Skip to the text

Caput II. An exemptio clericorum sit juris divini naturalis

Disseruimus hactenus de jure divino positivo; nunc de jure naturali disserendum est, quod plane divinum esse in dubium revocari non potest, cum jus naturale sit illud, quod est ab auctore naturae in animis nostris impressum. Sed antequam explicare incipiam, an ad hoc jus pertineat exemptio clericorum, distinguendi sunt gradus juris naturalis. Tres enim sunt gradus naturalium praeceptorum. Primus est eorum, quae ita perspicue sunt impressa in cordibus hominum, ut solo lumine rationis, sine ulla disciplina vel arte, imo sine novo discursu rationis judicentur ab omnibus justa; talia sunt prima quaedam principia, ut bonum esse appetendum, malum fugiendum, conservandam vitam cibo et potu, propagandam et educandam sobolem ad conservandum genus humanum, Deum esse colendum, non esse faciendum alteri, quod tibi non vis fieri. Haec maxime proprie sunt praecepta juris naturae, de quibus ita loquitur S. Ambrosius in epist. 71. ad Irenaeum: « Lex naturae, quam Deus singulorum infudit pecLoribus, non scribitur, sed innascitur, nec aliqua percipitur lectione, sed profluo quodam naturae fonte in singulis exprimitur, et humanis ingeniis hauriur »; et S. Hieronymus epist. ad Algasiam

q. 8: « Lex, quae in corde scribitur, omnes continet nationes; et nullus hominum est, qui hanc legem nesciat, et idcirco, justum judicium Dei est scribentis in corde humani generis, quod tibi fieri nolueris, alteri ne feceris ». Et S. Augustinus in tract. Psal. lvii: « Manu formatoris nostri in ipsis cordibus nostris veritas scripsit, quod tibi non vis fieri, ne facias alteri. Hoc et antequam lex daretur, nemo ignorare permissus est, ut esset unde judicarentur, et quibus lex non esset data ». Nec dissentiunt graeci, utChrysostomus hom. 54. in Gen. nec scholastici, ut S. Thomas in 1. 2. q. 94. art. 2. neque etiam ipsa jura, ut patet ex can. Jus naturale, dist. i. et 1. i. ff. de just. et jure. Secundus gradus est eorum praeceptorum, quae deducuntur ex illis primis principiis, tamquam conclusiones pimimae, et quasi naturaliter fluentes per facilem, evidentem, et necessariam consequentiam, ut non sit opus arte vel disciplina, sed simplici discursu, qualem omnes homines habere possunt. Talia sunt omnia praecepta decalogi: nam ex illo principio in corde omnium impresso, Deum esse colendum, sequitur continuo non esse colenda idola, neque esse pejerandum; ex illo altero principio, quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris, sequitur non esse occidendum, non esse moechandum, non esse furandum, etc. Et sane aliqua hujus generis praecepta aliquando ob nimiam hominum excaecationem deleta sunt de cordibus hominum, ut patet ex lib. vi. Caesaris de bello Gallico, ubi legimus apud Germanos furtum non fuisse vitium, sed virtutem, et ex S. Hieronymo lib. ii. in Jovinianum, et ex Theodoreto lib. ix. ad Graecos, qui referunt multa vitia contra naturam, quae a populis quibusdam, et etiam a legislatoribus eorum tamquam licita et justa approbabantur. Sed quamvis ejusmodi praecepta a nonnullis ignorarentur, vere tamen et proprie ad jus divinum naturale pertinent, ut docet S. Thomas in 1. 2. qu. 94. art. 3. et qu. 100. art. 8. ubi scribit, in praeceptis decalogi, quia sunt proprie juris naturalis, nullam cadere posse dispensationem: et certe, sicut ea, quae deducuntur per necessariam consequentiam ex articulis fidei, pertinent ad fidem, quia non possunt negari, quin articuli ipsi negentur: ita quae deducuntur per necessariam consequentiam ex primis principiis juris naturalis pertinent etiam ad jus naturale, quia non possunt destrui, quin destruatur natura. Tertius gradus praeceptorum naturalium est eorum/ qure deducuntur quidem ex principiis juris naturae, sed per consequentiam non absolute necessariam, nec omnino evidentem, et ideo egent humana constitutione. Et haec sunt quae Theologi proprie referunt ad jus gentium, et ea distinguuntur a jure civili, quod jus civile non deducatur ex jure naturae per modum conclusionis deductae ex principiis, sed per modum determinationis eorum, quae generatim praecipiuntur a jure naturae, qua; doctrina est S. Thomae in 1. 2. q. 95. art. 2. et 4. Et quamvis idem S. Thomas in praedicta q. 95. art. 4. Isiciorum secutus, dicat, jus gentium esse speciem juris positivi; contra vero in 2. 2. q. 57. art. 3. et clarius lcct. 12. in lib. v. Ethic. dicat esse speciem juris naturalis, et alleget jureconsultos veteres, qui jus naturale aliud esse docebant, quod est commune omnibus animalibus, aliud quod est commune omnibus hominibus: tamen non pugnat ipse secum, nec Isidorus cum jureconsultis pugnat. Nam et idem S. Thomas in 1. 2. q. 95. art. 4. ad primum, scribit jus gentium esse aliquo modo naturale, et aliquo modo positivum, ac per hoc est medium inter jus naturale purum, et jus civile. Jus enim naturale purum, est illud, quod nullo modo pendet cx humana constitutione; jus civile autem quod cx sola hominum constitutione pendet, et ideo pure positivum dici potest. Jus vero gentium partim est naturale, partim positivum, quia pendet quidem ab humana constitutione, id est, a consensu omnium gentium, sed non pendet ab auctoritate principis, vel magistratus particularis. Ex quo sequitur, ut ea qua; sunt de jure gentium, quia sunt aliquo modo naturalia, ideo prohibeantur quia sunt mala: contra autem qua; sunt de jure civili, quia sunt pure positiva, ideo sint mala, quia prohibentur. Itursus sequitur, ut ea qua; sunt de jure gentium, quia sunt aliquo modo naturalia, non possint a principibus, vel. magistratibus abrogari, vel immutari: contra autem, qua; sunt de jure civili quia sunt pure positiva, sicut a principe, vel magistratu constituuntur, ita posse a magistratu, vel principe abrogari. Ilis ita explicatis, dicendum videtur, exemptionem ecclesiasticorum non pertinere ad primum, vel secundum naturalium praeceptorum gradum, nec tamen esse juris tantum positivi sive canonici, sive civilis, sed referenda esse ad tertium gradum praeceptorum juris naturae, sive, quod Tom. VI.

idem est, ad jus gentium. Haec mihi videtur esse sententia fere omnium theologorum, et eam on is tarum, et in re non arbitror dissentire Joannem Driedonem, qui in lib. i. de libertate Christiana cap. 9. cum canonistis dicit, exemptionem clericorum esse juris divini naturalis, a Victoria in Relectione 1. de potestate Ecclesiae q. ylt. et Soto in 4. sent. dist. 25. q. 2. qui dicunt, esse juris humani, ac positivi. Nam Joannes Driedo non dicit esse juris naturalis, quia sit primum ailiquod principium juris naturae, aut conclusio proxima, et quasi naturaliter deducta ex primis principiis, sed dicit esse juris naturalis, quia est omnino conformis, et consentanea rationi naturali. Victoria vero, et Sotus negant esse juris divini naturalis, quia per jus naturale intelligunt jus pure naturale, quo modo etiam negat idem Sotus jus gentium esse naturale; tamen iidem auctores, et maxime Sotus, addunt hanc exemptionem esse omnino consentaneam rationi, et ipsi natura;. Neque dicere volunt solum esse rationabilem, id est, non contrariam rationi, sic enim nihil dixissent, cum omnis justa lex etiam pure positiva non debeat esse contraria rationi; sed dicere volunt, esse deductam ut conclusionem ex jure naturae, et vim habere exjuro naturae, et ideo addunt, in hanc exemptionem consensisse omnes gentes, ac propterea non posse mutari, vel abrogari a regibus et principibus, etiamsi omnes simul conjuncti eam abrogare conentur. Neque dissentit S. Thomas, licet in commentar, ad cap. 13. ad Rom. scripserit, clericos privilegio principum liberos esse a tributis; nam in eodem loco addit, id factum esse ob naturalem aequitatem.

Hanc igitur sententiam probare possumus his argumentis. Primo ex consuetudine omnium gentium, quod enim ubique fit, ex natura ipsa descendit, qua; omnibus communis est. Constat apud Hebraeos, levitas fuisse liberos a tributis ex c: xxx. Exod. et eap. i. Num. Constat apud /Egyptios sub rege Pharaone sacerdotes fuisse exemptos, ex cap. xLVii. Cenes. Constat idem de sacerdotibus Hebraeorum sub rege Artaxerse ex lib. I. Esdrae cap. vii. Idem cognosci potest de sacerdotibus Gentilium ex Aristotele in lib. ir. OEcoriom. ex Ctesare lib. vi. de bello Gallico; ex Plutarcho in Camillo, et ex aliis. A- pud Christianos imperator Constantinus, qui primus fuit imperator aperte Christianus, continuo natura docente ecclesiasticos im.

munes a communibus reipublicte oueribus declaravit, ut patet ex epistola ejus ad Avilinum, apud Eusebium lib. x. hist. eccles. cap. 7. quod idem multi alii imperatores fecerunt, et notanda sunt verba Justiniani I. sancimus, 2. C. de sacrosanct. eccles. Nam ubi exemisset Ecclesias, ait: « Cur enim non facimus discrimen inter res divinas et humanas, et cur non competens piaerogatha coelesti favori conservetur »? (Juihus verbis ostendit, exemptionem illam non fuisse arbitrariam, et liberam, sed debitam, et necessariam.

Alterum argumentum ducitur a similitudine, quam potestas ecclesiastica, et saecularis habent cum anima et corpore humano. Nam, ut ostendimus in lib. v. de Summo Pontifice, ex S. Gregorio Nazianzeno, Hugone de S. "Victore, aliisque insignibus auctoribus, non potest melius intelligi quo modo se habeat potestas ecclesiastica ad saecularem, quam ex modo, quo se habet in homine spiritus ad carnem. Spiritus autem ita se habet ad carnem, ut quamvis non impediat actiones ejus, cum bene se habent, eam tamen regat, et moderetur, et aliquando cohibeat, aliquando excitet, pro ut ad finem suum expedire judicat. Contra vero, caro nullum habet imperium in spiritum, neque eum ulla in re dirigere, vel judicare, vel coercere potest. Sic igitur potestas ecclesiastica, quae spiritualis est, ac per hoc naturaliter saeculari superior, saecularem potestatem, cum opus est, dirigere, judicare, et coercere potest; ipsam vero a saeculari dirigi, vel judicari, vel coerceri nulla ratione permittitur. Tertio probatur ex nominibus patris, et pastoris, quibus tum in s:.eris litteris, et in libris sanctorum Patrum, tum ex communi Christianorum consuetudine sacerdotes ornantur. Natura enim docet, ut filii parentibus obediant, atque ab iis se corrigi aequo animo ferant, non autem ipsi parentibus imperare, ensve corrigere, vel judicare velint. Multo etiam magis eadem duce et magistra natura, oves a pastoribus reguntur et gubernantur, et quando aberrant, vel sibilo, vel baculo reducuntur in viam, et plane contra naturam esset, si ovis pastorem regere, vel gubernare videretur. Quartum argumentum peti potest a nomine et officio clericorum, clerici enim sunt ministri Dei consecrati ad obsequium solius Dei, at. que. ad hoc ipsum ab universo populo Deo

oblati, unde et clerici dicuntur tamquam ad sortem Domini pertinentes, ut S. Hieronymus docet in epist. ad Nepotianum. Certe autem in ea, quae sunt oblata et consecrata Deo, et quasi propria ipsius Dei facta sunt, nullum jus habere possunt principes saeculi: id quod et lumen rationis ostendit, et Deus ipse in Scripturis sanctis non obscure trad t, cum ait Levit, ult. Qu cquid semel Deo fuerit consecratum, sanctum sanctorum erit Domino (lj. Quis autem dicere audeat, jus esse prohino homini in ea, quae sancta sanctorum, id est, sanctissima dici meruerunt? Qua ratione bona etiam temporTia c er eorum, bona dominica proprie dicuntur in canon. 4. Apostolico, et ideo tamquam Deo sacra, juiisdictioni laborum subjecta, esse non possunt. Quintum argumpntum ducitur a signis, et prodigiis quae non raro Deus ostendit in eos, qui Ecclesiarum immunitatem violare praesumpserunt. De qua re multa legi possunt apud Tilmannum Bredembachium in lib. v. sacrarum collationum. Sed exstat insigne testimonium Basilii Porphirogeniti Graecorum imperatoris apud Balsamonem in Nomocanone Photii, in commentario canonis primi synodi Constantinopolitanae primae, et secundae, quam nos Latini octavam synodum appellamus. Refert enim idem Basilius causam omnium calamitatum ejus temporis in legem quamdam Nicephori Phocee praedecessoris sui contra Ecclesiae libertatem latam. « Ex quo (inquit) lex ista robur habuit, nihil boni penitus in hodiernum usque diem vitee nostrae contigit, sed potius e contrario nullum omnino genus calamitatis defuit ». Itaque legem illam merito irritam esse voluit, ac penitus abrogavit.

Chapter 2 of 3