Skip to the text

Prologus

Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite illum, quoniam invenitur ab his, qui non tentant illum; apparet autem eis, qui fidem habent in illum1. Multifarie multisque modis olim in primitiva Ecclesia electis suis divina Sapientia apparuit mentesque eorum suo lumine illustravit, qui Spiritu ferventes, Domino servientes erant in sanctifate et iustitia coram ipso2. Miserat tunc namque Deus ignem de excelso in ossibus eorum3, et facta sunt corda ardore caritatis aestuantia vehementer. Diffundebatur autem flamma exterius lucentium operum et efficacium exemplorum. Siquidem in bonitate et cordis simplicitate Dominum quaerentes, "negotiorum saecularium nulla erat eis recordatio; sed peccata plangere, divinis intendere, se intra se continere, corpus suum servituti subicere4, solique aeternae sapientiae iugiter adhaerere, sollicitudo et intentio tota fuit.

Sed heu, modernis temporibus mundo iam senescente, hic amor divinus in multorum cordibus tantum refriguit, ut paene sit exstinctus, et pauci inveniantur ,qui devotioni studeant, qui novam gratiam se calefacientem quaerant, qui imbre lacrimarum austro flante se crebrius perfundi gaudeant, qui visitationis divinae et allocutionis supernae gratiam quaerant; sed studio vanitatis et genealogiis interminatis ac deliciis corporalibus infendentes5, letali quodam sopore ligati tenentur. At vero divina sapientia, de salute cunctorum sollicita, haec mala electos suos emendare semper cupiens, in praesenti opere intendit principaliter non quidem informare nescientes, eo quod iam repleta sit terra scientia Domini, sed reaccendere exstinctos, frigidos inflammare, movere tepidos, indevotos ad devotionem provocare, ac somno negligentiae torpentes ad virtutum vigilantiam excitare.

Unde et praesens opusculum in visione quadam sub :cuiusdam horologii pulcherrimi, rosis speciosissimis decorati, et cymbalorum benesonantium et suavem ac caelestem sonum reddentium, cunctorumque corda sursum moventium varietate peror- nati figura, dignata est ostendere clementia Sal- vatoris. Obsecro autem devotos lectores, ut sermo. imperitus et incultus, etiam si barbarum aliquid fortassis sonare videatur, non displiceat. Non multum etenim curo vitia incurrere artium sermocina- lium, dummodo vitia animorum eo commodius.

possem fervida locutione corrigere et emendare. Veritates quidem patrum, vel ea quae comperta sunt certissima attestatione rerum, secundum Sacrae Scrip- turae sensum prout accepi a Domino simplici stilo posui, extra eas ex proposito nihil dicendo. Verum quoniam eaedem materiae dudum a multis subti-

: liter, et luculenter declaratae sunt, et paene ex fre- quenti usu iamiam plerisque in fastidium vertuntur: ideo non fuit opus ad singula quaeque auctoritates adducere; nam ex hoc consonantia motiva huius voluminis utique intercepta fuisset.

Notandum quoque quod locutio ista quantum ad interrogationem discipuli et responsionem sapientiae, vel e converso, solum posita est ad ferventiorem modum tradendi; nec est taliter accipiendum, quasi discipulus fuerit ille talis, de quo sapientia in persona propria solum intenderit, vel qui sapientiam solus prae ceteris tantum amaverit, vel cui sapientia tot et tanta fecerit, sed revera pro quolibet in genere dictum habeatur. Siquidem per modum doc- toris nunc loquitur in persona hominis perfecti,

' deinde in persona imperfecti; nunc in persona alicuius qui affectuose Christum diligit, et in fide atque di- lectione eum sibi desponsat, deinde in persona pec- catoris qui Deum pro suis excessibus flebiliter exorat.

Et sic diversimode stilum vertit secundum quod tunc materiae congruit. Nunc etiam Dei filium ut devotae animae sponsum inducit; postea eundem tamquam aeternam sapientiam viro iusto despon- satam introducit. Visiones quoque in sequentibus contentae, non sunt omnes accipiendae secundum litteram, licet multae ad litteram contigerint, sed est figurata locutio, sicut et in libro regum legimus de Nathan propheta, qui missus a Domino ad regem David parabolice sub figura divitis et peregrini, iudicium ab eo exegit contra seipsum propter peccatum quod in servum suum commiserat6. Et

B (0)2 Reg. 12.

E Toss wr Y eoe IPC NR DU ERAT dud h de muliere Thecuita sapiente, quae ad regem in- iu trans in persona aliena, videlicet duorum filiorum suorum, animum regis ad clementiam flectebat7. . Angelus quoque ad Tobiam missus, et ab eo quae- - ži situs, quis esset, respondit se Ananiam Azariae magni filium esse8. Quae omnia non quidem ad litteram, sed secundum sua signata vera fuerunt. Sic et praedicator egregius apostolus Paulus, discipulorum suo- rum personam induerat, cum eos culpando dicebat: r Ego sum quidem Pauli, ego autem Apollo; nonne homines estis? Et paulo post: Haec, inquit, fratres, transfiguravi in me et Apollo propter vos, ut in nobis g discatis (3). Porro huius figuratae locutionis occulta H mysteria diligens lector faciliter poterit advertere, T si tamen sollertem curam studuerit adhibere. a

Oro autem et supplico bonitatem eius immensam, | qui me hunc laborem suo ex amore subire coé&git, d de ipsius pietate confidens, ut quia facultatem meam | negotium hoc excedere cognoscit, ipse defectum j meum in cordibus piorum haec legere volentium ` suppleat, hoc modo, ut omnis qui praesens opusculum cum sincera intentione perlegerit vel audierit, ^. haustum alicuius devotionis vel, aliquam novam. j divinitus collatam sibi gratiam inde reportare me- | reatur. Ad hoc autem et ex parte legentis requiritur, ^. ut totum istud studiose curet perlegere, et non raptim b! nunc hoc, nunc illud quasi coniecturando nitatur i degustare. : e

Sane imperfectum meum tam scientiae quam vitae recognoscens, vobis patri filiorum amabili Hugoni (4) magistro Ordinis Praedicatorum vene- $ a 1

(3).1 Cor. 3, 4; 4, 6.8 3 | (4) Hugo de Vaucemain Antissiodorensis Ordinem Praedicatorum . rexit 1336-1341. B

NUR v e E pua. y mo N 6e t siaa rabili hoc opus transmittere curavi, qui et auctoritate ceteros praecellitis, et honore magisterii theologicae scientiae polletis, et quod his maius est, lumine quoque aeternae sapientiae ac- donis spiritualibus praeditus estis, ut litterae vestrae exhor-

' tatoriae satis declarant, in quibus filios dilectos admonitione paterna ad pacem et fraternam caritatem, ad disciplinae rigorem et fervorem devotionis, ad conformitatem Christi Iesu, ac omnium virtutum perfectionem tanta sollicitudine excitatis. Nec his contentus, sed de multorum quoque salute sollicitus, miseros quosque huius mundi sectatores, ut hunc mundum fugitivum ac fallacem deserant, et ad veram ac aeternam sapientiam veniant, invitari verbo et exemplo per eosdem procuratis. Vos ergo,

Pater Reverendissime, manum peritam apponite, et gustu interno prout in talibus oportet discernite, si quid plus vel si quid minus, et quod divina sa- pientia inspiraverit pro gloria sua et utilitate proximorum faciatis. Mihi quoque, omnium filiorum vestrorum Deum amantium vilissimo, veniam de defectibus hic repertis concedatis; nec praesumptioni factum hoc ascribite, sed Dei aemulationi, immo supernae inspirationi, quae, ut testis est mihi Deus, me die noctuque quiescere non permisit, donec eius coactioni acquievi; sed utrum bene, vos probate, qui unctionem a Sancto habetis9.

Sciendum quod colloquium istud inter sapien- :

tiam et discipulum hoc modo initium et occasionem habuit. Nam dum quadam vice post matutinas idem discipulus similitudinem processionis illius amarissimae, quam Christus condemnatus fecit, dum ad locum passionis educeretur, more solito explevisset, et in ambone ante crucifixum staret, animoque do-

LJ r ] CO DS lenti conquereretur crucifixo, quod affectum tam fervidum ad suam passionem, prout dignum esset, non haberet, sed nec hactenus habuisset: statim quasi in extasi positus, lumine quodam caelesti illustratur, et eius mentalibus oculis centum meditationes seu considerationes suae passionis ostenduntur. Sibique dicitur, quod omni die debeat has centum materias cum centum veniis10 devota meditatione transcurrere, et totidem petitiones adiungere, ac se Christo passo, spiritualiter quantum possibile est, in eisdem conformare. Quas tamen hic causa brevitatis explicite ponere omisi, sed devotis personis, doctis et indoctis, in nostro vulgari videlicet. theutonico fideliter communicavi. Igitur discipulus, qui ante fuerat affectu compassionis durus, coepit per continuum eiusdem meditationis usum ad tantae memoriam passionis mollescere et diversas eo modo, prout in sequentibus apparebit, illuminationes habere. Dum autem praedicta prout edoctus fuerat

Scribere inchoasset, et examinatrix bonorum adver- sitas eum a coeptis retrahere tentaret, Christus ei in visione astitit in ea forma, quasi iam de columna, in qua flagellatus fuit, descendens, et sua vulnera recentia ac cruentata eum contrectare permittens, adversitatis ipsius vulnera sanavit, et ad perficiendum inchoata animavit.

Notandum quoque, quod originale huius operis certis temporibus et nonnisi in praesentia magnae gratiae conscriptum fuit. Non enim praedictus discipulus, nomine et persona in hoc opere ignotus, videbatur ibidem habere modum agentis vel dictantis, sed modum quendam divina patientis. Nam cum omnino nesciret, quid scribere deberet, per revela- tiones spirituales habuit, et quando scribere debuit,

; giae.

karanf ™ -a xad Ej

EET RE M i EE chat et paéne singulas materias quas scripsit. Porro extra hoc tempus si quid quasi ex se dictasse, vel aliunde collegisse, aut etiam excerpsisse voluisset et praedictis apposuisse: tam insipidum reddebatur et ineptum fiebat, ut si quis sapores aut colores contrarios in unum compingere niteretur. Et cum ea, quae data erant, ad tabulam concepisset, ad se reversus studiose rimatus est, ut nihil in his esset, quod a dictis Sanctorum Patrum discreparet, sed hoc, quod divina tradente sapientia sibi per spiri- tualem illustrationem infundebatur, auctoritate Sacrae Scripturae divinitus sanctis inspiratae (1) fulciretur, cumridem in sensu, aut etiam idem in verbis et sensu, vel certe simile reperiretur esse. Post completum vero huius operis laborem, dum timore quodam humano teneretur, ne ab aemulis, qui nunc quoque sicut olim invidia stimulante, facta quaeque, licet bona, depravare aut penitus annullare non desistunt, divina charismata appellantes superstitiosa figmenta, et sanctas revelationes phantasticas deceptiones, Sanctorumque gesta Patrum esse dicunt narratorium fabulosum, tamquam homines qui non gustaverunt ea, quae sunt Spiritus Sancti11; ipsi vero suas solummodo adinventiones topicas vel propositiones dubias sequuntur tamquam demonstrationes certas. Et licet in praedictis diligens cautela sit adhibenda, non tamen spernenda sunt usquequaque. Timens ergo ne istud quoque similiter pium opus eorum dentibus dilaceraretur, cogitavit ipsum balum tinniens.

occultare aut etiam penitus su

L B IPEA UT INTE pprimere. Quod ne fieret divina sapientia per apertissima signa et pulhras revelationes omnino prohibuit. Sed et Beata Virgo cum Filio suo cuidam personae apparens, haec eadem omnibus Deum diligentibus communicari praecepit. $472

Footnotes

  1. Sap. 1, 1. ↩

  2. Luc 1, 75. ↩

  3. Thren. 1, 13. ↩

  4. 1 Cor. 9, 27. i 1 — Horologium Sapientiae. ↩

  5. 1 Tim. 1, 4. ↩

  6. 2 Reg. 14. * ↩

  7. 1 Ioan. 2, 20. ↩

  8. Tob. 5, 18. - t ↩

  9. i. e. prosternationibus. ↩

  10. 2 Tim. 3, 16. ↩

  11. S. Bernardus, sermo 79 in Cant. n. 1: Omnino non potest capere ignitum eloquium frigidum pectus. Quomodo enim graece loquentem non intelligit, qui graecum non novit, nec latine loquentem qui latinus non est, et ita de ceteris, sic lingua amoris ei, qui non amat, barbara erit, eritque sicut aes sonans et cym- ↩

Chapter 1 of 25