Caput I
An clerici sint liberi a jugo potestatis sxcularis.
Postrema restat quaestio de libertate ecclesiastica, de qua in hac ultima editione paulo fusius disputare institui, quod animadverterim Ilis proximis annis non defuisse, qui testimoniis hujus libri abuti voluerint ad oppugnandum ecclesiasticam libertatem.
Primum igitur haeretici permulti contendunt, clericos tum majores, tum minores, jure subjectos esse debere saeculari potestati tum solvendis tributis, tum in judiciis, et causis. Marsilius de Padua, et Joannes de Janduno docuerunt, ipsum etiam Christum non fuisse liberum a solvendis tributis, et quod fecit, Matth. xvn. cum tributum solvit, id fecisse non voluntate, sed necessitate. Ita refert Joannes de Turrecremata lib. iv. Summae de Ecclesia, par. 2 cap. 37.
Joannes Calvinus lib. iv. Institut. cap. 11. §. 15. docet, clericos omnes, praeterquam in causis mere ecclesiasticis subjectos esse debere legibus, et tribunalibus saecularium magistratuum. Idem docet Petrus Martyr, in cap. 17. ad Romanos, ubi etiam addit, principes non potuisse concedere clericis privilegium, ut non subjicerentur magistratratibus politicis, cum id sit contra jus divinum: et ideo non obstante concessione principum, debere clericos subjectos esse magistratibus saecularibus. Joannes Brentius in Prolegomenis, et Melanchthon in Locis, cap. de Magistratu, in rebus etiam et causis ecclesiasticis subjiciunt clericos politicis tribunalibus.
Ex catholicis nonnulli censent, jure divino
liberos esse clericos, et eorum bona a potestate principum saecularium. Ita docet Glossa, et nonnulli ex canonistis in can. Si Imperator, dist. 96. et in cap. Quamquam, de Censibus in 6. et ex Theologis Joannes Driedonius lib. i. de libertate Christiana c. 9. Nonnulli vero existimant, clericos liberos esse partim jure divino, partim jure humano, id est, in causis ecclesiasticis, et spiritualibus jure divino; in aliis, jure humano. In his videntur esse Franciscus Yictoria de potestate Ecclesiae, Relect. I. qusest. ult. Dominicus a Soto in 4. dist. 25. quaest. 2. art. 2. Joannes Medina in Codice de restitut. quaest. 15. et ex Canonistis Didacus CovarruviaS in lib. practicarum quaestionum cap. 31.
Sit igitur prima propositio: « In causis ecclesiasticis liberi sunt clerici jure divino a saecularium principum potestate ». Vocantur causae ecclesiasticae, quarum cognitio non pendet a legibus civilibus, sed ab Evangelio, vel a canonibus Pontificum, aut Conciliorum, quales sunt controversiae de fide, de sacramentis, et aliae id genus.
Probatur primum ex divinis litteris. Nam ex doctrina scripturarum sanctarum regimen ecclesiasticum est distinctum a politico, et illo etiam sublimius, ut a nobis demonstratum est in lib. i. de Summo Pontifice cap. 7. Ergo causae ecclesiasticae judicari non debent a politicis magistratibus. Praeterea, secundum Scripturas tota auctoritas regendi Ecclesiam a Christo commissa est Apostolis, et praecipue Petro: ergo in rebus ecclesiasticis laici omnes, etiam principes, sunt oves, et subditi, non pastores, et judices, ut locis notatis demonstratum est.
Secundo probatur ex Conciliis. Nam iu Milevitano can. 13. et Matisconensi cap. 8.
clerici graviter puniuntur, si causam Ecclesiae ad imperatoris terreni judicium deferant.
Tertio ex Patribus. Severus Sulpitius in lib. ii. sacrae historiae refert, sanctum Martinum aliquando exclamasse, novum esse, et inauditum nefas, ut causam Ecclesiae judex saeculi judicaret. Item sanctus Ambrosius in epist. 78. ad Theophilum, et sanctus Augustinus in epist. 162. reprehendunt eos, qui causas Ecclesiae terrenis judicibus judicandas exponunt.
Quarto ex Apostolorum exemplo. Apostoli enim Ecclesias gubernaverunt, quo tempore nulli erant principes Christiani, proinde numquam ad eos causam Ecclesiae judicandam detulerunt. Et si Apostolus Paulus I Cor. VI. jubet lites etiam civiles Christianorum non deferri ad judicium ethnicorum, quomodo permisisset ad eos deferri lites ecclesiasticas? Ultimo ex Justiniano seniore imperatore, qui idem affirmat novella 83.
Secunda propositio: « Non sunt exempli clerici ab obligatione legum civilium, quas non repugnant sacris canonibus, vel officio clericali n. Loquimur hic potissimum de legibus politicis, quae dirigunt actiones humanas in commerciis temporalibus, ut cum princeps, vel magistratus constituit pretia rebus venalibus, vel jubet noctu neminem incedere cum armis, vel sine lumine, vel non asportare frumentum extra provinciam, et his similia. Nec volumus dicere his legibus teneri clericos obligatione coactiva, sed solum directiva, nisi e sedem leges ab Ecclesia approbatae fuerint. Quod si de iisdem temporalibus rebus disposuisset etiam lex ecclesiastica, eam sequi deberent clerici, et tunc legem civilem ne directive quidem observare tenerentur.
Probatur igitur clericos ad observationem legum civilium directive teneri in defectum legis ecclesiasticae; nam clerici praeterquam quod clerici sunt, sunt etiam cives, et partes quaedam reipublicse politicae: igitur ut tales vivere debent civilibus legibus: non sunt autem aliae, ut nunc ponimus, nisi quae a politico magistratu sunt latae: igitur illas clerici servare debent. Alioqui magna perturbatio, et confusio in republica oriretur, si clerici non servarent civiles leges in commerciis civilibus et humanis.
Secundo probatur ex confessione Pontificum, et imperatorum. Nicolaus I, in epist. ad Michaelem prope finem dicit, Deum divisisse pontificiam auctoritatem ab imperiali, ut et
Christiani imperatores pro eeterna vita Pontificibus indigerent, et Pontifices pro cursu temporalium tantummodo rerum imperali; bus legibus uterentur. Imperator Valentinianus in epist. ad Episcopos Asiae, quam refert Theodoretus lib. iv. hist. cap. 7. scribit, probos Episcopos non solum Dei, sed etiam regum legibus obtemperare. Denique, S. Joannes Chrysostomus in cap. 13, ad Rom. dicit Christi Evangelio non tolli politicas leges, et ideo debere etiam sacerdotes, et monachos eis parere.
Tertia propositio: « Non possunt clericis a judice saeculari judicari, etiam si leges civiles non servent ». Probatur primo ex Concilio Chalcedonensi can. 9. ubi sic legimus: « Si clericus adversus clericum habet negotium, non relinquat Episcopum suum, et ad saecularia judicia non recurrat ». Concilium Agathense can. 32. adhuc clarius in haec verba loquitur. « Clericum nullus praesumat apud saecularem judicem, Episcopo non permittente pulsare ». Idem habent Concilium Carthaginiense III. can. 9. Toletanum III. can. 13. Matisconense can. 8.
Secundo probatur ex imperatorum constitutionibus. Nam eximit Justinianus clericos, et monachos a saeculari judicio in Novellis 79. 83. et 123, quamquam non eximit, in causis criminalibus, sed in civilibus tantum, in criminalibus autem, vult a praetore cognosci causam, non tamen condemnari clericum, nisi prius ab Episcopo fuerit degradatus. At nihilominus lex canonica simpliciter eximit clericos in omnibus causis tum civilibus, tum criminalibus, et perspicuum est ex epist. Caii Papae ad Felicem Episcopum; item ex epist. 2. Marcellini, et ex lib. ii. Registri S. Gregorii epist. 14. ad Joannem Defensorem. Debet autem lex civilis caedere legi canonicae cum possit summus Pontifex imperatori praecipere, in iis praesertim, qua? ad Ecclesiam pertinent.
Tertio probatur ratione: nam omnino absurdum est, ut ovis pastorem suum quocumque modo judicare praesumat. Itaque non sine magna laude refert Ruffinus lib. x. hist. cap. 2. et post eum B. Gregorius lib. iv. epist. 75. vocem illam Constantini ad Episcopos: (i Vos Dii estis a summo Deo constituti, aequum non est, ut homo judicet Deos».
At objicit Calvinus lib. iv. Institut. cap- 11. §. 15. epist. Constantini imper. ad Nicomedienses, quam refert Theodoretus lib. j. hist. cap. 20. ubi dicit Constantinus se Eusebium episcopum Nicomediensem iu exilium ejecisse, et subjungit: « Si quis episcoporum inconsulte tumultuatus sit. ministri Dei, hoc est, mea exeeutione illius audacia coercebitur ».
Respondeo: more solito Calvinum imponere simplicibus. Nam Constantinus in illa epistola scribit, se quidem ejecisse in exilium Eusebium episcopum, sed addit, eum ante fuisse a Nicaeno Concilio depositum ab episcopatu propter haeresim. Nos autem non negamus, quin debeat magistratus saccularis punire clericos, quando ab Ecclesia damnantur, et degradantur, et judicibus saccularibus traduntur. Verba autem Constantini, quae Calvinus subjungit, ab ipso depravata sunt. Non enim minatur eo loco poenam Constantinus episcopis, sed laicis. Dicit enim se graviter animadversurum in plebem Nieomediensem, si iterum redire velit ad Episcopos haereticos a Concilio generali damnatos, et non acquiescat suscipere probum et catholicum Antistitem. Haec enim sunt verba -ejus: « Sin autem quisquam (non dicit, episcoporum, ut Calvinus addidit) temeritate et audacia accensus, eas Ecclesiae pestes, id est, episcopos arianos, vel memoria, vel laudibus celebrare aggrediatur, confestim opera ac diligentia ministri Dei, hoc est, mea, pcenas suse inscitia; dabit ».
Objicit secundo Petrus Martyr: « Jure divino subjecta est omnis anima sublimioribus potestatibus, id est, regibus, ut constat ex epist. ad Rom. cap. xm. Ergo non potuerunt reges eximere ullos Christianos a sua potestate. Et confirmatur argumentum ex doctrina Catholicorum, qui ea ratione probant, non posse ullum eximi a potestate Papa;, *iajure divino omnes subjiciuntur Papa; ».
Respondeo: nihil ea ratiocinatione concludi, quamvis enim jure divino fit omnis anima potestatibus sublimioribus subjecta, ac per’ hoc etiam regibus, dum sublimiores potestates sunt, tamen fieri potest, ut qui nunc est sublimior potestas, paulo post non sit, ut si ipse subjiciat alteri partem sui regni, vel jure belli, aut alio justo titulo regnum, vel regni partem amittat. Quoniam ergo clericos partim ipsi principes subjecerunt in omnibus causis, etiam temporalibus et civilibus episcopis suis: et postremo Summus Pontifex clericos omnes exemit a subjectione principum ssecularum, sequitur, ut respectu clericorum non sint principes,
superiores potestate, ac proinde non teneantur clerici principibus parere neque jure humano, neque jure divino; nisi quantum ad leges quasdam dircctivas ut diximus.
Ad confirmationem respondeo, non esse eamdem rationem pontifipatus, et regnorum. Nam regna non sunt immediate a Deo instituta, sed ab hominibus, et ideo ab hominibus mutari possunt in alias regiminis formas: Pontificatus autem a Deo immediate est institutus, et ideo non potest ab hominibus immutari.
Quarta propositio: « Bona clericorum tam ecclesiastica, quam saecularia libera sunt, ac merito esse debent a tributis principum saecularium ». Quod libera sint de facto, perspicuum est ex Concilio Lateranensi sub Alexandro III, part. 1. cap. 19. ex Concilio Lateranensi sub Innocentio III, cap. 46. Item cx cap. Ecclesia sancta; Marise, de constit. ex cap. Quamquam, de cens. in 6. Extravaganti. Quod olim, de immunit. Eccles. Item ex cap. Quia nonnulli, et cap. Clericis, de Immunit. Eccles. in 6. Praeterea, ex legibus principum quae habentur in C. Theodosiano lib. xvi. tit. 2. 1. 16. et 26. et in C. Justiniani I. Sancimus, de sacrosanctis Ecclesiis, et in lib. x. hist. Eusebii cap. 7. ex versione Christophorsoni. Ubi tamen est observandum, ante Justiniani tempora legibus priorum principum immunes fuisse clericos a tributis personalibus, ut etiam indicat S. Hieronymus in comment. ad cap. xvii. Matth. non tamen fuisse liberos a tributis, qua; pendi solent ratione possessionum, ut colligitur ex S. Ambrosio in orat, de tradendis basilicis, ubi dicit: « Agri Epclesia; solvunt tributum »; et ex Theodoreto lib. iv. hist. cap. 7. ubi scribit, Valentinianum Seniorem in epistola ad episcopos Asiae illa verba posuisse: « Boni episcopi tributa pensitant regibus ».
Quod autem haec exemptio jure facta sit, et quo jure, humano ne solum, an etiam divino, in sequentibus propositionibus exponemus.
Objicit adversus hanc propositionem Marsilius de Padua exemplum Christi, qui tributum solvit, ut habemus, Matth. xvii. Sed facilis est responsio. Christus enim solvit tributum, quia voluit, non quia debuit. Id quod ex eodem loco intelligi potest. Nam cum dictum esset Petro ab iis qui exigebant tributum: « Magister vester 'non solvit didrachma ».? Dominus Petro ait: « Quid tibi videtur Siraon? Reges terree a quibus accipiunt tributura, vel censum? a tiliis suis, an ab alienis? » Respondit Simon,«ab alienis». Ait Dominus: « ergo liberi sunt filii, sed ut non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum, et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle, et aperto ore ejus invenies staterem; illum sumens da eis pro me, et pro te ». Duae sunt autem interpretationes ejus loci: « Ergo liberi sunt filii », et secundum utramque rectissime Dominus ostendit, se liberupn fuisse a tributo solvendo. Prior expositio est S. Ililarii, qui docet, agi hoc loco de. tributo, quod imposuerat Deus omnibus filiis Israel Exod. xxx. in usum templi, quod tributum proprie erat didrachma, et secundum hanc expositionem, quae verissima nobis videtur, vis argumenti haec est. Reges terrae non exigunt tributum a filiis suis, sed ab alienis: igitur neque rex coeli exiget tributum a*me, qui sum ejus proprius et naturalis filius. Posterior interpretatio est S. Hieronymi, qui verba Domini de tributo, quod Caesari solvebatur, exponit. Quae sententia minus probabilis esse videtur, quia tributum, quod solvebatur Caesari, tempore Christi, non erat didrachma, sed denarius, ut perspicuum est ex cap. xxii. Matth, Ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium. Neque potest ulla solida ratione demonstrari, consuevisse didrachmi tributum Caesari solvi, nisi post Christi ascensionem in coelum. Scribit enim Josephus in lib. vn. de bello Judaico cap. 26, post eversum templum a Vespasiano imperatore, institutum fuisse, ut tributum didraclimi, quod Judaei omnes templo solvebant singulis annis, deinceps in Capitolium deferretur. Sed tamen ex hac etiam sententia recte colligitur, Christum non fuisse ullius tributi debitorem, quamvis enim non esset filius Caesaris, qui tributum, juxta hanc sententiam, exigebat: erat tamen filius Dei, cujus ministri sunt omnes reges, et principes terrae, ut legimus Sap. vi. et Rom. xm. Neque debent ministri regis a filio regis tributum petere. Praiterea, tributa solvuntur regibus ratione vitae hujus corporalis, timoribus, et periculis obnoxiae, ut S. Thomas docet in 2. 2. q. 104. art. 6. ad primum; et ideo justi etiam homines, licet secundum animam liberi sinta servitute peccati, tamen ratione corporis, cujus redemptionem adhuc
expectant, ut ait Apostolus ad Rom. vin. subjecti sunt tributis, et potestati civili. At Christus non solum secundum animam, sed etiam secundum corpus liber erat, non servus; neque redemptionem, sed solam resurrectionem corporis expectabat, carebat enim omni morbo concupiscentiae, et omni lege peccati, neque periculis, aut injuriis obnoxius erat, nisi quantum ipse permittebat: Oblatus est, inquit Isa. cap. lui, quia ipse voluit. Itaque nulli regi tributum debebat, qui nullius regis defensione indigebat, et merito damnata est, ut haeretica, sententia Marsilii Paduani a Joanne XXII. Pontifice in extravag. Licet, quam refert Joan. de Turrecr. lib. iv. Sum. de Eccles. par. 2. c. 37.
Quinta propositio: «Exemptio clericorum in rebus politicis tum quoad personas, tum quoad bona, introducta est jure humano pariter et divino ». Et quidem quod jure humano introducta sit, patet ex iis testimoniis, quae attulimus in tertia et quarta propositione probanda. Quod autem sit etiam introducta jure divino, probandum est hoc loco. Sed antea tamen observandum est, nos per jus divinum non inte.lligere praeceptum Dei proprie dictum, quod exstet expresse in sacris litteris: sed quod ab exemplis vel testimoniis testamenti veteris, vel novi per quamdam similitudinem deduci possit. Atque hinc fortasse conciliari poterunt Theologorum, et juris peritorum sententiae. Ille enim cum negant, exemptionem clericorum esse juris divini, praeceptum divinum proprie dictum expresse in Scripturis exstare negant: isti vero cum affirmant, eamdem exemptionem esse juris divini, id s^lum affirmant, quod Theologi minime negant, deduci per similitudinem ab exemplis, et testimoniis sacrae Scripturae, Deum voluisse, ut clerici, et ipsorum bona libera essent a potestate, et jurisdictione laicorum.
Certe Geminianus, Ancharanus, et alii insignes doctores, exponentes caput: Quamquam, de Censibus, in 6, notant, in eo capitulo haberi textum expressum, quo immunitas ecclesiasticorum dicatur esse juris divini. Sed quomodo id sit iatelligendum, a glossa petendum esse monent. Glossa vero in idem caput, docet, esse juris divini eam immunitatem, quia deducitur ab exemplo Josephi Patriarchae, qui exemit sacerdotes dEgyptio-
rum Genes, xlvii. et Artaxerxis regis Persarum, qui exemit sacerdotes Israeliticos I Esdrae vii. Nam ut recte ait Alexander Pontifex in Concilio Lateranensi, unde exstat cap. Non minus de immunit. Eccles.: « Non docet Ecclesiam Dei minus liberam esse tempore Principum Christianorum quam fuerit tempore Pharaonis »._
His igitur notatis, probatur nostra propositio, primo testimoniis Scripturae divinae. Nam praeter loca jam citata ex Genes, et ex lib. Esdrae, habemus alia duo non minus illustria: siquidem in lib. Numerorum cap. iii. Deus non semel, sed saepius repetit, levitas proprie suos esse, atque eos sibi ex omni populo delegisse: et in eodem loco dono dari jubet omnes levitas Aaroni, et filiis ejus, id est, summo sacerdoti, et successoribus ejus. Quos enim sibi ipse delegit ad ministerium templi, rerumque sacrarum, soli Pontifici, qui locum Dei repraesentabat in terris, subjectos esse voluit, ac per hoc a jurisdictione terrenorum principum liberavit. Constat autem id esse nunc in Ecclesia clericos, quod erant levitae in testamento veteri; et Pontificem Christianorum non minoris esse auctoritatis, sed longe majoris in Ecclesia Christi, quam fuerit Aaron in Synagogae Judaeorum». « Nunc (inquit S. Leo serm. 8. de Passione Domini) et ordo clarior Levitarum, et dignitas amplior Seniorum, et sacratior unctio Sacerdotum ».
Sequitur igitur ut quemadmodum in Testamento veteri liberi erant levitae jure divino a potestate principum saecularium: ita sint etiam clerici in Testamento novo.
Alius locus est is, quem supra tractavimus ex cap. xvn. Matth. Ercjo liberi sunt filii. Nam cum filii regum a tributis eximuntur, non ipsorum personae tantum, sed etiam servi, et ministri, atque adeo ipsorum familiae a tributis eximuntur. Certum est autem clericos omnes proprie ad familiam Christi, qui filius est Regis regum, pertinere. Atque id videtur Dominus significare voluisse, cum ait Petro: « Ut autem non scandalizemus eos, sumens staterem da illis pro me, et pro te », quasi diceret, et se et familiam suam, cujus praefectus erat Petrus, liberos a tributis esse debere. Quod etiam intellexisse videtur S. Hieronymus in commentario, ejusloci, cum dicit, Clericos propter honorem Domini tributa non solvere, et S. Augustinus
lib. i. q. Evangel. q. 23. cum scribit, in omni regno terreno non esse vectigales filios regni illius, sub quo sunt omnia regna terrae.
Secundo probatur eadem propositio ex testimoniis sacrorum canonum. Concilium Tridentinum generale nostris temporibus celebratum sess. 2o. cap. 20 de Reformat, sic loquitur: « Ecclesiae et personarum Ecclesiasticarum immunitas Dei ordinatione, et Canonicis sanctionibus instituta est ». Concilium Coloniense paulo ante ipsam Tridentinam Synodum celebratum par. 9. cap. 20: « Immunitas, inquit, ecclesiastica vetustissima res est, jure pariter divino et humano introducta, quae in duobus potissimum sita est, primum ut clerici eorumque possessiones a vectigalibus et tributis, aliisque muneribus laicis libera sint, deinde ne rei criminis ad Ecclesiam confugientes inde extrahantur ». Concilium Lateranense sub Leone X. celebratum sess. 9: « Cum a jure, inquit, tam divino, quam humano laicis potestas nulla in ecclesiasticas personas attributa sit, innovamus omnes, et singulas constitutiones », et Concilium Lateranense sub Innocentio III. cap. 43. « Nimis (inquit) de jure divino quidam laici usurpare conantur, cum viros ecclesiasticos, nihil temporale obtinentes ab eis, ad praestanda sibi fidelitatis juramenta compellunt ». Bonifacius VIII in cap. Quamquam, de censibus in 6. tamquam de re nota et explorata loquitur, cum ait, jure divino et humano clericos et eorum bona libera esse a saecularium potestate. Joannes item VIII. can. si imperator, dist. 96. « Non a legibus (inquit) publicis, non a potestatibus saeculi, sed a Pontificibus et sacerdotibus omnipotens Deus Christianae religionis clericos et sacerdotes voluit ordinari, et discuti ». Et quod de personis affirmat Joannes pontifex, affirmavit multo ante Simmachus papa cum tota Synodo III. Romana de bonis ecclesiasticis. « Solis (inquit) sacerdotibus disponendi de rebus Ecclesiae indiscusse a Deo cura commissa est ». His addi potest Innocentius IV pontifex, quamvis non ut Pontifex, sed ut Doctor particularis de hac re scripserit. In commentario enim ad cap. 2. de majoritate et obedientia posteaquam docuerat, clericos exemptos fuisse a potestate laicorum per Summum Pontificem imperatore consentiente, addit,
hanc non esse plenam exemptionem, et ideo dicendum esse, clericos ab ipso Deo tuisse exemptos. Hoc testimonium Innocentii ea de causa addendum putavi, quoniam Covar. in lib. practicar. qu. cap. 31. scribit, praedictum Pontificem in loco a nobis citato affirmasse, exemptionem clericorum non esse juris divini, quod falsum esse verba citata palam ostendunt, et ante nos in hanc eamdem sententiam Innocentium allegavit Panormitanus, in cap. nimis, de jurejurando: ubi etiam idem auctor recte refellit eos, qui per jus divinum intelligunt jus canonicum, et fortasse ad ejusmodi explicationes excludendas Concil. Tridentinum non utitur vocibus juris divini, et humani, quae possent trahi ad significandum jus canonicum, et civile, sed ait, « ordinatione divina, et Ecclesiasticis sanctionibus immunitatem Ecclesia}, et personarum ecclesiasticarum fuisse institutam ».
Chapter 1 of 3