Skip to the text

XIII. Epistola Jonae canonici ad Ervisium abbatem s. Victoris.—Missus Caesaris Burgum rogat revocari ad s. Victorem.

ERVISIO Patri suo spiritali, Dei gratia B. Victoris Parisiensis abbati, F. JONAS suus qualiscunque canonicus, miser exsul ac peregrinus, quam non habet ipse, salutem.

Inveni, charissime Pater, verissime dici: Nescio qua natale solum dulcedine cunctos Ducit, et immemores non sinit esse sui. Sic fera, sic volucris, sic piscis nota requirit In quibus ante locis pascua parvus habet. Nam locum ego illum cunctis jure praefero locis in quo me mater gratia cum multis fratribus sponso suo genuit Christo, ubi ego esse vellem, ut apud Caesaris Burgum non essem. Nec mirum: Perfidus hic populus, et regis amor metuendus. Hic terrae steriles, et vinea nulla superstes, Silva caret foliis, desunt sua pascua pratis, Est mare confine, sed mortis mille ruinae. Dulcius hic nihil est quam mala posse pati. sunt praeterea quae intrinsecus latent, Anxia cura domus, rerum possessio parca, Quam quaerunt multi, non dare crimen erit. ut ego haec patiar, quod crimen admisi? Si nullum, mitius exsilium et vestra potuit praecepisse obedientia, et mea invenisse ignorantia. Ne pigeat itaque tam pium pastorem ovem reducere centesimam, et benignum patrem filium e regione dissimilitudinis redeuntem suscipere perditum. Non rogo stolam primam, non vitulum saginatum; sed fiat mihi sicut uni ex mercenariis vestris. Vale.

Chapter 15 of 41