Praefatio
l)us; nam umbra Petri curabantur homines Actor. Y, et per sudarium Pauli Actor. XIX, et tamen non facimus inde Sacramenta.
Sed hsec etiam solutio facile rejici potest. Nam quod dicunt, illam impositionem manuum non dedisse nisi dona quaedam loquendi linguis, et miraculorum, falsum est. Nam in primis dona illa gratis data non dicantur in Scriptura simpliciter Spiritus sanctus, nec dicitur Spiritus sanctus habitare in eo, in quo non sunt nisi illa dona; quin potius e contrario Spiritus sanctus effugiet fictum, nec habitabit in corpore subdito peccatis. Sapient. I. Dona autem illa gratis data, etiam in peccatoribus interdum inveniuntur; ut patet Matth. VII. At per manus impositionem Apostolorum dabatur ipse Spiritus Sanctus Actor. VIII et XIX non igitur solum dona illa gratis data. Secundo; Id dabatur per manus impositionem, quod promiserat Dominus Joan. XIV, XV, XVI et Lucae ultimo, ut supra ostendimus. At quod promisit Dominus, non erat donum linguarum, aut curationum (id enim fuit additamentum quoddam) sed gratia roborans, et confirmans in fide. Tertio; Dona illa non erant communia omnibus, ut patet ex Rom. XII et I. Corinth. XII: Numquid omnes prophetant? numquid omnes loquuntur linguis? At Spiritus sanctus per manus impositionem dabatur omnibus, ut aperte colligitur ex locis hotatis Actor. VIII et XIX. Quarto; Apostolus Rebr. VI numerat impositionem manus cum Baptismo, cum fide, cum Poenitentia, cum aliis rebus, quae pertinent ad salutem; imo etiam ad fundamenta religionis, ut ibidem Apostolus dicit. At certe loqui linguis, et prophetare, non pertinet ad salutem, multo minus ad fundamenta religionis. Quinto; Si nihil aliud conferebat Spiritus sanctus datu3 per manus impositionem, nisi dona illa miraculorum, certe numquam Apostoli primarii Petrus, et Joannes ex Hierusalem in Samariam descendissent, ut manus imponerent. Nam satis multa miracula operabatur Philippus in Samaria, ut non essent ibi necessarii alii, qui miracula facerent. Sexto; Idem ostendunt exempla, quae adversarii proferunt de umbra Petri, et sudario Pauli; nusquam enim legimus per ea instrumenta datum esse Spiritum sanctum, sed solum temporalem sanitatem.
Tertia solutio est ea, quam attingit qui¬
dem loco citato Calvinus, sed latius eam persequitur Kemnitius pagina 290. In Apostolis privilegium singulare fuit, ut Spiritum sanctum darent per manus impositionem: habuerunt enim illi peculiare mandatum, et promissionem de hac re. At nos non habemus ejusmodi mandatum, et promissionem; igitur temere imitari conamur. Confirmatur argumentum ex eventu. Nam ad eorum manus impositionem sequebatur effectus; ad nostram nihil sequitur, etiamsi enim quis millies manum imponat, non descendunt linguae igneae. Cessavit igitur donum illud: proinde otiosa, et inanis caeremonia remansit.
Haec quoque solutio facile rejici potest. Nam in primis non ostendent adversarii, ubi mandaverit Dominus Apostolis, ut manus imponerent ad Spiritum sanctum recipiendum. Legimus quidem Mare. ult.: Super cegros manus imponent, et bene habebunt; >sed illa dicuntur omnibus fidelibus, non autem solis Apostolis: Signa, inquit, eos qui crediderint, heee sequentur etc. Et praeterea ista est impositio manus ad morbos pellendos, non ad Spiritum advocandum. Legimus item Ananiam Actorum IX accepisse mandatum, ut Paulo manus imponeret; quem locum perperam Calvinus exponit de manus impositione, de qua nunc agimus, cum in Antidoto Concilii Tridentini sess. VII, can. 3. dc Confirmatione, tum in Instit. lib. IV, c. 19, §. 10. Sed is locus nihil facit ad rem. Nam illa impositio manus fuit curativa ad depellendam caecitatem corporalem, non ad dandum Spiritum sanctum: unde etiam ante Baptismum facta est. Secundo, neque ostendent Apostolis usquam factam esse promissionem, ut cui manus imponerent, daretur Spiritus sanctus. Promisit quidem Apostolis Dominus Spiritum Sanctum, quem et acceperunt in dio Pentecostes: at ut ipsi aliis darent, nusquam legimus; et tamen dabant, et quidem ordinarie. Non igitur requirebatur peculiaris promissio. Tertio, promissio generalis est non solis Apostolis, sed toti Ecclesiae facta; igitur et caeremonia, qua applicatur promissio, generalis esse debet, et perpetua. Probatur antecedens; Nam etiamsi Dominus Apostolos alloquebatur, cum promittebat Spiritum sanctum, tamen in eis Ecclesiam totam alloquebatur, ut ait sanctus Leo serm. 9. de Quadragesima:
« Tota, inquit, Ecclesia salutare suum in iis qui aderant, universaliter audiebat. » Unde etiam Dominus ait Matth. ultimo: Vobiscum sum omnibus diebus, usque ad mundi consummationem. Ubi alloquitur eos, quierant omnes morituri intra centum annos, et tamen dicit se cum eis semper futurum, quia nimirum, et ipsi semper erunt in posteris suis. Item ex eo, quod ait Lucae XXII: Hoc facite in meam commemorationem; quod certe ad alios etiam pertinet, qui Apostoli non erant. Unde B. Petrus, qui eas promissiones rectissime intelligebat Actor III. omnibus pollicebatur Spiritum sanctum, si crederent, et baptizarentur; et allegabat vaticinium Joelis: Effundam de Spiritu meo super omnem carnem. Accedit etiam ratio evidens. Nam causa, cur Deus promisit, et dedit Spiritum sanctum, non minus locum habet in nobis, quam in Apostolis; siquidem omni tempore egent fideles virtute Spiritus sancti ad resistendum in persecutione et confitenda fide. Neque Dominus providere potuit, aut voluit Ecclesia suae ad annos decem, aut viginti, et non perpetuo, quando illa auxilio indiget.
Sed respondet Kemnitius, promissionem quidem esse generalem, sed organum, quo illa applicatur, non esse jam impositionem manus, sed alia instrumenta, nimirum Baptismum et Eucharistiam. Atqui hoc est temere, et pro arbitrio, imo etiam contra verbum Dei fingere organa, quibus applicentur divinae promissiones. Nam si Baptismus, et Eucharistia applicant promissionem praedictam, cur Apostoli utebantur manus impositione? deerant fortasse illis Baptismus, et Eucharistia; Deinde Apostoli ante Christi passionem baptizati fuerant, et Eucharistiam sumpserant, et tamen post illa omnia promittitur eis Spritus sanctus. Non igitur acceperant hoc donum, nimirum in ea plenitudine, quae danda erat in Sacramento Confirmationis, per Baptismum, et Eucharistiam. Praete/ea Actorum VI II. Samaritani baptizati erant, et tamen Lucas disertis verbis dicit, Spiritum non venisse in quemquam illorum, nisi post manus impositionem Apostolorum. Denique cum ipsa Scriptura tam aperte doceat, medium ad recipiendum hoc donum esse manus impositionem; quan¬
ta temeritas est hoc medium rejicere, et alia confingere?
At, inquiunt, cessavit effectus ille, qui sequebatur ad impositionem manus. Respondeo; Cessavi* quaod visibilia symbola, non quoad invisibilem gratiam. Nam posse dari etiam invisibiliter Spiritum sanctum, constat ex facto Domini, Joan. XX. ubi insufflavit, et dixit: Accipite Spiritum sanctum; debuisse autem dari semper, saltem invisibiliter, paulo ante probatum est. Fuit autem causa rationabilis, quare tunc daretur visibiliter, nunc solum invisibiliter; quia initio Ecclesia; ad fidem plantandam, et nutriendam, ejusmodi miracula necessaria erant. Unde Augustinus lib. III. de Baptismo cap. 16. « Neque enim temporalibus, inquit, et sensibilibus miraculis attestantibus per manus impositionem, modo datur Spiritus sanctus, sicut antea dabatur ad commendationem rudis fidei, et Ecclesiae primordia dilatanda. Quis enim nunc hoc expectat, ut ii, quibus manus ad accipiendum Spiritum sanctum imponitur, repente incipiant loqui linguis? Sed invisibiliter, et latenter intelligitur per vinculum pacis eorum cordibus divina charitas inspirari. » Denique idem patet ex similibus. Nam initio Ecclesiae, qui credebant, operabantur miracula juxta illud Marci ult. Signa, eos, qui crediderint, hcec sequentur; super cegros manus imponent, et bene habebunt. Nunc cessavit iste effectus fidei. Nec tamen est fides otiosa, et inanis, quia habet effectum suum principalem, qui est vivificare: Justus enim ex fide vivit. Vide Gregorium in homilia Evangelii Ascensionis. Pari ratione in principio Ecclesiae puniebantur peccatores visibilibus poenis, ut patet de Anania et Saphyra, Actor. V. de Elima Mago, Actor XIII. de iis, qui indigne communicabant, I. Cerintb. XI. At num hoc tempore, quia non puniuntur is ia peccata visibilibus poenis, ideo impuaita manebunt; et non saltem invisibiliter punientur, et hic, et in alia vita? Ita igitur et in bonis.
Quarta solutio est Kemnitii pag. 291. totum locum Actor. VIII. et XIX. nihil pro nobis facere, cum nos impositionem manus rejecerimus, et in ejus locum unctionem Chrismatis subjecerimus.
Haec solutio nulla est. Nam ut omittam
quao infra de Chrismate dicenda sunt, falsum est rejectam esse manus impositionem. Bis enim Episcopus manus imponit confirmandis, ut ex Pontificali Romano intelligi potest, semel cum super eos manus extendit, atque orat; et rursum cum signat in fronte, atque ungit; ipsa enim, unctio et signatio cum manu fiat, manus impositio rectissime dicitur, ut docet Hugo lib. II. de Sacramentis, par. 7. cap. 2. Unde etiam Mare. VII. cum potulassent quidam, ut Dominus manus imponeret lunatico, ille id fecit, nam digito tetigit linguam et aures ejus.
Chapter 3 of 14