliqua, sapientia autem est de potentia sola, bonitas vero de potentia simul et sapientia. Vides certe quomodo in hac rerum Trinitate expressae sunt proprietates Trinitatis illius summae et aeternae. Ibi est persona ingeniti quae non est ab alio aliquo; ibi est persona geniti, quae est ab ingenito solo; ibi est persona Spiritus sancti, quae est tam a genito quam ab ingenito. Quoniam ergo in potentia exprimitur proprietas ingeniti, speciali quodam considerationis modo merito ascribitur illi. Sed quoniam in sapientia exprimitur proprietas geniti, merito et illa juxta eumdem modum ascribitur ipsi. Item, quia in bonitate proprietas Spiritus sancti invenitur, merito et ei bonitas specialius assignatur. Ecce quomodo ex hac rerum Trinitate surgit consideratio ex qua per exemplum ostenditur qualiter quod de divinis proprietatibus legitur intelligi valet. Sed ex eadem rerum speculatione consideratio oritur longe ista sublimior, ex qua ratiocinando colligitur quod idem ipsum omnino fateri oportet. Sed in his metam figimus quoniam quaestioni vestrae nos satisfecisse jam credimus.

Chapter 76 of 78