De quantitate animae, Capita 19–31
19.33. A. Bene intellegis, et verum ut audias, recte dicitur anima discendo quasi crescere, et contra minui dediscendo, sed translato verbo, ut superius ostendimus. Tamen illud cavendum est, ne quasi spatium loci maius occupare videatur, dum dicitur crescere; sed maiorem quamdam vim peritior quam imperitior habere ad agendum. Magni tamen refert qualia sint illa ipsa quae discit, quibus quodammodo videtur augeri. Nam ut in corpore tria sunt genera incrementorum, unum necessarium, quo naturalis convenientia impletur in membris; alterum superfluum, quo a caeteris membris integra valetudine augendo aliquid discrepat, per quod interdum evenit ut senis digitis nascantur homines, et pleraque alia, quae cum praeter consuetudinem nimia sunt, monstruosa nominantur; tertium noxium, quod cum accidit, tumor vocatur; nam etiam sic membra crescere dicuntur, et revera locum occupant ampliorem, sed expugnata bona valetudine: ita in animo quaedam quasi naturalia incrementa sunt, cum honestis et ad bene beateque vivendum accommodatis disciplinis augeri dicitur. Cum vero ea discimus, quae mirabiliora quam utiliora sunt; quamquam nonnullis rebus plerumque opportuna, supervacanea tamen et de illo secundo genere numeranda sunt. Non enim si quidam tibicen, ut Varro auctor est, ita populum delectavit ut rex fieret, ideo animum nostrum illo artificio augendum putare debemus: quia nec maiores quam humani sunt, dentes habere vellemus, si audissemus, a quopiam, quod tales habuerit, morsu hostem necatum. Noxium vero illud est genus artium, quo animi valetudo sauciatur: nam et odore ac sapore mire diiudicare pulmenta, et quo lacu piscis captus sit, vel quotenne vinum sit, nosse dicere, quaedam est miseranda peritia; et his artibus cum quasi crevisse anima videtur, quae neglecta mente defluxit in sensus, nihil aliud quam tumuisse vel etiam contabuisse iudicanda est.
20.34. E. Accipio ista et assentior, nec tamen nihil angor ex eo quod imperita omnium rerum et bruta est anima, quam in puero recens nato quantum licet inspicimus. Cur enim nullam artem secum attulit, si aeterna est? A. Magnam omnino, magnam, et qua nescio utrum quidquam maius sit, quaestionem moves, in qua tantum nostrae sibimet opiniones adversantur, ut tibi anima nullam, mihi contra omnes artes secum attulisse videatur; nec aliud quidquam esse id quod dicitur discere, quam reminisci et recordari. Sed videsne quam huius temporis non sit, utrum ista habeant ita sese, requirere? Nunc enim agimus ut appareat, si potest, non eam secundum loci spatia parvam magnamve nominari; aeternitatem autem eius si ulla est, opportune scrutabimur cum illud quod quartum posuisti. Cur corpori fuerit data, quantum fas est tractare coeperimus. Quid enim ad talem eius quantitatem attinet, semperne an non semper fuerit, futurave sit, aut quod nunc imperita nunc perita est; cum et longum tempus, ne corporibus quidem afferre magnitudinis causam, superius probaverimus; et peritiam notissimum sit posse nullam adesse crescentibus, ac saepe senescentibus opportunam esse; multaque alia dicta sint satis, ut opinor, ad demonstrandum non cum magnitudine corporis, quam aetas affert, etiam animam fieri ampliorem.
21.35. Quare videamus, si placet, illud alterum argumentum tuum quale sit, quod per totum spatium corporis tactus sentitur ab anima, quam spatii nullius esse volumus. E. Sinerem iam ad illud transiri, nisi de viribus dicendum aliquid arbitrarer. Quid est enim hoc, quod auctiora per aetatem corpora vires praebent animae ampliores, si cum his amplior non fit anima? Quamquam enim virtus animae, vires autem corporis putari soleant; nunquam tamen ab anima eas abiudicaverim, cum videam in exanimis corporibus nullas esse. Per corpus quidem viribus, sicuti sensibus, uti animam non negandum est; tamen quoniam ista sunt viventis officia, quis haec dubitaverit ad animam potius pertinere? Cum igitur maiores vires in pueris grandiusculis quam in infantibus esse videamus, ac deinde adolescentes, iuvenesque in dies viribus praestent, donec rursus corpore senescente minuantur; non leve, quantum mihi videtur, crescentis cum corpore, ac deinde senescentis animae indicium est.
21.36. A. Non usquequaque absurdum est quod dicis: sed ego vires non magis in amplitudine corporis aetatisque incrementis, quam in exercitatione quadam et confirmatione membrorum esse soleo putare: id adeo ut tibi probem, quaero abs te utrum alium alio pertinacius ambulare ac minus defatigari, maiorum virium esse arbitreris? E. Ita sentio. A. Cur ergo puer multo amplius itineris conficiebam sine defectu, cum aucupandi studio in ambulando exercerer, quam adolescens cum me ad alia studia, quibus sedere magis cogebar, contulissem; si accedenti aetati, et per hanc animae crescenti vires ampliores tribuendae sunt? Deinde in ipsis luctatorum corporibus palaestritae non molem ac magnitudinem, sed nodos quosdam lacertorum, et destrictos toros, figuramque omnem corporis sibi congruentem peritissime inspiciunt, et hinc potius argumenta virium colligunt. Quae tamen omnia parum valent, nisi vis artis et exercitationis accedat. Saepe etiam visum est, ingentis corporis viros ab exiguis brevibusque superari, vel in movendis, vel in ferendis ponderibus, vel in ipso etiam luctamine. Nam olympionicum quemlibet lassari in itinere citius quam circumforaneum aliquem mercatorem, qui uno illius digito collidi possit, cui est incognitum? Quare si et ipsas vires non peraeque omnes, sed alias ad aliud aptiores magnas vocamus; et corporum lineamenta magis et figurae quam magnitudines valent plurimum; et si exercitationes tantum afferunt, ut celeberrime creditum sit, hominem tollendo quotidie vitulum parvum, egisse ut eum etiam taurum sine sensu maioris oneris, quod paulatim addebatur, tollere ac sustinere posset: nequaquam amplioris aetatis vires cum corpore animam crevisse significant.
22.37. Quod si amplius aliquid animalium maiora corpora, eo ipso quo maiora sunt, habent virium; illa causa est, quod lege naturae cedunt pondera minora maioribus, non modo cum ad proprium locum suopte nutu feruntur, ut humida et terrena corpora in ipsius mundi medium locum qui est infimus, rursus aeria et ignea sursum versus; sed etiam cum aliquo tormento aut iactu aut impulsu aut repulsu, eo quo non sponte ferrentur, vi aliena ire coguntur. Nam si ex alto dimiseris, quamquam simul, duos lapides disparis quantitatis, citius quidem maior ad terram pervenit; sed si ei minor subiiciatur, eoque inevitabiliter occupetur, cedit profecto, simulque in solum deducitur. Item si deiicitur desuper maior, minor autem contra sursum versus iacitur; ubi obviam venerint, repercussio minoris et retrocessio fiat necesse est. Quod ne ideo accidere putes, quod minor contra naturam in sublimia ire cogebatur, alter vero maiore impetu locum suum petebat; facito ut maior in superna iaculetur, et minori occurrat in terras deiecto: videbis nihilominus repulsum minorem in coelum cogi, sed repercussu ipso cadere in aliam partem, ut qua expeditum est, in ima deferatur. Item si ambo non motu naturali, sed a duobus quasi in campo pugnantibus adversus invicem iacti, sibimet in medio spatio complodantur; quis dubitaverit minorem maiori esse cessurum, in eam partem unde ipse et quo ille ferebantur? Quae cum ita sint, id est cum minora, ut dictum est, pondera maioribus cedant; multum tamen refert quanto in sese agantur impetu: nam si maiore impetu minor, velut vehementi aliquo tormento emissus infligatur maiori vel laxius iaculato, vel iam languescenti; quamvis ab eodem resiliat, retardat illum tamen aut etiam retro agit pro modo ictuum atque ponderum.
22.38. His praeiactis atque intellectis, quantum praesens negotium postulat, vide nunc eas quae dicuntur in animalibus vires, utrum rationi huic congruant: nam corpora omnium animalium quis negat suo pondere praedita? Quod pondus nutu animae actum, quo inclinaverit, multum valet magnitudine propria. Sed nutus animae ad movendum corporis pondus, nervis quasi tormentis utitur: nervos autem vegetat mobilioresque efficit siccitas calorque moderatus; contra eos laxat atque infirmat humidus rigor. Itaque somno, quia eum frigidum et humidum dicunt medici et probant, membra languescunt; atque ipse expergefactorum conatus multo est debilior, ideoque nihil est fractius et enervius lethargicis. At quosdam phreneticos, quibus vigiliae et vini vis et acutae febres, id est tot calida plus nimio nervos tendunt atque durant, maioribus viribus quam integra valetudine reluctari et multa facere manifestum est, cum eorum corpus sit aegritudine attenuatius et exilius. Si igitur et nutu animae, et nervorum quodam machinamento, et pondere corporis confiunt hae quae vires vocantur; voluntas nutum exhibet, qui pronior fit spe vel audacia, retunditur autem timore, sed multo magis desperatione (nam in metu cum aliqua spes subest, vehementiores vires apparere assolent); machinamentum configuratio quaedam corporis coaptat, temperatio modificat valetudinis, confirmat exercitationis industria; pondus dat moles membrorum, quam aetas et nutrimenta comparant, instaurant autem sola nutrimenta. His omnibus qui aequaliter praevalet, mirandus est viribus, et tanto est alius alio invalidior, quanto plus eum ista deficiunt. Fitque saepe ut pertinaci nutu, meliore machinamento alius, quamvis parvum pondus corporis egerit, alium maiore mole praeditum vincat. Rursusque nonnunquam tanta moles est, ut etiamsi imbecilliore nisu agatur, opprimat tamen parvum adversarium multo vehementius innitentem. Cum vero non pondus corporis, nec moderatio nervorum, sed nutus ipse, id est animus cedit, ut omnino valentior ab omnimodo invalidiore, sed tamen timidior ab audaciore superetur; nescio utrum viribus attribuendum sit. Nisi quis dicat habere quasdam suas vires animam, quibus ei maior audacia, vel fiducia pariatur: quae cum alteri adsunt, alteri desunt, tunc intellegitur quantum animus corpori suo, etiam in eo quod per corpus agitur, antecellat.
22.39. Quamobrem cum infanti puero solus ad trahendum aliquid vel repellendum nutus sit integer; nervi autem et propter recentem minusque perfectam confirmationem inhabiles, et propter humorem qui illi aetati exuberat marcidi, et propter nullam exercitationem languidi; pondus vero adeo sit exiguum, ut ne ab alio quidem impactum graviter urgeat, opportuniusque sit ad accipiendam, quam ad inferendam molestiam: quis est qui cum haec omnia quae desunt, contulisse annos viderit, viresque per eos datas cognoverit; crevisse animam, quae his in dies amplioribus utatur, recte ac prudenter existimet? Potest enim iste, si ab aliquo iuvene, quem velamine interposito non conspiciat, parvos ac leves calamos, laxo arcu quantum potest iaculatos, viderit non longe ire, moxque recidere; ac post paululum sagittas iam ferro graves, pennulis vegetas, nervo intentissimo emissas, coelum remotissimum petere; fidesque facta fuerit, pari conatu hominis utrumque esse factum; crevisse illum tantillo tempore, atque auctum viribus arbitrari. Quo quid dici potest perversius?
22.40. Deinde anima si crescit, vide quam sit inscitum, incrementa eius de viribus corporis credere; de copia doctrinarum non credere; cum illis solum accommodet nutum, hoc sola possideat. At si crescere animam putamus, cum additur viribus; minui putanda est, cum demitur. Demitur autem in senecta, demitur in labore studiorum; atque his temporibus doctrinae aggerari atque exstrui solent; neque ullo modo eodem tempore simul augeri quidquam et minui potest. Nullum igitur crescentis animae argumentum est, vires in maiori aetate maiores. Multa alia dici possunt; sed si iam tibi satisfactum est, modum adhibeo, ut ad alia transeamus. E. Mihi vero satis persuasum est, maiores vires non ex eo esse quod anima creverit: nam, ut alia omittam quae abs te subtiliter dicta sunt, insania et morbo corporis animam crescere, cum ipsum corpus minuatur, ne ipse quidem phreneticus dixerit, cui vires multo ampliores, quam sano esse solent, nemo nescit. Unde mihi maxime videtur in nervis esse omne quod miramur, cum praeter spem vires in quopiam reperiuntur: quare, oro, aggredere iam illud cui totus intendo: cur anima, si non tanti spatii magnitudinem habet quanti corpus est, ubique illius sentit cum tangitur?
Anima sentiens non patitur cum corpore (23, 41 - 30, 61)
23.41. A. Age vero, aggrediamur quod vis, sed multo te mihi attentiore opus est, quam te fortasse existimas esse debere. Quare facito ut quam maxime adsis, ac respondeas mihi, quidnam tibi videatur iste esse sensus quo anima per corpus utitur: nam ipse iam nomine proprio sensus dicitur. E. Sensus esse quinque audire soleo, videndi, audiendi, olfaciendi, gustandi atque tangendi: plus quid respondeam nescio. A. Partitio ista vetustissima est, et fere in concionibus celebrata. Vellem autem definiri mihi abs te, quid sit ipse sensus, ut eadem definitione omnia illa includerentur, neque aliud quidquam quod sensus non esset, in ea intellegeretur: sed si id non potest, nihil urgeo. Illud enim quod satis est, certe potes meam definitionem vel refellere vel probare. E. Hoc modo tibi fortasse non deero, quantum valeo: non enim et hoc semper est facile. A. Attende ergo: nam sensum puto esse, non latere animam quod patitur corpus. E. Placet mihi haec definitio. A. Adesto ergo huic tamquam tuae, ac tuere illam, dum a me paulisper refellitur. E. Tuebor sane, si tu adiuveris; sin minime, iam mihi displicet: non enim frustra tibi visa est refellenda. A. Noli nimis ex auctoritate pendere, praesertim mea quae nulla est; et quod ait Horatius: Sapere aude: ne non te ratio subiuget priusquam metus. E. Ego prorsus nihil metuo, quoquo res modo processerit: non enim errare me sines. Sed iam incipe si quid habes, ne differendo potius quam adversando defatiger.
23.42. A. Dic igitur quid patiatur corpus tuum cum me vides? E. Patitur omnino aliquid: nam oculi mei partes, nisi fallor, corporis mei sunt; qui si nihil paterentur, quomodo te viderem? A. At non satis est, ut persuadeas tuos oculos aliquid pati, nisi etiam quid patiantur ostenderis. E. Quid tandem, nisi ipsum visum? nam vident. Si enim me rogares quid pateretur aegrotans, aegritudinem responderem; quid cupiens, cupiditatem; quid metuens, metum; quid gaudens, gaudium. Cur ergo roganti quid videns patiatur, non recte ipsum visum respondeam? A. Sed enim gaudens gaudium sentit. An negabis? E. Imo assentior. A. Hoc et de caeteris perturbationibus dixerim. E. Sic habeo. A. Quidquid autem oculi sentiunt, hoc vident. E. Nullo modo istud dederim: quis enim dolorem videat, quem tamen saepe oculi sentiunt? A. Apparet te de oculis agere: bene vigilas. Itaque vide, utrum ut gaudens gaudendo gaudium sentit, ita etiam videns videndo sentiat visum. E. An aliter potest? A. Quidquid autem videns videndo sentit, id etiam videat necesse est. E. Non est necesse: quid enim? si amorem videndo sentiat, num et amorem videt? A. Cautissime ac sagacissime; gaudeo quod difficile deciperis. Sed nunc attende: quoniam constitit inter nos, non omne quod oculi sentiunt, neque omne quod videndo sentitur, videri; putasne hoc saltem verum esse, omne quod videtur sentiri? E. Hoc sane nisi concessero, quomodo sensus poterit vocari quod videmus? A. Quid? omne quod sentimus, nonne et patimur? E. Ita est. A. Igitur si omne quod videmus, sentimus, et omne quod sentimus, patimur; patimur omne quod videmus. E. Nihil resisto. A. Pateris ergo me, ac vicissim te ego, cum invicem nos videmus. E. Sic existimo, et ad hoc me ratio instanter cogit.
23.43. A. Accipe caetera: nam credo absurdissimum et stultissimum videri tibi, si quis affirmet ibi te pati aliquod corpus, ubi non est ipsum corpus quod pateris. E. Videtur absurdum, et ita esse opinor, ut dicis. A. Quid illud? nonne manifestum est alio loco esse meum corpus, alio tuum? E. Manifestum est. A. Sentiunt autem corpus meum oculi tui; et si sentiunt, utique patiuntur; nec possunt ibi pati, ubi id quod patiuntur, non est; nec tamen ibi sunt illi, ubi corpus meum est: igitur ibi patiuntur ubi non sunt. E. Ego quidem illa omnia concessi, quae non concedere absurdum videbam: sed hoc ultimum quod ex his confectum est, ita est absurdius, ut illorum potius aliquid temere me dedisse, quam hoc verum esse consentiam: nam oculos meos ibi sentire ubi non sunt, ne in somnis quidem dicere auderem. A. Vide igitur ubi obdormieris: quid enim tibi tandem elaberetur incautius, si ut paulo ante vigilares? E. Enimvero idipsum mecum sedulo pertracto ac revolvo: nihil tamen elucet satis, quod me dedisse poeniteat, nisi forte illud, quod oculi nostri sentiunt cum videmus: visus namque ipse forsitan sentit. A. Imo ita est: is enim se foras porrigit, et per oculos emicat longius quaquaversum potest lustrare quod cernimus. Unde fit ut ibi potius videat, ubi est id quod videt, non unde erumpit ut videat. Non ergo tu vides, cum me vides? E. Quis hoc insanus dixerit? omnino ego video, sed emisso visu per oculos video. A. At si tu vides, tu sentis; si tu sentis, tu pateris; nec potes ibi pati aliquid, ubi non es: ibi autem me vides, ubi ego sum; ibi igitur pateris, ubi ego sum. At si ubi ego sum, tu ibi non es; quo pacto audeas dicere videri me abs te, prorsus ignoro. E. Visu, inquam, porrecto in eum locum in quo es, video te ubi es: at me ibi non esse confiteor. Sed quemadmodum si virga te tangerem, ego utique tangerem, idque sentirem; neque tamen ego ibi essem, ubi te tangerem: ita quod dico visu me videre, quamvis ego ibi non sim, non ex eo cogor fateri non me esse qui videam.
23.44. A. Nihil ergo temere concessisti: nam et oculi tui hoc modo defendi possunt, quorum est quasi virga visus, ut dicis; neque illa est absurda conclusio, quod ibi oculi tui vident, ubi non sunt. An tibi aliter videtur? E. Ita sane est ut dicis: nam et illud nunc animadverti, quod si ibi viderent oculi ubi sunt, etiam seipsos viderent. A. Rectius diceres non, Etiam seipsos; sed, Tantummodo seipsos viderent. Nam ubi sunt, id est quem locum tenent, soli tenent; nec nasus est ibi ubi illi, nec quidquid illis vicinum est: alioquin etiam tu ibi esses ubi ego sum; quia iuxta invicem sumus. Quae cum ita sint, si tantum ibi viderent oculi ubi sunt, nihil amplius quam seipsos viderent. Cum autem se non vident, non modo cogimur consentire, posse illos videre, ubi non sunt; sed etiam omnino non posse, nisi ubi non sunt. E. Nihil est quod hinc dubitare me faciat. A. Ergo non dubitas ibi eos pati, ubi non sunt. Nam ubi vident, ibi sentiunt: ipsum enim videre, sentire est; sentire autem, pati: quare ubi sentiunt, ibi patiuntur. Alibi autem vident quam ubi sunt: ibi igitur patiuntur, ubi non sunt. E. Mirum est quam ista vera existimo.
24.45. A. Recte fortasse existimas. Sed responde obsecro, utrum omne quod per visum cognoscimus, videamus. E. Ita credo. A. Credis etiam omne quod videndo cognoscimus, per visum nos cognoscere? E. Et hoc credo. A. Cur ergo plerumque fumum solum videndo, ignem subter latere cognoscimus, quem non videmus? E. Verum dicis: et iam non puto nos videre quidquid per visum cognoscimus: possumus enim, ut docuisti, aliud videndo, aliud cognoscere quod visus non attigerit. A. Quid? illud quod per visum sentimus, possumusne non videre? E. Nullo modo. A. Aliud est ergo sentire, aliud cognoscere. E. Omnino aliud: nam sentimus fumum, quem videmus; et ex eo ignem, quem non videmus, subesse cognoscimus. A. Bene intellegis. Sed vides certe cum hoc accidit, corpus nostrum, id est oculos, nihil pati ex igne, sed ex fumo quem solum vident. Etenim videre, sentire; et sentire, pati esse, iam supra consensimus. E. Teneo et assentior. A. Cum ergo per passionem corporis non latet aliquid animam, non continuo sensus vocatur unus de quinque memoratis; sed cum ipsa passio non latet: namque ille ignis non visus, nec auditus, nec olfactus, nec gustatus, nec tactus a nobis, non tamen latet animam, fumo viso. Et cum hoc non latere non vocetur sensus, quia ex igne corpus nihil est passum; vocatur tamen cognitio per sensum, quia ex passione corporis quamvis alia, id est ex alterius rei visione, coniectatum est atque compertum. E. Intellego, et optime video istud congruere ac favere illi definitioni tuae, quam ut meam mihi defendendam dedisti: nam ita memini esse abs te sensum definitum, cum animam non latet quod patitur corpus. Itaque illud quod fumus videtur, sensum vocamus; passi sunt enim eum oculi videndo, qui sunt corporis partes et corpora: ignem autem, ex quo nihil corpus est passum, quamvis cognitus fuerit, sensum non vocamus.
24.46. A. Memoriam quidem tuam probo et sequacem intellegentiam; verum munitio illa definitionis labascit. E. Cur quaeso? A. Quia non negas, ut opinor, nonnihil pati corpus cum crescimus vel senescimus: neque id nos ullo sensu sentire manifestum est; nec id tamen animam latet. Non igitur eam latet quiddam quod patitur corpus, nec tamen sensus iste appellari potest. Videndo enim maiora ea quae aliquando minora videramus, et videndo senes eos quos iuvenes ac pueros fuisse constat; coniectamus aliquam talem mutationem nostra corpora, etiam nunc dum loquimur, pati. Neque in eo fallimur, ut opinor: nam proclivius est, ut me falli dicam quod video, quam quod intellego capillos meos nunc crescere, corpusve per momenta mutari. Quod si mutatio ista, passio corporis est, quod nemo negat, nec nunc sentitur a nobis, nec tamen animam latet, quia nos non latet; patitur, ut dixi, corpus quod non latet animam, nec sensus est tamen. Quare illa definitio, quae nihil quod sensus non esset, debebat includere, cum hoc inclusit, certe vitiosa est. E. Nihil mihi restare video, quam ut te petam, ut aut definias aliter, aut hanc recures, si potes: nam eam ista ratione quam vehementer probo, vitiosam esse negare non possum. A. Facile est istam corrigere, quod volo tu audeas: facies enim, mihi crede, si bene intellexisti ubi peccet. E. Num alibi quam ubi aliena comprehendit? A. Quo tandem modo? E. Quia quod senescit corpus, quamvis in iuvene, non potest negari pati aliquid; idque cum scimus, non latet animam quiddam quod patitur corpus, neque tamen ullo sensu percipi potest: nam nec video me modo senescere, neque id auditu, aut olfactu, aut gustatu, aut tactu sentio. A. Unde ergo illud nosti? E. Ratione id colligo. A. Quibus argumentis ratio tua nititur? E. Quod alios video senes, qui ut ego nunc sum, iuvenes erant. A. Nonne sensus est, quo eos vides, unus de quinque? E. Quis negat? Sed ex eo quod illos video, me quoque cum id non videam, coniecto senescere. A. Quid verborum ergo illi definitioni, quo perficiatur addendum putas; cum sensus non sit, nisi non lateat animam corporis passio, nec tamen ita ut eam per aliam passionem, aut per aliud quodlibet intellegat? E. Dic, quaeso, istud paulo planius.
25.47. A. Geram tibi morem, et multo libentius retardanti quam festinanti: sed fac totus adsis; valebit enim hoc ad plura quod dicam. Definitio nihil minus, nihil amplius continet, quam id quod susceptum est explicandum; aliter omnino vitiosa est. Utrum autem huiusmodi vitiis careat, conversione exploratur: quod his exemplis tibi fiet apertius. Si enim me rogares quid esset homo, et eum hoc modo definirem, Homo est animal mortale; non continuo quia verum dictum est, etiam definitionem probare deberes, sed superposita ei particula, id est, omnis, convertere illam et intueri, utrum etiam conversa vera esset: hoc est, utrum quemadmodum verum est, omnis homo animal mortale est; ita esset verum, omne animal mortale homo est: quo aliter invento, improbare definitionem propter illud vitium quo aliena comprehendit; non enim solus homo est animal mortale, sed etiam quaevis bestia. Haec igitur hominis definitio perfici solet, cum additur mortali rationale: nam homo est animal mortale rationale; atque ut omnis homo animal rationale mortale est, ita omne animal rationale mortale homo est. Plus continendo ergo superior definitio vitiosa erat, bestiam enim cum homine continebat: ista perfecta est; nam et omnem hominem, et nihil plusquam hominem tenet. Tenendo autem minus, ita vitiosa est si addas grammaticum; quamquam enim omne animal rationale mortale grammaticum homo sit, plures tamen homines, qui grammatici non sunt, hac definitione non continentur: et ob hoc ista per primam illam propositionem falsa est; cum autem convertitur, vera. Falsum est enim, omnis homo animal rationale mortale grammaticum est; sed verum est, omne animal rationale mortale grammaticum homo est. Cum autem neque per primam propositionem, neque per conversionem enuntiata vera est, his singulis est profecto vitiosior: ut sunt istae duae, homo est animal candidum; aut, homo est animal quadrupes. Nam et si dicas, omnis homo animal candidum est; aut animal quadrupes, falsum dicis; et si convertas. Sed hoc inter se differunt, quod illa prima in aliquos homines cadit; nam plerique sunt homines candidi: haec altera in neminem, non enim quisquam homo quadrupes. Haec pro tempore ad explorandas definitiones didiceris, quemadmodum propositione atque conversione iudicentur: sunt alia multa de hoc genere quae docentur, et verborum plena et tenebrarum, quae paulatim ubi opportunum videbitur, conabor ut discas.
25.48. Nunc converte animum ad illam definitionem nostram, et eam peritior cum discusseris, corrige: inveneramus enim eam cum definitio sensus esset, complecti aliud quod sensus non esset, et ideo non esse, cum convertitur, veram. Fortasse enim verum est, omnis sensus passio corporis est animam non latens; ut verum est, omnis homo animal mortale est: at ut falsum est, omne animal mortale homo est, quia id est et bestia; ita falsum est, omnis passio corporis non latens animam, sensus est; quia nunc nobis ungues crescunt, nec animam latet, id enim scimus; neque id sentimus, sed coniectatione cognoscimus. Quemadmodum ergo illi definitioni hominis ut perficeretur, additum est rationale, quo addito, bestiae, quae simul continebantur, exclusae sunt, nihilque praeter hominem atque omnem hominem tali definitione comprehendimus; nonne censes aliquid etiam huic addendum esse, quo inde seiungatur quod tenet alienum, nec quidquam in ea nisi sensus, et omnis sensus intellegatur? E. Censeo quidem, sed quid addi possit ignoro. A. Sensus est certe omnis passio corporis non latens animam: sed converti non potest haec enuntiatio, propter passionem illam corporis, qua vel crescit vel decrescit scientibus nobis, id est, ut non lateat animam. E. Ita est. A. Quid? haec passio per seipsam non latet animam, an per aliud? E. Per aliud plane: aliud est enim videre ungues maiores, aliud scire quod crescant. A. Cum ergo crescere ipsum sit passio, quam nullo sensu attingimus, magnitudo autem illa quam sentimus, eadem passione facta sit, non ipsa sit passio; manifestum est talem passionem non per seipsam scire nos, sed per aliud. Si ergo non per aliud animam non lateret, nonne sentiretur potius quam coniiceretur? E. Intellego. A. Cur ergo dubitas, quid illi definitioni sit addendum? E. Iam video sic esse definiendum, ut sensus sit passio corporis per seipsam non latens animam: nam et omnis sensus hoc est, et omne hoc, ut opinor, sensus est.
25.49. A. Si hoc ita est, fateor definitionem esse perfectam. Sed tentemus eam, si placet, utrum illo secundo vitio non vacillet, quo illa hominis, cui grammaticum est additum. Nam meminisse te oportet, quod esse hominem dictum est animal rationale mortale grammaticum; eoque peccare istam definitionem, quod conversione vera est, cum prima enuntiatione sit falsa. Namque falsum est, omnis homo animal rationale mortale grammaticum est, quamvis verum sit, omne animal rationale mortale grammaticum homo est. Ergo ideo vitiosa est haec definitio, quod nihil quidem praeter hominem, sed non omnem hominem tenet: et haec fortasse talis est, de qua velut perfecta gloriamur. Quamquam enim omnis passio corporis per seipsam non latens animam sensus sit, non tamen omnis sensus istud est. Quod sic intellegas licet; bestiae nempe sentiunt, ac pene omnes quinque illis sensibus vigent, quantum cuique natura tributum est. An tu id negabis? E. Nihil minus.
26.49. A. Quid? hoc nonne concedis, scientiam non esse, nisi cum res aliqua firma ratione percepta et cognita est? E. Concedo. A. At bestia ratione non utitur. E. Et hoc concedo. A. Non igitur scientia cadit in bestiam. Cum autem non latet aliquid, utique scitur; non igitur sentiunt bestiae, si omnis sensus est cum passio corporis per seipsam non latet animam: sentiunt autem, ut paulo ante concessum est: quid ergo dubitamus illam definitionem improbare, quae omnem sensum circumplecti minime potuit, siquidem bestiarum sensus exclusus est?
26.50. E. Fateor me deceptum, cum tibi concessi scientiam tunc esse cum aliquid firma ratione percipitur. Solos enim homines, cum hoc rogabas, intuebar: nam neque possum dicere ratione uti bestias, nec eis possum scientiam denegare. Sciebat enim, ut opinor, dominum suum canis, quem post viginti annos recognovisse perhibetur, ut taceam de caeteris innumerabilibus. A. Dic mihi, oro te, si duae quaedam res tibi proponantur, una ad quam perveniendum sit, altera per quam pervenire possis; quam istarum pluris pendis, et quam cui praeponis? E. Quis dubitat eam praestare ad quam sit perveniendum? A. Ergo cum sint duae res quaedam scientia et ratio, per scientiam pervenimus ad rationem, an per rationem ad scientiam? E. Utraque res sibimet quantum arbitror, ita nexa est, ut per alterutram ad alteram perveniri possit. Namque ad ipsam rationem non perveniremus, nisi ad eam perveniendum esse sciremus. Praecessit ergo scientia, ut ad rationem per eam perveniremus. A. Quid? ad ipsam scientiam quam dicis praecedere, sine ratione pervenitur? E. Nunquam hoc dixerim: nam est ita summa temeritas. A. Per rationem igitur? E. Non ita est. A. Ergo per temeritatem? E. Quis hoc dixerit? A. Per quid igitur? E. Per nihil, quia scientia insita est nobis.
26.51. A. Oblitus mihi videris, quid inter nos superius convenerit, cum rogassem utrumnam putares tunc esse scientiam, cum res aliqua firma ratione percipitur. Nam respondisti, ut opinor, hanc tibi videri humanam scientiam: nunc vero dicis posse hominem habere aliquam scientiam, cum rem nulla ratione perceperit. Quis autem non videat nihil sibi adversius esse, quam ista duo sunt: et non esse scientiam, nisi cum res aliqua firma ratione percipitur; et esse cuiusdam rei scientiam nulla ratione perceptae. Itaque nosse cupio, utrum horum eligas; nam utrumque verum esse nullo pacto potest. E. Hoc eligo quod paulo ante dixi: nam illud superius temere me dedisse confiteor. Cum enim ratione inter nos verum quaeramus, idque fiat rogando et respondendo; quomodo posset ad summam pervenire qua concluditur ratio, nisi prius aliquid concederetur? Concedi autem recte qui posset quod nesciretur? Ita ista ratio nisi inveniret in me aliquid cognitum, quo innitens ad incognitum duceret; nihil omnino per illam discerem, nec eam prorsus rationem nominarem. Quamobrem frustra mihi non assentiris ante rationem necessario esse in nobis aliquam scientiam, unde ipsa ratio sumat exordium. A. Geram tibi morem, et te quidem ut institui, quoties alicuius dati poenitet, emendare permittam: sed ne, quaeso, abutaris ista licentia, et neglegenter, cum interrogo, attendas; ne assidue male concessa, etiam de iis quae bene conceduntur, dubitare te cogant. E. Perge potius ad caetera: quamvis enim addam vigilantiae meae quidquid possum (nam et me pudet de sententia cadere toties), nunquam tamen deterrear pudori huic reniti, et lapsum meum, te praesertim manum dante, corrigere. Neque enim est ideo suscipienda pertinacia, quia optanda constantia.
27.52. A. Proveniat tibi plane ista constantia quam citissime potest: ita mihi placitam sententiam protulisti. Sed nunc fito quam praesentissimus ad ista quae volo. Quaero enim abs te, quid tibi interesse videatur inter rationem et ratiocinationem. E. Non satis valeo ista discernere. A. Hoc ergo intuere, utrum existimes homini iam adolescenti, vel viro, aut (ut omnem ambagem auferam) sapienti sine intermissione inesse rationem, dum mente sanus est, sicut bonam valetudinem corpori, dum peste ac vulneribus caret; an sicut ambulare, sedere, loqui, modo inesse, modo deesse. E. Sanae menti semper puto inesse rationem. A. Quid hoc? dum per ea quae conceduntur ac manifesta sunt, vel interrogando alium, vel connectendo alia, perducimus nos ad alicuius rei cognitionem; videturne tibi aut nos, aut quivis sapiens semper facere? E. Non semper: non enim semper homo quilibet aut sapiens, quantum opinor, vel secum vel cum alio quaerit aliquid disserendo: nam qui quaerit, nondum invenit; ita si semper quaerit, nunquam invenit. Sapiens autem iam invenit, ut nihil aliud dicam, vel ipsam sapientiam, quam, cum esset stultus, disserendo fortasse, aut quoquo modo alio poterat, requirebat. A. Recte dicis: quare intellegas volo non esse istam rationem, dum per ea quae conceduntur atque cognita sunt, ad aliquid incognitum ducimur: hoc enim non semper, ut iam consensimus, inest menti sanae; ratio autem semper.
27.53. E. Intellego; sed quorsum ista?
A. Quia paulo ante dixisti, propterea me tibi debere assentiri scientiam nos habere ante rationem, quod cognito aliquo nititur, dum nos ratio ad incognitum ducit: nunc autem invenimus non rationem vocandam esse dum hoc agitur; non enim sana mens agit hoc semper, cum semper habeat rationem; sed recte ista fortasse ratiocinatio nominatur; ut ratio sit quidam mentis aspectus, ratiocinatio autem rationis inquisitio, id est, aspectus illius, per ea quae aspicienda sunt, motio. Quare ista opus est ad quaerendum, illa ad videndum. Itaque cum ille mentis aspectus, quem rationem vocamus, coniectus in rem aliquam, videt illam, scientia nominatur: cum autem non videt mens, quamvis intendat aspectum; inscitia vel ignorantia dicitur. Non enim et his corporalibus oculis omnis qui aspicit, videt; quod in tenebris facillime animadvertimus. Ex quo liquet, ut opinor, aliud esse aspectum, aliud visionem; quae duo in mente rationem et scientiam nominamus. Nisi quid te adversus haec movet, aut parum dilucide ista distincta arbitraris. E. Per mihi haec distinctio placet, et libenter assentior. A. Vide ergo nunc, utrum nos aspicere putes, ut videamus; an videre, ut aspiciamus. E. Hinc vero ne caecus quidem quisquam dubitaverit, aspectum esse propter visionem, non visionem propter aspectum. A. Fatendum igitur visionem pluris quam aspectum esse pendendam. E. Fatendum omnino. A. Ergo et scientiam pluris quam rationem. E. Consequens video. A. Placetne tibi meliores aut feliciores esse hominibus bestias? E. Avertat Deus tam immanem amentiam. A. Recte sane exhorruisti; sed ad id nos cogit sententia tua: dixisti enim eas habere scientiam, et non habere rationem. Rationem autem habet homo, per quam vix ad scientiam pervenitur. Sed ut concedam facile perveniri; quid nos adiuvabit ratio, ut bestiis nos anteponendos putemus, cum illae habeant scientiam, et hanc pluris quam rationem pendendam esse compertum sit?
28.54. E. Cogor omnino, aut scientiam bestiis non concedere, aut nihil recusare, quin mihi merito anteponantur. Sed, quaeso, explica illud, quod de cane Ulyssis commemoravi, qualenam sit: nam eius admiratione commotus tam inaniter latravi. A. Quid autem hoc putas esse, nisi vim quamdam sentiendi, non sciendi? Sensu enim nos bestiae multae superant, cuius rei causam non hic locus est ut quaeramus; mente autem, ratione, scientia, nos illis Deus praeposuit. Sed ille sensus ea quibus tales animae delectantur, accedente consuetudine cuius magna vis est, potest discernere; atque eo facilius, quod anima belluarum magis corpori affixa est, cuius illi sunt sensus quibus utitur ad victum voluptatemque, quam ex eodem illo corpore capit. Humana vero anima per rationem atque scientiam, de quibus agimus, quod sunt ista longe praestantiora sensibus, suspendit se a corpore quantum potest, et ea quae intus est, libentius fruitur voluptate; quantoque in sensus declinat, tanto magis similiorem hominem pecori facit. Inde est quod etiam pueri vagientes, quanto alieniores a ratione sunt, tanto facilius discernunt sensu etiam contactum coniunctionemque nutricum, nec odorem aliarum possunt sustinere, cum quibus consuetudo non fuit.
28.55. Quamobrem, quamvis aliud ex alio inciderit, libenter tamen in eo sermone demoror, quo admonetur anima, ne se ultra quam necessitas cogit, refundat in sensus; sed ab his potius ad seipsam colligat, et repuerascat Deo: quod est novum hominem fieri, vetere exuto; a quo incipere propter neglectam Dei legem certa est necessitas, quo neque verius neque secretius quidquam Scripturis divinis continetur. Vellem hinc plura dicere, ac meipsum constringere, dum quasi tibi praecipio, ut nihil aliud agerem quam redderer mihi, cui me maxime debeo: atque ita Deo fieri, quod ait Horatius: Amicum mancipium Domino. Quod omnino fieri non potest, nisi ad eius reformemur imaginem, quam nobis ut pretiosissimum quiddam et carissimum custodiendam dedit, dum nos ipsos nobis tales dedit, qualibus nihil possit praeter ipsum anteponi. Hac autem actione nihil mihi videtur operosius, et nihil est cessationi similius: neque tamen eam suscipere aut implere animus potest, nisi eo ipso adiuvante cui redditur. Unde fit ut homo eius clementia reformandus sit, cuius bonitate ac potestate formatus est.
28.56. Sed ad propositum redire cogimur. Quare vide utrum tibi iam probatum sit, feras non habere scientiam, totamque illam velut imaginem scientiae, quam miramur, vim esse sentiendi. E. Probatum sane; et si quid de hoc diligentius quaerendum est, aliud tempus aucupabor: nunc nosse cupio quid hinc conficias.
29.56. A. Quid aliud putas, nisi definitionem illam sensus, ut antea quod nescio quid plus quam sensum includebat, ita nunc contrario vitio vacillare, quod non omnem sensum potuit includere? Habent enim ferae sensum, nec habent scientiam: quidquid autem non latet, scitur; et omne quod scitur, ad scientiam profecto pertinet. De quibus omnibus iam mihi tecum convenit. Aut igitur non est verum, sensum esse passionem corporis non latentem animam; aut eo carent bestiae, quia scientia carent: sensum autem concedimus bestiis: definitio ergo illa vitiosa est. E. Fateor nihil me invenire quo resistam.
29.57. A. Accipe aliud quo magis nos huius definitionis pudeat. Nam meministi, ut opinor, tertium definitionis vitium tibi demonstratum, quo prorsus nihil est turpius; cum ex neutra parte vera est, qualis est illa hominis, homo est animal quadrupes: nam sive, omnis homo animal est quadrupes; sive, omne animal quadrupes homo est, qui dicit atque affirmat, insanit profecto, si non iocatur. E. Verum dicis. A. Quid? si in hoc etiam vitio ista nostra deprehenditur, putasne quidquam magis esse quod sit explodendum atque exterminandum de anima? E. Quis id recuset? Sed nollem, si fieri potest, etiam hic tamdiu detineri, atque interrogatiunculis agitari. A. Nihil est quod metuas, iam enim confectum est negotium: an tibi nondum persuasum est, cum de differentia ferarum et hominum ageretur, aliud esse sentire, aliud scire? E. Imo maxime. A. Aliud ergo sensus, aliud scientia. E. Ita est. A. Non autem sentimus ratione, sed aut visu, aut auditu, aut olfactu, aut gustatu, aut tactu. E. Assentior. A. Et omne quod scimus, ratione scimus: nullus igitur sensus scientia est. Quidquid autem non latet, ad scientiam pertinet: ad nullum ergo sensum pertinet non latere, ut nullus homo quadrupes recte dici potest. Quamobrem ista nostra definitio suscepta tua, non solum alienos terminos invasisse, neque aliquid sui iuris reliquisse, sed nihil omnino habuisse proprium, totumque alienum occupasse convicta est. E. Quid ergo agemus? Patierisne illam de iudicio ita discedere? Quamquam enim ego ei defensionem qualem potui praebuerim, tu tamen ipsam litis formulam, quae nos decepit, composuisti. Et ego quidem tametsi obtinere non potui, bona fide adfui, quod mihi satis est: tu vero si praevaricationis arguaris, quid facias, a quo et producta est ut iurgaret audenter, et oppugnata ut turpiter cederet? A. Numquidnam est hic quisquam iudex, a quo huic vel mihi metuendum sit? Ego te privatim quasi adhibitus iurisconsultus, instruendi causa refellere volui, ut cum ad iudicium ventum fuerit, paratus assistas.
29.58. E. Est ergo aliquid quod pro ista proferas, quam mihi invalidissimo temere defendendam tuendamque commendas? A. Est certe.
30.58. E. Quidnam id est, obsecro? A. Quia quamquam sit aliud sensus, aliud scientia, illud tamen non latere utrique commune est; ut ipsi homini et bestiae, quamvis plurimum differant, animal tamen esse commune est. Non latet enim quidquid animae apparet, sive per temperationem corporis, sive per intellegentiae puritatem; atque illud primum sensus, hoc autem alterum scientia sibi vindicavit. E. Manet ergo illa definitio tuta et probata? A. Manet vero. E. Ubinam ergo deceptus sum? A. Ubi rogavi, utrum omne quod non latet, sciatur: tu enim huic rogationi temere assensus es. E. Nam quid velles dicerem? A. Non continuo esse scientiam si quid non latet, sed si per rationem non latet: cum autem per corpus non latet, sensum vocari, si per seipsam non lateat corporis passio. An ignoras quibusdam philosophis et peracutis visum esse, ne idipsum quidem quod mente comprehenditur, ad nomen aspirare scientiae, nisi tam firma comprehensio sit, ut ab ea mens nulla ratione queat dimoveri?
30.59. E. Accipio ista gratissime: sed quaeso quoniam quid sit sensus, subtilissime quantum arbitror explicatum est, referamus nos ad illam quaestionem, propter quam explicandum hoc susceperamus. Attuleram enim ego argumentum, quo tantam probarem animam esse, quantum eius est corpus, eo quod tangentem a capite usque ad pedis extremum pollicem sentit quaqua versum tetigeris; atque inde ad sensus definitionem morarum plenissimam, sed forte necessario delati sumus. Itaque ipsum fructum tanti operis iam ostende, si placet. A. Est omnino, atque uberrimus; nam totum quod quaerebamus, effectum est. Si enim sensus est corporis passio per seipsam non latens animam, quod ut firmissime teneremus, diutius quam velles sermocinati sumus; meministine tandem nos comperisse ibi sentire oculos ubi non sunt, vel potius ibi pati? E. Memini. A. Etiam illud dedisti, nisi fallor, nec modo dubitas dandum fuisse, animam multo quam totum corpus est, esse meliorem ac potentiorem. E. Hinc vero dubitare nefarium puto. A. Age, si corpus potest ibi pati aliquid ubi non est, propter quamdam cum anima contemperationem, quod oculis in cernendo accidere inventum est; adeone animam crassam et pigram putamus, per quam ipsi oculi tantum possunt, ut eam lateat corporis passio, si non ibi iaceat, ubi passio ipsa contingit?
30.60. E. Multum me movet ista conclusio, et ita multum ut omnino stupeam, et non solum quid respondeam, sed prorsus ubi sim non inveniam. Quid enim dicam? sensum non esse, cum corporis passio per seipsam non latet animam? quid erit aliud, si hoc non est? Oculos nihil pati cum videmus? absurdissimum est. Eos ibi pati ubi sunt? at seipsos non vident, nec ubi sunt quidquam est praeter ipsos. Non esse oculis animam potentiorem, cum eadem sit istorum potentia? nihil est dementius. An hoc dicendum est, potentius esse ibi pati, ubi quidque sit, quam ubi non sit? sed si hoc verum esset, non esset praestantior visus caeteris sensibus. A. Quid quod ictum aliquem, vel incidens quidpiam, vel humoris perturbationem cum ibi patiantur oculi ubi sunt; neque hoc animam latet, nec ista passio visus, sed tactus vocatur: et tamen talia pati oculus posset etiam in exanimo corpore, quamvis deesset anima, quam passio non lateret; illud autem quod pati non potest oculus, nisi adsit anima, id est quod videndo patitur, hoc solum ibi patitur, ubi non est? Ex quo cui non videatur, nullo loco animam contineri? Siquidem oculus, quod est corpus, id tantum non loco suo patitur, quod nunquam sine anima pateretur.
30.61. E. Quid igitur faciam, quaeso te? Nonne istis rationibus confici potest, animas nostras non esse in corporibus? quod si ita est, nonne ubi sim nescio? Quis enim mihi eripit, quod ego ipse anima sum? A. Ne perturbere, ac magis bono animo facito sis. Ista enim cogitatio et consideratio ad nosmetipsos nos invitat, et quantum licet avellit a corpore. Quod autem tibi visum est, non esse animam in corpore viventis animantis, quamquam videatur absurdum, non tamen doctissimi homines, quibus id placuerit, defuerunt, neque nunc arbitror deesse: sed, ut ipse intellegis, res est subtilissima, et ad quam cernendam mentis acies satis purganda est. Nunc attende potius quid aliud afferas, quo convincas animam vel longam vel latam esse, vel quid eiusmodi: nam illud argumentum tuum de tangendi sensu, sentis non attingere veritatem, nec valere aliquid, ut eam per totum corpus tamquam sanguinem diffusam esse convincat: aut si iam quod afferas nihil habes, videamus quae restant.
An anima in partes dividitur (31, 62 - 32, 69)
31.62. E. Nihil haberem fortasse, nisi recordarer quantum pueri mirari soleremus palpitantes lacertarum caudas amputatas a caetero corpore; quem motum sine anima fieri nullo modo mihi persuadere possum: neque quo pacto fiat, ut nullum sit animae spatium, quando praecidi etiam cum corpore potest, intellego. A. Possem respondere aerem et ignem, quae duo per animae praesentiam tenentur in corpore terreno et humido, ut omnium quatuor fiat contemperatio, dum post eiusdem animae abscessum ad superna evadunt, ac sese expediunt, movere illa corpuscula tanto concitatius, quanto plaga recentiore subito erumpunt: deinde porro motum languescere, postremo desinere, dum minus minusque fit quod effugit, ac deinde totum evolat. Sed ab hoc me revocat quod his hausi oculis pene serius quam credi potest; sed certe non serius quam deberem. Cum enim nuper in agro essemus Liguriae, nostri illi adolescentes qui tunc mecum erant studiorum suorum gratia, animadverterunt humi iacentes in opaco loco, reptantem bestiolam multipedem, longum dico quemdam vermiculum: vulgo notus est, hoc tamen quod dicam nunquam in eo expertus eram. Verso namque stilo quem forte habebat unus illorum, animal medium percussit: tum ambae partes corporis ab illo vulnere in contraria discesserunt, tanta pedum celeritate, ac nihilo imbecilliore nisu, quam si duo huiuscemodi animantia forent. Quo miraculo exterriti, causaeque curiosi, ad nos, ubi simul ego et Alypius considebamus, alacriter viventia frusta illa detulerunt. Neque nos parum commoti, ea currere in tabula quaquaversum poterant, cernebamus: atque unum ipsorum stilo tactum, contorquebat se ad doloris locum, nihil sentiente alio, ac suos alibi motus peragente. Quid plura? Tentavimus, quatenus id valeret; atque vermiculum, imo iam vermiculos in multas partes concidimus: ita omnes movebantur, ut nisi a nobis illud factum esset, et comparerent vulnera recentia, totidem illos separatim natos, ac sibi quemque vixisse crederemus.
31.63. Sed tunc ego quod illis adolescentibus dixi, cum intenti me intuerentur, tibi nunc dicere vereor: iam enim tantum processimus, ut nisi tibi aliter respondero quod secundum meam causam probabiliter valet, tanta nostra intentio per tam longum munita sermonem, ab uno vermiculo penetrata succubuisse videatur. Illis autem praeceperam, ut in studiis, sicuti coeperant, suum cursum tenerent; ita eos opportunius aliquando ad quaerenda et discenda ista, si res moneret, esse venturos. Sed quae illis discedentibus cum Alypio sermocinatus sum, cum uterque nostrum pro suo quisque modulo recordaretur et coniectaret et quaereret, si exponere velim; longe plura nobis dicenda sunt, quam ab ipso principio tantis ambagibus atque anfractibus dicta sunt: non apud te tamen tacebo quod sentio. Nisi mihi tunc multa iam nota essent de corpore, de specie quae inest corpori, de loco, de tempore, de motu, quae subtilissime atque abstrusissime propter hanc ipsam quaestionem disseruntur; ad dandam palmam iis, qui corpus esse animam dicunt, declinarem. Quapropter te, ut possum, etiam atque etiam moneo, ne temere aut in libros aut in disputationes loquacissimorum hominum, nimiumque sensibus his corporis credentium te praecipites, donec corrigas firmesque vestigia, quae usque ad ipsum Deum animam ducunt, ne ab illo secretissimo et tranquillissimo mentis habitaculo, a quo nunc, dum haec incolit, peregrina est, studiis facilius et laboribus, quam inertia desidiaque avertaris.
31.64. Nunc autem accipe contra illud quo, ut sentio, multum moveris, non quod robustius de multis, sed quod brevius; neque quod mihi probabilius quam caetera, sed quod tibi aptius eligere potui. E. Dic, oro te, quam citissime potes. A. Primum illud dico, si maxime causa lateat, cur in concisione quorumdam corporum illa contingant, non continuo nos hoc uno ita perturbari oportere, ut tam multa quae superius luce clariora tibi visa sunt, falsa esse arbitremur. Fieri enim potest ut huius rei causa nos lateat, quae vel humanae naturae occultata est; vel sit alicui homini cognita, nec iste a nobis interrogari possit; aut etiam hoc ingenio ipsi simus, ut satisfacere nobis interrogatus non possit. Numquidnam ex eo quidquid ex contraria parte firmissime didicimus, ac verissimum esse confitemur, labi nobis atque extorqueri decet? Atqui si illa maneant integra, quae interrogatus certa et indubia esse respondisti; nihil est quod istum vermiculum pueriliter metuamus, quamquam vivacitatis et numerositatis eius causam non valeamus afferre. Si enim apud te de aliquo fixum immotumque constaret, quod esset vir bonus, eumque in latronum convivio quos persequerere deprehenderes, atque aliquo casu, antequam abs te interrogari posset, moreretur; quamlibet causam putares potius illius cum sceleratis coniunctionis atque convivii, etiamsi te semper lateret, quam scelus et societatem. Cur ergo non, cum tam multis argumentis superius editis, atque abs te firmissime comprobatis, planum tibi factum sit non loco animam contineri, atque ob hoc nullius talis esse quantitatis, qualem in corporibus cernimus, aliquam suspicaris esse causam, cur nonnullum animal concisum in omnibus partibus vivat; non eam tamen quod cum corpore anima concidi potuerit? Quam si reperire non possumus, quaerenda nonne est potius vera, quam falsa credenda?
Chapter 2 of 3