Skip to the text

Epistula ad catholicos de secta Donatistarum (De unitate ecclesiae) [doubtful], Capita 11–18

11.27. Et hic quidem quot diebus cum eis fuerit, postea quam se vivum post passionem suam oculis eorum et manibus demonstravit, praetermissum est. Non autem tacetur in Actibus Apostolorum, ubi rursus eadem manifestatione verborum dominicorum futura per orbem terrarum praenuntiatur Ecclesia. Ubi nullus omnino dubitare permittatur, nisi qui de sanctarum Scripturarum fide dubitat, illam esse Ierusalem visibilem civitatem, unde coepit Ecclesia post Domini Iesu Christi resurrectionem et ascensionem, nec aliud eum voluisse ostendere nisi huius terrae loca unde illi daret initium, et quomodo eam per cuncta inde diffunderet. Sic enim scriptum est in Actibus Apostolorum: Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quae coepit Iesus facere et docere, usque in diem quo Apostolos elegit per Spiritum Sanctum, mandans eis praedicare Evangelium; quibus et manifestavit se ipsum post passionem suam in multis signis, per dies quadraginta apparens eis et disputans de regno Dei; et cum conversaretur cum eis, praecepit eis ab Ierosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem eius, quam audistis, inquit, ex ore meo: quia Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem Spiritu Sancto baptizabimini quem et accepturi estis non post multos hos dies. At illi quidem convenientes interrogaverunt eum dicentes: Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israel? Quibus respondens dixit: Non est vestrum scire tempora quae Pater posuit in sua potestate, sed accipietis virtutem Spiritus Sancti supervenientem in vos, et eritis mihi testes in Ierusalem et in tota Iudaea et Samaria et usque in totam terram. Ecce et hic manifestatum est, unde coeptura et quo usque perventura esset Ecclesia.

11.28. Quid ad haec dicunt, qui christianos se superbissime dicunt et Christo apertissime contradicunt? Nos hanc Ecclesiam tenemus, contra istas divinas voces nullas humanas criminationes admittimus. Movet enim nos plurimum, quod Dominus noster, cui non credere sacrilegum et impium est, novissimis verbis suis, quae habuit in terra, haec primitivae Ecclesiae documenta salubria et novissima dereliquit. His enim dictis, mox ascendit in caelum, praemunire voluit aures nostras adversus eos, quos procedentibus temporibus exsurrecturos esse praedixerat et dicturos: Ecce hic est Christus, ecce illic, quibus ne crederemus ammonuit. Nec ulla nobis excusatio est, si crediderimus contra vocem pastoris nostri tam claram, tam apertam, tam manifestam, ut nemo vel obtunsus et tardus corde possit dicere: " Non intellexi ". Quis enim non intellegat: Sic oportebat Christum pati et resurgere tertia die, et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem? Quis non intellegat: Eritis mihi testes in Ierusalem et in tota Iudaea et Samaria et usque in totam terram. His dictis elevatus est, et nubes suscepit eum et viderunt eum euntem in caelum? Quid hoc est, rogo? Cum verba novissima hominis morientis audiuntur ituri ad inferos, nemo eum dicit esse mentitum, et impius iudicatur heres qui forte illa contempserit. Quomodo ergo effugiemus iram Dei, si vel non credentes vel contemnentes reppulerimus verba novissima et unici Filii Dei et nostri Domini ac Salvatoris et ituri in caelum et inde prospecturi quis ea neglegat, quis observet, et inde venturi ut de omnibus iudicet? Habeo manifestissimam vocem pastoris mei commendantis mihi et sine ullis ambagibus exprimentis Ecclesiam. Mihi imputabo, si ab eius grege, quod est ipsa Ecclesia, per verba hominum seduci atque aberrare voluero, cum me praesertim admonuerit dicens: Quae sunt oves meae vocem meam audiunt et sequuntur me. Ecce vox eius clara et aperta. Hac audita qui eum non sequitur, quomodo eius ovem se dicere audebit? Nemo mihi dicat: " O quid dixit Donatus, o quid dixit Parmenianus aut Pontius aut quilibet illorum? ". Quia nec catholicis episcopis consentiendum est, sicubi forte falluntur, ut contra canonicas Dei Scripturas aliquid sentiant. Sed si custodito unitatis et caritatis vinculo in hoc incidunt, fiet in eis quod Apostolus ait: Et si quid aliter sapitis, hoc quoque vobis Deus revelabit. Iam vero istae divinae voces de universa Ecclesia ita manifestae sunt, ut contra eas nisi haeretici animosa perversitate et caeco furore latrare non possint.

11.29. Sed praedictam demonstravimus Ecclesiam in verbo Dei sponso eius, sive per Legem et Prophetas et Psalmos sive per os proprium, ab Ierusalem coepturam et perventuram usque ad terminos orbis terrae. Quomodo autem coeperit ab Ierusalem et in omnes gentes inde diffusa fructificet, in eodem verbo Dei etiam per Apostolos demonstratur, sicut scriptum est in Actibus Apostolorum, quod iam commemoravi, dixisse Dominum: Eritis mihi testes in Ierusalem et in tota Iudaea et Samaria et usque in totam terram. Deinde sequitur: Haec cum dixisset, videntibus illis elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum. Et cum intuerentur in caelum eunte illo, ecce duo viri adstiterunt illis in veste candida, qui et dixerunt: Viri Galilaei, quid statis respicientes in caelum? Iste Iesus, qui assumptus est in caelum a vobis, sic veniet quemadmodum eum vidistis euntem in caelum. Tunc reversi sunt in Ierusalem a monte qui vocatur Elaeon, qui est iuxta Ierosolymam sabbati habens iter. Et cum introissent, ascenderunt in superiora ubi erant inhabitantes, Petrus et Ioannes, Iacobus et Andreas, Philippus et Thomas, Bartholomaeus et Matthaeus, Iacobus Alphaei et Simon zelotes et Iudas Iacobi. Hi omnes erant adservientes unanimes orationi cum mulieribus et Maria quae fuit mater Iesu et fratribus eius. In his autem diebus surgens Petrus in medio discipulorum dixit; erat autem turba hominum circiter centum viginti. Deinde narratur Petro faciente sermonem, quemadmodum Mathias in locum Iudae traditoris Domini subrogatus sit, et post eius ordinationem sequitur Scriptura dicens: Et cum complerentur dies Pentecostes, erant omnes simul in unum; et factus est repente de caelo sonus velut decurrentis Spiritus vehementis et replevit totam domum ubi erant sedentes, et visae sunt illis distributae linguae velut ignis; consedit autem super unumquemque eorum, et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et coeperunt loqui variis linguis prout Spiritus dabat pronuntiare eis. Erant autem inhabitantes in Ierusalem Iudaei viri et religiosi ex omni gente quae est sub caelo; cumque facta esset haec vox, convenit multitudo ac mente confusa est, quia audiebat unusquisque eorum sua lingua loquentes eos. Stupebant autem et mirabantur ad invicem dicentes: nonne omnes hi qui loquuntur Galilaei sunt? Et quomodo nos audivimus unusquisque propriam linguam in qua nati sumus? Parthi et Medi et Elamitae, et qui inhabitant Mesopotamiam Iudaei et Cappadociam, Pontum et Asiam, Phrygiamque et Pamphyliam, Aegyptum et partes Libyae quae sunt ad Cyrenen, et qui advenerant Romani Iudaeique et advenae, Cretenses et Arabes, audiebant loquentes illos suis linguis magnalia Dei. Stupebant autem et haesitabant, ad invicem dicentes; Quidnam vult hoc esse? Alii vero irridebant eos dicentes: Quia musto repleti sunt isti. Stans vero Petrus cum undecim discipulis elevavit vocem suam et locutus est dicens: Viri Iudaei et universi qui habitatis Ierusalem, hoc vobis notum sit et cetera quibus eos exhortabatur ad fidem. Quae cum terminasset, sequitur Scriptura ita narrans: His igitur auditis compuncti sunt corde, dicentes ad Petrum et ad Apostolos: Quid faciemus, viri fratres? Ostendite nobis. Petrus autem dixit ad eos: Paenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini Iesu Christi in remissionem peccatorum, et accipietis gratiam Sancti Spiritus. Nobis est enim promissio et filiis nostris et omnibus qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster. Et aliis quidem verbis plurimis testificabatur eis dicens: Salvamini a generatione prava hac. Illi vero recepto verbo hoc crediderunt et baptizati sunt, et adiectae sunt in illa die animae circiter tria milia. Ecce quemadmodum coeptum est ab Ierusalem, inde itura Ecclesia per omnes linguas, quod etiam praesignatum in eis qui ibidem constituti accepto Spiritu Sancto linguis omnibus sunt locuti.

11.30. Iam per alias gentes quemadmodum ierit, quod etiam ipse Petrus praedixerat ubi ait: Nobis est promissio et filiis nostris et omnibus qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster, deinceps videamus. Narrantur enim consequenter ea quae tunc gesta sunt Ierosolymis usque ad passionem Stephani diaconi, ubi etiam Saulus commemoratur consentiens occisioni eius. Qua completa ita deinde narratur: Facta est autem in illa die persecutio magna in Ecclesia quae erat in Ierosolymis; omnesque dispersi sunt in regionibus Iudaeae et Samariae exceptis Apostolis qui remanserunt Ierosolymis. Videte quemadmodum deinceps impleatur quod per ordinem Dominus dixerat: Eritis mihi testes in Ierusalem et in tota Iudaea et Samaria et usque in totam terram. Iam in Ierusalem factum erat; sequebatur in Iudaea et Samaria, propter quod illi dispersi sunt in regionibus Iudaeae et Samariae. Hoc enim de illis mox dicitur: At illi qui dispersi erant transeuntes per civitates et castella evangelizabant verbum Dei. Quia vero ierant et Apostoli audito quod recepisset Samaria verbum Dei, quando per impositionem manus eorum acceperunt Spiritum Sanctum, ita dicitur de Petro et Ioanne: Petrus autem et Ioannes testificati verbum Domini redibant Ierosolymam, multosque vicos Samaritanorum evangelizabant transeuntes. Deinde narratur de illo eunucho qui rediens ab Ierosolymis a Philippo baptizatus est, et de ipso Philippo dicitur: Angelus autem Domini rapuit Philippum ab eo et amplius non vidit eum eunuchus; ibat autem viam suam gaudens. Philippus autem inventus est venisse in Azotum, unde revertens evangelizabat per omnes civitates, usque dum veniret in Caesaream. Sic ergo invenitur et per Iudaeae et Samariae civitates praedicatum Evangelium. Restabat ergo ut praedicaretur ex ordine etiam per omnes gentes, sicut Dominus dixerat, usque in totam terram. Vocatur ergo Saulus de caelo, fit ex persecutore praedicator et dicit de illo Dominus ad Ananiam: Vade, quoniam vas electionis est mihi, ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israel magnificari; ego enim monstrabo ei quanta patietur propter nomen meum. Iam itaque tenemus Ecclesiam in Ierusalem et per totam Iudaeam et Samariam, unde apertissime paulo post dicitur: Ecclesiae quidem per totam Iudaeam et Galilaeam et Samariam habebant pacem instructae et confirmatae in timore Domini, et consolatione Sancti Spiritus replebantur. Deinde paucis interpositis venitur ad eum locum, ubi Cornelius centurio credidit et cum suis baptizatus est qui omnes gentiles erant incircumcisi. Quod antequam fieret, Petrus vidit in assumptione mentis, cum oraret, caelum apertum et quattuor initiis ligatum vas quoddam tamquam linteum limpidum, in quo omne genus quadrupedum ac ferarum et volucrum caeli. Et facta est vox: " Petre, surge, macta et manduca ". Ait autem Petrus: " Domine, numquam manducavi omne commune et immundum ". Et vox rursus ad eum: " Quae Deus mundavit tu ne communia dixeris ". Quod autem per hoc visum gentes crediturae significatae sint, non opus est ut nos coniciamus; ipse quippe apostolus hoc exponit in illo vase sibi demonstratum. Cum enim ingressus esset domum ubi erat Cornelius et multi convenissent, dixit ad eos: Vos melius scitis quomodo abominandum sit viro Iudaeo iungi aut accedere ad alienigenam; sed mihi Deus ostendit nullum communem aut inquinatum dicere hominem. Ita exposuit illam vocem, quam de animalibus in illo linteo demonstratis audierat: Quae Deus mundavit tu ne communia dixeris. Iam cui non appareat illo vase significatum orbem terrarum cum omnibus gentibus? Unde etiam quattuor initiis erat alligatum propter notissimas quattuor orbis partes Orientem et Occidentem, Austrum et Aquilonem, quas saepissime Scriptura commendat. Iam vero Paulus missus ad gentes quae loca circumierit disseminans verbum Dei et natas confirmans ecclesias, longum est commemorare. Cui Iudaei cum restitissent Antiochiae, ipse et Barnabas dixerunt ad eos: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quoniam reppulistis illud et indignos vos iudicastis vitae aeternae ecce convertimur ad gentes. Sic enim praecepit nobis Dominus: Posui te lumen gentibus, ut sis in salutem usque in extremum terrae. Et sequitur dicens: Audientes autem gentes perceperunt verbum Dei, et crediderunt quotquot erant destinati in vitam aeternam. Ecce et hic commemoratum est testimonium ex propheta Isaia quod et nos posuimus, ut sit salus usque in extremum terrae.

12.31. Ut ergo non commemorem gentes, quae post Apostolorum tempora crediderunt et accesserunt Ecclesiae, illae ipsae solae, quas in sanctis litteris, in Actibus et in Epistolis Apostolorum et in Apocalypsi Ioannis invenimus, quas utrique amplectimur et quibus utrique subdimur, dicant istae nobis quemadmodum Africana seditione perierint. Has enim accepimus non ex conciliis contendentium episcoporum, non ex disputationibus, non ex forensibus vel municipalibus Gestis, sed ex litteris sanctis canonicis. Antiochena Ecclesia, ubi primo appellati sunt discipuli christiani, quomodo potuit Afrorum perire criminibus? Quis tam vehemens africus tam longe potuit ablatam spargere pestilentiam, ubi nec nomina eorum, per quos ortum est vel de quibus ortum est hoc malum, nota esse potuerunt, Athenis, Iconio, Lystris? Quis delevit Ecclesias apostolico labore fundatas? In extremis Epistolae ad Romanos dicit idem Apostolus doctor gentium: Audacius autem scripsi vobis ex parte, tamquam commemorans vos propter gratiam quae data est mihi a Deo, ut minister sim Christi Iesu in gentibus, consecrans Evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium acceptabilis, sanctificata in Spiritu Sancto. Habeo ergo gloriam in Christo Iesu ad Deum; non enim audeo quicquam eorum loqui quorum non perfecerit Christus per me in obedientiam gentium, verbo et opere, in potestate signorum et prodigiorum, in virtute Spiritus Sancti; ita ut ego ab Ierusalem et in circuitu usque in Illyricum repleverim Evangelium Christi. Quaerite, Donatistae, si nescitis, quaerite ab Ierusalem per terrena itinera in circuitu usque in Illyricum quot mansiones sint: si tot Ecclesias computemus, dicite quemadmodum per Africanas contentiones perire potuerunt. Ad Corinthios, ad Ephesios, ad Philippenses, ad Thessalonicenses, ad Colossenses vos solas Apostoli epistulas in lectione, nos autem et epistulas in lectione ac fide et ipsas Ecclesias in communione retinemus. Iam vero Galatia non una Ecclesia est, sed in ea regione innumerabiles. Corinthios autem videte quemadmodum salutaverit: Paulus apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei et Timotheus frater Ecclesiae Dei quae est Corinthi cum sanctis omnibus qui sunt in universa Achaia. Quot putatis esse Ecclesias in universa Achaia? Fortasse ubi sit Achaia nescitis et de tam incognita provincia tanta caecitate iudicatis, ut eam criminibus Afrorum perisse dicatis. Nonne plena sunt florentissimis Ecclesiis omnia loca quae Petrus nominat, Pontus, Cappadocia, Asia et Bithynia? Quid? Ioannes quibus scripsit, Smyrnae, Pergami, Sardis, Thyatirae, Philadelphiae, Laodiciae, quae sunt Ecclesiae - iam enim Ephesum commemoravimus -, dicat mihi aliquis vestrum ubi sint, quantum ab invicem distent. Fortasse modo id quaeritis vel legendo vel audiendo cognoscere. Cognoscite ergo etiam quam longe ab Africa remotae sunt, et dicite nobis, cur eas omnino vobis incognitas et in apostolicis litteris manifestatas tam sacrilega temeritate accusetis et tanta dementia criminibus Afrorum perisse dicatis. Postremo quid de illis in sanctis canonicis Libris scriptum est scio, quid de illis vos dicatis nescio. Certe, sicut nos eas legimus Ecclesias Christi ex codicibus quos et vos veneramini, sic et vos ex codicibus quos et nos veneramur quemadmodum perierint legite nobis. An placet vobis, ut contra ecclesias, quae membra sunt unius Ecclesiae toto orbe diffusae, quas nobis per Scripturas suas Sanctus Spiritus commendavit et tradidit, undelibet prolata quaelibet hominum maledicta credamus? Hoc quidem vobis placet, sed nobis non placet. Quibus autem iustius placeat et vos videtis, sed victi animositate non vultis vinci veritate. Ecce sunt Scripturae Dei, ecce sunt in eis Ecclesiae et universali totius orbis nomine et nominatim designatae et expressae. Quid maiores vestri collegis suis obiecerint nescierunt, quales ea causa iudices habuerit nescierunt: quomodo ergo perierunt? Ecce sunt Scripturae quibus credo, ecce sunt Ecclesiae quibus communico: ubi tibi lego nomina earum, ibi mihi lege crimina earum.

12.32. Si autem aliunde clamas vel recitas, nos post vocem pastoris nostri per ora Prophetarum, per os proprium, per ora Evangelistarum nobis apertissime declaratam vocem vestram non admittimus, non credimus, non accipimus. Quae sunt oves meae, inquit pastor caelestis, vocem meam audiunt et sequuntur me. Vox eius de Ecclesia non est obscura. Quisquis ab eius grege errare non vult, hanc audiat, hanc sequatur. Fidelissimus dispensator eius , Doctor gentium in fide et veritate, quia ipse in eo loquebatur, haec dicit: Miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratia Christi in aliud Evangelium, quod non est aliud; nisi aliqui sunt conturbantes vos et volentes convertere Evangelium Christi. Sed licet si nos aut angelus de caelo vobis evangelizaverit praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit. Sicut praediximus, et nunc iterum dico, si quis vobis evangelizaverit praeterquam quod accepistis, anathema sit. Evangelizata est nobis Ecclesia per totum orbem terrarum futura. Hoc in Lege et Prophetis et Psalmis esse praenuntiatum ipse Dominus testificatus est, qui eam coepturam ab Ierusalem et per omnes gentes permanaturam esse praedixit, testes sibi futuros in Ierusalem et in tota Iudaea et Samaria et usque in totam terram, cum iam in caelum ascenderet, praenuntiavit. Haec verba facta secuta sunt: quomodo coeptum sit ab Ierusalem et deinde processum in Iudaeam et Samariam et inde in totam terram, ubi adhuc crescit Ecclesia, donec usque in finem etiam reliquas gentes ubi adhuc non est obtineat, Scripturis sanctis testibus consequenter ostenditur. Quisquis aliud evangelizaverit, anathema sit.

13.32. Aliud autem evangelizat, qui perisse de cetero mundo Ecclesiam et in parte Donati in sola Africa remansisse dicit. Ergo anathema sit: aut legat mihi hoc in Scripturis sanctis et non sit anathema.

13.33. " Lego ", inquit. " Nam Enoch unus inter omnes homines placuit Deo et translatus est et postea toto mundo aquarum inundatione deleto solus Noe cum coniuge et filiis et nuribus suis in arca meruit liberari ". Adiungunt etiam de Loth, quod solus cum filiabus de Sodomis liberatus sit, de ipso quoque Abraham et Isaac et Iacob, quod pauci fuerint Deo placentes in terra idolis et daemonibus dedita. Postremo iam multiplicato populo Israel, iam temporibus regum in terra promissionis, quae fuerat omnibus duodecim tribubus distributa, commemorant decem tribus divisas et traditas servo Salomonis, duas autem remansisse filio Salomonis ad regnum quod erat Ierusalem. " Sic et nunc - inquiunt - totus mundus apostatavit, nos autem tamquam duae illae tribus in templo Dei, hoc est in Ecclesia, remansimus. Dominum etiam Iesum Christum cum plurimi discipuli sequerentur, septuaginta duobus apostatantibus soli cum illo duodecim remanserunt ". His atque huiusmodi exemplis haeretici suam paucitatem commendare conantur et in sanctis Ecclesiae multitudinem toto orbe diffusam blasphemare non cessant. Sed quaero ab eis, si, quod absit, nollem credere vera esse ista ipsa quae ab eis commemorantur exempla, unde me convincerent. Nonne de Scripturis sanctis, ubi leguntur tanta manifestatione, ut quisquis illas litteras in fidem recipit non possit nisi et ista verissima confiteri? Porro si haec exempla ideo cogerer credere vera esse, quia ibi scripta sunt, ubi non possum dicere falsa esse quae scripta sunt, cur non et ipsi de Ecclesia toto orbe diffusa eisdem Scripturis credunt? Ecce nos illa omnia credimus. Credant et ipsi quod ait Dominus: Praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem, credant quod ascensurus in caelum novissime dixit: Eritis mihi testes in Ierusalem et in tota Iudaea et Samaria et usque in totam terram. Et illa et ista vera esse credantur, et nulla inter nos contentio remanebit, quia nec illis veris ista nec istis veris illa impediuntur. " Et ista - inquiunt - credimus et completa esse confitemur, sed postea orbis terrarum apostatavit et sola remansit Donati communio ". Haec nobis legant, sicut legunt de Enoch, de Noe et de Abraham, Isaac et Iacob et de illis duabus tribubus, quae decem separatis reliquae factae sunt, et de duodecim Apostolis, qui ceteris apostatantibus remanserunt. Et hoc similiter legant, et nihil resistimus. Si autem non ea de Scripturis sanctis legunt, sed suis contentionibus persuadere conantur, credo illa quae in Scripturis sanctis leguntur, non credo ista quae ab haereticis vanis dicuntur. Sed quia se duabus illis tribubus, quae cum Salomonis filio remanserunt, comparandos putant, legant, et eos hoc elegisse paenitebit. Sic enim commemorantur in Scripturis ipsi duo populi: pars quae erat ad Ierusalem Iuda nominatur, illa vero alia, quae cum servo Salomonis in ampliore numero segregata est, Israel vocatur. Legant quae dicant Prophetae de utrisque, quemadmodum peiorem dicant Iudam quam Israel, ita ut iustificatam dicant aversatricem Israel peccatis praevaricatricis Iudae, id est tam gravia esse peccata huius, ut in eius comparatione illa iusta dicenda sit. Nec huius tamen nec illius peccata obfuerunt aliquid iustis, qui et hic et illic fuisse inveniuntur. Nam et in illa parte, quam pro exemplo perditionis ponunt, id est in Israel, fuerunt sancti Prophetae. Ibi erat ille memorabilis Helias, ut de aliis taceam, cui etiam dictum est: Reliqui mihi septem milia virorum qui non curvaverunt genua ante Baal. Ideo nequaquam pars illa populi tamquam haeresis fuisse deputanda est. Deus enim easdem tribus iusserat separari, non ut religio, sed ut regnum divideretur et hoc modo vindicaretur in regnum Iuda. Deus autem numquam iubet schisma vel haeresim fieri. Neque enim quia et in orbe terrarum plerumque regna dividuntur, ideo et unitas christiana dividitur, cum in utraque parte catholica inveniatur Ecclesia.

13.34. Hoc ideo de Iuda et Israel commemorandum arbitratus sum, maxime ut admoneantur isti non obesse iustis in medio impiorum constitutis, quidquid in ipsos populos propter impiorum multitudinem dicitur, ut desinant colligere testimonia, quaecumque sive per prophetas sive per os Domini sive per evangelistas in zizania vel paleam orbis terrarum dicta inveniuntur. Plerumque enim sermo divinus impias turbas Ecclesiae, quae nec in Ecclesia deputantur, tamen propter sacramenta, quae cum sanctis communiter habent, quia inest in eis quaedam forma pietatis cuius virtutem negant, sicut ait Apostolus: Habentes formam pietatis virtutem autem eius abnegantes, sic redarguit, tamquam omnes tales sint et nullus bonus omnino remanserit. Inde quippe admonemur in suo quodam numero eos dici omnes, id est omnes filios gehennae, quo eos Deus pertinere praescivit. Isti ergo vel imperite vel fallaciter agentes colligunt de Scripturis talia, quae vel in malos bonis usque in finem permixtos vel de vastatione prioris populi Iudaeorum dicta reperiuntur, et volunt ea detorquere in Ecclesiam Dei, ut tamquam defecisse ac perisse de toto orbe videatur. Desinant ergo talia proferre, si respondere huic Epistolae volunt. Neque enim nos ita dicimus per totum orbem diffundi Ecclesiam, ut in sacramentis eius solos bonos esse dicamus ac non etiam malos et eos multo plures, ut in eorum comparatione pauci sint, cum per se ipsos ingentem numerum faciant.

14.35. Habemus innumerabilia testimonia et de commixtione malorum cum bonis in eadem communione sacramenti, sicut Iudas ab initio malus inter bonos undecim conversatus est, et de bonorum paucitate propter malorum plurium comparationem et rursus de bonorum multitudine per se ipsam considerata. Ex quibus, ne longum faciam, pauca commemoro. Est in Canticis canticorum, quod de sancta Ecclesia dictum omnis christianus agnoscit: Sicut lilium in medio spinarum, ita proxima mea in medio filiarum. Unde appellat spinas nisi propter malignitatem morum, et easdem unde filias nisi propter communionem sacramentorum? Videt etiam Ezechiel signatos quosdam, ne cum malis pariter interirent, de quibus ei dicitur: Qui gemunt et maerent peccata et iniquitates populi mei quae fiunt in medio eorum. Populum suum non diceret, quem solis illis illaesis perire mox iubet, nisi eum populum qui eius sacramenta gestabat. Dicit et Dominus de superseminatis zizaniis: Sinite utraque crescere usque ad messem, id est triticum et zizania, et ipse interpretatur messem finem esse saeculi, agrum vero, ubi utrumque seminatum est, mundum esse. Oportet itaque usque in finem saeculi crescere utrumque per mundum. Unde iam non permittuntur isti suspicari aut asserere quod dicunt, defecisse omnes bonos de mundo, ut in sola parte Donati remanerent. Conantur enim contra apertissimam sententiam Domini dicentis: Ager est mundus, et: Sinite utraque crescere usque ad messem, et: Messis est finis saeculi. Est alia similitudo apertissima de commixtione bonorum et malorum intra eamdem sacramentorum communionem et conexionem, quam Dominus ipse et ponit et exponit: Simile est, inquit, regnum caelorum sagenae missae in mare, quae congregat omnia genera piscium; cum autem esset impleta, eduxerunt eam ad litus et sedentes elegerunt optimos in vasa sua, malos autem foras miserunt. Sic erit in consummatione saeculi: exient angeli et separabunt malos de medio iustorum et mittent eos in fornacem ignis; ibi erit fletus et stridor dentium. Nulla ergo malorum commixtio terret bonos, ut propterea velint tamquam retia rumpere et a congregatione unitatis exire, ne homines non pertinentes ad regnum caelorum in sacramentorum consortio patiantur, quandoquidem, cum ad litus, id est ad finem saeculi, ventum fuerit, fiet debita separatio non humana temeritate, sed divino iudicio.

14.36. De paucitate autem bonorum ipse Dominus apertissime dicit: Intrate per angustam portam. Quam lata et spatiosa via est quae ducit ad interitum, et multi sunt qui pergunt per illam; quam angusta porta et arta via quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui ingrediuntur per illam. Istos paucos Donatistae se putant esse et ideo dicunt perisse orbem terrarum, se autem in hac paucitate quam laudavit Dominus remansisse. Qui quando comparantur cum eis, longe pauciores Rogatistas aut Maximianistas obicimus qui se ab eis separaverunt, si existimant sibi de paucitate esse gloriandum. Verumtamen hanc paucitatem in comparatione multitudinis malorum esse a Domino commendatam, multitudinem autem bonorum, cum per se ipsa consideratur, non tacuisse Scripturas, legant et videant quam plura testimonia reperiantur. Unde enim ipsum semen Abrahae sicut stellae caeli et sicut arena maris promittitur nisi propter innumeram multitudinem, cum dicat Apostolus ideo dictum esse: In Isaac vocabitur tibi semen, quia non filii carnis, sed filii promissionis deputantur in semen? Unde: Multi filii desertae magis quam eius quae habet virum? Unde: Multi ab Oriente et Occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum; filii autem regni ibunt in tenebras exteriores, hoc est impii Iudaei? Unde dicit Apostolus: Ut mundaret, inquit, nos sibi populum abundantem, aemulatorem bonorum operum? Unde Apocalypsis milia milium dicit esse sanctorum Ecclesiae filiorum? Ecce ipsi dicuntur multi qui dicuntur et pauci. Quare, nisi multi per se ipsos considerati, pauci autem in comparatione iniquorum?

15.37. " De nobis - inquiunt - dictum est: Erunt primi qui erant novissimi. Ad Africam enim Evangelium postmodum venit et ideo nusquam litterarum apostolicarum scriptum est Africam credidisse. De orientalibus autem et ceteris gentibus, quae in sanctis Libris commemorantur fidem recepisse christianam, dictum est: Erunt novissimi qui erant primi, quia recessuri erant a fide ". Nonne ista est haereticorum cavenda calliditas, volentium convertere verba Dei a veritate propter quam dicta sunt ad perversitatem in qua ipsi sunt? Cur enim hoc non potius de Iudaeis intellegimus, qui novissimi facti sunt cum fuissent primi, et de christianis ex gentibus, qui primi facti sunt cum fuissent novissimi? Quem intellectum si aliquo certiore documento probare non possem, sufficere debuit bene iudicanti auditori, quod invenerim exitum in his verbis, unde istos appareat nihil pro se attulisse tamquam certum, ut dubitari non possit, quia, etsi non essent Iudaei et gentes de quibus hoc dictum intellegerem, nonnullae barbarae nationes etiam post Africam crediderunt, unde certum sit Africam in ordine credendi non esse novissimam. Huc accedit, quod ipse Dominus de quibus hoc dixisset exposuit et ora calumniatorum oppilavit. Loquens enim Iudaeis, qui ei dicturi sunt: In plateis nostris docuisti: Cum videritis, inquit, Abraham et Isaac et Iacob et omnes Prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras. Et venient ab Oriente et Occidente et Aquilone et Austro, et accumbent in regno Dei. Et ecce sunt novissimi qui erunt primi, et sunt primi qui erunt novissimi. Hic certe quid contradicatur non invenitur.

15.38. Item dicunt de apostasia orbis terrarum dictum esse quod ait Dominus: Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra? Quod nos intellegimus dictum vel propter ipsam fidei perfectionem, quae ita difficilis est in hominibus, ut in ipsis quoque admirabilibus sanctis, sicut in ipso Moyse, inveniatur aliquid ubi trepidaverint vel trepidare potuerint, vel propter illam iniquorum abundantiam et paucitatem bonorum, de qua satis diximus. Propterea enim tamquam dubitans hoc Dominus dixit. Neque enim ait: " Veniens Filius hominis non inveniet fidem in terra ", sed: Putas inveniet fidem in terra? Cui utique cuncta scienti et praescienti de aliqua re dubitare non convenit, sed illius dubitatio nostram dubitationem figuravit, quia propter multa scandala circa finem saeculi pullulantia hoc erat quandoque infirmitas humana dictura. Unde in Psalmis dicitur: Dormitavit anima mea prae taedio; confirma me in verbis tuis. Quare: Dormitavit anima mea prae taedio, nisi propter illud quod Dominus ait: Quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum? Et quare: Confirma me in verbis tuis, nisi propter id quod sequitur: Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit? Sunt ergo per totum mundum, in quibus quoniam abundat iniquitas, refrigescet caritas multorum, et sunt rursus per totum mundum, qui perseverando usque in finem salvi erunt, quia sinite, inquit, utraque crescere usque ad messem, et: Messis est finis saeculi, ager autem mundus. Cuius humanae infirmitatis est etiam illa vox: Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, quoniam diminutae sunt veritates a filiis hominum. Et inter hos tamen est unum cor et una in Deum anima fidelium clamans: Salvum me fac, Domine. Quia enim sic unus est iste homo qui dicit: Salvum me fac, Domine, ut ex multis constet, paulo post in eodem psalmo dicitur: Propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam, dicit Dominus. Et rursus paulo post plurali numero dicitur: Tu vero servabis nos et custodies nos a generatione hac et in aeternum. Qua generatione, nisi de qua superius dictum est: Defecit sanctus et diminutae sunt veritates a filiis hominum? Sed utrumque hoc genus per totum mundum usque in finem, quia sinite, inquit, utraque crescere usque ad messem, et: Ager est mundus, messis finis saeculi. Ipse enim unus homo, quod est corpus Christi ex multis constans, tamquam Enoch Deo placens transferetur et tamquam Loth de Sodomis et tamquam Noe de diluvio liberabitur. In ipso est miseria inopum et gemitus pauperum, quia eius anima dormitat a taedio, cum se petit confirmari in verbis Dei. In eo autem Psalmo dicit unde sit ipsum taedium: Taedium, inquit, detinuit me a peccatoribus relinquentibus legem tuam. Ipse item clamat, cum eodem taedio cor eius angitur; sed videant unde clamat: A finibus terrae, inquit, ad te exclamavi, dum angeretur cor meum. Ipse persecutionem vere pro iustitia patitur, non solum si tormentis corporalibus patiatur - hoc enim non semper -, sed quod semper, quamdiu transeat iniquitas, patitur cruciatus videlicet cordis, cum eum taedium detinet a peccatoribus relinquentibus legem Dei. Neque enim nullam persecutionem Loth in Sodomis patiebatur, ubi tamen ei habitanti nullus per corporales poenas molestus fuit, sed aspectu et auditu iustus inhabitans animam iustam iniquis aliorum factionibus cruciabat. De hoc dicit Apostolus: Sed et omnes qui volunt pie vivere in Christo persecutionem patientur. De illis autem qui relinquunt legem Dei - de quibus dicit idem ipsum corpus Christi: Vidi insensatos et tabescebam -: Mali autem, inquit, et facinorosi proficient in peius, ipsi errantes et alios in errorem mittentes. Sed utrumque hoc genus per totum mundum usque in finem, quia sinite, inquit, utraque crescere usque ad messem: ager autem est mundus, messis finis saeculi.

15.39. Verumtamen istos miror non attendere quid dicant, cum velut pro se commemorant quod ait Dominus: Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra? quasi Africa non sit terra. Si enim hoc ita dixit tamquam omnino in nullis inventurus fidem, aut de quadam terra dixit et incertum est de qua dixerit, aut de tota terra dixit et non inveniunt quomodo de Africa non dixerit. Sane videant, ne forte consequentibus verbis tales tetigerit quales isti sunt. Cum enim dixisset: Filius hominis putas inveniet fidem in terra? credo quia poterat quibusdam superbis haereticis, qui in aliqua parte terrarum se ab orbis unitate separaverunt, ascendere in cor vana et inflata cogitatio, quod ipsi essent iusti deficientibus et pereuntibus a fide ceteris gentibus per quas Ecclesiae communio dilatatur, continuo secutus evangelista: Dixit autem, inquit, et ad quosdam, qui sibi iusti videbantur et spernebant ceteros, similitudinem istam, et sequitur de illis duobus in templo orantibus, Pharisaeo et publicano, in quibus duobus figurantur superba gloriatio bonorum operum et humilis confessio peccatorum. Desinant ergo isti, si respondere huic epistulae parant, ea testimonia commemorare, quae nos cum ipsis clamamus vel in perditionem Iudaeorum vel in zizania sive paleam sive malos pisces totius mundi, et sicut nos manifestissimis testimoniis asseruimus Ecclesiam toto orbe diffusam, sic et ipsi manifestum aliquid proferant, unde ostendant esse praedictum ceteris gentibus a fide Christi pereuntibus solam Africam remansuram et quocumque episcopi ex Africa mitterentur.

16.40. " Scriptum est - inquiunt - in Canticis canticorum sponsa, id est Ecclesia, dicente ad sponsum: Annuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in meridie ". Hoc est unicum testimonium quod pro se isti resonare arbitrantur, eo quod Africa in meridiana orbis parte sit constituta. Unde primum quaero quomodo Christum interroget Ecclesia, ut annuntiet ei ubi sit Ecclesia; neque enim duae, sed una est. Aut ipsi ostendant, quoniam non negant haec verba Ecclesiam dicere Christo, quae sit Ecclesia quae interrogat et quae sit Ecclesia de qua interrogat. Quaerit enim quo veniat ad sponsum suum et dicit ei: Annuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in meridie. Iam ista Ecclesia est quae loquitur et quaerit, ubi sit Ecclesia in meridie. Neque enim interrogat: Ubi pascis, ubi cubas, et ei respondetur: In meridie, tamquam sponsus respondeat: In meridie pasco, in meridie cubo, sed omnia ista verba ad interrogationem pertinent: Ubi pascis, ubi cubas in meridie? Adhuc enim ipsa dicit: Ne forte fiam sicut operta super greges sodalium tuorum. Iam vero ille respondet: Nisi cognoveris temet ipsam, o decora inter mulieres et cetera. Non ergo his verbis ostenditur in sola parte meridiana esse Ecclesia, sed in aliis mundi partibus constituta. Interrogat fortasse quid ad eius communionem pertineat in meridie, id est ubi sponsus eius pascat et cubet in meridie, quia suos pascit et in suis cubat. Veniunt enim quaedam membra eius, id est boni fideles, ex partibus transmarinis in Africam et, cum audierint esse hic partem Donati, timentes ne incidant in manus alicuius rebaptizatoris, invocant Christum orantes et dicentes: Annuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in meridie, id est qui sint meridies ubi tu pascis et cubas, id est qui habent caritatem et non dividunt unitatem. Et vide quid adiungat: Ne forte fiam velut operta super greges sodalium tuorum, id est ne forte velut latens et incognita et non revelata - hoc est enim operta - fiam non super gregem tuum, sed super greges sodalium tuorum, qui cum primo tecum essent extra colligere voluerunt non tuum gregem, sed suos greges, nec audierunt te dicentem: Qui mecum non colligit spargit; nec quod Petro dixisti: Pasce oves meas, non: " Oves tuas ". Non est autem ista operta, quia non est sub modio sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt - et de illa dictum est: Non potest civitas abscondi super montem constituta -, sed Donatistis velut operta est, qui audiunt tam lucida et manifesta testimonia, quae illam toto orbe demonstrant, et malunt clausis oculis offendere in montem quam in eum ascendere, qui cum esset lapis praecisus de monte sine manibus, crevit et factus est mons ingens et implevit universam terram.

16.41. Potest et alio modo intellegi: Ubi pascis, ubi cubas in meridie. Ipsius enim vox est in Psalmis ex persona Moysi famuli Dei: Dexteram tuam notam fac mihi et eruditos corde in sapientiam; in illis enim meridies dicitur propter ingentem sapientiae lucem et ingentem caritatis ardorem. Unde quemdam cum exhortaretur Spiritus Dei ad bona opera per Prophetam, hoc illi etiam promittit: Et tenebrae tuae sicut meridies erunt. Sed si aliquis mundi locus intellegendus esset quod dictum est in meridie, tamen ipsa verba, sicut dixi, quae omnia unam faciunt interrogationem, nullo modo permitterent quemquam ad suum sensum istam detorquere sententiam; et si tamquam quaerenti, ubi pasceret et ubi cubaret, de terreno loco responderetur: In meridie, non continuo Africam accipere deberemus. Africa enim in parte quidem meridiana mundi est, sed ad africum, non ad austrum, ubi vere meridies est. Ibi enim sol facit medium diem, sub qua caeli plaga potius Aegyptus invenitur. Si ergo sponsus ab sponsa tamquam de loco familiarius dilecto et cubili quodam suo secreto interrogatus responderet esse in meridie, multo probabilius Ecclesia catholica in his membris suis hoc agnosceret, quae sunt in Aegypto in milibus servorum Dei, qui per heremum sancta societate vivunt, perfectionem praecepti evangelici studentes tenere quo dictum est: Vis esse perfectus? Vade vende omnia quae habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelis; et veni, sequere me. Quanto enim melius ibi secretius pascere et cubare, id est requiescere, Filius Dei diceretur quam in turbis inquietis furiosorum Circumcellionum, quod malum Africae proprium est! Nam de Aegypto ita Isaias prophetat: Illo die erit altare Domini in regione Aegyptiorum et titulus ad fines eorum Domino, et erit in signum in aeternum Domino in regione Aegyptiorum, quoniam clamabunt ad Dominum adversus eos qui eis pressuram faciebant, et mittet illis Dominus hominem qui salvos eos faciet, iudicans servabit eos. Et cognitus erit Dominus Aegyptiis, et timebunt Aegyptii Dominum in illo die et facient sacrificia et vota promittent Domino et reddent. Et feriet Dominus Aegyptios plaga et sanabit eos sua misericordia et convertentur ad Dominum et exaudiet illos et sanabit illos. Quid ad haec dicunt? Quare non communicant Ecclesiae quae praedicta est Aegyptiorum? Aut si praefiguratione prophetica Aegyptus mundum significat, quare non communicant Ecclesiae orbis terrarum?

16.42. Proinde perscrutentur Scripturas et contra tam multa testimonia, quibus ostenditur Ecclesia Christi toto terrarum orbe diffundi, vel unum proferant tam certum et tam manifestum quam illa sunt, quo demonstrent Ecclesiam Christi perisse de ceteris gentibus et in sola Africa remansisse tamquam ab alio initio, non ab Ierusalem, sed a Carthagine, ubi primo episcopum contra episcopum levaverunt. Si autem velimus intellegere Donatum principem Tyri, quia Tyria Carthago cognominata est, quae in eum per Ezechielem prophetantur? Ubi eum maxime designat quod ei dicitur: Ostendam tibi quia homo es et non Deus. Isti enim de huius magis quam de Dei nomine gloriantur, et cum solus Deus sine peccato sit et sacerdos ille qui interpellat pro nobis, quia et de ipso dictum est: Qui est super omnia Deus benedictus in saecula, isti Donati imitatores ita se volunt sine peccato videri, ut etiam iustificatores hominum se asserant et suum oleum quod non sit oleum peccatoris. Merito dicitur principi Tyri: Dixisti: Deus sum, es autem homo et non Deus, cui etiam dicitur: Numquid tu melior quam Daniel? Confitetur enim Daniel peccata sua et peccata populi sui, isti autem pertinentes ad principem Tyri ideo se dicunt orantes audiri pro peccatis populi, quia ipsi sine peccato sunt. Merito dicitur principi Tyri: Numquid tu melior quam Daniel? Ecce nos possumus invenire aliquid proprium, et hoc maximum malum a capite Africae, id est a Carthagine, exortum - norunt enim homines quam congruenter Tyrus pro Carthagine accipitur -, et tamen non agimus talibus. Fortassis enim aliquid aliud significet Tyrus: quanto magis meridies, cum et ipsa verba ad alium cogant intellectum!

16.43. Sed quam non permittantur saltem quaerere aliquid, quo probent esse praedictum deficientibus a fide christiana ceteris gentibus in sola Africa Ecclesiam remansuram, attendant illud, quod saepe commemoravi, utraque crescere usque ad messem et agrum esse mundum, messem finem saeculi, non nobis, sed ipso Domino interpretante parabolam suam. Est et aliud evidentissimum quod eis omnino auferat laborem quaerendi, unde probent Ecclesiam mundo perdito ad solos Afros redactam. Potest enim aliquid esse et non inveniri. Non esse autem et inveniri non potest. Desinant ergo quaerere quod invenire non poterunt, non quia occultum est, sed quia non est. Sunt enim adhuc nonnullae gentes in quibus nondum est Evangelium praedicatum; necesse est autem impleri omnia quae de Christo et Ecclesia praedicta sunt. Oportet ergo et in eis praedicari, quod cum impletum fuerit, tunc erit finis.

17.43. Quomodo ergo isti dicunt iam esse completum quod Dominus ait: Praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem, sed postea ceteris deficientibus solam Christo Africam remansisse, cum adhuc illud implendum sit, nondum impletum? Cum autem impletum fuerit, veniet finis. Sic enim Dominus ait: Et praedicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus, et tunc veniet finis. Quomodo ergo, cum adimpleta esset fides omnium gentium, tunc perditio gentium excepta Africa consecuta est quandoquidem ipsa fides omnium gentium nondum adimpleta est?

17.44. Nisi forte hoc restat hominum insaniae, ut dicant non ex illis Ecclesiis, quae fundatae sunt per Apostolorum labores, adimpleri praedicationem Evangelii in omnibus gentibus, sed illis pereuntibus et earum reparationem ex Africa futuram per partem Donati et residuarum gentium acquisitionem. Puto quod ipsi etiam rideant cum hoc audiunt, et tamen nisi hoc dicant, quod erubescunt si dicant, non habent omnino quod dicant. Sed quid ad nos? Nemini invidemus. Hoc nobis legant de Scripturis sanctis, et credimus; hoc, inquam, nobis ex canone divinorum Librorum legant, tot civitates, quae usque ad hodiernum diem baptismum per Apostolos sibi traditum tenuerunt, propter Afrorum sibi incognita crimina perisse a fide Christi et denuo baptizandas esse a parte Donati, atque inde ceteris gentibus, quae nondum audierunt, praedicandum Evangelium. Hoc nobis legant - quid morantur, quid tergiversantur, quid impediunt salutem gentium? - Legant hoc et cum ipsa lectione novos apostolos mittant ad tot gentes rebaptizandas et ad residuas baptizandas.

17.45. Sed plane videant, cum ad Colossenses venerint, quomodo ibi vel legant vel audiant ad eos Epistolam datam, ubi eis dicit Apostolus: Gratias agimus Deo Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis deprecantes, audientes fidem vestram in Christo Iesu et dilectionem quam habetis in omnes sanctos propter spem quae reposita est vobis in caelis, quam ante audistis in verbo veritatis Evangelii quod pervenit in vos, sicut in omni mundo est fructificans et crescens sicut et in vobis, ex qua die audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate. Haec enim verba conveniunt cum Evangelio ubi dictum est: Simile est regnum caelorum homini seminanti bonum semen in agro suo, et postea exponitur ager esse hic mundus. Sicut enim hoc ex quo seminatum est crescere praedictum est usque ad messem, ita et Apostolus dicit: In omni mundo fructificans et crescens sicut et in vobis, ex qua die audistis. Crescit autem usque in finem, quia usque ad messem; messis enim est finis saeculi. Dicent ergo non solum Colossenses ad quos data est, sed etiam ceteri omnes apud quos legitur haec epistula, ubi per apostolicas litteras constat bonum semen esse seminatum et iam tunc crescere et fructificare coepisse: " Quid nobis affertis novi? Numquid iterum seminandum est bonum semen, quando ex quo seminatum est crescit usque ad messem? ". Si dicitis perisse in illis locis quod erat per Apostolos seminatum et ideo esse rursus ex Africa seminandum, respondebitur: " Legite nobis hoc ex divinis oraculis ". Quod profecto legere non potestis, nisi prius ostenderitis falsum esse quod scriptum est: semen illic ante seminatum crescere usque ad messem. Et quia nullo pacto sibi divina eloquia contradicunt, nullo modo in eis invenietis, quod contra hoc tam manifestum recitare possitis. Restat ergo ut non ex divinis Libris, sed ex vobis ista dicatis. Proinde dignissime respondebitur: " Anathema sitis! ". Tenent enim Ecclesiae apostolico labore fundatae, cum quanta cura sibi praedictum sit: Si quis vobis evangelizaverit praeterquam quod accepistis, anathema sit.

18.46. Quoniam igitur in Scripturis sanctis Ecclesia manifeste cognoscitur incipiens ab Ierusalem et per alias gentes crescens, donec omnes occupet usque in finem saeculi, non autem sola frumenta, sed et purgamenta eius commemorantur, prius correcti communicate frumentis, et tunc videbitis, quid in eis zizania vel paleam dicere debeatis. Alioquin et malos bonorum laudibus exornare et bonos malorum criminibus accusare detestando errore cogimini. Nempe in manibus documenta gestamus, quibus probemus maiores vestros, quorum schisma sectamini, et municipalibus Gestis sanctos Libros ignibus tradidisse et ecclesiasticis negare non potuisse, eosdemque inter iudices fuisse illos, qui apud Carthaginem contra Caecilianum et collegas eius absentes sententias contulerunt. Nempe idem leguntur Gestis et municipalibus et ecclesiasticis traditores, qui postea proferuntur a vobis tamquam traditorum absentium damnatores. Nempe Nundinarius illius temporis diaconus vester apud Zenophilum consularem omnes Lucillae nundinas patefecit, quae damnationem Caeciliani emit ab episcopis, qui ei factus fuerat inimicus verum praedicans. Nempe ipsi postea litteras ad imperatorem Constantinum dederunt datisque ab eo, sicut petiverant, disceptatoribus episcopis non consenserunt eosdemque postmodum apud illum tamquam iniquos iudices accusaverunt et ab aliis sibi ad Arelatum datis ad ipsum imperatorem appellaverunt eodemque inter partes audiente calumniatores inventi atque damnati in eadem furoris pertinacia permanserunt. Nempe vos ipsi, qui propterea dicitis christianam sanctitatem de tot gentibus, in quibus Apostoli eam fundatissimam reliquerunt, penitus esse deletam, quia communicaverunt eis, quos vestri maiores septuaginta episcoporum concilio Carthaginiensi damnaverant, nonne illis, quos trecenti decem Bagaiensi concilio cum Maximiano damnastis, modo communicatis? Nonne Praetextatus Assuritanus et in ipso concilio damnatus legitur et Gestis proconsularibus a vobis accusatus et oppugnatus, et tamen in quo damnatus erat honore susceptus et in vestra communione defunctus est? Nonne Felicianus Mustitanus eodem modo, in eadem causa, eodem concilio damnatus ab episcopis, accusatus apud iudices, postea receptus a vobis, nunc vobiscum episcopus vivit? Nonne illi, qui ab istis damnatis baptizati sunt, in eodem baptismo vobis modo communicant? Sed videlicet tot Ecclesiae transmarinae apostolico labore fundatae si communicaverint sacramenta cum eis, quos nec apud se accusatos ipsae damnarunt et ab aliis postea purgatos et absolutos audierunt, amittunt salutem religionemque christianam: pars autem Donati et damnat quos voluerit et in ipsa damnatione sacrilegia schismatis eorum sic exaggerat, ut illis, quos vivos terra sorbuit, comparare non dubitet, et eis rursus cum voluerit in eodem honore susceptis communicat et sancta atque integra perseverat. O regula iuris Numidici, o privilegia Bagaitana! Et baptismus Christi exsufflatur in eis, qui eum in Ecclesiis apostolicis perceperunt, in eis autem, quos " damnati sacrilegi ", sicut in Bagaitano concilio scriptum est, Praetextatus et Felicianus baptizaverunt, parcitur baptismo Christi, non quia baptismus Christi est, sed quia per eos datus est, qui a suis damnatoribus episcopi recedere et ad suos damnatores episcopi redire meruerunt.

18.47. Nempe haec omnia, quae iam diu commemoro, regalibus litteris et ecclesiasticis et municipalibus et proconsularibus Gestis facta recitamus. Tamen, o Donatistae, si vos teneretis Ecclesiam toto orbe diffusam, quae manifestissimis canonicarum Scripturarum testimoniis designata et expressa est, nihil adversus vos omnia ista valere deberent, quia neque vobis paleae crimina praeiudicarent, si vos in ea triticum essetis, nec si vos essetis palea et vestra essent crimina, tritico dominicae segetis aliquid praeiudicaretis, quod ita in agro Domini seminatum est, ut crescat usque ad messem, id est quod ita in mundo seminatum est, ut crescat usque in finem saeculi. Eo ergo modo si forte, quod adhuc nobis numquam probastis, adversus paleam nostram talia documenta gereretis, nos autem adversus vos tanta ista quae commemoravi non haberemus etiam sic nihil frumentis nostris toto orbe diffusis omnino praeiudicaret, quidquid in eorum paleam quamvis verissimum, quamvis manifestissimum, quamvis probatissimum diceretis. Proinde removeantur omnes moratoriae tergiversationes. Quidquid de peccatis hominum falsum obicitur, conveniatur conscientia et non obiciatur; quidquid de peccatis hominum etiam verum obicitur et vel probari non potest, vel cum debuit probari non potuit, non obiciatur; quidquid de peccatis hominum et verum et probatum obicitur, nec tamen ad frumenta quae inter paleam latent, sed ad ipsam paleam, quae in fine separabitur, pertinet, non obiciatur. Haec enim et nos multo copiosius et probabilius obicere possumus, non ea inanitate qua illi, ut in eis causam nostram constituamus, sed ut eis ostendamus non ideo nos nolle talibus fidere, quia non invenimus talia quae dicamus, sed ne tempus rebus necessariis utile in rebus non necessariis conteramus. Quod propterea illi faciunt, quia robusta et firma veritate subnixa documenta, quibus causam suam tueantur, invenire non possunt et volunt videri aliquid dicere, dum tacere erubescunt et inania loqui non erubescunt. Remotis ergo omnibus talibus Ecclesiam suam demonstrent, si possunt, non in sermonibus et rumoribus Afrorum, non in conciliis episcoporum suorum, non in litteris quorumlibet disputatorum, non in signis et prodigiis fallacibus, quia etiam contra ista verbo Domini praeparati et cauti redditi sumus, sed in praescripto Legis, in Prophetarum praedictis, in Psalmorum cantibus, in ipsius unius pastoris vocibus, in evangelistarum praedicationibus et laboribus, hoc est in omnibus canonicis sanctorum Librorum auctoritatibus, nec ita, ut ea colligant et commemorent quae obscure vel ambigue vel figurate dicta sunt, quae quisque sicut voluerit interpretetur secundum sensum suum. Talia enim recte intellegi exponique non possunt, nisi prius ea, quae apertissime dicta sunt, firma fide teneantur.

18.48. Quisquis ergo huic Epistolae respondere se praeparat, ante denuntio, ne mihi dicat: " Illi codices dominicos ignibus tradiderunt, illi simulacris gentium sacrificaverunt, illi nobis iniquissimam persecutionem fecerunt, et vos eis in omnibus consensistis ". Breviter enim respondeo quod saepe respondi: " Aut falsa dicitis aut, si vera sunt, non ad frumenta Christi, sed ad eorum paleam pertinent ista quae dicitis ". Non inde perit Ecclesia, quae ultimo iudicio ventilata istorum omnium separatione purgabitur. Ego ipsam Ecclesiam requiro, ubi sit quae audiendo verba Christi et faciendo aedificat super petram et audiendo et faciendo tolerat eos, qui audiendo et non faciendo aedificant super harenam; ubi sit triticum quod inter zizania crescit usque ad messem, non quid fecerint vel quid faciant ipsa zizania; ubi sit proxima Christi in medio filiarum malarum sicut lilium in medio spinarum, non quid fecerint vel faciant ipsae spinae; ubi sint pisces boni qui, donec ad litus perveniant, tolerant pisces malos pariter irretitos, non quid fecerint vel quid faciant ipsi pisces mali.

Chapter 2 of 3