Skip to the text

De quantitate animae, Capita 1–18

DE QUANTITATE ANIMAE LIBER UNUS Quaedam de animae patria (1, 1 - 2, 3)

1.1. EVODIUS. Quoniam video te abundare otio, quaeso ut mihi respondeas de iis quae me movent, non, ut opinor, importune atque incongrue. Saepe enim cum abs te multa quaesissem, nescio qua illa graeca sententia me deterrendum putasti, qua prohibemur ea quae supra nos sunt requirere: nunc vero non puto nos ipsos supra nos esse. Quamobrem cum de anima quaero, non sum dignus qui audiam: Quod supra nos, quid ad nos? sed fortasse dignus qui audiam, quid simus nos. AUGUSTINUS. Enumera breviter quae de anima audire velis. E. Faciam: nam sunt mihi ista diuturna cogitatione praeparata. Quaero igitur unde sit anima, qualis sit, quanta sit, cur corpori fuerit data, et cum ad corpus venerit qualis efficiatur, qualis cum abscesserit?

1.2. A. Cum quaeris unde sit anima, duo quaedam intellegere cogor. Aliter enim dicimus unde sit homo, quae sit eius patria scire cupientes; aliter unde sit, cum quaerimus unde constet, id est, ex quibus elementis rebusque compositus. Quid horum scire vis cum interrogas unde sit anima? Utrumnam quasi regionem eius et patriam, unde huc venerit, nosse desideras; an vero quae sit eius substantia, requiris E. Equidem utrumque scire vellem, sed quid scit sciendum prius, tuo iudicio malo committere. A. Propriam quamdam habitationem animae ac patriam Deum ipsum credo esse a quo creata est. Substantiam vero eius nominare non possum: non enim eam puto esse ex iis usitatis notisque naturis, quas istis corporis sensibus tangimus. Nam neque ex terra, neque ex aqua, neque ex aere, neque ex igni, neque ex his omnibus, neque ex aliquibus horum coniunctis constare animam puto. Sed quemadmodum si ex me quaereres, arbor ista ex quibus constet, notissima ista elementa quatuor nominarem, ex quibus omnia talia constare credendum est; porro si pergeres quaerere, unde ipsa terra, vel aqua, vel aer, vel ignis constent, nihil iam quod dicerem reperirem: sic cum quaeritur ex quibus sit homo compositus, respondere possum, ex anima et corpore; rursum de corpore si quaeras, ad illa elementa quatuor recurram; de anima vero quaerenti tibi, cum simplex quiddam et propriae substantiae videatur esse, non aliter haeream ac si quaeras, ut dictum est, unde sit terra. E. Quomodo eam propriam velis habere substantiam, cum dixeris a Deo factam, non intellego. A. Quomodo et terram ipsam a Deo factam, negare non possum; et tamen non possum dicere, ex quibus quasi aliis corporibus terra constet. Simplex enim corpus est terra, eo ipso quo terra est; et ideo elementum dicitur omnium istorum corporum, quae fiunt ex quatuor elementis. Non ergo sibi adversatur sententia qua dicimus, et a Deo animam factam, et propriam quamdam habere naturam. Hanc enim eius propriam quamdam naturam et suam, Deus ipse fecit, ut ignis, ut aeris, ut aquae, ut terrae, quo caetera ex his omnibus componerentur.

2.3. E. Interim accipio unde sit anima, id est, ex Deo, quae mecum sedulo retractabo, et si quid me moverit, post requiram. Unde quaeso, explices qualis sit. A. Videtur mihi esse similis Deo. De anima enim, nisi fallor, requiris humana. E. Idipsum est quod abs te explicari vellem, quemadmodum sit anima similis Deo; cum Deum a nullo factum esse credamus, animam vero ab ipso Deo factam supra dixeris. A. Quid? tu difficile putas Deo fuisse, ut aliquid sibi simile faceret, cum hoc in tanta varietate imaginum etiam videas nobis esse concessum? E. Sed nos videmur mortalia facere, Deus autem immortalem animam fecit, ut opinor, nisi forte tibi aliter videtur. A. Ergo tu velles talia fieri ab hominibus, qualia Deus fecit? E. Non equidem hoc dixerim. Sed quemadmodum ipse immortalis immortale quiddam fecit ad similitudinem suam; sic et nos immortales a Deo facti, ad similitudinem nostram quod facimus, immortale esse deberet. A. Recte diceres, si ad eius imaginem pingeres tabulam, quod in te immortale esse credis: nunc vero in ea exprimis similitudinem corporis, quod profecto mortale est. E. Quomodo ergo sum similis Deo, cum immortalia nulla possum facere ut ille? A. Quomodo nec imago corporis tui potest hoc valere quod tuum corpus valet; sic anima non mirandum est si potentiam tantam non habet, quantam ille ad cuius similitudinem facta est.

Anima non est in quantitate corporea (3, 4 - 14, 24)

3.4. E. Et hoc interim satis est: dic nunc quanta sit anima. A. Quomodo quaeris quanta sit? Non enim intellego utrum eius quasi spatium latitudinis vel longitudinis, vel roboris, vel horum simul omnium requiras; an quantum valeat nosse velis. Solemus enim quaerere quantus fuerit Hercules, id est, in quot pedes statura eius porrecta fuerit. Et item quantus vir fuerit, id est, quantae potentiae atque virtutis. E. Utrumque de anima scire cupio. A. Atqui illud superius dici non potest, nec omnino intellegi de anima. Non enim ullo modo, aut longa, aut lata, aut quasi valida suspicanda est anima: corporea ista sunt, ut mihi videtur; et de consuetudine corporum sic animam quaerimus. Ideoque bene praecipitur etiam in mysteriis, ut omnia corporea contemnat, universoque huic mundo renuntiet, qui, ut videmus, corporeus est, quisquis se talem reddi desiderat, qualis a Deo factus est, id est, similem Deo: non enim alia salus animae est, aut renovatio, aut reconciliatio auctori suo. Quamobrem quanta sit anima secundum inquisitionem hanc tibi respondere non possum; sed possum affirmare, neque illam longam esse, nec latam, nec robustam, neque aliquid horum quae in mensuris corporum quaeri solent. Et hoc cur existimem, rationem tibi reddam, si placet. E. Placet vero, ac vehementer exspecto: videtur enim mihi quasi nihil esse anima, si nihil est horum. A. Prius ergo si videtur, ostendam tibi multas esse res quas non possis dicere nihil esse, nec tamen in eis invenire aliqua huiusmodi spatia, qualia in anima requiris: ut non solum non tibi ex eo anima nihil esse videatur, quod in ea non invenis longitudinem, sive aliquid tale; sed eo pretiosior et pluris aestimanda sit, quo nihil horum habet. Deinde utrum vere nihil horum habeat, videbimus. E. Utere quo vis ordine ac modo, ego audire et discere paratus sum.

4.5. A. Recte facis: sed volo interroganti mihi respondeas; fortasse enim ea quae te docere conor, ipse iam nosti: credo enim non te dubitare hanc arborem non esse omnino nihil. E. Quis dubitaverit. A. Quid illud? num dubitas iustitiam multo esse hac arbore meliorem? E. Ridiculum istud quidem est, quasi vero ulla sit comparatio. A. Liberaliter mecum agis; sed illud nunc attende: cum constet ita hanc arborem esse deteriorem quam est iustitia, ut nec comparanda quidem tibi videatur, et hoc lignum non esse nihil confessus sis; placetne tibi ut ipsam iustitiam nihil esse credamus? E. Quis hoc demens crediderit? A. Recte omnino: sed fortasse arbor haec propterea tibi videtur esse aliquid, quod longa est pro suo modo, et lata, et robusta; quae si detraxeris, nihil erit. E. Ita videtur. A. Quid ergo? iustitia, quam non nihil esse confessus es, imo quiddam longe divinius hac longeque praestantius, videtur tibi longa esse? E. Nullo modo mihi iustitia aut longa, aut lata, aut tale aliquid cogitanti potest occurrere. A. Si igitur nihil horum est iustitia, et tamen ipsa nihil non est; cur tibi anima nihil videtur, nisi eius aliqua longitudo sit? E. Age; iam non mihi videtur ex eo nihil esse anima, quod nec longa, nec lata, nec robusta sit, sed utrum vere ita sit, nondum a te dictum esse scis. Fieri enim potest, ut multa sint magni aestimanda, quae istis careant; sed non continuo ex hoc genere animam esse credendum puto.

4.6. A. Scio istud nobis enodandum restare, et hoc me deinceps explicaturum promiseram: verum quia res subtilissima est, et longe alios mentis oculos quaerit, quam humana consuetudo in quotidianae vitae actibus habere solita est; admoneo te, ut per ea, per quae te ducendum existimo, libens pergas, nec nostro quodam necessario circuitu defatigatus, aegre tuleris aliquanto te tardius ad id quod cupis pervenire. Nam prius abs te quaero, utrum corpus ullum putes esse, quod non pro modo suo habeat aliquam longitudinem, et latitudinem, et altitudinem? E. Quam dicas altitudinem, non intellego. A. Illam dico qua efficitur ut interiora corporis cogitentur, aut etiam sentiantur, si perlucet ut vitrum; quamquam si hoc demas corporibus, quantum mea opinio est, neque sentiri possunt, neque omnino corpora esse recte existimari. Hinc mihi volo aperias quid tu sentias. E. Prorsus non dubito corpora omnia his carere non posse. A. Quid illud? potes cogitare ista tria non esse nisi in corporibus? E. Non intellego quomodo alibi esse possint. A. Ergo animam non putas esse aliud quam corpus? E. Si etiam ventum corpus esse confitemur, negare non possum corpus mihi animam videri: nam tale aliquid eam esse cogito. A. Corpus quidem ventum esse tam concedo, quam si me de fluctu interrogares. Nam nihil aliud quam istum aerem commotum ac agitatum ventum esse sentimus; quod in loco tranquillissimo, et ab omnibus ventis quietissimo vel brevi flabello approbari potest, quo etiam muscas abigentes aerem commovemus, flatumque sentimus. Quod cum evenerit occultiore quodam motu coelestium vel terrenorum corporum per magnum spatium mundi, ventus vocatur, ex diversis partibus coeli nomina etiam diversa sortitus. An tibi aliter videtur? E. Mihi vero nihil, et probabile esse accipio quod dicis: sed ego animam non ipsum ventum, sed tale aliquid esse dixi. A. Dic mihi prius, utrum ipsum ventum cuius mentionem fecisti, habere aliquam longitudinem, latitudinem et altitudinem sentias. Deinde videbimus utrum tale aliquid anima sit, ut hoc modo etiam quanta sit, investigare possimus. E. Quid hoc aere longius, et latius, et altius facile inveniri potest, quem commotum, ventum esse nunc abs te mihi persuasum est?

5.7. A. Recte dicis: sed numquidnam animam tuam putas esse nisi in corpore tuo? E. Ita puto. A. Intrinsecus tantum, ut tamquam utrem impleat; an tantum forinsecus, velut tectorium; an et intrinsecus et extrinsecus eam esse arbitraris? E. Hoc sentio quod ultimum requisisti. Nam nisi esset intrinsecus, nihil in visceribus nostris vitale haberetur; nisi esset extrinsecus, non etiam in cute leviter possit sentire pungentem. A. Quid ergo amplius quaeris quanta sit anima, cum videas esse tantam quantam ipsa spatia corporis patiuntur? E. Si hoc ratio docet, nihil amplius requiro. A. Recte facis nihil quaerere amplius quam docet ratio. Sed haec ratio videturne tibi firmissima? E. Quando aliam non invenio, videtur. Suo enim loco quaeram, quod me multum movet, utrum haec figura eadem maneat cum corpore excesserit: nam hoc inter discutienda ultimum me posuisse memini. Sed quoniam de numero animarum quaerere, ad quantitatem mihi videtur pertinere, non esse hoc loco praetereundum existimo. A. Non incongrue existimas, sed prius de spatio eius quod me adhuc movet, explicemus, si placet, ut etiam ego aliquid discam, si tibi iam satisfactum est. E. Quaere ut vis; nam tua ista simulata dubitatio, dubitare me verissime facit de hoc ipso quod iam peractum esse praesumpseram.

5.8. A. Dic mihi, quaeso te, utrum ea quae appellatur memoria, non tibi nomen inane videatur. E. Cui hoc videri potest? A. Animae hanc esse arbitraris, an corporis? E. Et hinc dubitare ridiculum est. Quid enim? exanime corpus meminisse aliquid credi, aut intellegi potest? A. Meministine tandem urbis Mediolanensis? E. Valde memini. A. Nunc ergo quia eius facta mentio est, recordaris quanta et qualis sit? E. Recordor sane, ac nihil recentius atque integrius? A. Nunc ergo cum oculis eam non videas, animo vides. E. Ita est. A. Meministi, credo etiam, quarto spatio terrarum nunc a nobis longe absit. E. Ita et hoc memini. A. Vides itaque animo etiam ipsam locorum distantiam. E. Video. A. Cum igitur anima tua hic sit ubi corpus, nec ultra spatium eius porrigatur, ut superior ratio demonstrabat, unde fit ut illa omnia videat? E. Per memoriam hoc fieri puto, non quod illis locis sit praesens: A. Imagines ergo illorum locorum memoria continentur. E. Ita sentio: nam et quid ibi nunc agatur ignoro; quod utique non ignorarem, si animus meus usque ad ea loca porrigeretur, praesentiaque sentiret. A. Verum mihi videris dicere: sed certe istae imagines corporum sunt. E. Ita necesse est: non enim aliud sunt urbes terraeque, quam corpora.

5.9. A. Nunquamne intuitus es parva specilla, aut nunquam in pupilla oculi alieni faciem tuam vidisti? E. Imo saepe. A. Cur multo brevior quam est apparet? E. Quid enim velles aliud quam ut pro modo speculi videretur? A. Necesse est ergo imagines corporum, si parva sunt corpora in quibus apparent, parvas apparere. E. Necesse omnino. A. Cur ergo, cum tam parvo spatio sit anima quam corpus est eius, tam magnae in ea possunt exprimi imagines, ut et urbes, et latitudo terrarum, et quaeque alia ingentia apud se possit imaginari? Volo enim cogites paulo diligentius, quanta et quam multa memoria nostra contineat, quae utique anima continentur. Qui ergo fundus est, qui sinus, quae immensitas quae possit haec capere, cum et eam tantam quantum corpus est superior ratio docuisse videatur? E. Non invenio quid respondeam, nec satis explicare possum, quantum me ista moveant: et multum me ipse derideo, qui superiori rationi tam cito consenseram, ut ex isto corporis modo quanta sit anima terminarem. A. Non ergo iam tibi tale aliquid videtur, qualis ventus est? E. Nullo modo: nam etiamsi aer iste cuius quasi fluctum ventum esse probabiliter creditur, universum istum mundum possit implere, innumerabiles tales tantosque mundos secum anima imaginari potest, quas imagines quo spatio contineat suspicari non possum. A. Vide ergo ne melius sit eam credere, ut superius dixeram, nec longam, nec latam, nec altam, sicut mihi de iustitia concesseras. E. Facile assentirem, nisi me plus conturbaret, quo rursum pacto tantorum spatiorum imagines innumerabiles nulla sua et longitudine, et latitudine, et altitudine capere possit.

6.10. A. Inveniemus hoc fortasse quantum licet, si prius diligenter discutiamus haec tria, id est longitudinem, latitudinem, et altitudinem. Itaque enitere cogitare longitudinem, quae adhuc nullam latitudinem assumpserit. E. Nihil possum tale cogitare: si enim filum araneae in animo constituero, quo nihil exilius solemus videre; occurrit mihi etiam in eo tamen et longitudo per se, et latitudo, et altitudo: quae qualescumque sint, esse tamen negare non possum. A. Non usquequaque absurda est responsio tua sed certe cum tria ista in araneae filo esse intellegis, discernis haec, et quid inter se differant nosti? E. Quidni quid differant nossem? An aliter potui videre nihil horum deesse huic filo? A. Quo igitur intellectu haec discrevisti, hoc potes etiam, seiunctis illis, solam longitudinem cogitare, si nec aliquod corpus volvas animo: nam quodcumque fuerit, his omnibus non carebit. Incorporeum est enim quod te nunc intellegere cupio: nam sola longitudo non nisi intellegi animo potest, in corpore inveniri non potest. E. Iam intellego. A. Ergo istam longitudinem si quasi secare cogitatione per longum velis, vides profecto non posse: nam si potest, inest etiam latitudo. E. Manifestum est. A. Hanc igitur longitudinem meram et simplicem, si tibi placet, lineam vocemus: hoc enim nomine a doctis multis appellari solet. E. Voca quidquid vis: non enim mihi de nominibus laborandum est, cum res aperta sit.

6.11. A. Bene facis, et non solum approbo, verum etiam moneo, ut semper rerum curam magis quam verborum te habere delectet. Sed linea ista quam iam, ut opinor, bene intellegis, si porrigatur sive ex una, sive ex utraque parte, quam in longum porrigi potest, cernis nullum esse finem. An ad hoc contemplandum minus valet acies mentis tuae? E. Contemplor omnino, ac nihil facilius. A. Vides ergo etiam nullam figuram posse fieri, si nihil agatur aliud quam ut illa linea porrigatur. E. Quam dicas figuram nondum intellego.

7.11. A. Figuram interim voco, cum aliquod spatium linea lineisve concluditur, tamquam si circulum faceres, aut quatuor lineas finibus suis sibimet iungeres ita ut nullius finis ab alterius copulatione liber esset. E. Quid dicas figuram, iam me videre arbitror; sed utinam tam viderem quo ista tendant, aut quid ex his effecturus sis, ut ego quod de anima requiro, sciam.

8.12. A. Hoc initio te admonui, et postulavi ut patienter ferres aliquantum circuitum nostrum, quod item quaeso ut facias. Non levis res quaeritur, non facilis ad cognoscendum: nosse enim hoc plane ac tenere volumus, si fieri potest. Aliud est enim cum auctoritati credimus, aliud cum rationi. Auctoritati credere magnum compendium est, et nullus labor: quod si te delectat, poteris multa legere, quae magni et divini viri de his rebus necessaria quae videbantur, salubriter imperitioribus quasi nutu quodam locuti sunt, credique sibi voluerunt ab iis, quorum animis vel tardioribus vel implicatioribus alia salus esse non posset. Tales enim homines, quorum profecto maxima multitudo est, si ratione velint verum comprehendere, similitudinibus rationum facillime decipiuntur, et in varias noxiasque opiniones ita labuntur, ut emergere inde ac liberari, aut nunquam, aut aegerrime queant. His ergo utilissimum est excellentissimae auctoritati credere, et secundum hoc agere vitam. Quod si tutius putas, non solum nihil resisto, sed etiam multum approbo. Si autem cupiditatem istam refrenare non potes, qua tibi persuasisti ratione pervenire ad veritatem, multi et longi circuitus tibi tolerandi sunt, ut non ratio te adducat, nisi ea quae sola ratio dicenda est, id est vera ratio; et non solum vera, sed ita certa, et ab omni similitudine falsitatis aliena, si tamen ullo modo haec ab homine inveniri potest, ut nullae disputationes falsae aut verisimiles ab ea te possint traducere. E. Nihil iam praepropere desiderabo: agat ac ducat ratio qua vult, dummodo perducat.

8.13. A. Deus hoc faciet, qui aut de solis talibus rebus, aut certe de his maxime deprecandus est. Sed ad rem quam institueram redeamus. Nam si et quid sit linea, et quid sit figura iam tibi notum est, dic quod abs te quaero, id est utrum putes ullam figuram fieri posse, si linea ex utraque parte, aut ex altera per infinitum ducatur? E. Nullo modo id fieri posse confirmo. A. Quid igitur agendum est ut figuram faciamus? E. Quid, nisi ut illa linea infinita non sit, et ducatur in circulum, ut ex alia parte se contingat? non enim video, quomodo aliter possit ex una linea concludi aliquod spatium; quod nisi fiat, secundum tuam descriptionem, figura non erit. A. Quid, si rectis lineis figuram facere velim? potest fieri ut de una linea fiat, an non potest? E. Nullo modo. A. Quid, duabus? E. Ne hoc quidem. A. Quid, tribus? E. Video posse. A. Bene igitur nosti ac tenes, cum figura lineis rectis facienda est, minus quam tribus non posse. An si ulla tibi adversetur ratio, de hac te sententia devocabit? E. Plane si quis mihi hoc falsum esse monstraverit, nihil erit quod me scire posse confidam. A. Nunc ergo illud responde, quomodo tribus lineis figuram feceris? E. Cum se finibus iungunt. A. Quid? ubi se iungunt, nonne videtur tibi angulus fieri? E. Ita est. A. Quot ergo angulis haec figura constat? E. Totidem quot lineis. A. Quid? ipsas lineas pares constituis, an impares? E. Pares. A. Quid? anguli tantumdem omnes patent, an est alius alio contractior vel apertior? E. Etiam ipsos pares esse video.

A. Potestne fieri, ut in figura, quae tribus rectis paribus lineis facta sit, impares anguli sint; an non potest? E. Nullo prorsus modo. A. Quid? si rectis lineis tribus, sed imparibus figura constet, possunt etiam in ista pares esse anguli, an aliud intellegis? E. Omnino non possunt. A. Recte dicis: sed dic, quaeso, quaenam tibi figura melior videatur et pulchrior? eane quae paribus, an quae imparibus lineis constat? E. Quis dubitet eam esse meliorem in qua aequalitas praevalet?

9.14. A. Ergo inaequalitati aequalitatem praeponis? E. Nescio utrum quispiam non praeponat. A. Vide nunc in figura quae tribus angulis paribus perfecta est, quid in ea sit angulo contrarium, id est ex altera parte contra positum; utrum linea an angulus. E. Lineam video. A. Quid ergo? si et angulus angulo, et linea lineae contraria sit, nonne fateris aequalitatem esse potiorem in ea figura in qua id accidit? E. Fateor quidem, sed quemadmodum id fiat tribus lineis omnino non video. A. Quid? quatuor lineis potestne hoc fieri? E. Prorsus potest. A. Melior est igitur figura quae quatuor lineis rectis paribus, quam quae tribus constat. E. Melior certe, siquidem magis in ea aequalitas valet. A. Quid ergo? istam quae quatuor rectis paribus lineis confit, censesne posse etiam ita fieri, ut non anguli omnes in ea pares sint, an non putas? E. Video posse. A. Quonam modo? E. Si duo contractiores, duo apertiores sint. A. Videsne etiam quemadmodum et ambo contractiores, et ambo apertiores sibi contrarii sint? E. Ac verissime atque apertissime. A. Servatam igitur et hic, quanta servari potuit, cernis aequalitatem: cernis enim profecto fieri non posse, ut cum quatuor paribus lineis figura perficitur, non aut omnes, aut certe vel bini anguli pares sint; quaeque tamen paria sunt, sibi ex contrario respondere. E. Cerno, et firmissime teneo.

9.15. A. Nihilne te movet etiam in his rebus tanta et tam inconcussa quaedam iustitia? E. Quonam modo? A. Quia nihil, ut arbitror, dicimus esse iustitiam nisi aequitatem: aequitas autem ab aequalitate quadam videtur appellata. Sed quae in hac virtute aequitas, nisi ut sua cuique tribuantur? Porro sua cuique, nisi quadam distinctione tribui non possunt. An aliter putas? E. Manifestum est, et prorsus assentior. A. Quid? distinctionem arbitrarisne esse ullam, si omnia paria sint, ut nihil omnino inter se differant? E. Nullo modo. A. Ergo iustitia servari non potest, nisi in rebus in quibus servatur, sit quaedam, ut ita dicam, imparilitas et dissimilitudo. E. Intellego. A. Cum igitur fateamur istas figuras, de quibus agimus, inter se esse dissimiles, illam scilicet quae tribus, et hanc quae quatuor angulis constat, cum ambae paribus lineis fiant; nonne videtur tibi quaedam retenta iustitia, ut illa quae habere non potest parilitatem contrariorum, inconcussam teneat angulorum aequalitatem: in hac vero quia tanta est contrariorum congruentia, illa lex angulorum admittat nonnullam inaequalitatem? Hoc ergo cum me multum moveret, quaerendum abs te visum est, quonam modo ista veritate, aequitate, aequalitate delectarere. E. Iam cerno quid dicas, et non mediocriter admiror. A. Age nunc, quia inaequalitati aequalitatem iure praeponis, nec quisquam omnino est, ut opinor, humano sensu praeditus, cui non id videatur; quaeramus, si placet, figuram in qua summa aequalitas inveniri queat: quaecumque enim erit, ea caeteris sine dubitatione praeferetur. E. Placet vero, et quae ista sit, scire cupio.

10.16. A. Prius ergo responde, utrum tibi illarum figurarum, quarum iam quantum satis videbatur facta mentio est, ea videatur excellere, quae quatuor lineis paribus, totidemque angulis paribus constet: namque, ut vides, in hac et linearum aequalitas et angulorum est; et, quod in illa quae tribus lineis paribus clauditur, non inveniebamus, adest huic parilitas contrariorum: nam lineae linea, et angulus angulo est, ut cernis, contrarius.

E. Ita vero est, ut dicis. A. Habetne summam aequalitatem, an aliter tibi videtur? Nam si habet, frustra, ut institueramus, aliam quaerimus; si autem non habet, volo ut idipsum mihi abs te demonstretur. E. Videtur mihi habere: nam ubi et anguli pares et lineae pares sunt, ubi deprehendam inaequalitatem non video. A. Ego aliud sentio: nam recta linea donec veniat ad angulos, summa aequalitate praedita est; sed cum ex diverso latere alia coniungitur linea, et angulum facit, nonne censes hoc ipsum esse inaequale? An tibi figurae pars quae linea clauditur cum illa parte quae angulo concluditur, congruere videtur aequalitate aut similitudine? E. Nullo modo: et me pudet temeritatis meae; eo enim ductus sum, quod et angulos in ea pares inter se et latera cernerem: sed quis non videat eorum laterum ab angulis magnam differentiam? A. Accipe aliud inaequalitatis apertissimum indicium: certe enim cernis, vel illam figuram triangulam paribus lineis constantem, vel istam quadratam habere aliquod medium. E. Cerno plane. A. Quid? ab eodem medio cum lineas ad omnes figurae partes ducimus, paresne tibi duci lineae videntur, an impares?

E. Impares prorsus: nam longiores eas necesse est esse, quas in angulos ducimus. A. Istae in quadrata quot sunt, et quot in triangula? E. Quatuor hic, tres ibi. A. Quid? minimae omnium quae rursum, et quot sunt in figura utraque? E. Totidem, scilicet eae quae in media latera ducuntur. A. Verissime mihi videris dicere, neque hic opus est diutius immorari; ad id enim quod volumus satis est: nam et magnam aequalitatem hic servari, ut opinor, vides, et tamen nondum ex omni parte perfectam. E. Omnino video, et quae illa figura sit quae summam aequalitatem habeat, nosse vehementer exspecto.

11.17. A. Quam censes, nisi eam, cuius et extremitas sibi concors est undique, nullo angulo aequalitatem perturbante, et a cuius medio ad omnes extremitatis partes pares lineae duci possunt? E. Iam, ut opinor, intellego: nam illam figuram quae una linea in circulum ducta terminatur, mihi videris describere. A. Recte intellegis. Nunc itaque illud considera, cum superior ratio docuerit lineam in sola longitudine intellegi, nec quidquam latitudinis usurpare, et ideo per longum qua ducitur dividi non posse, utrum tibi videatur figura quaelibet sine latitudine inveniri. E. Nullo modo. A. Quid? ipsa latitudo potestne longitudinem non habere, quamvis latitudo sola sit, quemadmodum superius longitudinem sine latitudine intelleximus; an non potest? E. Video non posse. A. Vides etiam illud, nisi fallor, quod latitudo ab omni parte dividi queat, linea vero per longum non queat. E. Manifestum est. A. Quid ergo putas pluris habendum? quod dividi potest, an id quod non potest? E. Profecto id quod non potest. A. Praeponis igitur lineam latitudini. Nam si quod dividi non potest, praeponendum est; praeponamus necesse est etiam id quod minus dividi potest: latitudo autem ex omni parte dividitur, longitudo vero non nisi ex diverso, nam per longum divisionem non admittit: est ergo latitudine praestantior. An tu aliter existimas? E. Ita prorsus ratio cogit fateri ut dicis.

11.18. A. Iam quaeramus, si placet, utrum sit aliquid in ista ratione, quod omnino non queat dividi; erit enim hoc multo etiam quam illa linea melius. Nam lineam cernis ex diverso innumerabiliter secari posse, itaque tibi ipsi hoc inveniendum dimitto.

E. Ego illud puto non posse dividi, quod medium in figura ponebamus, unde in extrema lineae ducuntur. Nam si dividitur, longitudine aut etiam latitudine carere non potest. Sed si longitudinem solam habet, non iam unde ducuntur lineae, sed ipsa linea est. Si vero etiam latum est, aliud desiderat medium a quo in extrema latitudinis lineae ducantur. Utrumque autem hoc ratio respuit. Id erit igitur quod dividi nequeat. A. Recte dicis. Sed nonne tibi aliquid tale videtur etiam illud unde linea ducitur, etsi figura nondum sit cuius medium intellegamus? Illud enim dico lineae principium a quo incipit longitudo, quod volo sine ulla longitudine intellegas. Nam si longitudinem intellegis, nequaquam profecto intellegis unde ipsa incipit longitudo. E. Tale omnino. A. Hoc ergo quod iam te intellegere video, potentissimum omnium, quae demonstrata sunt. Siquidem hoc est, quod nullam divisionem patiatur; et punctum vocatur, cum medium tenet figurae: si autem principium lineae est vel lineis, aut etiam finis; vel cum omnino aliquid notat quod sine partibus intellegendum sit, nec tamen obtineat figurae medium, signum dicitur. Est ergo signum nota sine partibus. Est autem punctum, nota medium figurae tenens. Ita fit ut omne punctum etiam signum sit, non autem omne signum punctum videatur. Volo enim de his nominibus inter nos convenire, ut minus in disputando circumloquamur: quamquam plerique punctum appellent, non quod omnis figurae medium, sed quod solius circuli vel pilae tenet; tametsi minus nobis de vocabulis laborandum est. E. Assentior.

12.19. A. Vides certe etiam quantum valeat. Nam ab ipso incipit linea, ipso terminatur; figuram rectis lineis nullam videmus fieri posse, nisi ipso angulus claudatur; deinde undecumque secari linea potest, per ipsum secatur, cum ipsum omnino nullam in se admittat sectionem; nulla linea lineae, nisi per ipsum copulatur. Postremo cum caeteris planis figuris (nam de altitudine adhuc nihil diximus) eam praeponendam ratio demonstraverit quae circulo clauditur, propter summam aequalitatem; quae alia ipsius aequalitatis moderatio est, quam punctum in medio constitutum? Multa de huius potentia dici possunt, sed adhibeo modum, et tibi ipsi cogitanda plura permitto. E. Sane ut videtur; non enim me requirere pigebit, si quid fuerit obscurius: cerno autem mediocriter, ut puto, magnam huius signi esse potentiam.

12.20. A. Nunc ergo illud attende, cum et quid sit signum, et quid sit longitudo, et quid sit latitudo perspexeris; quid horum tibi videatur alterius, et cuius indigere, sine quo esse non possit. E. Video quod latitudo longitudine indigeat, sine qua prorsus intellegi non potest. Rursus longitudinem cerno latitudine quidem non indigere ut sit, sed sine signo illo esse non posse. Illud autem signum per semetipsum esse et nullius horum indigere, manifestum est. A. Ita est ut dicis: sed diligentius considera, utrum latitudo vere undique secari queat; an alicunde nec ipsa sectionem possit admittere, quamvis plus admittat quam linea. E. Nescio prorsus unde non possit. A. Credo te non recordari; nam nescire istud nullo modo posses: quare commonefaciam te isto modo. Certe enim latitudinem sic intellegis, ut cogitatione tua de altitudine nihil usurpes. E. Sic omnino. A. Accedat igitur huic latitudini altitudo, et responde iam utrum etiam aliquid accesserit, quo magis undique secari queat. E. Mire omnino admonuisti. Nunc enim video non solum desuper aut ex inferiori parte, sed a lateribus quoque admitti posse sectionem, nihilque omnino remansisse, unde non queat penetrare divisio. Quare manifestum est, et latitudinem ex his partibus secari non posse, per quas surrectura est altitudo.

12.21. A. Quoniam tibi igitur, si non fallor, et longitudo, et latitudo, et altitudo nota est; quaero, utrum possint deesse duo superiora, ubi aderit altitudo. E. Sine longitudine quidem video esse non posse altitudinem, sine latitudine autem potest. A. Redi ergo ad cogitationem latitudinis, et si eam quasi iacentem animo figuraveris, erigatur in quodlibet latus, tamquam si eam velles per tenuissimam rimam, ubi se clausae ianuae iungunt, educere. An nondum intellegis quid velim? E. Intellego quid dicas, sed nondum fortasse quid velis. A. Illud scilicet ut respondeas, utrum sic erecta latitudo videatur tibi migrasse in altitudinem, et latitudinis iam nomen descriptionemque amisisse; an adhuc maneat latitudo, quamvis ita sit collocata. E. Videtur mihi altitudo esse facta. A. Recordarisne, obsecro, quemadmodum altitudinem definieramus? E. Recordor plane, et me iam sic respondisse pudet. Nam etiam hoc modo quasi erecta latitudo sectionem per longum deorsum versus non admittit: quare nulla in ea possunt interiora cogitari, quamvis medium et extrema cogitentur. Secundum autem superiorem demonstrationem altitudinis, quam fecisti ut recordarer, nulla omnino est altitudo, ubi nihil intus cogitari potest. A. Recte dicis, et sic te omnino meminisse cupiebam. Quamobrem illud iam volo respondeas, utrum falso verum anteponas. E. Iam hinc dubitare, incredibilis dementia est. A. Dic ergo, quaeso te, numquidnam vera linea est, quae per longum secari potest; aut verum signum quod ullo modo secari potest; aut vera latitudo, quae cum erecta est, ut diximus, sectionem per longum deorsum versus admittit? E. Nihil minus.

13.22. A. Unquamne igitur oculis istis corporeis, vel tale punctum, vel talem lineam, vel talem latitudinem vidisti? E. Omnino nunquam. Non enim sunt ista corporea. A. Atqui si corporea corporeis oculis mira quadam rerum cognatione cernuntur; oportet animum quo videmus illa incorporalia, corporeum corpusve non esse. An tu aliter existimas? E. Age, iam concedo corpus non esse animum vel quidquam corporeum; quid est tandem, dic mihi? A. Vide interim utrum confectum sit carere illum illa omni quantitate, de qua nunc quaestio est: nam quid sit animus, oblitum te esse miror priore inter nos quaestione discussum. Meministi enim te quaesisse primitus, unde esset: quod duobus modis a nobis tractatum esse memini, uno, quo quasi de regione eius quaesitum est; altero, utrumnam ex terra, vel igne, vel alio quopiam istorum elementorum esset, vel ex omnibus, vel ex aliquibus horum. In qua quaestione constitit inter nos, non magis hoc quaerendum esse quam unde sit terra, vel si quod aliud elementorum singulorum. Intellegendum est enim quamquam Deus fecerit animum, habere illum certam substantiam, quae neque terrena, neque ignea, neque aeria sit, neque humida: nisi forte arbitrandum est Deum terrae dedisse ut nihil aliud sit quam terra, et non dedisse animo ut nihil aliud quam animus sit. Si autem definiri tibi animum vis, et ideo quaeris quid sit animus; facile respondeo. Nam mihi videtur esse substantia quaedam rationis particeps, regendo corpori accommodata.

14.23. Itaque illud potius attende, unde ambigitur nunc, utrum quantitas et quasi, ut ita dicam, locale spatium animo ullum sit. Nam profecto quia corpus non est; neque enim aliter incorporea ulla cernere valeret, ut superior ratio demonstrabat; procul dubio caret spatio quo corpora metiuntur: et ob hoc recte credi, aut cogitari, aut intellegi talis eius quantitas non potest. Si autem te movet, cur tanta coeli, terrae, marisque spatia memoria contineat, cum sit ipse nullius quantitatis; mira quaedam vis est, quam tamen ex iis quae a nobis comperta sunt, quantum inest ingenio tuo luminis, animadvertere potes. Si enim corpus nullum est, ut ratio iam ostendit, quod longitudine, latitudine, altitudine careat, nihilque horum nisi cum aliis duobus esse in corpore potest; animo tamen etiam solam lineam interiore quodam oculo, id est intellegentia, videre concessum est: arbitror nos concedere sic animum corpus non esse, ut sit corpore melior. Quo concesso, non opinor dubitandum esse, eum etiam linea esse meliorem: ridiculum est enim cum tria illa insint corpori ut corpus sit, non his omnibus esse meliorem, qui corpore est melior. At ipsa linea, qua melior esse convincitur animus, ideo caeteris duobus praestat, quia minus quam illa duo secari potest. Porro illa duo eo magis secantur quam linea, quo magis se in spatium distendunt: linea vero spatium nisi longitudinis nullum habet, quo sublato nihil omnino remanet spatii. Quapropter quidquid linea melius est, necesse est nullo spatio sit, et omnino dividi secarique non possit. Frustra igitur, ut opinor, quantitatem animi, quae nulla est, invenire laboramus, cum eum linea concedamus esse meliorem. Et si figurarum omnium planarum illa optima est quae circulo effingitur, in qua ratio docuit nihil melius esse puncto atque potentius, quod nullo dubitante partibus caret; quid mirum si anima neque corporea sit, neque ulla aut longitudine porrecta, aut latitudine diffusa, aut altitudine solidata; et tamen tantum valeat in corpore, ut penes eam sit regimen omnium membrorum, et quasi cardo quidam in agendo, cunctarum corporalium motionum?

14.24. Cum autem oculi medium, quae pupilla dicitur, nihil aliud sit quam quoddam punctum oculi, in quo tamen tanta vis est, ut eo dimidium coelum, cuius ineffabile spatium est, ex aliquo eminenti loco cerni collustrarique possit; non abhorret a vero animum carere omni corporea magnitudine, quae tribus illis differentiis consummatur, quamvis corporum magnitudines quaslibet imaginari queat. Sed paucis licet ipso animo animum cernere, id est ut ipse se animus videat; videt autem per intellegentiam. Huic soli enim licet videre nihil esse in rebus potentius et magnificentius iis naturis, quae, ut ita dicam, sine tumoribus esse intelleguntur: tumor enim non absurde appellatur corporis magnitudo, quae si magnipendenda esset, plus nobis profecto elephanti saperent. Quod si quisquam eorum cognatus dicet elephantos esse sapientes; sensi enim quamvis admirans, sensi tamen etiam hinc homines saepe ambigere; illud, quantum opinor, saltem concedet, plus asino sapere apiculam; quorum comparare magnitudines plus profecto est quam asininum: vel quod etiam de oculo dicebamus, cui non liqueat aquilae oculum multo quam noster est, esse breviorem? quo tamen illa sublime ita volans, ut a nobis in tanta luce difficile cernatur, latentem sub frutice lepusculum, et sub fluctibus piscem videre comperta est. Quod si in ipsis sensibus, quibus nisi corporea sentire non datum est, nihil ad rem, id est ad vim sentiendi, valet corporis magnitudo; metuendumne est, quaeso, ne animus humanus, cuius excellentior et pene solus aspectus est ipsa ratio qua etiam se invenire molitur, nihil sit, si illum eadem ratio, id est se ipse omni magnitudine, qua obtinetur locus, carere convicerit? Magna quaedam, crede mihi, magna, sed sine ulla mole de animo cogitanda sunt. Quod facilius contingit iis, qui aut bene eruditi ad haec accedunt, non studio inanis gloriae, sed divino amore veritatis accensi; aut qui iam in his quaerendis versantur, quamvis minus eruditi ad investiganda ea venerint, si patienter bonis se dociles praebent, atque ab omni corporum consuetudine, quantum in hac vita permittitur, semet avertunt. Fieri autem non potest quadam divina providentia, ut religiosis animis seipsos et Deum suum, id est veritatem pie, caste ac diligenter quaerentibus, inveniendi facultas desit.

An anima cum corpore crescat (15, 25 - 22, 40)

15.25. Sed ab ista quaestione, nisi quid adhuc te movet, iam recedamus, si placet; et ad alia transeamus: quidquid autem de illis figuris loquacius a nobis fortasse disputatum est quam volebas, videbis quantum ad alia valebit, si hanc disceptationem aliquid eo adiutam esse concedis: nam et exercet animum hoc genus disciplinarum, ad subtiliora cernenda, ne luce illorum repercussus, et eam sustinere non valens, in easdem tenebras quas fugere cupiebat, libenter refugiat; et affert argumenta, nisi fallor, certissima, quibus quod fuerit inventum atque confectum, impudentem habeat dubitationem, quantum homini talia vestigare permissum est. [Impudens dubitatio duobus modis fieri cognoscitur: dum aut homo qui ratione uti potest, in tantum hebes pigerque ad quaerendam veritatem efficitur, ut plus velit in tenebris vanitatis remanere, quam in eo quod a Creatore suo est conditus ad seipsum semel et Deum suum vera ratiocinatione inveniendum investigandumque laborare; aut tam improba contumacia ea quae ab aliis laborantibus studiose et pie quaerentibus et inventa et confecta sunt, inveniri et confici posse dubitare: neque ob aliam causam faciunt nisi quod a semetipsis inventa non sint; quod genus invidiae impudentissimum esse ratio probat]. Minus enim ego de his rebus dubito, quam de iis quas istis oculis videmus cum pituita semper bellum gerentibus. Quid enim minus ferendum et audiendum est, quam fateri nos ratione praestare bestiis, et eam rem fateri esse aliquid quam corporeo lumine sentimus, quam etiam nonnullae bestiae melius cernunt; id autem quod ratione intuemur, nihil esse contendere? Quod si diceretur tale esse, quale illud est, quod oculi vident, nihil profecto dici posse indignius videretur.

15.26. E. Accipio ista libentissime atque assentior: sed illud me movet, cum corporeae quantitatis, non esse animam res ita clara sit mihi, ut omnino quemadmodum resistam illis argumentis, et quid eorum non concedam, prorsus ignorem; primum, cur aetate ut corpus crescit, ita et anima vel crescat vel crescere videatur. Quis enim neget pueros infantes, ne bestiarum quidem nonnullarum astutiae comparandos? quis autem dubitet, illis crescentibus etiam ipsam in eis quodammodo crescere rationem? Deinde, si per spatium sui corporis anima distenditur, quomodo nullius quantitatis est? si autem non distenditur, quomodo sentit ubique pungentem? A. Omnino ea quaeris quae me quoque saepe moverunt: itaque non sum imparatus tibi respondere, ut mihi soleo; utrum autem bene, ratio quae te agit iudicabit: qualecumque id tamen sit, plus certe non possum, nisi forte aliquid melius cum disputamus, in mentem divinitus venerit. Sed agamus, si placet, more nostro, ut duce ratione tu tibi ipse respondeas. Ac prius quaeramus, utrum crescentis cum corpore animi certum argumentum sit, quod aetatis accessu aptior humanae consuetudini homo, et in ea magis magisque peritus est.

E. Age ut placet; nam et ego id genus docendi ac discendi maxime probo: nescio quo enim modo cum id quod nesciens quaerebam ipse respondeo, fit ipsa inventio non modo re, sed admiratione etiam dulcior.

16.27. A. Dic ergo utrum tibi maius et melius duo quaedam, an unum atque idem esse videatur duobus nominibus appellatum? E. Scio aliud esse quod maius, aliud quod melius dicimus. A. Quid horum duorum est cuius esse putes quantitatem? E. Id videlicet quod maius dicimus. A. Quid cum duarum figurarum rotundam quadrata meliorem esse confitemur? quantitasne id facit, an quid aliud? E. Nullo modo quantitas, sed illa de qua superius egimus, aequalitas huius excellentiae causa est. A. Nunc ergo illud attende, utrum tibi videatur virtus aequalitas quaedam esse vitae, rationi undique consentientis. Nam si aliud ab alio in vita discrepet, magis, ni fallor, offendimur, quam si aliqua pars circuli, maiore minoreve intervallo quam aliae partes distet a puncto. An tu aliter existimas? E. Imo assentior, et hanc quae abs te descripta est, probo esse virtutem: nam et ratio non dicenda est aut existimanda, nisi vera; et cuius vita per omnia congruit veritati, is est profecto vel solus, vel certe maxime, qui bene atque honeste vivit; et qui ita sit affectus, solus habere virtutem, et ea vivere iudicandus est. A. Probe dicis: sed certe etiam illud vides, ut opinor, similiorem esse virtuti circulum figurarum planarum alia qualibet. Hinc est enim quod apud Horatium magnis laudibus solemus extollere illum versum, quo ait, cum de sapiente ageret, Fortis et in se ipso totus teres atque rotundus. Et recte: nam neque in animi bonis quidquam invenis, quod magis sibi ex omni parte consentiat quam virtutem; neque in planis figuris quam circulum. Quamobrem si circulus non magnitudine spatii, sed quadam confirmatione caeteris praestat; quanto magis de virtute existimandum est, quod non maioris loci occupatione, sed divina quadam congruentia rationum atque concordia caeteras affectiones animi superat?

16.28. Cum autem puer proficit laudabiliter, ad quam rem magis quam ad virtutem proficere dicitur? an non tibi videtur? E. Manifestum est. A. Non igitur tibi debet videri animus sicut corpus crescendo cum aetate proficere: proficiendo enim ad virtutem pervenit, quam fatemur nulla spatii magnitudine, sed magna vi constantiae pulchram esse atque perfectam: et si aliud est maius, aliud melius, ut iam dedisti; quidquid anima cum aetate proficit, composque rationis fit, non mihi videtur fieri maior, sed melior. Quod si membrorum id faceret magnitudo; eo quisque prudentior esset, quo longior aut validior: quod se aliter habere non, opinor, negabis. E. Quis istud negaverit? Sed tamen cum proficere animam per aetatem etiam tu concedas; miror qui fiat, ut omnis quantitatis expers, etiamsi non membrorum spatio, at certe temporis adiuvetur.

17.29. Desine mirari, nam et hic tibi simili ratione respondeo. Ut enim membrorum magnitudo ideo nihil affert argumenti cur animam adiuvet, quod multi exilioribus brevioribusque membris prudentiores inveniuntur quibusdam magna mole corporis praeditis; ita quoniam iuniores nonnullos senioribus plerisque magis industrios atque strenuos videmus, non video cur putanda sint spatia temporis in aetatibus incrementa ut corporibus, sic animis dare; cum et ipsa corpora, quibus per tempus crescere atque ampliora spatia tenere concessum est, saepe sint annosiora breviora, non modo senilia, quae magnitudine temporis contrahuntur atque minuuntur; sed etiam puerorum, quos animadvertimus his breviores esse corpore quibus sunt aetate maiores. Si igitur porrecta in plurimum tempora, ne ipsis quidem corporibus magnitudinis afferunt causam; sed omnis illa seminis vis est, et quorumdam naturae numerorum sane occultorum, et difficilium ad dignoscendum: quanto minus arbitrandum est longo tempore animam fieri longiorem, quia eam videmus usu rerum atque assiduitate multa didicisse?

17.30. Quod si te illud movet, quod solemus eam quam Graeci vocant, longanimitatem interpretari; animadvertere licet a corpore ad animum multa verba transferri, sicut ab animo ad corpus: nam si montem improbum, et iustissimam tellurem dixit Virgilius, quae verba cernis ab animo ad corpora esse translata; quid mirum si mutua vice longanimitatem dicimus, cum longa nisi corpora esse non possint? Ea vero inter virtutes quae appellatur animi magnitudo, ad nullum spatium, sed ad vim quamdam, id est ad potestatem potentiamque animi relata recte intellegitur; virtus eo pluris aestimanda, quo plura contemnit. Sed de hac post loquemur, cum quaeremus quanta sit anima, sicut quaeri assolet, quantus fuerit Hercules, factorum excellentia, non mole membrorum: ita enim supra distribuimus. Oportet autem nunc te recordari quod de puncto iam satis egimus: nam id potentissimum esse, maximeque in figuris dominari ratio docebat. Potentia vero atque dominatus nonne ostentant quamdam magnitudinem? et in puncto tamen nullum spatium reperiebamus. Non igitur magnum vel ingentem animum cum audimus aut dicimus, quantum loci occupet, sed quantum possit, cogitandum est. Quamobrem si iam primum argumentum tuum, quo tibi per aetatem cum corpore animus crescere videbatur, satis discussum est; transeamus ad aliud.

18.31. E. Nescio utrum omnia quae me non frustra movere assolent, persecuti fuerimus; et fieri potest ut recordationem meam aliqua fugiant: verumtamen quod nunc in mentem venit videamus quale sit, quod puer infans non loquitur, atque in crescendo assequitur. A. Facile est istud: nam credo videri tibi ea lingua quemque loqui, qua loquuntur homines inter quos natus educatusque sit. E. Nemo id ignorat. A. Constitue ergo quempiam ibi natum atque altum ubi homines non loquerentur, sed nutibus membrorumque motu cogitationes suas sibimet expromendas signarent; nonne censes eum talia esse facturum, neque locuturum, qui loquentem neminem audierit? E. Nolo me hoc interroges, quod fieri non potest. Qui enim tales homines, inter quos quemquam natum cogitare possim? A. Itane tu non vidisti Mediolani adolescentem honestissimi corporis et elegantissimae urbanitatis, mutum tamen atque ita surdum, ut neque alios nisi motu corporis intellegeret, neque ipse aliter quae vellet significaret? hic enim est notissimus. Nam ego novi rusticum quemdam loquentem, de loquente uxore, filios omnes mares atque feminas quatuor fere, aut eo amplius (non enim satis nunc commemini) mutos surdosque genuisse. Nam ex eo quod loqui non poterant, muti; ex eo autem quod nulla signa nisi oculis colligebant, etiam surdi intellegebantur. E. Illum vero ego bene novi, et de istis nescio quibus credo tibi: sed quorsum ista? A. Quia dixisti non te posse cogitare inter tales homines nasci quempiam. E. Nec nunc aliud dico: nam istos, nisi fallor, inter eos qui loquerentur, natos esse concedis. A. Non equidem negaverim: sed cum iam inter nos constet nonnullos tales homines esse posse; quaeso cogites, si ex hoc genere mas et femina iungerentur, atque in aliquam quocumque casu delati solitudinem, ubi tamen vivere valerent, gignerent filium non surdum, quemadmodum esset cum parentibus iste locuturus? E. Quemadmodum censes, nisi ut parentes ei dabant, ita gestu signa redditurum? Sed tamen puer parvus ne hoc quidem posset: quare illa ratio mea manet integra. Quid enim refert utrum loqui, an gestum facere crescendo assequatur, cum ad animam utrumque pertineat, quam fateri nolumus crescere?

18.32. A. Iam mihi videris etiam cum in fune quisque ambulat, ampliorem credere hunc habere animam, quam eos qui id facere nequeunt. E. Hoc aliud est: quis enim hoc non videat esse artis? A. Cur, obsecro, artis? an quia didicit? E. Ita vero. A. Quare tibi ergo etiam, si aliud quisque discat, non artis videtur? E. Plane quidquid discitur, artis esse non nego. A. Non ergo ille didicit a parentibus gestum facere? E. Didicit sane. A. Oportet igitur et hoc non animae crescendo amplioris, sed imitatoriae cuiusdam artis esse concedas. E. Non possum hoc concedere. A. Ergo non omne quod discitur artis est, quod nunc concesseras. E. Artis omnino. A. Non ergo ille didicit gestum, quod item non minus dederas. E. Didicit, sed hoc non est artis. A. Atqui tu paulo ante dixisti artis esse quod discitur. E. Age, iam concedo, et loqui et gestum facere, eo quod ea didicimus, artis esse. Tamen aliae sunt artes, quas, dum in alios intendimus, discimus; aliae, quae a magistris inseruntur nobis. A. Quas tandem istarum putas animam, ex eo quod amplior fiat, adipisci? anne omnes? E. Non omnes puto, sed illas superiores. A. Nonne tibi ex hoc genere videtur in fune ambulare? nam et hoc videndo, ut arbitror, qui id faciunt assequuntur. E. Ita credo: sed tamen non omnes qui haec spectant et magno studio intuentur, assequi possunt, sed qui huius rei magistros patiuntur. A. Bene sane dicis; nam et hoc tibi etiam de locutione responderim: multi enim Graeci et aliud genus linguae crebrius nos loquentes audiunt, quam funambulum spectant; qui ut linguam nostram discant, quemadmodum nos cum ipsorum nosse volumus, saepe magistris traduntur. Quae cum ita sint, miror cur animae incrementis tribuere velis quod loquuntur homines; quod autem in fune ambulant, nolis. E. Nescio quomodo ista confundis: nam qui ut linguam nostram discat, magistro traditur, novit aliam quamdam suam, quam eum, quod eius anima creverit, puto didicisse; cum autem discit alienam, non ampliori animae, sed arti tribuo. A. Quid si ille qui inter mutos natus atque altus est, sero ac iam iuvenis in alios homines incidens loqui didicisset, cum aliam linguam nullam nosset? eo tempore putares animam eius crevisse, quo loqui didicerat? E. Nunquam isthuc ausim dicere; et iam cedo rationi, nec puto amplioris animae argumentum esse quod loquimur, ne et alias omnes artes cogar fateri crescendo animam consecutam: quod si dixero, illud sequetur absurdum, decrescere animam cum quidque obliviscitur.

Chapter 1 of 3