Skip to the text

De quantitate animae, Capita 32–36

32.65. Deinde quaero abs te, utrum putes in verbis nostris aliud esse ipsum sonum, aliud quod sono significatur. E. Ego utrumque idem puto. A. Dic mihi ergo, sonus ipse unde procedat cum loqueris. E. Quis dubitet a me procedere? A. Abs te ergo sol procedit, dum nominas solem? E. De sono me, non de re ipsa interrogasti. A. Aliud ergo sonus est, aliud res quam significat sonus: tu autem utrumque idem esse dixeras. E. Age, iam concedo aliud esse significantem sonum, aliud rem quae significatur. A. Dic ergo, utrum posses gnarus latinae linguae nominare in loquendo solem, si non intellectus solis praecederet sonum. E. Nullo modo possem. A. Quid? antequam ipsum nomen de ore procedat, si volens id enuntiare aliquandiu te in silentio teneas; nonne in tua cogitatione manet, quod expressa voce alius auditurus est? E. Manifestum est. A. Quid? cum ipse sol tantae sit magnitudinis, num illa notio eius, quam cogitatione ante vocem tenes, aut longa, aut lata, aut quid eiusmodi videri potest? E. Nullo modo.

32.66. A. Age, iam dic mihi: cum ore ipsum nomen erumpit tuo, atque id ego audiens solem cogito, quem tu ante vocem et cum ipsa voce cogitasti, et nunc fortasse ambo cogitamus; nonne tibi videtur nomen ipsum veluti accepisse abs te significationem, quam ad me per aures deportaret? E. Videtur. A. Cum ergo nomen ipsum sono et significatione constet, sonus autem ad aures, significatio ad mentem pertineat; nonne arbitraris in nomine, velut in aliquo animante, sonum esse corpus, significationem autem quasi animam soni? E. Nihil mihi videtur similius. A. Attende nunc, utrum nominis sonus per litteras dividi possit, cum anima eius, id est significatio, non possit. Siquidem ipsa est quam paulo ante in nostra cogitatione nec latam nec longam respondisti tibi videri. E. Prorsus assentior. A. Quid, cum per litteras singulas sonus ille dividitur, videtur tibi significationem illam retinere? E. Quomodo possunt singulae litterae significare, quod nomen quod ex his confit, significat? A. At cum, perdita significatione discerptus in litteris sonus est; num aliud putas esse factum, quam dilaniato corpore discessisse animam, et quasi mortem quamdam nominis contigisse? E. Non solum assentior, sed ita libenter, ut nihil me magis in hoc sermone delectaverit.

32.67. A. Si ergo satis perspexisti in hac similitudine, quomodo possit dissecto corpore anima non secari; accipe nunc quomodo frusta ipsa corporis, cum anima secta non sit, vivere possint. Iam enim concessisti, et recte, ut opinor, significationem quae quasi anima soni est, dum nomen editur, per seipsam nullo pacto dividi posse, cum ipse sonus, quod velut corpus eius est, possit. Sed in solis nomine ita soni est facta divisio, ut nulla pars eius significationem aliquam retineret. Itaque illas litteras, dilacerato corpore nominis, tamquam exanima membra, id est, significatione carentia, considerabamus. Quamobrem si aliquod nomen invenerimus, quod divisum queat etiam singulis partibus quidpiam significare; concedas oportet, non omnimodam veluti mortem tali praecisione factam esse, cum tibi membra separatim considerata quodlibet significantia et quasi spirantia videbuntur. E. Concedam omnino, et ut iam idipsum sones, flagito. A. Accipe: nam dum viciniam solis attendo, de cuius nomine superius egimus, Lucifer mihi occurrit; qui profecto inter secundam et tertiam syllabam scissus nonnihil priore parte significat, cum dicimus, Luci, et ideo in hoc plusquam dimidio corpore nominis vivit. Extrema etiam pars habet animam: nam cum ferre aliquid iuberis, hanc audis. Qui enim posses obtemperare, si quis tibi diceret, Fer codicem, si nihil significaret Fer? quod cum additur Luci, Lucifer sonat, et significat stellam; cum autem demitur, nonnihil significat, et ob hoc quasi retinet vitam.

32.68. Cum autem locus et tempus sit, quibus omnia quae sentiuntur occupantur, vel potius quae occupant; quod oculis sentimus, per locum; quod auribus, per tempus dividitur. Ut enim vermiculus ille plus loci totus, quam pars eius occupabat; ita maiorem temporis moram tenet, cum Lucifer dicitur, quam si Luci tantummodo diceretur. Quare si hoc significatione vivit in ea diminutione temporis, quae diviso illo sono facta est, cum eadem significatio divisa non sit (non enim ipsa per tempus distendebatur, sed sonus); ita existimandum est, secto vermiculi corpore, quamquam in minore loco pars eo ipso quo pars erat viveret, non omnino animam sectam, nec loco minore minorem esse factam, licet integri animantis membra omnia per maiorem locum porrecta simul possederit. Non enim locum ipsa, sed corpus quod ab eadem agebatur, tenebat: sicut illa significatio non distenta per tempus, omnes tamen nominis litteras suas moras ac tempora possidentes, velut animaverat atque compleverat. Hac similitudine interim contentus sis peto, qua te sentio delectatum. Quae autem subtilissime de hoc disputari possunt, ita ut non similitudinibus quae plerumque fallunt, sed rebus ipsis satis fiat, ne in praesentia exspectes: nam et concludendus est tam longus sermo, et multis aliis quae tibi desunt, animus ad haec intuenda et dispicienda praecolendus est, ut possis intellegere liquidissime, utrum quod a quibusdam doctissimis viris dicitur, ita sese habeat, animam per seipsam nullo modo, sed tamen per corpus posse partiri.

32.69. Nunc accipe a me, si voles, vel potius recognosce per me, quanta sit anima non spatio loci ac temporis, sed vi ac potentia: nam ita si meministi, propositum ac distributum iamdiu nobis est. De numero vero animarum, nescio quid tibi respondeam, cum hoc ad istam quaestionem pertinere putaveris: citius enim dixerim non esse omnino quaerendum, aut certe tibi nunc differendum, quam vel numerum ac multitudinem non pertinere ad quantitatem, vel tam involutam quaestionem modo a me tibi posse expediri. Si enim dixero unam esse animam, conturbaberis, quod in altero beata est, in altero misera; nec una res simul et beata et misera potest esse. Si unam simul et multas dicam esse, ridebis; nec mihi facile, unde tuum risum comprimam, suppetit. Sin multas tantummodo esse dixero, ipse me ridebo, minusque me mihi displicentem, quam tibi, perferam. Audi ergo quod ex me bene te audire posse polliceor; quod vero aut ambobus, aut alteri nostrum ita onerosum est, ut fortasse opprimat, ne subire aut imponere velis. E. Cedo prorsus, et quod tibi congruenter mecum videtur agi posse, quantum valeat anima, exspecto ut exponas.

Quanta sit anima septem gradus demonstrant (33, 70 - 36, 81)

33.70. A. O utinam doctissimum aliquem, neque id tantum, sed etiam eloquentissimum, et omnino sapientissimum, perfectumque hominem de hoc ambo interrogare possemus! Quonam ille modo quid anima in corpore valeret, quid in seipsa, quid apud Deum cui mundissima proxima est et in quo habet summum atque omne bonum suum, dicendo ac disputando explicaret! Nunc autem cum mihi ad hanc rem desit alius, audeo tamen tibi non deesse: sed hoc mercedis est, quod dum, quid valeat anima, indoctus expedio; quid ipse valeam securus experior. In primis tamen tibi amputem latissimam quamdam et infinitam exspectationem, ne me de omni anima dicturum putes, sed tantum de humana, quam solam curare debemus, si nobismetipsis curae sumus. Haec igitur primo, quod cuivis animadvertere facile est, corpus hoc terrenum atque mortale praesentia sua vivificat; colligit in unum, atque in uno tenet, diffluere atque contabescere non sinit; alimenta per membra aequaliter, suis cuique redditis, distribui facit; congruentiam eius modumque conservat, non tantum in pulchritudine, sed etiam in crescendo atque gignendo. Sed haec etiam homini cum arbustis communia videri queunt: haec enim etiam dicimus vivere, in suo vero quidque illorum genere custodiri, ali, crescere, gignere videmus atque fatemur.

33.71. Ascende itaque alterum gradum, et vide quid possit anima in sensibus, ubi evidentior manifestiorque vita intellegitur. Non enim audienda est nescio quae impietas rusticana plane, magisque lignea quam sunt ipsae arbores quibus pratrocinium praebet, quae dolere vitem quando uva decerpitur, et non solum sentire ista cum caeduntur, sed etiam videre atque audire credit: de quo errore sacrilego alius est disserendi locus. Nunc quod institueram, intende quae sit vis animae in sensibus, atque in ipso motu manifestioris animantis, quorum nobis cum iis quae radicibus fixa sunt, nulla potest esse communio. Intendit se anima in tactum, et eo calida, frigida, aspera, lenia, dura, mollia, levia, gravia sentit atque discernit. Deinde innumerabiles differentias saporum, odorum, sonorum, formarum, gustando, olfaciendo, audiendo videndoque diiudicat. Atque in iis omnibus ea quae secundum naturam sui corporis sunt, adsciscit atque appetit; reiicit fugitque contraria. Removet se ab his sensibus certo intervallo temporum, et eorum motus quasi per quasdam ferias reparans, imagines rerum quas per eos hausit, secum catervatim et multipliciter versat, et hoc totum est somnus et somnia. Saepe etiam gestiendo ac vagando facilitate motus delectatur, et sine labore ordinat membrorum concordiam; pro copulatione sexus agit quod potest, atque in duplici natura, societate atque amore molitur unum. Fetibus non iam gignendis tantummodo, sed etiam fovendis, tuendis alendisque conspirat. Rebus inter quas corpus agit, et quibus corpus sustentat, consuetudine sese innectit, et ab eis quasi membris aegre separatur: quae consuetudinis vis etiam seiunctione rerum ipsarum atque intervallo temporis non discissa, memoria vocatur. Sed haec rursus omnia posse animam etiam in bestiis nemo negat.

33.72. Ergo attollere in tertium gradum, qui iam est homini proprius, et cogita memoriam non consuetudine inolitarum, sed animadversione atque signis commendatarum ac retentarum rerum innumerabilium, tot artes opificum, agrorum cultus, exstructiones urbium, variorum aedificiorum ac moliminum multimoda miracula; inventiones tot signorum in litteris, in verbis, in gestu, in cuiuscemodi sono, in picturis atque figmentis; tot gentium linguas, tot instituta, tot nova, tot instaurata; tantum librorum numerum, et cuiuscemodi monumentorum ad custodiendam memoriam, tantamque curam posteritatis; officiorum, potestatum, honorum dignitatumque ordines, sive in familiis, sive domi militiaeque in republica, sive in profanis, sive in sacris apparatibus; vim ratiocinandi et excogitandi, fluvios eloquentiae, carminum varietates, ludendi ac iocandi causa milleformes simulationes, modulandi peritiam, dimetiendi subtilitatem, numerandi disciplinam, praeteritorum ac futurorum ex praesentibus coniecturam. Magna haec et omnino humana. Sed est adhuc ista partim doctis atque indoctis, partim bonis ac malis animis copia communis.

33.73. Suspice igitur atque insili quarto gradui, ex quo bonitas incipit, atque omnis vera laudatio. Hinc enim anima se non solum suo, si quam universi partem agit, sed ipsi etiam universo corpori audet praeponere, bonaque eius bona sua non putare, atque potentiae pulchritudinique suae comparata discernere atque contemnere: et inde quo magis se delectat, eo magis sese abstrahere a sordibus, totamque emaculare ac mundissimam reddere et comptissimam; roborare se adversus omnia, quae de proposito ac sententia dimovere moliuntur; societatem humanam magni pendere, nihilque velle alteri quod sibi nolit accidere; sequi auctoritatem ac praecepta sapientium, et per haec loqui sibi Deum credere. In hoc tam praeclaro actu animae inest adhuc labor, et contra huius mundi molestias atque blanditias magnus acerrimusque conflictus. In ipso enim purgationis negotio subest metus mortis saepe non magnus, saepe vero vehementissimus: non magnus tum cum robustissime creditur (nam videre hoc utrum sit verum, non nisi perpurgatae animae licet) tanta Dei providentia iustitiaque gubernari omnia, ut nulli mors inique accidere possit, etiamsi eam forte iniquus intulerit. Vehementer autem formidatur mors in hoc iam gradu, cum et illud eo creditur infirmius, quo sollicitius quaeritur; et eo ipso minus videtur, quo tranquillitas propter metum minor est, investigandis obscurissimis rebus pernecessaria. Deinde quo magis magisque sentit anima, eo ipso quo proficit, quantum intersit inter puram et contaminatam; eo magis timet, ne, deposito isto corpore, minus eam possit Deus quam seipsa ferre pollutam. Nihil autem difficilius quam et metuere mortem, et ab illecebris huius mundi, sicut pericula ipsa postulant, temperare. Tanta est tamen anima, ut etiam hoc possit adiuvante sane iustitia summi et veri Dei, qua haec universitas sustentatur et regitur; qua etiam factum est, ut non modo sint omnia, sed ita sint, ut omnino melius esse non possint. Cui sese in opere tam difficili mundationis suae adiuvandam et perficiendam piissime tutissimeque committit.

33.74. Quod cum effectum erit, id est, cum fuerit ab omni tabe anima libera maculisque diluta, tum se denique in seipsa laetissime tenet, nec omnino aliquid metuit sibi aut ulla sua causa quidquam angitur. Est ergo iste quintus gradus: aliud est enim efficere, aliud tenere puritatem; et alia prorsus actio qua se inquinatam redintegrat, alia qua non patitur se rursus inquinari. In hoc gradu omnifariam concipit quanta sit: quod cum conceperit, tunc vero ingenti quadam et incredibili fiducia pergit in Deum, id est, in ipsam contemplationem veritatis, et illud, propter quod tantum laboratum est, altissimum et secretissimum praemium.

33.75. Sed haec actio, id est, appetitio intellegendi ea quae vere summeque sunt, summus aspectus est animae, quo perfectiorem, meliorem rectioremque non habet. Sextus ergo erit iste gradus actionis: aliud est enim mundari oculum ipsum animae, ne frustra et temere aspiciat, et prave videat; aliud ipsam custodire atque firmare sanitatem; aliud iam serenum atque rectum aspectum in id quod videndum est, dirigere. Quod qui prius volunt facere quam mundati et sanati fuerint, ita illa luce reverberantur veritatis, ut non solum nihil boni, sed etiam mali plurimum in ea putent esse, atque ab ea nomen veritatis abiudicent, et cum quadam libidine et voluptate miserabili in suas tenebras, quas eorum morbus pati potest, medicinae maledicentes refugiant. Unde divino afflatu, et prorsus ordinatissime illud a Propheta dicitur: Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis. Spiritus enim rectus est, credo, quo fit ut anima in veritate quaerenda deviare atque errare non possit. Qui profecto in ea non instauratur, nisi prius cor mundum fuerit, hoc est, nisi prius ipsa cogitatio ab omni cupiditate ac faece rerum mortalium sese cohibuerit et eliquaverit.

33.76. Iamvero in ipsa visione atque contemplatione veritatis, qui septimus atque ultimus animae gradus est; neque iam gradus, sed quaedam mansio, quo illis gradibus pervenitur; quae sint gaudia, quae perfructio summi et veri boni, cuius serenitatis atque aeternitatis afflatus, quid ego dicam? Dixerunt haec quantum dicenda esse iudicaverunt, magnae quaedam et incomparabiles animae, quas etiam vidisse ac videre ista credimus. Illud plane ego nunc audeo tibi dicere, nos si cursum quem nobis Deus imperat, et quem tenendum suscepimus, constantissime tenuerimus, perventuros per Virtutem Dei atque Sapientiam ad summam illam causam, vel summum auctorem, vel summum principium rerum omnium, vel si quo alio modo res tanta congruentius appellari potest: quo intellecto, vere videbimus quam sint omnia sub sole vanitas vanitantium. Vanitas enim est fallacia, vanitantes autem vel falsi, vel fallentes, vel utrique intelleguntur. Licet tamen dignoscere quantum inter haec, et ea quae vere sunt, distet; et quemadmodum tamen etiam ista omnia Deo auctore creata sint, et in illorum comparatione nulla sint; per se autem considerata, mira atque pulchra. Tunc agnoscemus quam vera nobis credenda imperata sint, quamque optime ac saluberrime apud matrem Ecclesiam nutriti fuerimus, quaeve sit utilitas lactis illius quod apostolus Paulus parvulis se potum dedisse praedicavit: quod alimentum accipere cum quis matre nutritur, utilissimum est; cum iam grandis est, pudendum: respuere cum opus est, miserandum; reprehendere aliquando aut odisse, sceleris et impietatis: tractare autem ac dispensare commode, laudis et caritatis plenissimum est. Videbimus etiam naturae huius corporeae tantas commutationes et vicissitudines, dum divinis legibus servit, ut etiam ipsam resurrectionem carnis, quae partim tardius, partim omnino non creditur, ita certam teneamus, ut certius nobis non sit, solem, cum occiderit, oriturum. Iam vero eos qui ad exemplum salutis nostrae ac primitias, a Filio Dei potentissimo, aeterno, incommutabili susceptum hominem, eumdemque natum esse de virgine, caeteraque huius historiae miracula irrident, sic contemnemus, tamquam eos pueros, qui cum pictorem propositis tabulis, quas intueatur, pingentem viderint; non putent posse hominem pingi, nisi aliam picturam, qui pingit aspexerit. Tanta autem in contemplanda veritate voluptas est, quantacumque ex parte eam quisque contemplari potest, tanta puritas, tanta sinceritas, tam indubitanda rerum fides, ut neque quidquam praeterea scisse se aliquando aliquis putet, cum sibi scire videbatur; et quo minus impediatur anima toti tota inhaerere veritati, mors quae antea metuebatur, id est ab hoc corpore omnimoda fuga et elapsio, pro summo munere desideretur.

34.77. Audisti quanta vis sit animae ac potentia: quod ut breviter colligam, quemadmodum fatendum est, animam humanam non esse quod Deus est; ita praesumendum, nihil inter omnia quae creavit, Deo esse propinquius. Ideoque divine ac singulariter in Ecclesia catholica traditur, nullam creaturam colendam esse animae (libentius enim loquor his verbis quibus mihi haec insinuata sunt), sed ipsum tantummodo rerum, quae sunt, omnium Creatorem, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia; id est incommutabile principium, incommutabilem sapientiam, incommutabilem caritatem, unum Deum verum atque perfectum, qui nunquam non fuerit, nunquam non erit, nunquam aliter fuerit, nunquam aliter erit; quo nihil sit secretius, nihil praesentius; qui difficile invenitur ubi sit, difficilius ubi non sit; cum quo esse non omnes possunt, et sine quo esse nemo potest: et si quid de illo incredibilius, convenientius tamen atque aptius homines dicere valemus. Hic ergo solus Deus animae colendus est, neque discrete, neque confuse. Quidquid enim anima colit ut Deum, necesse est ut melius esse, quam seipsam, putet. Animae autem natura nec terra, nec maria, nec sidera, nec luna, nec sol, nec quidquam omnino quod tangi, aut his oculis videri potest, non denique ipsum quod videri a nobis non potest, coelum melius esse credendum est. Imo haec omnia longe deteriora esse, quam est quaelibet anima, ratio certa convincit; si modo eam veri amatores ducentem per insolita quaedam, et ob hoc ardua, constantissime atque observantissime sequi audeant.

34.78. Si quid vero aliud est in rerum natura praeter ista quae sensibus nota sunt, et prorsus quae aliquod spatium loci obtinent, quibus omnibus praestantiorem animam humanam esse diximus: si quid ergo aliud est eorum quae Deus creavit, quiddam est deterius, quiddam par: deterius, ut anima pecoris; par, ut angeli: melius autem, nihil. Et si quando est aliquid horum melius, hoc peccato eius fit, non natura. Quo tamen non usque adeo fit deterior, ut ei pecoris anima praeferenda, aut conferenda sit. Deus igitur solus ei colendus est, qui solus eius est auctor. Homo autem quilibet alius, quamquam sapientissimus et perfectissimus, vel prorsus quaelibet anima rationis compos atque beatissima, amanda tantummodo et imitanda est, eique, pro merito atque ordine, quod ei congruit deferendum. Nam: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Errantibus vero cognatis animis et laborantibus, quantum licet atque praeceptum est, opem ferendam esse sciamus, ita ut hoc ipsum cum bene agitur, Deum per nos agere intellegamus. Neque quidquam nobis proprium vindicemus inanis gloriae cupiditate decepti, quo uno malo a summo in ima demergimur. Neque vitiis oppressos, sed ipsa vitia; neque peccantes, sed ipsa peccata oderimus. Omnibus enim subventum velle debemus, etiam qui nos laeserunt, aut laedere, aut omnino laedi volunt. Haec est vera, haec perfecta, haec sola religio, per quam Deo reconciliari pertinet ad animae, de qua quaerimus, magnitudinem, qua se libertate dignam facit: nam ille ab omnibus liberat, cui servire omnibus utilissimum est, et in cuius servitio placere perfecta et sola libertas est. Sed video me pene excessisse metas propositi mei, ac sine ulla interrogatione tamdiu tibi multa dixisse: neque id me poenitet. Nam cum sint ista per tam multas Ecclesiae scripturas dispersa, quamquam ea non incommode collegisse videamur, plene tamen intellegi nequeunt; nisi quisque in illorum septem quarto gradu fortiter agens, pietatemque custodiens, et ad ea percipienda sanitatem ac robur comparans, inquirat omnia singillatim, diligentissime ac sagacissime: namque illis omnibus gradibus inest distincta et propria pulchritudo, quos actus melius appellamus.

35.79. Quaerimus quippe de animae potentia, et fieri potest ut haec omnia simul agat, sed id solum sibi agere videatur quod agit cum difficultate, aut certe cum timore. Agit enim hoc multo quam caetera attentior. Ascendentibus igitur sursum versus, primus actus, docendi causa, dicatur animatio; secundus, sensus; tertius, ars; quartus, virtus; quintus, tranquillitas; sextus, ingressio; septimus, contemplatio. Possunt et hoc modo appellari: de corpore; per corpus; circa corpus; ad seipsam; in seipsa; ad Deum; apud Deum. Possunt et sic: pulchre de alio; pulchre per aliud; pulchre circa aliud; pulchre ad pulchrum; pulchre in pulchro; pulchre ad pulchritudinem; pulchre apud pulchritudinem. De quibus omnibus post requires, si quid videbitur aperiendum: nunc ideo volui toties ista signare vocabulis, ne te moveat cum alii aliis nominibus eadem vocant, aut aliter etiam partiuntur; et ob hoc aut ista aut illa improbes. Innumerabilibus enim modis eaedem res et appellari, et dividi possunt rectissime ac subtilissime; sed in tanta copia modorum utitur quisque, quo se congruenter uti existimat.

36.80. Deus igitur summus et verus lege inviolabili et incorrupta, qua omne quod condidit regit, subiicit animae corpus, animam sibi, et sic omnia sibi: neque in ullo actu eam deserit, sive poena, sive praemio. Id enim iudicavit esse pulcherrimum, ut esset quidquid est, quomodo est; et ita naturae gradibus ordinaretur, ut considerantes universitatem nulla offenderet ex ulla parte deformitas; omnisque animae poena et omne praemium conferret semper aliquid proportione iustae pulchritudini dispositionique rerum omnium. Datum est enim animae liberum arbitrium, quod qui nugatoriis ratiocinationibus labefactare conantur, usque adeo caeci sunt, ut ne ista ipsa quidem vana atque sacrilega propria voluntate se dicere intellegant. Nec tamen ita liberum arbitrium animae datum est, ut quodlibet eo moliens, ullam partem divini ordinis legisque perturbet. Datum est enim a sapientissimo atque invictissimo totius creaturae Domino. Sed ista ut videnda sunt videre, paucorum est; neque ad hoc quisquam nisi vera religione fit idoneus. Est enim religio vera, qua se uni Deo anima, unde se peccato velut abruperat, reconciliatione religat. Innectit ergo animam in illo actu tertio, atque incipit ducere; purgat in quarto; reformat in quinto; introducit in sexto; pascit in septimo. Atque hoc fit alias citius, alias tardius, ut quaeque amore ac meritis valent: omnia tamen Deus iustissime, moderatissime, pulcherrime facit, quoquo modo sese habere voluerint de quibus facit. Iamvero etiam puerorum infantium consecrationes quantum prosint, obscurissima quaestio est, nonnihil tamen prodesse credendum est. Inveniet hoc ratio, cum quaeri oportuerit: quamquam et alia multa iamdiu quaerenda tibi potius aliquando, quam cognoscenda protulerim. Quod fiet utilissime, si duce pietate requirantur.

36.81. Quae cum ita sint, quis est qui iuste stomachetur, quod agendo atque administrando corpori anima data sit, cum tantus et tam divinus rerum ordo connecti melius non possit; aut quaerendum putet, qualis in hoc mortali et fragili corpore efficiatur, cum et in mortem propter peccatum iure contrusa sit, et virtute hic etiam possit excellere; aut qualis post hoc corpus futura sit, cum et poena mortis necessario manere debeat manente peccato, et virtuti pietatique sit Deus ipse, id est veritas ipsa, praemium? Quare si iam placet, tam longum sermonem terminemus aliquando, et implendis Dei praeceptis vigilantissime et religiosissime operam demus: non est enim alia fuga de tantis malis. Si quid autem obscurius a me dictum est quam velles, facito ut memoriae mandatum alias opportunius requiras. Neque enim deerit nobis quaerentibus se, qui desuper est Magister omnium. E. Ego vero et hac oratione ita sum affectus, ut eam interpellare nefas putaverim: et si tibi modus sermonis hic placet, tresque illae quaestiones quae remanebant, tam breviter perstringendae in praesentia visae sunt; cedam iudicio tuo, ac deinceps tam magnis rebus investigandis, non modo tempus propter tuas occupationes, sed etiam meipsum opportuniorem observabo.

Chapter 3 of 3