Skip to the text

I. Ad episcopum Belvacensem.—Commendat ei presbyterum, cujus frater intestatus obierat.

Domno Belvacensi G. beati Victoris Parisiensis dictus abbas, in summo Pastore gloriari, et ipsius digne imitari vestigia.

Presbyter iste praesentium lator habebat quemdam fratrem, qui intestatus mortuus est, excepto quod unum equum canonicis regularibus S. Quintini, in quorum terra habitabat, ut nobis dictum est, dereliquit. Exspectabat enim hunc fratrem suum, sed antequam iste advenerit, ille decessit. Venerunt autem praedicti canonici, et tulerunt defuncti corpus, ipsum apud se sepelientes, et quae habere videbatur secum pariter auferentes. Unde vos, mediante parvitate nostra, rogat iste ut ei justitiam faciatis, et quae fratris sui fuerunt restitui faciatis. Valete.

Chapter 16 of 41