Skip to the text

Epistula ad catholicos de secta Donatistarum (De unitate ecclesiae) [doubtful], Capita 1–10

1.1. Meministis, fratres, Petiliani Donatistarum Constantiniensis episcopi perparvam Epistolae partem in manus nostras aliquando venisse eique particulae quod responderimus scripsisse me ad Dilectionem vestram. Sed cum postea tota et plena nobis a fratribus qui ibi sunt mitteretur, placuit ei ab exordio respondere, tamquam praesentes ageremus, quemadmodum semper scitis nos cum eis agere voluisse, ut sine studio contentionis, quid vel ab ipsis vel a nobis dicatur, collata disputatione omnibus appareret. In multorum enim manibus illam Epistolam esse didicimus, qui etiam multa ex illa memoriter tenent, aliquid verum adversus nos eum dixisse arbitrantes. Sed nunc si legere voluerint quae respondimus, profecto intellegent quid sibi abiciendum et quid tenendum sit. Neque enim illa nostra sunt, sicut ipsi possunt considerare, si velint sine studio partium iudicare; nam de Scripturis sanctis ita sunt omnia prolata et probata, ut ea negare non possit nisi qui illarum Scripturarum se inimicum esse profitetur. Sed de illo opere nostro video quid possint dicere illius tam malae causae pertinacissimi defensores, me videlicet absentis Epistolae respondisse, ubi verba mea ille non audiret quibus continuo responderet. Defendat ergo verba epistulae suae et, si potest, ostendat responsionibus meis non ea fuisse refutata atque convicta aut, si hoc non vult, faciat et ipse huic epistulae meae quod ego illi ipsius, cui iam respondi; illam quippe scripsit ad suos, sicut ego hanc ad vos. Cui si velit etiam ipse respondeat.

2.2. Quaestio certe inter nos versatur ubi sit Ecclesia, utrum apud nos an apud illos. Quae utique una est quam maiores nostri Catholicam nominarunt, ut ex ipso nomine ostenderent quia per totum est; " secundum totum " enim kaq_ o}lon Graece dicitur. Haec autem Ecclesia corpus Christi est, sicut dicit Apostolus: Pro corpore eius, quae est Ecclesia. Unde utique manifestum est eum, qui non est in membris Christi, christianam salutem habere non posse. Membra vero Christi per unitatis caritatem sibi copulantur et per eamdem capiti suo cohaerent, quod est Christus Iesus. Totum igitur, quod annuntiatur de Christo, caput et corpus est. Caput est ipse unigenitus Iesus Christus Filius Dei vivi, ipse Salvator corporis, qui mortuus est propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram, corpus eius Ecclesia de qua dicitur: Ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi. Inter nos autem et Donatistas quaestio est ubi sit hoc corpus, id est ubi sit Ecclesia. Quid ergo facturi sumus? In verbis nostris eam quaesituri an in verbis capitis sui Domini nostri Iesu Christi? Puto quod in illius potius verbis eam quaerere debemus, qui veritas est et optime novit corpus suum; novit enim Dominus qui sunt eius.

2.3. Quae sint autem verba nostra, in quibus eam quaeri non oportet, advertite et videte etiam ibi quid intersit inter nostra verba et illorum; et tamen in verbis nostris Ecclesiam quaeri nolumus. Quidquid nobis obicimus invicem de traditione codicum divinorum, de turificatione, de persecutionibus, verba nostra sunt. Et in talibus quidem nos hunc tenemus modum, ut vel utraque vera esse deputentur, sive quae a nobis sive quae ab ipsis dicuntur, vel utraque falsa, vel nostra vera et sua falsa, vel nostra falsa et sua vera, et in his omnibus nullum crimen esse orbis christiani, cui nos communicamus, ostendimus. Si enim vera sunt crimina et quae a nobis in illos et quae ab ipsis in nos dicuntur, faciamus quod ait Apostolus: Donantes nobismetipsis sicut et Deus in Christo donavit nobis, ut maligni homines nec illi, qui forte fuerunt vel sunt apud nos, nec illi, qui vel fuerunt vel sunt apud illos, impediant concordiam nostram et vinculum pacis, uno eorum scelere correcto, quod se frustra separaverunt ab unitate orbis terrarum, cum tales haberent. Si autem utraque falsa sunt, sive quae nos illis sive quae illi nobis obiciunt vel de traditione vel de persecutione innocentium, nullam video litis causam, nisi quia est causa ut illi se corrigant, qui se sine causa separaverunt. Quodsi nos vera dicimus, quoniam Gesta quae proferimus et litteris Imperatoris, ad quem tunc et primo scripserunt et postmodum appellaverunt, et totius orbis communione firmamus, quae autem illi dicunt ideo falsa esse convincuntur, quia ipsis temporibus, cum eadem quaestio versaretur, obtinere causam suam minime potuerunt, maior in eis apparet sacrilegae animositatis furor et animarum innocentium persecutio, quam si solo schismatis crimine tenerentur. Et illa quidem tribuant non omnibus sed quibus voluerint suorum; schisma tamen crimen est omnium. Porro si crimina traditionis et persecutionis vera volunt esse quae obiciunt et falsa quae obiciuntur a nobis, nec sic purgantur a crimine schismatis; ad quosdam quippe illa pertinere possunt, non ad universum orbem christianum. Quem si contagione perisse arbitrantur - omitto dicere quam multa sancti bono pacis etiam cognita mala in hominum congregatione toleraverint -, illud dico: isti ostendant quomodo eorum contagione non perierint, quos sacrilegos incestatores consecratae pudicitiae feminarum inter se latere sive latuisse vel modo nesciunt vel aliquando nescierunt. Profecto dicturi sunt hoc ipso se non contaminatos, quod nescierunt. Quomodo ergo contaminatus est orbis, qui adhuc nescit, an vera sint ista quae dicunt? Putemus nobis modo probata, modo demonstrata: quid agimus de tot gentibus? Deseruntur nescientes; ergo deseruntur innocentes et, cum illud sit nullum crimen illorum, hoc esse incipit sceleratissimum nostrum. An currere debemus et eos docere quod scimus? Ut quid hoc? Si, ut innocentes sint, innocentes sunt etiam dum nesciunt; non enim malefacta hominum cognoscendo sed cognitis non consentiendo, de incognitis autem non temere iudicando innocentiam custodimus. Ac per hoc, ut dixi, innocens est orbis terrarum, qui crimina quae ab istis in quosdam dicuntur, etiamsi vera dicuntur, ignorat; ab his autem innocentibus qui se ipsos separaverunt, eodem ipso crimine separationis et schismatis innocentiam perdiderunt. Et modo nos docent vera se dicere in quosdam, ut ab eis nos separent, in quos non habent vera quae dicant.

2.4. Hoc enim eis dicit orbis terrarum, quod quidem sermone brevissimum est, sed robustissimum veritate: Afri nempe inter se episcopi confligebant. Si finire inter se obortam dissensionem non poterant, ut sive per concordiam compositis sive degradatis qui male contenderent hi, qui bonam causam habebant, in communione orbis terrarum per unitatis vinculum permanerent, restabat utique ut episcopi transmarini, qua pars maxima diffundebatur Ecclesiae catholicae, de Afrorum collegarum dissensionibus iudicarent, illis videlicet instantibus, qui malae ordinationis crimen aliis obiciebant. Hoc si factum non est, culpa eorum est a quibus fieri debuit, non orbis terrarum qui non ad se perlata nescivit. Si autem factum est, quid peccaverunt ecclesiastici iudices, qui crimina, etiamsi vera et ad se delata, sibi tamen non probata damnare nullo modo debebant? Numquid eos mali polluere poterant, qui eis manifestari non poterant? Si autem manifestati sunt eis et aliqua vel segnitia vel conniventia tales a communione removere noluerunt et perverso iudicio pro eis etiam dixerunt sententias, quid peccavit orbis terrarum, qui causam illam malos iudices habuisse nescivit et eos bene iudicasse credidit, de quibus iudicare non potuit? Sicut enim reorum scelus, si iudices latuit, non eos utique contaminavit, sic et iudicum scelus, si aliquod fuit, quia orbem terrarum latuit, eum profecto contaminare non potuit. His igitur innocentibus innocenter communicamus hodieque nescientes, quae tunc acta sint. Quapropter etiamsi vera esse quae in quosdam dicunt hodie didicerimus, nulla causa est, cur ab innocentibus qui haec nesciunt recedamus et transeamus ad eos, qui propterea crimine schismatis omnes implicati sunt, quia id fecerunt quod nos facere suadent, ut non exemplo Apostolorum toleremus malos, sed exemplo haereticorum deseramus bonos. Sed faciamus orbem terrarum, quod fieri non potest, hodie nobiscum ad liquidum posse cognoscere vera esse quorundam scelera, quos isti criminantur: numquid ex hoc innocentior fieri poterit quam erat antequam nosset? Sicut enim eos maculare non poterant incogniti mala, etiamsi adhuc in hac vita essent, ita qui iam ex hac vita emigrarunt etiam cogniti maculare non possunt. Si ergo talis est causa nostra in verbis nostris de quorundam criminibus, quae alternis nobis obicimus, ut tamen invicta sit, etiamsi falsa esse quae in quosdam illorum dicimus et vera esse quae in quosdam nostrum dicunt hodie cognoscamus, quid habent quod respondeant, sive illa potius vera sint quae nos dicimus et falsa quae dicunt, sive utraque falsa sint, sive utraque vera sint, quandoquidem et ibi vincuntur quod solum votis omnibus sibi ut credatur exoptant?

3.5. Sed, ut dicere coeperam, non audiamus: " Haec dicis, haec dico ", sed audiamus: " Haec dicit Dominus ". Sunt certe Libri dominici, quorum auctoritati utrique consentimus, utrique cedimus, utrique servimus: ibi quaeramus Ecclesiam, ibi discutiamus causam nostram. Hic forte dicturi sunt: " Quid quaeris in libris quos ignibus tradidisti? ". Ad hoc respondeo: " Quid times ne legantur hi libri, si eos ab ignibus custodisti? ". Eos certe ille tradidisse credatur, qui eis lectis non consentire convincitur. Aut si forte isti Libri ita designant traditorem suum, sicut designavit Dominus Iudam, legant in eis nominatim et expresse vel Caecilianum vel ordinatores eius eorundem Librorum futuros fuisse traditores, et si non eos anathematizavero, ipse cum eis iudicer tradidisse. Sed neque nos in eis Libris invenimus Maiorini ordinatores designatos esse traditores, quamvis haec aliunde recitemus. Auferantur ergo illa de medio, quae adversus nos invicem non ex divinis canonicis Libris, sed aliunde recitamus. Quodsi nolunt ut auferantur, videant quia, et si utraque vera sunt, nulla fuit causa separationis illorum, ut eos fugerent quos habebant, et si utraque falsa sunt, nulla fuit causa separationis illorum, ut eos fugerent quos in nullo crimine repperiebant, et si nostra vera, illa autem falsa sunt, nulla fuit causa separationis illorum, quia potius se corrigere atque in unitate permanere debebant, et si nostra falsa sunt et illa vera sunt, nulla fuit causa separationis illorum, quia innocentem orbem terrarum, cui haec demonstrare vel noluerunt vel non potuerunt, deserere non debebant.

3.6. Quaerat fortasse aliquis et dicat mihi: " Cur ergo ista vis auferri de medio, quando communio tua, etiamsi proferantur, invicta est? ". Quia nolo humanis documentis, sed divinis oraculis sanctam Ecclesiam demonstrari. Si enim sanctae Scripturae in Africa sola designaverunt Ecclesiam et in paucis Romae Cutzupitanis vel Montensibus et in domo vel patrimonio unius Hispanae mulieris, quidquid de chartis aliis aliud proferatur, non tenent Ecclesiam nisi Donatistae. Si in paucis Mauris provinciae Caesariensis eam sancta Scriptura determinat, ad Rogatistas transeundum est. Si in paucis Tripolitanis et Byzacenis et provincialibus, Maximianistae ad eam pervenerunt. Si in solis orientalibus, inter Arrianos et Eunomianos et Macedonianos et si qui illic alii sunt, requirenda est. Quis autem possit singulas quasque haereses enumerare gentium singularum? Si autem Christi Ecclesia canonicarum Scripturarum divinis et certissimis testimoniis in omnibus gentibus designata est, quidquid attulerint et undecumque recitaverint qui dicunt: Ecce hic est Christus, ecce illic, audiamus potius, si oves eius sumus vocem pastoris nostri dicentis: Nolite credere. Illae quippe singulae in multis gentibus ubi ista est non inveniuntur, haec autem quae ubique est etiam ubi illae sunt invenitur. Ergo in Scripturis sanctis canonicis eam requiramus.

4.7. Totus Christus caput et corpus est. Caput Unigenitus Dei Filius et corpus eius Ecclesia, sponsus et sponsa, duo in carne una. Quicumque de ipso capite a Scripturis sanctis dissentiunt, etiamsi in omnibus locis inveniantur in quibus Ecclesia designata est, non sunt in Ecclesia. Et rursus quicumque de ipso capite Scripturis sanctis consentiunt et unitati Ecclesiae non communicant, non sunt in Ecclesia, quia de Christi corpore, quod est Ecclesia, ab ipsius Christi testificatione dissentiunt. Verbi gratia qui non credunt Christum in carne venisse de virgine Maria ex semine David, quod apertissime Scriptura Dei loquitur, aut non in corpore ipso resurrexisse, in quo crucifixus et sepultus est, etiamsi per omnes terras inveniantur per quas est Ecclesia, non utique sunt in Ecclesia, quia ipsum caput Ecclesiae non tenent, quod est Christus Iesus; nec in aliqua divinarum Scripturarum obscuritate falluntur, sed notissimis et apertissimis earum testimoniis contradicunt. Item quicumque credunt quidem quod Iesus Christus, ita ut dictum est, in carne venerit et in eadem carne, in qua natus et passus est, resurrexerit et ipse sit Filius Dei, Deus apud Deum et cum Patre unum et incommutabile Verbum Patris, per quod facta sunt omnia, sed tamen ab eius corpore, quod est Ecclesia, ita dissentiunt, ut eorum communio non sit cum toto quacumque diffunditur, sed in aliqua parte separata inveniatur, manifestum est eos non esse in catholica Ecclesia. Quapropter quoniam cum Donatistis quaestio nobis est non de capite, sed de corpore, id est non de ipso salvatore Iesu Christo, sed de eius Ecclesia, ipsum caput de quo consentimus ostendat nobis corpus suum de quo dissentimus, ut per eius verba iam dissentire desinamus. Ille est autem unigenitus Filius et Verbum Dei, et ideo nec Prophetae sancti vera loqui potuissent, nisi ab ipsa veritate, quod est Verbum Dei, manifestaretur eis quod dicerent et iuberetur ut dicerent. Proinde prioribus temporibus per Prophetas sonuit Verbum Dei, deinde per se ipsum, cum Verbum caro factum est et habitavit in nobis, deinde per Apostolos quos misit ad se praedicandum, ut esset salus usque ad fines terrae. In his igitur omnibus quaerenda est Ecclesia.

5.8. Sed quoniam multa in alios vel ob aliud dicta in quos volunt et ad quod volunt maledici plerumque convertunt, multa etiam propter exercendas rationales mentes figurate atque obscure posita per aenigmatis imaginem vel ambiguitatis ancipitem sensum fallaci aliquando interpretationi consonare et convenire creduntur, hoc etiam praedico atque propono, ut quaeque aperta et manifesta deligamus; quae si in sanctis Scripturis non invenirentur, nullo modo esset unde aperirentur clausa et illustrarentur obscura. Verbi enim gratia videte, quam facile sit vel nobis in eos dicere vel illis in nos, quod ait Dominus Pharisaeis: Similes estis monumentis dealbatis, quae a foris apparent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia. Sic et vos a foris quidem apparetis hominibus iusti, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate. Haec sive in illos a nobis sive ab eis in nos dicantur, nisi prius probetur manifestissimis documentis, qui sint, qui cum sint iniusti iustos se esse confingant, conviciante magis levitate quam convincente veritate dici quis mediocriter sanus ignoret? Aliter quippe illa Dominus in Pharisaeos dicebat tamquam Dominus, id est cognitor cordis et humanorum omnium secretorum et testis et iudex; nos autem prius debemus invenire et ostendere quid arguamus, ne ipsi potius gravissimo crimine insanae temeritatis arguamur. Sane si ante docuerint nos tales esse, nequaquam recusare debemus talibus sanctarum Scripturarum verbis nos reprehendi atque contundi; item si nos eos tales esse docuerimus, erit similiter in potestate nostra, quibus dominicis increpationibus iam demonstratos convictosque feriamus.

5.9. Sic et illa interim seponenda sunt, quae obscure posita et figurarum velaminibus involuta et secundum nos et secundum illos possunt interpretari. Est quidem acutorum hominum diiudicare atque discernere, quis ea probabilius interpretetur, sed nolumus in has ingeniorum contentiones in ea causa, quae populos tenet, nostram disputationem committere. Nulli nostrum dubium est per arcam Noe salva rerum Gestarum fide, ut deletis peccatoribus domus iusti a diluvio liberaretur, etiam Ecclesiam fuisse figuratam; quae forte humani ingenii coniectura videretur, nisi Petrus apostolus hoc in epistula sua diceret. Sed quod ille ibi non dixit, si quis nostrum dicat, propterea cuncta animalium genera ibi fuisse, quia in omnibus gentibus futura praenuntiabatur Ecclesia, fortasse Donatistis aliud videatur et aliter hoc interpretari velint. Similiter et ipsi aliquid obscure vel ambigue positum si pro sua sententia interpretentur, si nobis pateat aliud inde dicere quod pro nobis sonat, quis erit finis? Nam quidam eorum episcopus cum hic apud Hipponem, sicut audivimus, sermonem in populo faceret, dixit eamdem arcam Noe ideo bituminatam intrinsecus, ne aquam emitteret suam, ideo etiam extrinsecus, ne admitteret alienam. Ad hoc utique valere voluit hanc interpretationem, ne baptismus vel extra Ecclesiam posse exire credatur vel qui extra datus fuerit acceptetur. Visus est aliquid dicere et acclamatum est ab eis, qui libenter audiebant nec diligenter de his quae audierant cogitabant, ut, quod erat facile, adverterent fieri non posse, ut extrinsecus admittat aquam compago lignorum, si non emittit intrinsecus, si autem ab ea parte quae intus est emittit, consequens esse, ut ab ea etiam quae est foris admittat, sed etsi hoc de compacto ligno verum esset quod ille dixit, quis me prohiberet de arca ex utraque parte bituminata, si possem, aliquid aliud dicere, ut incertum esset, quid horum vel quid fortasse aliud tertium res illa significaret? Neque enim absurde dicitur aut non etiam multo probabilius per bitumen, quia violentum gluten et res ferventissima est, significatam esse caritatem. Unde enim dicitur in Psalmo: Agglutinata est anima mea post te, nisi flagrantissima caritate? Quae quoniam praeceptum est ut sit in nobis in invicem et in omnes, ideo et intus et foris arcam bituminatam. Aut certe quia scriptum est: Caritas omnia tolerat, vis ipsa tolerantiae tenax unitatis per bitumen significata est, quo ideo intus et foris arca illita est, quia et intus et foris mali tolerandi sunt, ne pacis compago solvatur. In hac ergo disputatione nostra parcamus talibus interpretationibus et apertum aliquid, quo manifestetur Ecclesia, requiramus.

5.10. Nempe scriptum est in libro Iudicum: Et dixit Gedeon ad Dominum: Quoniam tu salvum facies Israel in manu mea quemadmodum locutus es, ecce ego pono vellus lanae in area, et si factus fuerit ros in vellere, in omnem vero terram siccitas, sciam quoniam salvum facis in manu mea Israel sicut locutus es. Et factum est sic. Et diluculo vigilavit Gedeon in crastinum et expressit vellus, et decucurrit ros de vellere, plena pelvis aquae. Et dixit Gedeon ad Dominum: Non irascatur furor tuus in me, Domine, et loquar adhuc semel et temptabo adhuc semel in vellere: fiat siccitas in vellere tantum, in omnem autem terram fiat ros. Et fecit Deus sic in nocte illa, et facta est siccitas in vellere tantum, super omnem autem terram ros. Non video quid hic aliud figuratum et praenuntiatum sit, nisi ut aream intellegamus orbem terrarum, locum autem velleris populum Israel. Novimus enim illam quondam gentem divini sacramenti gratia tamquam caelesti rore perfusam, cuius muneris per omnes in circuitu gentes, quia eo carebant, tamquam siccitas fuit. Erat autem apud illum populum hoc munus in vellere, hoc est in velamine et quasi nube secreti quia nondum fuerat revelatum. Nunc autem videmus orbem terrarum iam revelato rore saginari per Evangelium Domini nostri Iesu Christi, quod tunc in illo tegmine figurabatur, illam vero gentem amisso sacerdotio quod habebat, quia in Scripturis non intellegit Christum, tamquam in sicco vellere remansisse. Nec in talibus tamen rerum figuris, quamvis non videam quid hic aliud possit intellegi, volo quaeramus Ecclesiam. Prorsus quae alicuius vel talis interpretationis indigent interim seponamus, non quia falsa sunt, quae hoc modo de talibus tamquam involucris interpretando solvuntur, sed quia vel interpretem quaerunt, nolo in eis nostra ingenia comparentur, sed aperta veritas clamet, luceat, in obturatas aures irrumpat, dissimulantium oculos feriat - nemo in eius latebris quaerat falsae suae sententiae locum -, omnem conatum contradicendi confundat, omnem frontem impudentiae elidat.

6.11. O Donatistae, Genesim legite: Per me ipsum iuravi, dicit Dominus: Propter quod fecisti verbum hoc et non pepercisti filio tuo amantissimo propter me, nisi benedicens benedicam te et implendo implebo semen tuum tamquam stellas caeli et tamquam harenam quae secus oram maris est, et hereditate possidebit semen tuum civitates adversariorum, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, quia obaudisti vocem meam. Quid ad haec dicitis? An Iudaeorum nobiscum perversitate contenditis, ut dicatis in solo populo nato ex carne Abrahae intellegendum semen Abrahae? Sed Iudaei Paulum apostolum non legunt in synagogis suis, quem vos legitis in conventiculis vestris. Quid ergo dicat Apostolus audiamus - quaerimus enim iam quemadmodum intellegendum sit semen Abrahae -: Fratres, inquit, secundum hominem dico. Tamen hominis confirmatum testamentum nemo irritum facit aut superordinat. Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius. Non dicit: " Et seminibus ", tamquam in multis, sed tamquam in uno: " Et semini tuo ", quod est Christus. Ecce in quo semine benedicuntur omnes gentes, ecce testamentum Dei, aperite aures: Hominis, inquit, confirmatum testamentum nemo irritum facit aut superordinat. Quare vos irritum facitis testamentum Dei dicendo nec in omnibus gentibus esse completum et perisse iam de gentibus in quibus erat semen Abrahae? Quare superordinatis dicendo in nullis terris heredem permanere Christum, nisi ubi potuerit coheredem habere Donatum? Non invidemus alicui. Legite nobis hoc de Lege, de Prophetis, de Psalmis, de ipso Evangelio, de apostolicis Litteris. Legite et credimus, sicut nos vobis legimus et de Genesi et de Apostolo, quia in semine Abrahae, quod est Christus, benedicuntur omnes gentes.

6.12. Audite hoc idem testamentum ad Isaac etiam filium Abrahae: Facta est autem fames supra terram praeter famem quae ante facta est in tempore Abraham. Abiit autem Isaac ad Abimelech regem Philistinorum in Gerara. Et apparuit illi Dominus et dixit: Noli descendere in Aegyptum, habita autem in terra quam tibi dixero, et habita in terra hac, et ero tecum et benedicam te. Tibi enim et semini tuo dabo omnem terram hanc et statuam ius iurandum meum quod iuravi Abraham patri tuo et ampliabo semen tuum tamquam stellas caeli et dabo tibi et semini tuo omnem terram hanc, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, pro his quae obaudivit Abraham pater tuus vocem meam et servavit praecepta mea et iustitias meas et legitima mea. Respondete ad ista. Semen quippe Abraham hoc idem semen est et Isaac, quod est Christus. Quomodo enim venerit Christus ex tribu Iuda in carne per virginem, quis quoquo modo christianus ignorat?

6.13. Audite hoc idem testamentum ad Iacob: Et exiit Iacob a puteo iurationis et profectus est in Charram. Et devenit in locum et dormivit in loco illo, quoniam solis occasus erat. Et sumpsit lapidem ex lapidibus loci et posuit ad caput suum et dormivit in loco illo. Et visum vidit; et ecce scala stabilita super terram, cuius caput pertingebat ad caelum, et angeli Dei ascendebant et descendebant per illam. Et Dominus incumbebat super illam et dixit: Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui et Deus Isaac, noli timere; terram in qua tu dormis super eam, tibi dabo eam et semini tuo. Et erit semen tuum sicut harena terrae et multiplicabitur supra mare et in africum et in aquilonem et ad orientem; et benedicentur in te omnes tribus terrae et in semine tuo. Et ecce ego sum tecum, custodiens te in omni via quacumque ibis, et reducam te in terram hanc, quia non te derelinquam donec faciam omnia quae tecum locutus sum. Ecce cui promissioni resistitis, ecce quam firmum testamentum irritum facitis! Dicit Dominus: Non te derelinquam donec faciam omnia quae tecum locutus sum, et vos contradicitis, dicentes ut vobis potius credamus quidquid criminis obicitis ignoto et ignaro orbi terrarum, Deo autem dicenti: Non relinquam donec faciam, non credamus.

6.14. Legite nobis de Scripturis canonicis eos tradidisse divinos codices, quos nominatim accusatis. Legite tam aperta quam sunt ista, quae vobis de Genesi legimus. Non a vobis quaerimus quid lapis ille significet, quem Iacob sibi ad caput posuit cum dormiret, quid scala stabilita super terram, cuius caput pertingebat ad caelum, quid angeli Dei ascendentes et descendentes per illam. Requirant ista prudentiores atque doctiores et in populo pacato eloquantur, ubi non obstrepat improba contradictio, de obscuritate sacramenti et aenigmate lectionis armans impudentiam suam. Non desunt corda fidelium, quae commemoret Dominus ex Evangelio, ubi ait, cum vidisset Israelitam, in quo dolus non erat, quia Iacob, qui has vidit scalas, ipse dictus est Israel; non desunt ergo quos inde ipse commemoret Dominus. Ibi quippe ait: Videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes super Filium hominis, id est super semen Abrahae in quo benedicuntur omnes gentes. Sed haec non inculco recusantibus. Ecce quod audite: Erit semen tuum sicut harena terrae et multiplicabitur supra mare et in africum et in aquilonem et in orientem; et benedicentur in te omnes tribus terrae et in semine tuo. Date mihi hanc Ecclesiam, si apud vos est. Ostendite vos communicare omnibus gentibus, quas iam videmus in hoc semine benedici. Date hanc aut furore deposito accipite non a me, sed ab illo ipso in quo benedicuntur omnes gentes. Haec de primo legis libro commemorasse suffecerit; plura innotescent sine impia contentione et cum pia dilectione legentibus.

7.15. Quid in Prophetis? Quam multa et quam manifesta sunt testimonia Ecclesiae per omnes gentes toto terrarum orbe diffusae! Unde pauca commemorabo, plura relinquens otio diligentiae cum Dei timore legentibus. Accipiamus per os Isaiae sancti divina responsa et eius ora tamquam Dei oracula sciscitemur. Sileant humanarum contentionum animosa et perniciosa certamina. Inclinemus aurem verbo Dei, dicat Isaias ubi Ecclesiam sanctam Deo revelante praeviderit, ut in verbis futura dicentis iam nunc praesentia videamus: Repleta est, inquit, universa terra, ut cognoscant Dominum, ut aqua multa operiat mare. Et erit in illa die radix Iesse et qui exurget principum habere in nationes, in eum gentes sperabunt. Radicem Iesse Christum esse ex semine David secundum carnem natum nullus quoquo modo christianus ignorat, et si contentiosus est, cum Apostolo contendat, qui hoc testimonio in litteris suis utitur. Item dicit: Germinabit et florescet Israel et replebitur orbis terrarum fructu eius. Israel nempe filius fuit Isaac, nepos Abraham, cui promissum est quod in semine eius benedicerentur omnes gentes, quod semen Christum interpretatur Apostolus. Venit autem Christus ex semine Abraham per Isaac et per Israel et deinceps, sicut generationes ad ortum Christi pertinentes Evangelista contexit. Qui ergo vult contra disputare, contradicat Evangelio, neget ex semine Israel venisse Christum, ut possit negare quod Isaias dicit: Germinabit et florescet Israel et replebitur orbis terrarum fructu eius. Item dicit: Ego Deus primus et in his quae advenient ego sum. Viderunt gentes et timuerunt fines terrae. Hoc est quod alibi Scriptura dicit: Primus et novissimus, ut sit A et W, quae sunt litterae in signo Christi omnibus notae. Pro eo enim, quod ibi est novissimus, hic positum est: Et in his quae advenient ego sum. Huic ergo manifestationi contradicunt qui nolunt credere, immo qui nolunt iam videre compleri quod sequitur: Viderunt gentes et timuerunt fines terrae. Item paulo post: Iacob puer meus, suscipiam illum. Israel electus, suscepit eum anima mea. Dedi spiritum meum in illum: iudicium gentibus proferet. Non clamabit neque cessabit neque audietur foris vox eius. Harundinem quassatam non confringet et linum fumigans non extinguet, sed cum veritate proferet iudicium. Refulgebit et non confringetur, donec ponat in terra iudicium, et in nomine eius gentes sperabunt. Hoc testimonium de Christo intellegendum et in Evangelio positum est. Qui audet contradicat: qui autem non audet, speret in eum cum gentibus et ab unitate gentium in eum sperantium non recedat aut si recesserat redeat, ne pereat.

7.16. Item dicit Isaias: Et nunc sic dicit Dominus: Qui finxit me in utero servum sibi, ut congregem Iacob et Israel ad eum. Appropinquabo illum et honorabor coram Domino et Deus meus erit mihi virtus. Et dixit mihi: Maximum tibi erit hoc, vocari te puerum meum, ut constituas tribus Iacob et prolem Israel convertas. Et posui te in testamentum generis, in lucem gentium, ut sis salus usque ad fines terrae. Et paulo post: Sic dicit, inquit, Dominus Israel: Tempore aptissimo exaudivi te et in die salutis adiuvi te. Certe ista verba cum commemorasset apostolus Paulus, non nisi in christianis ostendit impleri. Connexuit enim dicens: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Audiamus ergo quid Isaias adiungat: Dedi te, inquit, in testamentum gentium, ut incolas terram et possideas hereditatem deserti. Et interpositis deinde connectit et dicit: Ecce isti a longinquo venient, hi autem ab aquilone et mari, alii autem ex terra Persarum. Exulta, caelum, et in laetitia esto terra. Emittant montes iucunditatem, quoniam misertus est Deus populi sui et humiles populi sui allocutus est. Dixit autem Sion: Dereliquit me Dominus et Deus oblitus est mei. Numquid capiet oblivio mulierem filii sui vel potest fieri ut non misereatur foetus uteri sui? Nunc ecce etsi illam oblivio habebit, me tamen tui nullo modo oblivio capiet, dicit Dominus. Ecce super manus meas descripsi muros tuos, in conspectu etiam meo es in perpetuum et brevi aedificaberis ab his a quibus eversa es. Cum igitur per apostolicam vocem non sinamur hoc de populo Iudaeorum, sed de christianorum intellegere, quid intellecturi sumus in eo, quod ait hoc loco Isaias: Et brevi aedificaberis ab his a quibus eversa es, nisi reges terrae, qui primo persequebantur Ecclesiam, post adiuturos eam tanto ante praedictum? Sed quia multi eorum in suis iniquitatibus morituri erant, adiungit et dicit: Et qui desolaverunt te, discedent a te. Deinde quia omnes gentes adiungerentur Ecclesiae, sequitur et dicit: Circumspice ubique oculis tuis et vide universos. Vivo ego, dicit Dominus. Omnes hos indues te et dispones eos ut ornamentum novae nuptae, quoniam quae deserta fuerunt in te et corrupta et dilapsa, nunc in maxima arctura erunt per eos qui commorantur istic; longe a te efficiantur qui te transvorabant. Dicent enim in aures tuas filii tui quos amiseras: Angustia nobis est in isto loco; facito itaque nobis etiam nunc locum in quo commoremur. Tu vero dices in corde tuo: Quis generavit mihi istos, cum sciam esse me sine filiis et viduam? Quis ergo istos educavit mihi? Ego enim derelicta fui sola, hi autem mihi ubi erant? Sic dicit Dominus: Ecce tollam in nationes manus meas et in insulas signum meum et adducam filios tuos in sinu; filias etiam tuas super umeros portabunt, et erunt reges educatores vestri, quae autem principales sunt nutrices vestrae; super terram declinantes faciem deprecabuntur te et vestigia pedum tuorum elingent, et scies quoniam ego Dominus, nec erubesces. Et paulo post adiungit et dicit: Audite me, audite populus meus, reges quoque intendite mihi, quoniam lex a me prodiet et iudicium meum in lucem gentibus. Appropinquat mature iustitia mea et salutare meum proficiscetur et in brachio meo gentes salvantur. De hoc brachio Scripturas apostolicas consulamus. Cum enim apostolus Paulus de Iudaeorum infidelitate eiusdem prophetae testimonium posuisset, quod eis Christus non fuerit revelatus, hoc posuit: Quis credidit auditui nostro? Et brachium Domini cui revelatum est? Deinde in consequentibus adiungit Isaias et dicit: Erumpant laetitia simul deserta Ierusalem, quoniam misertus est eius et eruit Ierusalem, et patefaciet Dominus brachium suum sanctum in conspectu universarum gentium, et videbunt omnes nationes usque ad ultima terrae salutem quae a Deo est. Quis tam surdus, quis tam demens, quis tam mente caecus his tam evidentibus testimoniis obloquatur, nisi qui nescit quid loquatur?

7.17. Sed ad manifestiora veniamus. Certe sacratissimas nuptias in Scripturis novimus sponsum et sponsam Christum et Ecclesiam. Utrumque describit Isaias, ne forte in eorum aliquo erremus, quod cui acciderit utrumque amittit, quia de hoc coniugio in sacramento dictum est, sicut testatur Apostolus: Erunt duo in carne una. Sic ergo prior ipse describitur. Post multa quae de illo ita dicit Isaias, ut et ipsi ommutescant Iudaei, ne longum sit omnia commemorare, hoc paululum advertite: peccata, inquit, eorum ipse portabit; ideo hereditate possidebit multos et fortium partietur spolia. Propter quod tradita est in mortem anima eius et inter iniquos deputatus est et ipse peccata multorum sustinuit et propter iniquitates nostras traditus est. Haec de Domino nostro Iesu Christo tanto ante praedicta et prophetata fatemini. Hic ergo sponsus ut quid traditus est ad mortem, ut quid inter iniquos deputatus est? Tanta humilitate celsitudinis suae quid egit, quid adquisivit? Quis ita surdus est ut haec non audiat, quis ita obtunsus ut non intellegat, quis ita caecus ut non videat? Ideo, inquit, ipse hereditate possidebit multos et fortium partietur spolia. Propter quod tradita est in mortem anima eius et inter iniquos deputatus est. Quid est, haeretici, quod de paucitate gloriamini, si propterea Dominus noster Iesus Christus traditus est ad mortem, ut hereditate multos possideret? Et qui sunt hi multi vel quam late occupant terram? Quae sequuntur audiamus.

7.18. Praenuntiato sponso et expresso procedat et sponsa in verbis Isaiae. Legamus eam in veritate paginarum sanctarum et agnoscamus in orbe terrarum. Hoc testimonium de sancta Ecclesia praedictum etiam Paulus apostolus posuit; non est quo fugiat contentiosa tergiversatio haereticorum. Laetare, sterilis, inquit, quae non paris, erumpe et exclama quae non parturis, quoniam multi filii desertae magis quam eius quae habet virum. Ubi est, inquam, quod de paucitate gloriamini? Nonne isti sunt multi, de quibus paulo ante dictum est: Ideo ipse hereditate possidebit multos? Nam quae est hereditas eius nisi Ecclesia eius? Multi, inquit, filii desertae magis quam eius quae habet virum, Synagogam scilicet Iudaeorum volens intellegi virum habentem, quoniam acceperat legem. Hinc iam potest diiudicari quod dicimus. Comparent isti multitudinem suam in Afris vel in Africa constitutam cum multitudine Iudaeorum per omnes terras quacumque dispersi sunt, et videant quam sint in illorum comparatione paucissimi. Quomodo ergo de se dictum assignabunt: Multi filii desertae magis quam eius quae habet virum? Rursus comparent multitudinem christianorum per omnes gentes quibus non communicant, et videant quam pauci sint in comparatione omnes Iudaei, et tandem aliquando intellegant in Ecclesia catholica toto orbe diffusa istam prophetiam esse completam: Multi filii desertae magis quam eius quae habet virum. Sed cui habenti virum haec deserta praelata fuerit in multitudine filiorum, sit obscurum, sit in aenigmate; hanc tamen esse Ecclesiam Christi, de qua dictum est: Multi filii desertae magis quam eius quae habet virum, quisquis contradicit, non mihi, sed Apostolo contradicit.

7.19. Unde autem multos filios esset habitura, consequenter adiungit et ait: Dixit enim Dominus: Dilata locum tabernaculi tui et aularum tuarum, fige - noli parcere -, longos fac funiculos tuos et palos tuos confirma, adhuc in dextram et in sinistram extende. Et semen tuum gentes possidebit et civitates desertas inhabitabis. Ne timeas, quoniam praevalebis, neque verearis quod detestabilis fueris. Confusionem aeternam oblivisceris, ignominiae viduitatis tuae non eris memor. Quoniam ego Dominus qui facio te, Dominus nomen illi, et qui liberavit te Deus Israel universae terrae vocabitur. Ecce quo usque iussa est extendere funiculos, donec Deus eius Israel universae terrae vocetur. De illa quippe et ei dicitur alio loco per eundem prophetam: Propter Sion non tacebo et propter Ierusalem non quiescam, donec prodeat sicut lux iustitia mea. Salvatio autem mea sicut facula ardebit et videbunt omnes gentes iustitiam tuam et reges honorem tuum. Et vocabit te nomine tuo novo quod Dominus vocabit illud, et eris corona pulchritudinis in conspectu Domini et diadema regni in manu Dei tui, et iam non vocaberis derelicta et terra tua non vocabitur deserta. Tu enim vocaberis voluntas mea et terra tua orbis terrarum. Quid dici manifestius adhuc exigendum est? Ecce ex uno propheta quam multa, quam clara! et tamen resistitur et contradicitur non cuiquam homini, sed Spiritui Dei et evidentissimae veritati, et tamen ab eis, qui nomine christiano gloriari volunt, gloriae Christi ipsius invidetur, ne ista, quae tanto ante de illo praenuntiata sunt, credantur impleri, cum iam non praenuntiantur, sed ostenduntur, videntur, tenentur. Iam vero si de omnibus Prophetis Ecclesiae praesignatae, quam sicut legimus cernimus, testimonia colligere in hanc unam Epistolam velim, vereor, ne ipse videar iudicare pauca esse quae tam multa sunt, ut ex isto solo Isaia si omnia congregare vellem, modum debiti sermonis excederem.

8.20. Iam ergo pauca de Psalmis audiamus tanto ante cantata et nunc iam compleri cum magno gaudio videamus. Et prius illud ipsum, quod Petilianus in epistula sua quo ore posuerit nescio, audiant et iudicent. Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam fines terrae. Quis enim christianus umquam dubitavit hoc de Christo esse praedictum, aut hanc hereditatem aliud quam Ecclesiam esse intellexit? Et quia bonos et malos intra eadem retia sacramentorum erat habitura: Reges eos, inquit, in virga ferrea, tamquam vas figuli conteres eos. Eadem quippe firma et inflexibili iustitia boni reguntur, mali conteruntur.

8.21. Quis tam devius et absurdus est a divinis eloquiis, qui non ipsum Evangelium recognoscat, dum cantatur ille Psalmus ubi scriptum est: Foderunt manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me, diviserunt sibi vestimenta mea et super vestimentum meum miserunt sortem, quando etiam cum hoc factum Evangelista narraret, huius testimonii memor fuit? Quid autem huius crucis pretio, quid tantae celsitudinis tanta humilitate, quid illo innocentissimo et divino sanguine comparatum est nisi quod illic in consequentibus dicitur: Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae et adorabunt in conspectu eius universae patriae gentium, quoniam Domini est regnum et ipse dominabitur gentium? Nonne Apostolus de praedicatoribus Novi Testamenti dictum exposuit quod scriptum est: In omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum? De quo alio nisi de Christo intellegitur: Deus deorum Dominus locutus est et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum. Ex Sion species decoris eius? Cuius nisi Christi vox est: Dormivi conturbatus? Et unde conturbatus, sequitur et dicit: Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae et lingua eorum machaera acuta. Quorum nisi eorum qui clamaverunt: Crucifige, crucifige? Ut quid hoc totum? Cui bono, cui lucro? Audi quid sequatur: Exaltare super caelos, Deus, et super omnem terram gloria tua. Ecce habes Christum in passione dormisse et resurrectione super caelos ascendisse. Et unde gloria eius super omnem terram, nisi quia Ecclesia eius per omnem terram? In his duabus sententiis brevissimis vos, haeretici, totum quod inter nos agitur interrogo. Exaltare, inquit, super caelos, Deus, et super omnem terram gloria tua: cur Dominum Christum exaltatum super caelos praedicatis et eius gloriae super omnem terram non communicatis?

8.22. Psalmus septuagesimus et primus in Salomonem titulatur. Sed quia ita dicta sunt, quae in illum regem temporalem et postea graviter peccantem convenire non possunt, etiam contra ipsos Iudaeos de Christo esse praedicta invictissime defenduntur. Nullus autem hoc christianus negat; talia enim dicta sunt, de quibus dubitari non possit quod ad Christum pertineant. Ibi etiam dicuntur haec, ubi agnoscatur Ecclesia toto orbe diffusa omnibus etiam regibus Christo subiugatis. Et dominabitur, inquit, a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrae . A flumine utique, ubi eum Spiritus Sanctus in columbae specie et vox de caelo manifestavit. Deinde sequitur: Coram illo decident Aethiopes et inimici eius terram lingent. Reges Tharsis et insulae munera offerent, reges Arabum et Saba dona adducent. Et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient ei. Et paulo post: Et benedicentur in eo omnes tribus terrae, omnes gentes magnificabunt eum. Benedictus Dominus Deus Israel, qui fecit mirabilia solus, et benedictum nomen gloriae eius in aeternum et in saeculum saeculi, et replebitur gloria eius omnis terra. Fiat, fiat. Ite nunc, Donatistae, et clamate: " Non fiat, non fiat ". Vicit vos Dei verbum dicens: Fiat, fiat. Ecce manifestata est in Psalmis Ecclesia toto orbe diffusa, super quam requiescit gloria regis eius. Unde et ipsa regina est sponsa eius, de qua ei dicitur in quadragesimo quarto Psalmo: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumamicta varietate, et ad eam ipsam exhortandam continuo divinus sermo dirigitur: Audi, filia, et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum et domum patris tui, quoniam concupivit rex speciem tuam. Quia ipse est Deus tuus. Attendite, unde coeperit alloqui sponsam Christi divina prophetia: Audi, inquit, filia, et vide. Vos autem nec audire vultis haec praedicta, nec videre completa, et tamen et auditis et videtis inviti. Audite ergo quid paulo post ei dicitur, audite hoc ex pagina divina quomodo praenuntietur et videte in omni terra quomodo compleatur. Pro patribus tuis, inquit, nati sunt tibi filii: constitues eos principes super omnem terram. Quam multa praeteream de hac re testimonia Scripturarum, norunt qui legunt, et ego novi; sed onerare epistulam nolo cui responderi flagito.

9.23. Quid ad haec dicturi sunt, quae commemoravimus ex Lege et Prophetis et Psalmis de Christi Ecclesia quae toto orbe diffunditur, cui malunt repugnare perversi quam communicare correcti? Quid, inquam, dicturi sunt? Utrum haec falsa esse an obscura? Sed falsa esse non audent dicere; premuntur enim mole tantae auctoritatis. Haec ergo cum vera esse fateantur, impleri non posse contendunt; quasi aliud sit prophetiam crimine falsitatis arguere quam dicere quae praenuntiavit non posse compleri; hoc est enim dicere non esse prophetiam, sed potius pseudoprophetiam. Et cum quaeris ab eis, cur haec impleri non possint, respondent: " Quia homines nolunt. Cum arbitrio quippe libero - inquiunt -, homo creatus est, et si vult credit in Christum, si non vult non credit; si vult perseverat in eo quod credit, si non vult non perseverat. Et ideo cum coepisset per orbem terrarum crescere Ecclesia, noluerunt homines perseverare et defecit ex omnibus gentibus christiana religio excepta parte Donati ". Quasi vero nescierit Spiritus Dei futuras hominum voluntates: quis hoc insanissimus dixerit? Cur ergo non hoc potius praenuntiavit, quod de voluntatibus hominum sciebat futurum? Hoc enim modo, quo isti putant haec esse praedicta, quisquis voluerit potest esse propheta, ut, cum ea quae praedixerit impleta non fuerint, respondeat: " Homines noluerunt; libero enim arbitrio christiani sunt ". Hoc modo poterat aliquis prophetare Christum non in cruce passurum, sed gladio moriturum, ut, cum aliter factum esset, responderet: " Quid ego feci? Homines in libero arbitrio constituti noluerunt ei facere quod ego praedixeram, et hoc fecerunt quod ipsi voluerunt ". Iam cui non occurrat, quam multa isto modo poterant prophetari vel etiam possunt a quibuslibet hominibus? Quis enim dubitaverit quod Iudas Christum, si noluisset, non utique tradidisset, et Petrus, si noluisset, ter Dominum non negasset? Sed ideo fuit de istis certa praedictio, quia Deus etiam futuras praevidet voluntates.

10.24. Verumtamen quamquam haec et tardis cordibus pateant, audiamus hinc et ipsius verbi vocem ore propriae carnis expressam. Certe cum post resurrectionem praeberet se etiam contrectandum atque palpandum manibus dubitantium discipulorum et cum accepisset coram illis et manducasset quod ei porrexerant, dixit eis: Isti sunt sermones quos locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quia oportebat adimpleri omnia scripta in Lege Moysi et Prophetis et Psalmis de me. De quo autem nisi de illo scripta sunt, quae nos quoque commemoravimus ex Lege et Prophetis et Psalmis, sicut per singula demonstravi? Cum ergo ipse dicat qui Veritas est: Oportebat adimpleri omnia, quomodo isti negant, nisi quia veritati inimici sunt? Si autem obscura esse adhuc dicunt, et hinc ipsum caput audiamus verissimum demonstratorem corporis sui. Cum enim dixisset: Quia oportebat adimpleri omnia scripta in Lege Moysi et Prophetis et Psalmis de me, tamquam quaereremus, utrum in eo quod dixit de me illic intellegenda esset Ecclesia propter id quod scriptum est: Erunt duo in carne una, ut non solum de capite, verum etiam de corpore certa divina oracula teneremus, sequitur evangelista et dicit: Tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent Scripturas, et dixit illis: Quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis tertia die. Hic ipsum caput ostenditur, quod etiam se manibus discipulorum praebuit contrectandum. Vide quemadmodum de corpore adiungat, quod est Ecclesia, ut nos nec in sponso nec in sponsa errare permittat. Et praedicari, inquit, in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem. Quid hac voce veracius, quid divinius, quid manifestius? Me piget eam commendare verbis meis, et haereticos non pudet eam oppugnare verbis suis.

10.25. Dicant ea testimonia, quae posui de Lege et Prophetis et Psalmis, obscura esse et figurate dicta etiam aliter posse intellegi - quamquam et in eis egerim, quantum potui, ut nec hoc audeant dicere -, sed ecce dicant: numquid et hoc obscure dictum aut aenigmatis velamento inumbratum est, quod ipse Christus dixit: Quia sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere tertia die, et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem? Si obscurum est: Dormivi conturbatus, numquid obscurum est: Quia oportebat Christum pati? Si obscurum est: Exaltare super caelos, Deus, numquid obscurum est: Et resurgere tertia die? Item si obscurum est: Super omnem terram gloria tua, numquid obscurum est: Et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes? Si obscurum est: Deus deorum Dominus locutus est et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum, numquid obscurum est: Praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes? Sic enim terra vocata est a solis ortu usque ad occasum, quemadmodum ipse ait: Non veni vocare iustos, sed peccatores in paenitentiam. Si obscurum est: Ex Sion species decoris eius, numquid obscurum est: Incipientibus ab Ierusalem? Ipsa est enim Sion quae Ierusalem. Sed quid ad me? Dicant ea, quae posui de Lege et Prophetis et Psalmis, non pertinere ad haec verba Domini quae in Evangelio leguntur: non curo, non resisto. Certe tamen nisi in Lege et Prophetis et Psalmis hoc praedictum esset, sive in eis testimoniis quae ipse adhibui sive in aliis, nequaquam dixisset Dominus: Oportet adimpleri omnia quae scripta sunt in Lege Moysi et Prophetis et Psalmis de me, ac deinde aperto eorum sensu, ut intellegerent Scripturas, doceret ea ipsa, quae de illo scripta sunt in Lege et Prophetis et Psalmis, eo modo ut diceret: Quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere tertia die, et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem. Non ego potuerim in Lege et Prophetis et Psalmis haec scripta cognoscere: ibi tamen hoc esse scriptum ille dicit qui Veritas est. Sed etsi haec ibi scripta esse non diceret, procul dubio sufficeret christianis quod Christus ipse dixisset, oportere praedicari in nomine suo paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem. Sed dubitantes discipulos suos, quamvis conspecto et contrectato eius corpore, maiore documento Scripturarum voluit confirmare, quam quod se ipse visibilem atque palpabilem mortalium sensibus admovebat. Teneamus ergo Ecclesiam ex ore Domini designatam, unde coeptura et quousque perventura esset, coeptura scilicet ab Ierusalem et perventura in omnes gentes.

10.26. Hic iam quisquis dixerit Ierusalem non illam visibilem civitatem intellegendam, sed figurate positam, ut spirita liter accipiatur tota Ecclesia aeterna in caelis et ex parte in terris peregrina, potest dicere etiam illud figurate dictum: Quia oportebat Christum pati et resurgere tertia die, quod quisquis dixerit nec quoquo modo christianus habendus est. Sicut ergo illud proprie positum est, ita et quod adiunctum est de omnium gentium Ecclesia incipiente ab Ierusalem. Exposuit enim Dominus haec de se dicta esse in Lege et Prophetis et Psalmis, et utique ipsa expositio non potuit esse figurata; alioquin non esset expositio. Deinde cum Ierusalem figurate posita et spiritaliter intellecta universam Ecclesiam significet, quomodo universa Ecclesia incipit ab universa Ecclesia, tamquam Ierusalem incipiat ab Ierusalem? Manifestum est ergo proprie positum de illa civitate, unde etiam coepisse probatur Ecclesia, etiam atque etiam ipso manifestante et nullam insidiarum latebram calliditati haereticae relinquente. Sic enim sequitur et dicit: Et vos testes horum, et ego mitto promissionem meam super vos; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto. In qua utique civitate sedere eos iussit, quoadusque induerentur virtute ex alto, id est Sancto Spiritu, quem se missurum esse promiserat, ab ea civitate coepturam praedixit Ecclesiam. Si autem non eam putant esse Ierusalem, audiant quod sequitur: Produxit autem illos usque Bethaniam, et levavit manus suas et benedixit illos. Et factum est, cum benedixisset illos, discessit ab eis. Et ipsi reversi sunt cum gaudio magno in Ierusalem, et fuerunt semper in templo laudantes Deum. Ecce ubi ostenditur illa civitas in qua eos sedere iussit, donec induerentur virtute ex alto.

Chapter 1 of 3