Epistula ad catholicos de secta Donatistarum (De unitate ecclesiae) [doubtful], Capita 19–25
19.49. Omissis ergo istis morarum tendiculis ostendat Ecclesiam vel in sola Africa perditis tot gentibus retinendam vel ex Africa in omnibus gentibus reparandam atque adimplendam, et sic ostendat, ut non dicat: " Verum est, quia hoc ego dico aut quia hoc dixit ille collega meus aut illi collegae mei aut illi episcopi vel clerici vel laici nostri, aut ideo verum est, quia et illa et illa mirabilia fecit Donatus vel Pontius vel quilibet alius, aut quia homines ad memorias mortuorum nostrorum orant et exaudiuntur, aut quia illa et illa ibi contingunt, aut quia ille frater noster aut illa soror nostra tale visum vigilans vidit vel tale visum dormiens somniavit ". Removeantur ista vel figmenta mendacium hominum vel portenta fallacium spirituum. Aut enim non sunt vera quae dicuntur aut, si haereticorum aliqua mira facta sunt, magis cavere debemus, quod, cum dixisset Dominus quosdam futuros esse fallaces, qui nonnulla signa faciendo etiam electos, si fieri posset, fallerent, adiecit vehementer commendans et ait: Ecce praedixi vobis. Unde et Apostolus admonens: Spiritus autem, inquit, manifeste dicit quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide, intendentes spiritibus seductoribus, doctrinis daemoniorum. Porro si aliquis in haereticorum memoriis orans exauditur, non pro merito loci, sed pro merito desiderii sui recipit sive bonum sive malum. Spiritus enim Domini, sicut scriptum est, replevit orbem terrarum, et: Auris zeli audit omnia, et multi irato Deo exaudiuntur, de qualibus dicit Apostolus: Tradidit illos Deus in concupiscentias cordis illorum, et multis propitius Deus non tribuit quod volunt, ut quod utile est tribuat. Unde idem Apostolus ait de stimulo carnis suae, angelo satanae, quem sibi datum dicit a quo colaphizaretur, ne magnitudine revelationum extolleretur: Propter quod ter Dominum rogavi, ut auferret eum a me. Et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea; virtus in infirmitate perficitur. Nonne legimus ab ipso Domino Deo nonnullos exauditos in excelsis montium Iudaeae, quae tamen excelsa ita displicebant Deo, ut et reges qui ea non everterent culparentur et qui everterent laudarentur? Unde intellegitur magis valere petentis affectum quam petitionis locum. De visis autem fallacibus legant quae scripta sunt, et quia ipse satanas transfigurat se tamquam angelum lucis et quia multos seduxerunt somnia sua, audiant etiam quae narrent pagani de templis et diis suis mirabiliter vel facta vel visa, et tamen dii gentium daemonia, Dominus autem caelos fecit. Exaudiuntur ergo multi et multis modis non solum christiani catholici, sed et pagani et Iudaei et haeretici variis erroribus et superstitionibus dediti. Exaudiuntur autem vel ab spiritibus seductoribus, qui tamen nihil faciunt nisi permittantur, Deo sublimiter atque ineffabiliter iudicante quid cuique tribuendum sit, sive ab ipso Deo vel ad poenam malitiae vel ad solacium miseriae vel ad admonitionem quaerendae salutis aeternae. Ad ipsam vero salutem ac vitam aeternam nemo pervenit nisi qui habet caput Christum. Habere autem caput Christum nemo poterit nisi qui in eius corpore fuerit, quod est Ecclesia, quam sicut ipsum caput in Scripturis sanctis canonicis debemus agnoscere, non in variis hominum rumoribus et opinionibus et factis et dictis et visis inquirere.
19.50. Nemo mihi ergo haec opponat qui mihi respondere paratus est, quia nec ego dico ideo mihi esse credendum communionem Donati non esse Ecclesiam Christi, quia quidam, qui apud eos episcopi fuerunt, divina instrumenta ignibus tradidisse Gestis ecclesiasticis et municipalibus et iudicialibus convincuntur, aut quia in iudicio episcoporum, quod ab imperatore petiverant, causam suam non obtinuerunt, aut quia provocantes ad ipsum imperatorem etiam ab ipso contrariam sibi sententiam meruerunt, aut quia tales sunt apud eos circumcellionum principes, aut quia tanta mala committunt circumcelliones, aut quia sunt apud eos, qui se per abrupta praecipitent vel concremandos ignibus inferant, quos ipsi sibimet accenderunt, aut trucidationem suam etiam invitis hominibus terrendo extorqueant et tot spontaneas et furiosas mortes, ut colantur ab hominibus, appetant, aut quod ad eorum sepulcra ebriosi greges vagorum et vagarum permixta nequitia die noctuque se vino sepeliant flagitiisque corrumpant. Sit ista omnis turba palea eorum nec frumentis praeiudicet, si ipsi Ecclesiam tenent. Sed utrum ipsi Ecclesiam teneant, non nisi de divinarum Scripturarum canonicis Libris ostendant, quia nec nos propterea dicimus nobis credi oportere quod in Ecclesia Christi sumus, quia ipsam quam tenemus commendavit Milevitanus Optatus vel Mediolanensis Ambrosius vel alii innumerabiles nostrae communionis episcopi, aut quia nostrorum collegarum conciliis ipsa praedicata est, aut quia per totum orbem in locis sanctis, quae frequentat nostra communio, tanta mirabilia vel exauditionum vel sanitatum fiunt, ita ut latentia per tot annos corpora martyrum, quod possunt a multis interrogantes audire, Ambrosio fuerint revelata et ad ipsa corpora caecus multorum annorum civitati Mediolanensi notissimus oculos lumenque receperit, aut quia ille somnium vidit et ille in spiritu assumptus audivit, sive ne iret in partem Donati sive ut recederet a parte Donati. Quaecumque talia in catholica fiunt, ideo sunt approbanda. Quia in catholica fiunt, non ideo ipsa catholica manifestatur, quia haec in ea fiunt. Ipse Dominus Iesus cum resurrexisset a mortuis et discipulorum oculis videndum manibusque tangendum suum corpus offerret, ne quid tamen fallaciae se pati arbitrarentur, magis eos testimoniis Legis et Prophetarum et Psalmorum confirmandos esse iudicavit, ostendens ea de se impleta quae fuerant tanto ante praedicta. Sic et Ecclesiam suam commendavit dicens: Praedicari in nomine suo paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem. Hoc in Lege et Prophetis et Psalmis esse scriptum ipse testatus est, hoc eius ore commendatum tenemus. Haec sunt causae nostrae documenta, haec fundamenta, haec firmamenta.
19.51. Legimus in Actibus Apostolorum dictum de quibusdam credentibus, quod quotidie scrutarentur Scripturas, an haec ita se haberent. Quas utique Scripturas nisi canonicas Legis et Prophetarum? Huc accesserunt Evangelia, apostolicae Epistolae, Actus Apostolorum, Apocalypsis Ioannis. Scrutamini haec omnia et eruite aliquid manifestum, quo demonstretis Ecclesiam vel in sola Africa remansisse vel ex Africa futurum esse ut impleatur quod Dominus dicit: Praedicabitur hoc Evangelium in universo orbe in testimonium omnibus gentibus, et tunc veniet finis. Sed aliquid proferte, quod non egeat interprete, nec unde convincamini quod de alia re dictum sit et vos illud ad vestrum sensum detorquere conemini. Videtis enim unicum illud, quod proferre consuestis: Ubi pascis, ubi cubas in meridie, quemadmodum excussis omnibus eiusdem loci verbis longe aliud indicat quam vos putatis, et si hoc sonaret quod vultis, Maximianistae vos in eo vincerent. Magis enim meridies provincia Byzacium Tripolis ubi illi sunt quicumque sunt, quam Numidia, ubi vos praepolletis. Ita ergo ipsi germanius et distinctius possunt de meridie gloriari, ut eos excludere ab hac sententia non possitis, nisi in illis verbis verum sensum et catholicum teneatis, ostendentes eis secundum quattuor angulos orbis terrarum ab austro magis quam ab africo esse meridiem, secundum figuratas autem Scripturarum locutiones perfectam mentis illuminationem fervoremque maximum caritatis vocari meridiem, unde scriptum est: Et tenebrae tuae tamquam meridies erunt. Aliquid ergo proferte quod non contra vos verius interpretetur, sed quod interprete omnino non egeat, sicut non eget interprete: In semine tuo benedicentur omnes gentes, quia semen Abrahae Christum non ego sed Apostolus interpretatur; sicut non eget interprete: Tu enim vocaberis voluntas mea et terra tua orbis terrarum, quia ei dicitur quam nemo christianus nisi Ecclesiam Christi intellegit; sicut non eget interprete: Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae et adorabunt in conspectu eius universae patriae gentium, quoniam ipsius est regnum et ipse dominabitur gentium, quia in eo Psalmo dicitur, ubi passio Domini etiam teste Evangelio declaratur; sicut non eget interprete: Quia oportebat Christum pati et resurgere tertia die, et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem; sicut non eget interprete: Et eritis mihi testes in Ierusalem et in tota Iudaea et Samaria et usque in totam terram - coepisse enim Ecclesiam ab Ierusalem atque inde isse circum Iudaeam et Samariam et ceteras gentes consequentia gesta testantur canonicis firmata documentis -; sicut non eget interprete: Et praedicabitur hoc Evangelium in testimonium omnibus gentibus, et tunc veniet finis - interrogatus enim Dominus de fine huius saeculi cum quaedam initia parturitionum dixisset, ait: Sed nondum est finis; finem autem futurum praedixit post praedicationem Evangelii in universo orbe in omnibus gentibus -; sicut non eget interprete: Sinite utraque crescere usque ad messem, quia, cum egeret interprete, ipse Dominus interpretatus est et ipse exposuit cui nemo contradicere potest, maxime in ea parabola quae ab illo prolata est et ipse ait bonum semen esse filios regni, agrum mundum, messem finem saeculi. Tale aliquid proferte vel unum, quo apertissime Africa declaretur vel in reliquis sola derelicta vel ad principium renovandi et implendi orbis sola servata. Neque enim tot testimoniis commendaretur quod erat cito periturum, et sic taceretur aut quod solum esset relinquendum aut ex quo solo totum esset reparandum et implendum. Si autem non potestis quod tam iuste a vobis flagitamus ostendere, cedite veritati, conticescite, obdormiscite, a furore expergiscimini in salutem.
19.52. An adhuc dicitis: " Si apud vos est Ecclesia, utquid nos ad eius pacem persequendo compellitis? Aut si mali sumus, quid nos quaeritis? Et si zizania sumus, sinite nos crescere usque ad messem "? Quasi nos, quibus modis possumus, aliud agamus nisi ne triticum simul eradicetur, dum ante tempus zizania separantur. Quicumque enim boni in aeternum futuri sunt etsi ante tempus mali sunt, non zizania, sed triticum sunt in praescientia Dei. Sic autem nos accusatis, quare vos quaeramus si mali estis, quasi non in eo perieritis quo mali estis et ideo sitis quaerendi quia peristis, ut perditi quaeramini, quaesiti inveniamini, inventi revocemini sicut illa ovis a pastore, sicut illa drachma a muliere, sicut ille filius qui mortuus erat et revixit, perierat et inventus est. Ille vos enim quaerit, qui in sanctis habitat et imperat ut quaeramini.
20.53. De persecutione autem vestra querela sedabitur, si cogitetis et intellegatis prius non omnem persecutionem esse culpabilem; alioquin non laudabiliter diceretur: Detrahentem proximo suo occulte, hunc persequebar. Nam quotidie videmus et filium de patre tamquam de persecutore suo conqueri et coniugem de marito et servum de domino et colonum de possessore et reum de iudice et militem vel provincialem de duce vel rege, cum illi plerumque ordinatissima potestate sibi homines subditos per terrores levium poenarum a gravioribus malis prohibeant atque compescant, plerumque autem a bona vita et a bonis factis minando et saeviendo deterreant. Sed cum a malo et illicito prohibent, correctores et consultores sunt, cum autem a bono et licito, persecutores et oppressores sunt. Culpantur etiam qui prohibent a malo, si modum peccati modus cohercitionis excedat. Item iure culpandi sunt, qui turbide atque inordinate in eos cohercendos insiliunt, qui nulla sibi lege subiecti sunt.
20.54. Proinde Circumcellionum vestrorum inordinatas licentias et superbas insanias iuste reprehendimus, etiam cum aliquibus pessimis violenti sunt, quia illicita illicite vindicare et ab illicitis illicite deterrere non est bonum. Cum vero et innocentes vel causa incognita vel iniquissimis inimicitiis persequuntur, quis eorum sceleratissima latrocinia non perhorrescat? At vero quod Maximianistarum furorem legibus publicis cohercendum putastis, ut eos per iussa iudicum et exsecutionem officiorum et auxilia civitatum pulsos de basilicis quas tenebant ad considerationem sui sceleris urgeretis, non reprehendimus, nisi quia hoc in eis insectati estis quod ipsi fecistis, immo multo levius quam fecistis. Illi enim adversus partem Donati, vos autem adversus orbem terrarum et adversus eius verba, qui Ecclesiam suam incipientem ab Ierusalem per omnes gentes commendavit, sacrilegae dissensionis altare erexistis. Porro si Maximianistae iussionibus iudicum adversus se impetratis illicite et furiose resistere auderent, nonne ipsi sibi iudicium adquirerent dicente Apostolo: Qui enim resistit potestati Dei ordinationi resistit; qui autem resistunt ipsi sibi iudicium adquirunt. Principes enim non sunt timori bono operi sed malo? Cum ergo eorum malum opus existeret, quod vos per ordinatas potestates cohibere conabamini, si vellent illi pro ipso malo opere suo peiore opere legibus adversari, numquid a vobis et non a se ipsis, quidquid eis mali accideret, paterentur? Quemadmodum quicumque voluisset dicere blasphemiam in Deum Sidrac Misac Abdenago et secundum edictum regis cum domo sua disperderetur, numquid hoc ab ipsis tribus viris, quibus de igne liberatis rex commotus illud edixerat, aut vero etiam ab ipso rege, ac non potius a se ipsis illa digna mala paterentur? Si etiam quadraginta illi Iudaei, qui Paulum interficere coniuraverant, in armatos, a quibus ordinata tuitione idem Paulus deducebatur, irruissent, numquid eos Paulus ac non se ipsi potestatibus resistendo peremissent?
20.55. Quapropter et vos sine tumultu animi, sine turbulenta contentione, sine amaritudine odiorum considerate diligenter ea, quae contra vos reges nostrae communionis constituunt, qua causa patiamini, et si vos in Ecclesia Christi esse inveneritis, gaudete et exsultate, quia merces vestra multa est in caelis. Vos enim tamquam martyres coronamini, illi autem tamquam persecutores martyrum iudicantur. Si autem vos contra Ecclesiam Christi altare erexisse et a christiana unitate, quae toto orbe diffunditur, sacrilego schismate separatos esse et corpori Christi, quod est Ecclesia toto orbe diffusa, et rebaptizando et blasphemando et quantum potestis oppugnando adversari sancta et canonica Scriptura convincit, vos impii atque sacrilegi, illi autem, qui vos pro tanto scelere tam leviter damnorum admonitionibus vel locorum vel honorum vel pecuniae privatione deterrendos cohercendosque decernunt, ut cogitantes quare ista patiamini sacrilegium vestrum cognitum fugiatis et ab aeterna damnatione liberemini, et rectores diligentissimi et consultores piissimi deputantur. Hanc vobis dilectionem debent christiani catholici imperatores, ut sacrilegia vestra et propter christianam mansuetudinem non pro merito punienda decernant et propter christianam sollicitudinem non omnino impunita dimittant. Hoc in eis Deus operatur, cuius misericordiam etiam in his molestiis de quibus conquerimini non vultis agnoscere. Nos autem, quantum in nobis est, quantum Dominus donat atque permittit, nec ipsas leges lenissimae cohercitionis adversus vos movemus, nisi ut ecclesia catholica propter infirmorum fragilitatem, ut eis liceat sine timore eligere quid teneant vel sequantur, a vestris terroribus libera praestetur, ut, si aliquid vestri in nostros violenter fecerint, tunc vos, quos tamquam obsides in fundis et in civitatibus habemus, non qualia vestri faciunt patiamini, sed per ordinata iudicia subiecti legibus damno pecuniario vapuletis. Quod si vobis grave videtur, vestri vobis parcant et quiescant; si autem in vos non quiescendo illi saeviunt qui vel sub vobis vel vobiscum sunt, quid de nobis conqueramini non habetis, qui in vestra vel vestrorum potestate posuimus, ut etiam sectantes haeresem vestram nulla damna patiamini, si nullas catholica sive a vobis sive a vestris violentias patiatur. Quodsi aliquae factae fuerint vobis invitis et compescere non valentibus, misericorditer ipsis damnis et iuste admonemini, quales habeatis a quibus vos contaminari non putatis, atque hinc intellegere cogimini, quam inanes calumnias Ecclesiae Christi toto orbe diffusae faciatis, neque iam nobis obiciatis quod persequimur vos, sed vestris potius, si et nos suis violentiis infestari et vos publicis legibus malunt conteri quam se a solito furore sedari. Si quid sane a nostris christianae caritatis modum votumque non custodientibus odiose et perniciose patimini, non esse illos nostros cito dixerim, sed aut futuros si se correxerint, aut in fine separandos si in malitia perdurarint; nos tamen nec propter pisces malos retia rumpimus nec propter vasa in contumeliam facta domum magnam deserimus. Quodsi vos quoque illos, a quibus talia catholica patitur, non esse vestros eadem regula dicitis, probate animum vestrum, corrigite errorem, amplectimini unitatem spiritus in vinculo pacis. Nam si nec vos illi contaminant nec nos isti, non nobis invicem alienis criminibus calumniemur: in una caritate frumenta crescamus, simul usque ad ventilabrum paleam toleremus.
20.56. Quamobrem si nullo interprete indigent canonicarum Scripturarum testimonia, quae commendant Ecclesiam in totius orbis communione consistere, et separationi vestrae in Africa constitutae ex eisdem Libris nulla talia potestis invenire suffragia, nec iuste de persecutionibus conquerimini, quas graviores ipsa perpetitur quo latius diffunditur, ac fide et spe et caritate omnia tolerat non tantum talia, qualia vestri circumcelliones et eorum similes ubi possunt membris eius infligunt, sed omnia variarum iniquitatum scandala per universum mundum scatentia, de quibus Dominus exclamavit: Vae mundo ab scandalis. Gravius enim persequitur filius patrem male vivendo quam pater filium castigando, et gravius ancilla Sarram persecuta est per iniquam superbiam quam eam Sarra per debitam disciplinam, et gravius Dominum persequebantur propter quos dictum est: Zelus domus tuae comedit me quam eos ipse, cum eorum mensas evertit et eos flagello de templo expulit.
21.57. Quid habetis amplius quod dicatis? An illud ultimum vestrum iam placet in medium proferamus? " Ecce - inquiunt - vos tenetis Ecclesiam. Quomodo nos suscipitis, si ad vos transire voluerimus? ". Breviter respondeo: " Sic vos suscipimus, quomodo suscipit Ecclesia quam in sanctis Libris canonicis invenimus ". Deposita quippe animositate contradicendi, qua tument omnes qui veritate Dei vinci nolunt et sua perversitate vincuntur, facile potestis intellegere et in bonis esse et in malis sacramenta divina, sed in illis ad salutem, in illis ad damnationem; et cum tantum distet inter eos qui haec digne indigneque tractaverint, ipsa tamen eadem sunt illis ad praemium valentia, illis ad iudicium.
21.58. Quapropter quando plures quam Ioannes Dominus baptizabat, sicut in Evangelio scriptum est, ubi subiecit evangelista: Quamvis ipse non baptizabat sed discipuli eius, cum tantum distaret inter Petrum et Iudam, nihil tamen distabat inter baptismum qui dabatur per Petrum et qui dabatur per Iudam. Illud enim quod per eos dabatur unum erat, cum ipsi non essent unum, et illud Christi erat, illorum autem unus ad membra Christi, alter ad partem diaboli pertinebat. Cum vero Ioannes Baptista et Paulus apostolus unum essent, quia uterque sponsi amicus erat, tamen, quia non erat unus baptismus qui dabatur a Ioanne et qui dabatur a Paulo, iussit Paulus Christi baptismo baptizari eos, qui baptismo Ioannis fuerant baptizati. Itaque ille baptismus Ioannis dictus est, qui autem per Paulum datus est non est dictus baptismus Pauli, sed: Iussit eos, inquit, baptizari in Christo. Ecce unum sunt Ioannes et Paulus, et non unum dant; ecce non sunt unum Petrus et Iudas, et unum dant; at vero Petrus et Paulus et unum sunt et unum dant. Abraham et Cornelius ex fide iustificati unum sunt, et non unum sacramentum acceperunt, itemque Cornelius et Simon magus non sunt unum, et unum sacramentum acceperunt; at vero Cornelius et ille spado, quem Philippus in itinere baptizavit, et unum sunt et unum sacramentum acceperunt. Cum ergo unum est sacramentum, nec diversi datores nec diversi perceptores faciunt, ut non sit unum quod unum est.
21.59. Isti autem, dum volunt hominum esse quod Christi est, res falsissimas et absurdissimas persuadere conantur, ut prope tot sint baptismi quot homines per quos dantur. Itaque illud, quod Dominus ait de homine et opere hominis: Arbor bona bonos fructus facit et arbor mala malos fructus facit, isti ad hoc detorquere conantur, ut a bono baptizatus bonus sit et a malo baptizatus malus sit. Unde sequitur eos, etiamsi nolint, ut a meliore baptizatus melior sit et ab inferiore baptizatus inferior sit. Ex quo fit ut illi, quos ante Domini passionem non ipse Iesus baptizabat, sed discipuli eius, multo sanctius nascerentur, si ab ipso baptizarentur. Quis enim vel cogitare possit, quantum intererat inter ipsum et discipulos eius a quibus baptizabantur? Ergo invidit eis sanctiorem generationem, quos a discipulis suis sese hic constituto maluit baptizari? Quod utique quisquis credit insanus est. Quid ergo Dominus eo ipso demonstrare dignatus est nisi suum esse quod daretur, per quemlibet daretur, et se baptizare, de quo amicus ille sponsi dixerat: Hic est qui baptizat, per cuiuslibet manus ministri baptizaretur qui credidisset in eum? Dicit etiam Paulus: Gratias Deo quod neminem vestrum baptizavi nisi Crispum et Gaium, ne quis dicat quod in nomine meo baptizavi. Et iste ergo credatur invidisse hominibus meliorem sanctificationem, si, quanto melior erat, tanto melius poterant baptizari qui ab illo baptizarentur? Immo vero ad hoc ipsum vigilavit cautissimi et fidelissimi dispensatoris intentio, ne quisquam ideo sanctius se baptizatum putaret, quod a ministro sanctiore baptizaretur, et quod Domini erat servo tribueret.
21.60. Cum igitur boni et mali dent et accipiant baptismi sacramentum nec regenerati spiritaliter in corpus et membra Christi coaedificentur nisi boni, profecto in bonis est illa Ecclesia cui dicitur: Sicut lilium in medio spinarum, ita proxima mea in medio filiarum. In his est enim qui aedificant super petram, id est qui audiunt verba Christi et faciunt, quia et Petro confitenti se Christum Filium Dei sic ait: Et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Non est ergo in eis qui aedificant super harenam, id est qui audiunt verba Christi et non faciunt. Ipse enim dixit: Qui audit verba mea haec et facit ea, similabo eum viro sapienti, qui aedificat domum suam super petram, et ibidem paulo post: Qui audit, inquit, verba mea haec et non facit ea, similabo eum viro stulto, qui aedificat domum suam super harenam. Qui ergo compage caritatis incorporati sunt aedificio super petram constituto et lilio inter spinas candenti, ipsi utique possidebunt regnum Dei; qui autem super harenam aedificant vel in spinis deputantur, quis dubitaverit quod regnum Dei non possidebunt? Nihil utique talibus prodest baptismi sacramentum, nec tamen propter eorum instabile fundamentum sterilemque malitiam etiam sacramento quod habent ulla iniuria facienda est.
22.61. Proinde in illo loco ex Epistola Pauli apostoli, quam scripsit ad Galatas, sine studio contentionis advertite, quam recte fiat, ut haereticum corrigentes errorem, si sacramentum hoc habent quod habere debuerunt, illud accipiant quod eis deerat, non improbetur et blasphemetur quod inerat: Manifesta, inquit, sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, luxuriae, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, comessationes et his similia, quae praedico vobis sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum Dei non possidebunt. Omnes itaque isti non sunt in lilio nec super petram; inter hos autem et haeretici positi sunt. Cur ergo vos, ut omittam cetera, non baptizatis post ebriosos, luxuriosos, invidos, qui regnum Dei non possidebunt et ideo in petra non sunt et, quia in petra non sunt, procul dubio in Ecclesia non deputantur, quia super hanc petram, inquit, aedificabo Ecclesiam meam, et nos vultis ut baptizemus post haereticos, qui inter easdem spinas regnum Dei non possessuras enumerati sunt et quibus similiter sacramenta insunt, quando eadem sunt; sed non prosunt, quia, cum illa recta sint, ipsi perversi sunt?
22.62. Haec sine pertinacia considerantes atque cogitantes facile potestis intellegere id in quoque corrigendum esse quod pravum est, quod autem rectum est approbandum, et hoc dandum esse quod deerit, quod autem inerit agnoscendum. Veniens itaque haereticus, ut catholicus fiat, errorem corrigat proprium, non Christi violet sacramentum, accipiat vinculum pacis quod non habebat, sine quo illi prodesse non poterat baptisma quod habebat; utrumque enim necessarium est ad regnum Dei adipiscendum, et baptismus et iustitia. Et in contemptore quidem baptismi Christi non potest esse iustitia, baptismus autem et in eo qui iustitiam non habet potest esse, sed non potest prodesse. Sicut enim Veritas dixit: Si quis non renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum caelorum, ita eadem Veritas dixit: Nisi abundaverit iustitia vestra super scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum, ut non baptismus solus, sed etiam iustitia perducat ad regnum, cui autem vel utrumque vel unum defuerit, illuc pervenire non possit. Quapropter cum dicatur haereticis: " Iustitia vobis deest, quam sine caritate ac vinculo pacis habere nullus potest ", cumque et ipsi fateantur multos baptismum habere et iustitiam non habere et, si non fateantur, eos convincat Scriptura divina, miror quomodo putent, cum eos habentes non suum sed Christi baptismum iterum nolumus baptizare, ita nos agere, ac si eis iam nihil deesse iudicemus, et, quia baptismus eis in Catholica non datur quem habere inveniuntur, nihil se illic accipere arbitrentur, ubi hoc accipiunt, sine quo illud quod habent eis ad perniciem valeat, non ad salutem. Quod si nolunt intellegere, sufficit nobis quod eam tenemus Ecclesiam, quae manifestissimis sanctarum et canonicarum Scripturarum testimoniis demonstratur.
22.63. Dicat mihi nunc haereticus: " Quomodo me suscipis? ", cito respondeo: Sicut suscipit Ecclesia, cui Christus perhibet testimonium. Numquid tu melius potes nosse, quomodo suscipiendus sis, quam Salvator noster, medicus vulneris tui? Hic forte dicis: "Lege mihi ergo quemadmodum Christus suscipi iusserit eos, qui ab haereticis transire ad Ecclesiam volunt ". Hoc aperte atque evidenter nec ego lego nec tu. Si enim haereticus esset Ioannes et in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti baptizaret, post cuius baptismum iussit Paulus homines baptizari, tu obtineres quod dicis ita, ut contra quid dicerem non haberem. Rursus si Petrus in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ab haereticis baptizatus fuisset, cui Dominus ait: Qui lotus est semel non habet necessitatem iterum lavandi, ego obtinerem quod dico ita, ut tu contra quid diceres non haberes. Nunc vero cum in Scripturis non inveniamus aliquos ad Ecclesiam transisse ab haereticis et sicut ego dico aut sicut tu dicis esse susceptos, puto si aliquis sapiens exstitisset, cui Dominus Christus testimonium perhiberet, et de hac quaestione consuleretur a nobis, nullo modo dubitare deberemus id facere quod ille dixisset, ne non tam ipsi quam Domino Christo, cuius testimonio commendabatur, repugnare iudicaremur. Perhibet autem testimonium Christus Ecclesiae suae. Ecce Evangelium lege ubi ait: Oportebat Christum pati et resurgere tertia die, et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem. Quomodo ergo suscipit ista Ecclesia per omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem, remotis omnibus ambagibus et tergiversationibus sic suscipiendus es. Quod si non vis, non mihi aut cuiquam hominum, qui te vult ita suscipere, sed ipsi Salvatori contra salutem tuam perniciosissime reluctaris, qui te sic suscipiendum esse non vis credere quemadmodum suscipit illa Ecclesia, quam testimonio suo commendat ille, cui fateris nefarium esse non credere.
23.64. " At enim dixit Ieremias: Facta est mihi aqua mendax non habens fidem ". Non de hac aqua dixit quam putas; lege diligenter. Ipsam enim mendacium hominum multitudinem dixit aquam mendacem more prophetico, sicut figurate loqui solent, sicut in Apocalypsi populos aquarum nomine novimus appellatos. Nam sic ait Ieremias: Ut quid qui contristant me praevalent? Plaga mea valida est: unde sanabor? Facta est mihi ut aqua mendax non habens fidem. Plagam suam dixit sibi factam ut aquam mendacem, eamdem vero plagam suam eos appellavit qui se contristabant. Quod enim ait: Qui contristant me, hoc dixit postea: Plaga mea, et quod supra dixit: Praevalent, hoc postea dixit: Valida est.
23.65. Sic et illic facitis ubi scriptum est: Ab aqua aliena abstine te et de fonte alieno ne biberis. Putatis enim de baptismo dictum qui est apud haereticos, ut ideo sit aqua aliena, quia haeretici regnum Dei non possidebunt. Quasi non ita sit et apud ebriosos et apud invidos et ceteros huiusmodi, de quibus pariter dictum est: Regnum Dei non possidebunt; et tamen in omnibus talibus, si secundum Evangelium baptizati sunt, Christi est baptismus, non ipsorum. Unde aqua illa non est aliena, cum ipsi alieni sint quibus dicturus est: Non novi vos. Cur non ergo potius intellegam aquam alienam et fontem alienum doctrinam esse maligni spiritus, qua decipiuntur et seducuntur alienati a Deo per ignorantiam, quae est in illis propter caecitatem cordis eorum, hoc expressius commendante Apostolo: Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide, attendentes spiritibus seductoribus, doctrinis daemoniorum? Haec est aqua aliena et fons alienus. Si enim aqua in bono intellegitur et Spiritus Sanctus, cur non aqua in malo intellegatur et spiritus malignus? Non enim semper, ubi aquam nominat Scriptura, hoc visibile baptismi sacramentum vult intellegi, sed aliquando ipsum, aliquando aliud. Iam enim hoc visibili baptismo etiam alios discipuli Domini baptizaverant, antequam veniret in eos secundum eius promissionem Spiritus Sanctus, de quo tamen idem Iesus dicit: Si quis sitit, veniat et bibat. Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina aquae vivae fluent de ventre eius. Et sequitur Evangelista et exponit unde sit dictum: Hoc autem, inquit, dicebat de Spiritu quem accepturi erant hi qui in eum erant credituri; Spiritus enim nondum erat datus, quia Iesus nondum fuerat clarificatus. Ecce aquam dicit Spiritum qui nondum erat datus, cum iam aqua illa baptismi multis fuisset data.
23.66. Unde et illud, quod similiter non intellegitis, quod scriptum est: Bibe aquam de tuis vasis et de puteorum tuorum fontibus, et fons aquae tuae sit tibi proprius et nemo alienus communicet tibi, et non superfluant tibi aquae foras, et in plateis tuis discurrant aquae tuae, non visibilem baptismum, quem possunt habere et alieni, id est qui regnum Dei non possidebunt, sed hoc donum commendat Spiritus Sancti, quod proprium est eorum tantum, qui regnabunt cum Christo in aeternum, quoniam caritas Dei, sicut dicit Apostolus, diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis. Ipsa enim latitudo cordis quam caritas facit, unde illam diffusam dicit et unde ad Corinthios ita loquitur: Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est, platearum nomine significata est.
23.67. Quod ergo aperte audimus: Nolite omni spiritui credere, sed probate spiritum qui ex Deo est, hoc figurate audimus: Ab aqua aliena abstine te et de fonte alieno ne biberis. Et quod aperte audimus: Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis, hoc figurate audimus: Fons aquae tuae sit tibi proprius et nemo alienus communicet tibi. Multa enim munera Dei possunt habere et alieni, non solum ista communia cum lapidibus et arboribus, sicuti est esse et vigere, nec solum communia cum pecoribus, sicuti spirare, sentire, sed etiam maiora iam hominum propria, sicuti est ratio, locutio, artes utiles innumerabiles et alia multa. Ipsa etiam quae domui Dei data sunt nonnulla ex eis habent alieni, id est non possessuri regnum Dei, quibus in fine dicetur: Non novi vos, etiam cum dixerint: In nomine tuo prophetavimus et virtutes multas fecimus. Quia etsi habeam, inquit, prophetiam et sciam omnia sacramenta et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum. Hoc est ergo donum Spiritus Sancti proprium sanctorum, unde nemo communicat alienus. Hoc deest omnibus malignis et gehennae filiis, etiamsi Christi baptismo baptizentur, sicut Simon fuerat baptizatus. Hoc deest etiam haereticis; hoc accipiunt, cum correcti veniunt et unitatis vinculum sinceriter amplectuntur. Quod si non acciperent, etiam habentes baptismum Christi, non erant possessuri regnum Christi, quia non introierant ad fontem illum proprium aquarum discurrentium in plateis sanctorum et foras non excurrentium, quo fonte caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis. Desinite itaque illa testimonia commemorare, quae aut non intellegitis aut pro nobis contra vos esse intellegitis. Quod si ambigue posita et pro nobis et pro vobis possent interpretari, nihil utique adiuvarent causam vestram, quia et nos, si talibus uti vellemus, innumerabilibus uteremur, quae causam nostram nihil similiter adiuvarent. Sed plane talia malam causam vel moras faciendo sustentant.
24.68. " Ecce - inquiunt - de corpore Domini aqua profluxit ". Et quid te hoc adiuvat, o haeretice? " Multum - inquit - Baptisma enim significat non esse nisi in corpore Domini, id est in Ecclesia ". Melius diceres: De corpore Domini, hoc est de Ecclesia, etiamsi iam constet, quod adhuc forte diligentius requirendum est, aqua illa baptismum esse significatum. Nam et nos baptismum quem habetis de corpore Domini esse dicimus, hoc est de Ecclesia, quamvis in ea ipsi non sitis, sicut omnes qui non aedificant super petram, sed super harenam. Quare tamen non attendis aquam illam, qua baptismum significatum dicis, non tantum in corpore Domini fuisse, sed etiam de corpore eius foras exisse, et hoc per vulnus persecutoris? Neque enim et haeretici et omnes mali secum foras sacramenta traxissent, si unitatis integritatem in corpore Domini custodissent. Sed etiam hoc videtis quam profundum sit et quanta mysterii altitudine occultum.
24.69. Iam sufficiat; desinite talibus agere. Omnia, quae huiusmodi protuleritis, aut pro nobis sunt aut, ut multum causae nostrae minuam, incertum est pro quibus sint; sed libenter in opertis immoramini, ne fateri aperta cogamini. Ecce Ecclesia, rogo: Quid patimini? Ecce Ecclesia tot manifestissimis sanctarum Scripturarum testimoniis commendata et expressa, praedicta et demonstrata: Sicut audivimus, ita et vidimus. Quid tergiversaris quomodo suscipiaris? Cur detrectas sic suscipi, quomodo illa suscipit, cui testimonium perhibet qui mentiri non potuit? Doce Scripturas canonicas aperte dixisse baptizandum esse in catholica Ecclesia, qui apud haereticos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti fuerit baptizatus. Quodsi hoc docere non potes, illud doce, huic communioni tuae, id est parti Donati, ubi hoc didicisti, apertum aliquod et manifestum testimonium a Scripturis canonicis perhiberi, et fatebor ad te esse transeundum nec aliter esse suscipiendos haereticos quam sicut suscipit Ecclesia in qua es, quia tali testimonio declarata est. Quid aestuas, quid perturbaris? Non invenis in Scripturis canonicis, quod a te iustissime exigimus. Nam quod dicere soletis: Ubi pascis, ubi cubas in meridie?, vides quale sit et quam pro te non sit. Noli ergo talia quaerere, quia, etsi in partibus aquilonis esset pars Donati, quae contrariae sunt partibus meridianis, diceret de se esse dictum: Montes Sion, latera aquilonis, civitas regis magni. Nam utique civitas regis magni non est nisi Ecclesia, et hoc potius indubitanter sonat Ecclesiam quam illud: Ubi pascis, ubi cubas in meridie? Sed fortasse illo testimonio Marcion haereticus uteretur, qui dicitur Ponticus fuisse, quae partes ad aquilonem sunt. Rursus si in occidente esset pars Donati, diceret de se esse dictum: Iter facite ei qui ascendit super occasum; Dominus nomen est illi. Fortassis enim sublimius esse diceret: Ascendit super occasum, quam: Cubat in meridie. Haec mystica sunt, operta sunt, figurata sunt; aliquid manifestum, quod interprete non egeat, a vobis flagitamus.
24.70. Ego itaque sic te suscipio, quemadmodum suscipit semen Abrahae in quo benedicuntur omnes gentes. Hoc forte obscurum esset, nisi Paulus aperuisset semen Abrahae*, quod est Christus*. Sic te suscipio, quemadmodum suscipit illa sterilis, cuius multi filii, magis quam eius quae habet virum - quod obscurum esset, nisi Paulus dixisset ipsam esse Ecclesiam matrem nostram, cui dictum est: Dominus qui eruit te, ipse Deus universae terrae vocabitur, cui dictum est: Terra tua orbis terrarum -, sicut suscipit regina illa, de qua in Psalmis dicitur: Adstitit regina a dextris tuis, et cui dicitur: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii; constitues eos principes super omnem terram. Postremo, ne multa commemorem, sic te suscipio, sicut suscipit Ecclesia per omnes gentes, incipiens ab Ierusalem, sicut suscipit Ecclesia, quae testis est Christo in Ierusalem et in tota Iudaea et Samaria et usque in totam terram. Ille enim te suscipit, qui hoc de illa dixit, qui talibus eam verbis, ne quisquam de illa dubitaret, ostendit. Sic te suscipio, quemadmodum suscipit triticum seminatum in agro, quod cum zizaniis crescit usque ad messem; hi sunt enim filii regni, ager autem est mundus, messis est finis saeculi. Dominus exposuit, Evangelium est; verba Domini sunt, manifesta sunt. Possem tibi dicere: Sic te suscipio, quemadmodum et vos suscepistis quos Praetextatus et Felicianus a vobis damnati extra vestram communionem baptizaverunt, cui rei quid contradicas omnino non habes. Sed hoc potius dicam, quod et adversus ipsos Maximianistas invictissime valeat, qui vos in duobus praecipue testimoniis, quibus imperitissime
24.71. Quid ergo pluribus teneam? Qui respondere cogitat huic Epistolae, scrutetur Scripturas et aut manifestum de Africa, vel in qua sola vel ex qua sola est pars Donati, proferat testimonium - quod ideo proferre non potest, quia illis tam manifestis, quae a nobis prolata sunt, repugnare Scriptura non potest -, aut, si suarum suspicionum vel criminationum vel calumniarum sectatores credulos quaerit et vult traducere in aliud Evangelium, quod non est aliud, atque annuntiare nobis praeterquam quod accepimus, etsi angelus de caelo esset, anathema esset, quoniam et diabolus, qui propterea de caelo cecidit, quia in veritate non stetit, si anathema fuisset homini, quando ei praeterquam quod a Domino Deo acceperat annuntiavit, primi parentes carnis nostrae nec in poenam mortis incidissent nec de loco felicitatis exissent.
25.72. Quapropter vos, carissimi, quibus hanc Epistolam scribo, praeceptum pastoris, qui animam suam posuit pro ovibus suis et nunc glorificatus et exaltatus sedet ad dextram Dei Patris, corde fidelissimo et firmissimo retinete dicentis: Quae sunt oves meae vocem meam audiunt et sequuntur me. Audistis eius vocem manifestissimam non solum per legem eius et Prophetas et Psalmos, sed etiam per os proprium commendantis Ecclesiam suam futuram, et ea quae praedixit quemadmodum ex ordine consecuta sint in Actibus et litteris Apostolorum, quae divinarum Scripturarum canonem complent, legendo perspicitis. Non est obscura quaestio, in qua vos fallant quos ipse Dominus praedixit futuros atque dicturos: Ecce hic est Christus, ecce illic, ecce in deserto, quasi ubi non est frequentia multitudinis, ecce in cubiculis, quasi in secretis traditionibus atque doctrinis. Habetis Ecclesiam ubique diffundi et crescere usque ad messem, habetis civitatem, de qua ipse qui eam condidit ait: Non potest civitas abscondi super montem constituta. Ipsa est ergo quae non in aliqua parte terrarum, sed ubique notissima est. Haec temporales aliquando etiam in suis frumentis patitur tempestates, ut in quibusdam locis non cognoscantur; sed tamen etiam illic latent. Neque enim falli potest divina sententia, quoniam crescunt usque ad messem.
25.73. Itaque et in aliis gentibus saepe nonnulla membra Ecclesiae praevalentibus haeresum et schismatum seditionibus pressa atque obumbrata sunt et tamen, quia inerant, paulo post nullo dubitante claruerunt, et in ipsa Africa post illud Secundi Tigisitani apud Carthaginem seditiosum turbulentumque concilium, ubi et a femina nobili Lucilla operata corruptio postea iudicialibus Gestis commemorata est, cum inde litterae paene per totam Africam, qua Ecclesiae Christi iam germinaverant, missae fuissent, creditum est litteris concilii - neque enim aliter oportebat - et quasi visa sunt per aliquam partem agri frumenta dominica defecisse; nullo modo autem defecerant, quae vere frumenta erant praedestinata atque seminata et alta radice feraciter germinantia. Salva enim conscientia litteris concilii crediderant; neque enim ab hominibus de aliis hominibus aliquid incredibile dicebatur aut eis contra Evangelium credebatur. Sed posteaquam illi furiosa pertinacia usque ad dissensionem sacrilegam contra totum orbem christianum contentionem obstinatissimam perduxerunt atque innotuit bonis fidelibus, quos a Caeciliano alienaverat falsa criminatio, viderunt se, si in illa communione persisterent, non iam de quodam homine vel de quibusdam hominibus, sed de Ecclesia toto terrarum orbe diffusa pravum habere iudicium, et maluerunt Christi Evangelio quam collegarum concilio credere. Itaque illis relictis mox ad catholicam pacem multi et episcopi et clerici et populi redierunt, quod et antequam facerent in tritico deputabantur. Tunc enim non faciebant, cum adversus homines male sibi a collegis insinuatos, non adversus Ecclesiam Dei, quae in cunctis gentibus crescit, illa eorum contradictio nitebatur. Itaque et in Africa triticum, quod Filius hominis seminaverat, triticum mansit et ex illo usque adhuc crevit et crescit et deinceps usque ad messem fructificabit et crescet sicut in omni mundo.
25.74. Nonnulli etiam bonae voluntatis per carnalem caliginem etiam post confirmatum contra Ecclesiam Dei malignorum furorem in illa dissensione diutius erraverunt, tamquam si adhuc mollia conculcarentur frumenta et radice viva herbae vigor attereretur. Etiam ipsa tamen frumenta sua noverat Deus, quamvis ut reviviscerent arguenda et increpanda. Non enim eo modo dictum est Petro: Redi post me, satana, quomodo dictum est de Iuda: Unus ex vobis diabolus est. Quidam quoque et apertissimae veritati malo studio contradixerunt. Illi vero eradicati vel praecisi erant, sed non permanentes in infidelitate, sicut de quibusdam ramis fractis Apostolus dicit, manu divina replantati aut iterum inserti sunt. Tunc enim quisque infructuosus, sed nondum a radice praecisus est, cum mala cupiditate agit quidem illa opera de quibus dictum est: Quoniam qui talia agunt regnum Dei non possidebunt; sed cum pro ipsis operibus etiam veritati apertissimae qua redarguitur resistere coeperit, tunc praeciditur. Et multi tales sunt in sacramentorum communione cum Ecclesia et tamen iam non sunt in Ecclesia. Alioquin si tunc quisque praeciditur, cum visibiliter excommunicatur, consequens erit, ut tunc rursus inseratur, cum visibiliter communioni restituitur. Quid? Si ergo fictus accedat atque adversus veritatem et Ecclesiam cor inimicissimum gerat, quamvis peragatur in eo illa sollemnitas, numquid reconciliatur, numquid inseritur? Absit. Sicut ergo iam denuo communicans nondum insertus est, sic et antequam visibiliter excommunicetur quisquis contra veritatem, qua convincitur et arguitur, inimicum gestat animum, iam praecisus est. Ita fit, ut et semen bonum et semen malum utraque per agrum crescant usque ad messem, id est et filii regni et filii maligni utrique per mundum crescant usque in finem saeculi, illis fructum ferentibus cum tolerantia, illis cum sterilitate amaricantibus.
25.75. Vos autem, innitentes tot evidentissimis testimoniis Legis, Prophetarum, Psalmorum, ipsius Domini et Apostolorum de sancta Ecclesia toto terrarum orbe diffusa, exigite ab istis, ut ostendant ex Africa, quod attinet ad partem Donati, aliqua manifesta de canonicis Libris testimonia. Neque enim, sicut iam dixi, ullo modo fieri posset, ut Ecclesia, sicut dicunt et quod absit, tam cito ex tot gentibus peritura tot testimoniis tam sublimiter et tam indubitanter praedicaretur et de ista, quam volunt suam, quae usque in finem sicut contendunt permansura fuerat, taceretur. Mementote enim quid illi diviti dictum sit, cum apud inferos torqueretur et ad fratres suos aliquem ex mortuis mitti vellet: Habent illic, inquit, Moysen et Prophetas. Et cum ille diceret non eos credituros, nisi ad eos isset aliquis mortuorum: Si Moysen, inquit, et Prophetas non audiunt, nec si quis ex mortuis resurrexerit credent. Dixit Moyses, quod in semine Abrahae benedicentur omnes gentes; dixerunt Prophetae: Tu vocaberis voluntas mea et terra tua orbis terrarum, et: Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae. His et talibus tam manifestis praenuntiationibus Ecclesiam demonstrantibus isti credere noluerunt. Surrexit Dominus a mortuis, dixit in nomine suo praedicari paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem. Illi, qui Moysi et Prophetis non crediderant, nec Domino resurgenti a mortuis crediderunt; quid restat, nisi ut divitis illius tormenta sortiantur? Quae vos fugientes, dum adhuc tempus est, antequam de hac vita emigretur, divinis eloquiis constanter inhaerete, ut nec in vita conturbemini et post hanc vitam quod semini Abrahae promissum est accipere mereamini.
Chapter 3 of 3