1. Qualiter quidam electi et divina gratia praeventi ad Deum mirabiliter trahuntur, et specialiter quomodo quidam iuvenis fuit tractus
Materia primi huius libri est Christi passio pretiosissima, quae de se ad amorem fervidum multum est motiva; et qualiter verus sapientiae discipulus in suis actibus se eidem debet conformare. His interseruntur quaedam materiae communes et motivae ad propositum pertinentes.
Hanc amavi et exquisivi a iuventute mea, et quaesivi mihi sponsam assumere1. Erat quidam iuvenis, Deo notus, qui dum in primaevae iuventutis flore saeculi vanitatibus implicari coepisset, et per labentia mundi oblectamenta deflueret, atque in regionem dissimilitudinis2 a statu propriae salutis oberrare vellet, divina miserante clementia, modo quodam ineffabili illustratur, et per blanda pariter et aspera tractus, tandem ad semitas veritatis per amorem sapientiae mirabiliter reducitur. Cum enim iuvenis praefatus adhuc puerulus et novitius, necdum amori aptus, quadam vice ad legendum in biblia se contulisset: occurrerunt inter alia quaedam verba ad amorem sapientiae invitantia. Quibus valde delectatus, ceteris omnibus praetermissis, ad schedulam quandam, prout melius potuit, puer ingeniosus praedicta verba transcripsit. Post haec dum frequentius lectioni mensae interesset, audivit ibidem qualiter divina sapientia velut delicata sponsa et dilecta amica se omnibus exhibet ad amandum. Cumque processu temporis aliquantu- lum crevisset, coepit habere cor valde amorosum;
sed quo vel ad quem finem hunc amorem flecteret, quidve amor esset, nondum sciebat. Igitur dum crebrius praeconium tantae sponsae divinae sapientiae audiret legere dicentis: Melior est sapientia cunctis opibus. pretiosissimis, et omne desiderabile ei non potest comparari3. Longitudo dierum in dextera eius, et in sinistra illius divitiae et gloria4. Lignum vitae est his, qui apprehenderint eam, et qui tenuerit illam beatus5. Ne dimittas eam, et custodiet te; dilige eam, et servabit te6. Arripe illam, et exaltabit te; glorificaberis ab ea, cum eam fueris amplexatus7. Dic sapientiae: Soror mea es, et prudentiam voca amicam tuam (T). Ex his animus puerilis motus, coepit
FM inde gs i goo gratiam concipere ad hanc divinam sponsam, et eam diligere vehementer. Eius autem dilectio adhuc puerilis erat, quia praedicta spiritualiter prout oportuit intelligere nequibat; nec tamen in hoc amore quidquam materiale aut impurum intendebat, sed in quendam modum abstractivum dulciter amorosum, non pure divinum nec plene humanum haec omnia trahebat. Et hac dilectione miro et ineffabili modo divinitus perfundebatur, et trahebatur quodam dulcissimo sapore et gustu interno. Coepit autem cogitare hic iuvenis apud se dicens: O quam multa bona audio de hac praeclarissima sponsa. Igitur quare dissimulas? Quamobrem non probas, utrum eam tibi amicam habere valeas? O quam beatus esses, si hanc in sponsam habere posses. Juvenis quippe es, et amori aptus, et nequaquam cor tam vividum poterit esse solitarium et amore privatum. Altera quoque die, cum lector mensae, libros sapientiales legeret, audivit commendari sapientiam in hunc modum: Sapientia speciosior sole, et super omnem dispositionem stellarum; luci comparata, invenitur prior8. Hanc amavi et exquisivi a iuventute mea, et quaesivi mihi sponsam assumere, et amator factus sum formae illius. Habebo propter hanc claritatem ad turbas, et honorem apud seniores. Habebo per hanc immortalitatem, et memoriam aeternam his, qui post me futuri sunt, relinquam. Intrans in domum meam, conquiescam cum illa; non enim habei amaritudinem conversatio illius, neque taedium convictus illius, sed laetitiam et gaudium. In amicitia illius delectatio bona9. Si dormieris, non timebis; quiesces, et suavis erit somnus tuus; Dominus enim erit in latere tuo et custodiet te10. His itaque auditis, iuvenis aestuare coepit eius in amore, dicebatque intra se: Certe si omnes terras lustraveris, huic similem in gratiis non poteris invenire.
Factum est autem ut incentor malorum humani generis inimicus, profectui eius invidens, cogitationes his contrarias immitteret dicens: O stulte, vis amare incognitüm, vis desponsare invisum? Melior est pugillus in possessione, quam utraque manus plena in sola exspectatione11. Etenim qui in excelsis rupibus. domicilium sibi collocant, et in amicitia sua nimis alte nidificant: saepius spe quam re exsultant, quia ventum in horreum suum pro pastu con- gregant. Nonne melius esset de lignea testa bibere | ad sufficientiam, quam de scypho aureo sustinere potus inopiam? Siquidem haec sponsa per omnia amabilis esset, si delicias corporales non prohiberet, si ad libitum convivari et epulari permitteret. Nunc autem ita est, ut omnia quae sunt corpori delectabilia, eius doctrinae videantur esse contraria. Ipsa namque dicit: Qui amat vinum et pinguia, non erit sapiens. Itemque: Paululum dormies et paululum dormitabis, et paululum conseres manus12. Animad- - verte nunc, si est super terram sponsa tam crudelis, quae hoc faciat, ut tot durissimas leges suis amatoribus imponat. Ad haec et similia cogitationum tentamenta quidam internus sapientiae gustus sic respondebat: O amande adolescens, respice amoroso corde, quod omnium amantium proprium est, ob - amoris gratiam adversa sustinere; quia in litore quot conchae, tot sunt in amore dolores. Si ergo ita est, nonne iustissimum est, ut et ille amator, qui tam sublimem tamque decoram ac omnibus gratiis incomparabiliter perornatam, sibi privilegio speciali vendicat sponsam, aliqua adversa patiatur? Immo
"hia edle Te Auot i RT RI CK p DID T cie e
DOPTTUW wi" MTD PAST VECES Y KV I n! "aet «F b IE, certe incomparabiliter eo plura ex animo sustinere debet, quanto obiectum magis delicatum ‘laboris sui praemium habet. Revolve nunc innumera et stupenda quae legisti et audivisti, quae proh pudor huius mundi amatores ex amore vanissimo sustinuerunt. Nonne ingemiscebas, cum ad notitiam tuam pervenit iuvenem quendam tibi notum in tantum fuisse fascinatum, ut ob amorem unius puellae ferrum quoddam carni suae infixum portaret? O stupenda virtus amoris! O quot sunt et fuerunt, qui et res et corpus et honorem ac animam immortalem discrimini dederunt, et periculis innumeris se exposuerunt, amore ligati vel potius excaecati! Et illi quidem, ut corruptibilem et brevem mercedem reciperent, tu autem incorruptam13. Audi, fili mi, et accipe consilium intellectus, et ne abicias consilium meum. Inice pedem fuum in compedes illius, et in torques illius collum tuum. Subice humerum tuum et poría illam, et ne acedieris in vinculis eius. In novissimis enim invenies requiem in ea, et convertetur tibi in oblectationem; et erunt tibi compedes eius in protectionem fortitudinis et bases virtutis, et torques illius in stolam gloriae. Decor enim vitae est in illa, et vincula illius alligatio salutaris. Stolam gloriae indues eam, et coronam gratulationis superpones tibi14. Modicum laborabis, et invenies tibi multam requiem. Vinum et musica laetificant cor, et super utrumque dilectio sapientiae15. Nullius igitur persuasione desiste, sed procede, et te in amicitiam illius sponsae ex corde coniunge. Talibus igitur et similibus recreatus consolationibus, in sancto proposito confirmabatur. Quadam vice, cum subtilissimis argumentationibus ad amorem mundi et Dei desertionem urgeretur, cor
X ^ va 3 Jd eius amoris impatiens, semetipsum coram Deo effun- debat, et talia querula voce praestabat: O felix amator, qui de prope invenit, ubi suus amor quiescat! Nam si quis amat quod amare iuvat, feliciter ardet.
Sed proh dolor me infelicem, qui fructu amoris ac mercede desiderata careo, dum per cuncta mundi climata tanto cordis amori correspondentem non invenio. Dedi consilium animo inquieto, ut ab amore desisteret, et se ad sectam Epicureorum transferret, quietem carnis amaret. Ecce, inquit, quam feliciter nunc temporis arietes pingues et oves pascuales in pratis virentibus et pascuis uberrimis pascuntur, dicentes non quidem verbo, sed facto demonstrantes quod gaudia sint stomachi super omnia gaudia mundi. Tu autem cum amore tuo macie attenuaris per singulos dies, dum quod quaeris non invenis, nec de inventis contentaris. Audi igitur consilium sapientis: Sufficiat, inquit, fibi lac caprarum in usus ancillarum tuarum16. Et item: Melius est videre, quod cupias, quam desiderare, quod nescias (2). Vel si tibi magis placet amare, et amore tuo sidereas affectas tangere sedes, saltem hoc facias, ut tibi nihilominus hinc inde provideas, quibus per amorem te coniungas, quae taedium depellant, et cordi gaudia conferant. Ecce quot amatores hoc tempore reperiuntur, qui et divina petunt, et transitoria per amorem non deserunt, volentes a te diligi, et tamen nolentes ab amore carnali separari. Vade ergo et tu fac similiter. Haec, inquam, discipulus intra se latenter et quasi furtive pertractans, a summa sapientia tale in se intellexit responsum: Errat valde, qui celebres epulones antiquae sectae dudum reprobatae novos sectatores, qui curam carnis in desiderio peragunt17 dum cotidie splendide vivunt, arbi-
(ID Ptoy. 21,7 27: (2) Eccle. 6, 9.18 Rom. 13, 14.
eoa oar Ee Mh Map o tratur felicitate gaudere; nisi forte pecorum felici- tate glorientur, qui pecoribus dissimiles non sunt.
At vero hominis rationalis mens generosa, cognitione et amore sursum elevata, illic longe altius perfectiusque felicitatur, ubi suo amato contemplatione et amore perfecte coniungitur. Nec obstat, si hoc, quod desideratur, interdum parcius conceditur, quia modicum de balsamo pretiosius est, quam multum de aceto. Melior est enim racemus Ephraim vindemiis Abiezer19. Porro nimium delirat, qui amori divino sociam sociare desiderat. En duo amores terreni se in unum non compatiuntur: quomodo ergo caelestis amor cum terreno sociabitur? Prorsus impossibilia attentat, qui tantam maiestatem cum vilitate tanta copulare se putat. Talium igitur cogitationum diversa certamina animus praedicti- iuvenis longo tempore sustinuit, et nunc huc, nunc illuc, animus flexibilis movebatur.
Dum haec agerentur, accidit, ut haec vel similia iterum legerentur: Inveni armariorem morte mulierem, quae laqueus venatorum est, et sagena cor eius, vincula manus illius. Qui placet Deo, effugiet illam, qui autem peccator est, capietur ab illa (2). E contrario autem de sponsa divina: Ego, inquit, quasi ferebinthus extendi ramos meos, et rami mei honoris et gratiae. Quasi Libanus non incisus vaporavi habitationem meam; et quasi balsamum non mixtum odor meus (3). Qui me invenerit, inveniet pacem et hauriet salutem a Domino20. His auditis, iuvenis quodam interno clamore quasi prae nimio affectu rugiendo dicebat: Verum est, verum est, nec est aliud, quod verius dici possit. Ex nunc fixum est, deliberatum apud me est. Ego certe meipsum morti exponam,
T PANI UM TD E ut hanc mihi in amicam et sponsam acquiram. Ipsa - sponsa, et ego eius servulus; ipsa magistra, et ego eius discipulus. O si hanc praedilectam sponsam alloqui mihi liceret; utinam sola vice daretur ipsam videre! Ah, Deus aeterne, quae vel qualis est ista, de qua audio talia?
Cumque vehementer haec scire cuperet et prae desiderio aestuaret: ecce agnitio quaedam ineffabilis affuit, in qua sibi haec sponsa taliter manifestata fuit. Eximii namque ac miri decoris thronus eburneus in columna nubis apparuit, in qua praedicta sponsa nimium formosa. refulsit, in vestitu deaurato circumamicta varietate. Eius corona fuit aeternitas, amictus iucunda felicitas, verba eius dulcis suavitas, amplexus omnis boni perfecta sa- tietas. Cumque discipulus familiariter eam alloqui.
vellet, satis prope esse videbatur; paulo post remotissime distare cernebatur. lam supra convexum caeli supremi statura sua pertingebat; nunc minima quantitate apparebat; et in se immobilis exsistens, omnibus mobilibus mobilior videbatur. Praesens erat, nec tamen cernebatur; apprehendere se permittebat, nec tamen comprehendebatur. Ipsa attingebat a fine usque ad finem fortiter, et disponebat omnia suaviter21. Cum iam putabatur haberi velut delicata iuvencula, subito ut iuvenis pulcherrimus inveniebatur. Interdum quoque vultum reverendis- | simum, quasi omnium artium magistra esset, induebat; deinde venusto aspectu et vultu roseo apparebat.
Inter haec cum discipulus obnixe aspiceret, cupidusque amoris in suspenso haereret: ipsa amicabiliter quasi inclinando se ad eum convertit, et gratioso vultu blandisque ac ridentibus oculis, divinis-
E-- T TUR CRANE TIUS, RT rad ADV Y o AY E Iw " ^ \ I cer 17 2E * sima tamen admodum et cunctis mentibus stupenda luce ex vultu eius reverendissimo procedente, eum salutavit dicens: Praebe, fili, cor tuum mihi22. Quo audito, prae nimia amoris dulcedine liquefactus, et quasi in extasi positus, ad pedes eius procidit, gratias agens, eius praesentia magnifice delectatus. Procedente vero tempore, cum haec a memoria excidissent, et rursus cogitationes iniquae succrescentes eum de benefactis molestarent, ita ut iam pelagi fluctibus paene mergeretur, maxime propter hoc quia ex omnibus istis descriptionibus ipsum, quem diligebat, comprehendere nequibat: contigit, ut legeretur apostolus Paulus, qui praedicta evidenter determinabat. Aiebat namque Christum Dei virtutem et Dei sapientiam esse, et in ipso esse absconditos omnes thesauros sapientiae et scientiae Dei (2). Quae verba tenero animo et palato nondum sano non bene sapie- bant, quia Christum sapienter diligere, idest secun-
` dum divinitatem, adhuc nesciebat, magisque prae- sentia quam futura in suo amore quaerebat. Tandem puerilibus annis excursis, cum ad aetatem iam ma- turam venisset, quadam vice mens eius ineffabiliter illustratur, ita ut totus quodammodo absorptus in spiritu delectatione nimia repleretur; et tunc de praedictis plenissime informatus fuit, ita ut /acies elus et cordis amor amplius in diversa non mutarentur (3).
In hac visione non apparuit corpus, nec quidquam corporeum; et tamen omnem delectationem possibilem illud, quod videbatur incorporaliter et superessentialiter, in se continebat. In hoc fontali principio nec forma erat nec materia, aut imago depicta, sed pura ac simplicissima essentia, cum personarum distinctione perfecta. Sane ipsum per essentiam, prout in se est, in praedicta abstractione non vidit, sed solum quandam divinorum superlucentium radiorum emanationem supernaturalem, quam verbis exprimere non valebat, in se percepit. Porro obiectum illud mellifluum omnis boni contentivum sibi hac vice monstratum, non fuit persona Patris tantum,.
vel solum persona Filii, aut Spiritus Sancti, nec fuit ipsa Deitas in sua abstractissima simplicitate accepta, sed fuit ipsa essentia divina secundum nostrum modum intelligendi accepta, prout est summum et ineffabile bonum, summum amabile, summe pulchrum ac deliciosum, et omnium bonorum in creaturis repertorum originale principium superoptimum23. Et hoc intellexit esse praedictam sponsam aeternam sapientiam.
Verum licet quaelibet persona per se accepta sit sapientia, et omnes personae simul una aeterna sapientia, tamen quia sapientia attribuitur Filio, et quia ratione suae generationis sibi convenit, ideo dilectum Patris Filium sub eodem signato consuetu- dinaliter accepit, nunc quidem ut Deum, deinde ut.
hominem, ut in utroque pariter devotionis exercitia et amoris solatia inveniret. Postmodum igitur huius. discipuli vita et exercitia spiritualia cum devota occupatione huius divinissimae sponsae decurrebant. Quidquid enim amabile vel pulchrum seu delectabile ac iucundum occurrisset, totum illuc reducebat, a quo bona cuncta procedebant. Cum interdum quaelibet species amabilis et bene compta occurrisset, simulque cogitatio adesset, quod saltem haec pulchritudo in sua amabili sapientia locum non haberet, respondebat: Esto. Sed nec luminosus solaris radius est lumen tale, quod sit ex materia cerae
ASIT ER Fey i) Rc le a Dis aeui ei HER S Y vag fea et ys EZA vel quovis alio liquore confectum; est tamen lux purior et excellentior omni lumine ex quacunque materia facto. Sic est in proposito. Nam haec pulchritudo nihil est ad hoc, quod est in suo exemplari principio, corde scilicet divino. Abstracto namque ab hoc amabili quidquid est imperfectionis, materialitatis et faeculentiae corporalis, et salvo eo, quod est perfectionis et bonitatis, hoc totum nobiliori et eminentiori modo est in aetérna sapientia, quam sit in hac vel in aliqua creatura.
Ex his et similibus adolescens praedictus ad hoc tandem pervenit, ut quandocunque audivit cantilenas amorosas vel similia, quod haec omnia ad suam, quam diligebat sapientiam purissimo cordis affectu, tamquam amoris ipsius incitamenta retorquebat. O quoties hanc praedulcissimam cordis sui singularem amicam affectu fervidissimo, oculis dulci amoris fletu stillantibus, brachiisque amoris prae aviditate extentis, intra cordis viscera amplexibus inenarrabilibus constrinxit! Quis dicere valeat amorosos obtutus, quibus saepius ab ea pascebatur, et secreta silentia, quibus dulcissimo gustu eius fruebatur praesentia? Interdum quoque, cum aliqui de fratribus dicta nona licentiam peterent, ut civitatem gratia visitandi amicos intrare possent, praefatus iuvenis secretum locum petiit, et amicam suam alloqui coepit dicens: Eia, amoris magistra prae cunctis viscerose cordi meo impressa, animadverte, quod amor virtus est unitiva, copulans vel potius trans- "formans amantem in amatum. Eia, quaeso, veni et tu, amica mea, veni intra cordis mei reclusorium tibi soli reservatum, amore tuo velut decore roseo adornatum. Veni, inquam, et ibi inebriemur consolationis ' tuae uberibus, et fruamur cupitis amplexibus (1).
Igitur ex his et similibus frequenter accidit, ut cor suum prae amoris vehementia sensibiliter quodam- modo fervere inciperet, et motu ac pulsu vehementissimo vim amoris proderet, et per alta suspiria ardorem ignitae caritatis aperiret. Et quemadmodum infantulus, nondum loquelae aptus, in gremio matris positus, matri laetabunde arridere cupit, et motu capitis ac gestu. totius corporis applaudere nititur: sic et cor istius in medio ventris eius ad praesentiam tantae maiestatis quodammodo gestiendo exsultabat, et desiderio suo ignito vehementer, prout poterat, dilecti sui praesentiam demonstrabat. Dicebatque verbis mentalibus ad sponsam suam divinam sapientiam voce gratulabunda: Tu cordis mei nobilissima imperatrix, regina speciosissima, et gratiarum omnium largitrix. In te habeo divitias et gloriam, delicias et omnium bonorum copiam, et quidquid optabile est, per te mihi est. Et haec suaviter rumi nans, statim cogpit vultus eius hilarescere, cor iubilare, animus exsultare, et prae exsultatione prorumpere in hanc vocem: Super salutem et omnem pulchritudinem dilexi sapientiam, et proposui pro luce habere illam; venerunt mihi omnia bona pariter cum illa (1).
Footnotes
-
Sap. 8, 2. ↩
-
S. Augustinus, Confession. VII, 10: Inveni longe me esse a te in regione dissimilitudinis. ↩
-
Prov. 8, 11. ↩
-
Prov. 3, 16. ↩
-
Prov. 3, 18. ↩
-
Prov. 4, 6. ) ↩
-
Prov. 4, 8. ↩
-
Sap. 7, 29. ↩
-
Sap. 8, 2, 10, 13, 16, 18. ↩
-
Prov. 3, 24, 26. ↩
-
Eccle. 4, 6. (2); Prova 21; 2179::65 3107 ↩
-
Eccli. 6, 24-26, 29-32. ↩
-
1 Cor. 9, 25. ↩
-
- Cor. 1, 24; Col. 2, 3.
-
Eccli. 40, 20. ↩
-
Iud. 8, 2. ↩
-
Eccli. 24, 21-22. (2)mEccle. 75 2T. È ↩
-
1 Reg. 1, 18. ↩
-
Sap. 8, 1. ↩
-
Prov. 8, 35. ↩
-
Prov. 23, 26. ↩
-
Richardus Victorinus, Beniamin Maior, IV, 23. ↩
-
Prov. 7, 18. ↩
Chapter 2 of 25