Caput III. Solvuntur argumenta contraria
Sed operae pretium erit ad eas objectiones breviter respondere, quas Didacus Covarruvias loco citato, et Joannes Medina in C. de Restit. quaest. 13. (qui liberius aliis auctoribus loquuti sunt), in medium protulerunt. Objiciunt ergo primo, nullam exstare legem divinam, qua clerici eximantur a jurisdictione principum laicorum. Sed jam ostendimus exstare non paucates timonia Scripturae veteris, ex quibus per probabilem consequentiam ducatur argumentum ad probandum jure divino clericos liberos esse a jurisdictione principum saecularium. Neque obstat, quod Testamentum vetus abrogatura jam sit per Testamentum novum. Nam tametsi abrogata sint ceeremonialia, judicialiaque praecepta, non tamen sunt abrogata moralia, id est, quae continent vel declarant jus naturae, et praeterea cum caeremoniae Judaeorum figurae furrint rerum nostrarum, ut Apostolus docet I Corinth. x, Galat. iv, et Hebr. vii, non male ducimus argumenta per similitudinem a ritibus judaicis Denique non sola testimonia Scripturae veteris, sed etiam rationes ex jure naturae depromptas adduximus, jus autem naturae non humanum, sed divinum est, cum ab ipsius naturae auctore manaverit. Secundo objiciunt leges mu tas Justiniani ex Codice, et Authenticis, ex quibus cognosci potest, olim clericos imperatoris jurisdictioni fuisse subjectos. Sed facilis est responsio. Nam si hoc argumentum vim ullam haberet, probaret etiam in rebus ecclesiasticis et spiritualibus non esseliberog clericos jure divino a potestate principum laicorum: constat enim non solum ex Codice et Authenticis, sed multo magis exNomocanone Photii, non paucas leges Justitiani de rebus plane ecclesiasticis, et spiritualibus disponere. Covarruvias autem, et Medina, ut etiam omnes Theologi et canonistae, summo consensu docent, in rebus ecclesiasticis et spiritualibus liberos esse clericos a potestate principum saeculi jure divino. Coguntur igitur ipsi etiam nobiscum dicere leges illas procedere de facto, non de jure, et toleratas aliquando a summis Pontificibus, numquam autem approbatas. Non tamen negaverim, multas quoque esse civiles leges imperatorum, quas non minus clerici, quam laici sequi debeant. Ecclesia enim pro cursu temporalium tantummodo rerum, ut loquitur Nicolaus I. Papa in epist. ad Michaelem, imperialibus utitur legibus. Quod idem habemus in multis canonibus distinctionis decimae apud Gratianum, et cap. 1 de novi oper. nunciat. et alibi. Quae tamen omnia intelligi debent de iis legibus, quee non sunt contrariae ecclesiastica libertati, et quoad directionem, non quoad coactionem, ac denique cum adsunt aliae conditiones, quas notant Doctores, ac praesertim Felinus in cap. Ecclesia S. Mariae, de constitut. quaest. 1. Tertio objiciunt exemplum Apostoli Pauli, qui cum esset Praesul ecclesiasti¬
cus, non timuit appellare Caesarem, atque ab eo judicari se debere libere confiteri, ut S. Lucas refert Act. xxv, sed hanc objectionem Covarruvias omnino debuisset omittere. Nam B. Paulus, ut constat ex cap. ult. Actorum, coactus est appellare Caesarem, oppressus videlicet calumniis Judaeorum, et injustitia praesidis romani, qui solum Caesarem supremum judicem agnoscebant. Itaque ipse quoque de facto saltem, si non de jure, Caesarem judicem agnoscere debuit, N nec sine risu exceptus fuisset, si B. Petri supremi pi incipis ac judicis sui coram Gentilibus, vel Judaeis mentionem facere voluisset.
Quarto objiciunt testimonia SS. Apostolorum Petri et Pauli, scribit enim B. Petrus in epist. priore cap. ii. Subjecti estote omni humanx creaturx propter Deum, sive regi, tamquam prxcellenti., sive ducibus, tamquam ab eo missis: et B. Paulus in epist. ad Roman. cap. xiu. Omnis, inquit, anima potestatibus sublimioidbus subdita sit. In quem locum scribit S. Joannes Chrysostomus, haec dici non tantum laicis, sed etiam clericis et monachis, et ipsis etiam Apostolis et evangelistis. Respondeo, sententias Apostolorum generales esse. Quamvis enim nominatim in eis fiat mentio regum, quoniam eo tempore valde necessarium erat diligenter monere Christianos, ut regibus obedirent, ne fidei praedicatio impediretur, tamen absolute verba illa tam B. Petri, quam B. Pauli, nihil aliud significant, nisi debere omnes homines suis legitimis superioribus subditos esse, eisque debitam obedientiam exhibere. Quare non potest ex his testimoniis Apostolicis probari clericos principibus saeculi, vel ipsorunf legibus obtemperare debere, nisi prids probetur, reges saeculi esse legitimos superiores, et judices clericorum, quod certe probari non poterit, nisi probetur, oves pastoribus, filios parentibus, et temporalia spiritualibus praeeminere. Nec tamen Chrysostomo contradicimus; quamvis enim judicem proprium clericorum, et monachorum solum Pontificem esse dicamus, tamen fatemur, reges non solum laicorum, sed etiam clericorum, et monachorum reges esse. Unde etiam non sine causa in publicis precibus oramus pro rege, vel pro imperatore nostro: nam cum reges bella gerant non solum pro laicis, sed etiam pro clericis, et monachis, proque omnium
pace, et tranquillitate invigilent, debetur eis ab omnibus honor, juxta illud B. Petri, I epist. cap. ii. Reyem honorificate; debetur etiam obedientia. cum eorum leges non sunt contrari® sacris canonibus, et cum de rebus iisdem nulla exstat canonica dispositio, ac demum quoad directionem ut supra diximus, non quoad coactionem. Pr®ter haec argumenta objicit Joannes Medina loco citato quaedam alia, quae Covarruvias fortasse ut leviora praetermittenda putavit. Sed nos ea quoque breviter diluamus. Ait igitur Medina, in lege naturae primogenitos omnes fuisse sacerdotes, nec tamen exemptos a majorum suorum potestate. Item in lege scripta levitas, quibus nunc succedunt clerici, non solum Aaroni Pontifici subjectos fuisse, sed etiam Mosi, qui princeps erat civilis totius populi Judaeorum. In lege quoque evangelica Christi, ipsum, qui caput erat omnium sacerdotum, Pilato subjectum fuisse, juxta illud: Non haberes potestatem in me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Joan xix. Denique ita ratiocinatur Medina: Lex evangelica, Baptismus, Ordo clericalis, non liberant jure divino a debitis antea contractis, ut a debito servitutis, a debito pecuniario, a debito conjugali, ergo nec a debito subjectionis et obedienti® civilis; sed clerici ante clericatum subjecti erant potestati et jurisdictioni principum, et magistratuum ssecularium; non igitur liberi sunt jure divino ab eadem potestate, ct jurisdictione post clericatum. Sed ad haec omnia facilis est et expedita responsio. Nam de primogenitis in lege natur® non probavit Medina eos civilibus magistratibus fuisse subjectos: nos autem probare possumus, non fuisse, quoniam iidem primogeniti sacerdotes et principes esse solebant, docet S. Hieronymus in quaestionibus Hebraicis ad cap. xlix. Genes, qu® est etiam communis Hebraeorum sententia, et exprimitur ab ipsa Paraphrasi Chaldaica eodem loco in benedictione Ituben. Porro Moses, cui subjecti erant levit®, non solum Princeps civilis totius populi, sed citum summus sacerdos erat, et Aaronc major, quamvis extraordinaria potestate. Unde dicitur in Psal. xcviii. Moyses, et Auron in sacerdotibus ejus: et novimus Aaron a Mose consecratum; et denique testa- Aur Philo in extremo lib. de vita Mosis, fuisse Mosem Pontificem, regem, et legis¬
latorem Hebraiorum. Quid igitur mirum, si levit® Moysi subjecti erant non minus quam Aaroni, cum Moses non minus quam Aaron sacerdotio fungeretur. Christum autem Pilato subjectum fuisse de facto solum, non de jure, certissimum est, et potestas desuper data, quam in Pilato Christus agnoscit, non potestas judiciaria, sed permissio intelligenda est, ut sancti Patres docent, Chrysostomus et Cyrillus. De qua Dominus ait Luc. xxii. h®c est hora vestra, et potestas tenebrarum. Et certe, ferendum non esset, si Medina cum Marsilio Paduano Christum Dei Filium naturalem, principibus terrenis jure subjectum fuisse dicere vellet. Ratiocinatio denique ejusdem Mcdin® aut nihil probat, aut plus, quam ipse velit, probat. Nam si paria sunt eximere a debito servitutis, vel pecuniario, vel uxorio, et eximere a debito subjectionis,, et obedienti® civilis, sicut non potest summus Pontifex eximere homines Christianos a debito servitutis, vel pecuniario, vel uxorio sine consensu partis, quoniam alioquin injuriam facere videretur, ita non potuisset idem summus Pontifex eximere clericos a jurisdictione principum s®eularium, sine ipsorum consensu. Atque hoc est contra omnes Theologos, a quibus nec ipse Medina dissentit. Non igitur sunt illa paria, ac per hoc Medin® argumentum non recte concludit. Ratio vero discriminis inter illa debita, h®c est, quod majus omnino sit vinculum inter creditorem et debitorem, Dominum et servum, virum et uxorem, quam inter principem, vel magistratum, et civem. Itaque clericatus non eximit a debitis illis prioris generis, et ideo non poterit fieri clericus is, qui servus est, nisi prius a Domino liberetur, neque is, qui est alligatus uxori, nisi uxor consentiat, et ipsa quoque votum continenti® emittat: neque is, qui tantum pecuni® debet, ut restituere nequeat, si clericus fiat, nisi a creditore debitum remittatur. At idem clericatus eximit a subjectione civili, et transfert in subjectionem ecclesiasticam etiam non consentiente, vel repugnante superiore civili, quoniam unusquisque circa statum propri® person® liber est, sicut potest relinquere patrem ct matrem, ct adh®rcre uxori, juxta verbum Domini Matth. xix. ita potest relinquere principem s®cuii, et in sortem Domini transire, atque aci Dei servitutem accedere, seque tofum
episcopo in clericatu, vel abbati in monastica professione committere. At, inquit Medina, lex evangelica, et Baptismus, non eximunt a jurisdictione civili, igitur neque eximit clericatus. Respondeo, non esse eamdem rationem legis evangelica; et Baptismi, ac ipsius clericatus. Nam lex evangelica, et Baptismus non excludunt, imo necessarium esse volunt principatum civilem, ut adversus Anabaptistas nos alio loco probavimus. At clericatus, ut etiam monachatus, non posset suo munere recte fungi, nisi liber esset, et immunis a jurisdictione civili; et ordo ipse naturse pervertetur, si pastor*es ovibus, parentes filiis, et spiritualia corporalibus subjicienda sint. At, inquies, injuria fiet principibus si inviti suo jure priventur, quod in clericos ante clericatum habebant. Respondeo, nullam ipsis injuriam fieri, quia qui jure suo utitur, nullam facit injuriam. Utitur autem jure suo, qui eligit statum, quem sibi magis convenientem esse censet, quamvis per accidens sequatur, ut princeps subdito suo privetur. Nam etsi quis justa de causa domicilium suum in aliam civitatem, vel provinciam transferat, desinet subditus esse priori principi, nec tamen injuriam illi fecisse videbitur. Ultima objectio Medinae illa est, quod non repugnet rationi, ut homines addicti obsequio Dei et spiritualibus functionibus, subsint in rebus temporalibus, et civilibus regi, vel magistratui saeculari. Ex quo sequitur, ut si exempli sint, id factum sit, concessione principum, non jure divino. Addi potest confirmatio ad hoc argumentum, ut nihil difficultatis subterfugere videamur. Nam sicut princeps saecularis, ut Christianus et in rebus spiritualibus est ovis, et filius sacerdotum: ita e contrario sacerdotes ut cives, et in rebus temporalibus videntur posse dici oves et quasi filii principum saecularium. Item quia una tantum est Ecclesia, continens clericos et laicos, et Ecclesiae caput est Summus Pontifex, ideo subsunt omnes eidem Summo Pontifici tum clerici, tum laici, igitur eodem modo qucniam una est civitas continens laicos, et clericos, et civitatis caput est Princeps saecularis, ideo subjecti debent esse omnes tam laici, quam clerici principi saeculari in iis, quae pertinent ad bonum regimen civitatis. Respondeo, hoc argumento probari, exemptionem clericorum, uon esse de jure naturae primario, quod nos supra in duos gradus distinximus, sed esse dejuro naturae secundario, quod etiam jus
gentium appellari diximus. Nam ut S. Thomas recte docet in 2. 2. quaest. 57. art. 3. jus naturae primarium respicit rem absolute consideratam, jus naturae secundarium, sive jus gentium respicit rem in ordine ad certum finem, et ideo pendet ex discursu rationis. Licet igitur non repugnet rationi absolute, ut clericus subsit in rebus civilibus principi sieculari: tamen repugnat in ordine ad officium clericorum rite administrandum. Nam ut alia omittam, turpissimum esset, et etiam Sotus annotavit, si magistratus, Episcopum corrigere, vel punire posset, a quo ipse corrigendus, et puniendus est. Et quis ferret, si hodie sacerdos ad suum tribunal magistratum vocaret, cras autem magistratus vocaret sacerdotem ad suum? Et nonne omnis reverentia, quam necessario debent laici sacerdotibus, periret, si eos pro imperio coercere possent. Hinc igitur ante omnes principum leges, humanum genus ratione docente constituit, ut ubique sacerdotes immunes essent a jurisdictione principum laicorum. Ad primam confirmationem respondeo, principem quidem ovem, ac filium spiritualem sacerdotis esse; sed sacerdotem nullo modo filium vel ovem principis dici posse: quoniam sacerdotes, et omnes clerici suum habent principem spiritualem, a quo non in spiritualibus solum, sed etiam in temporalibus reguntur. Neque fieri potest, ut duos agnoscant principes in rebus temporalibus, cum, juxta Evangelium, nemo possit duobus dominis servire. Ad alteram confirmationem respondeo, Ecclesiam vere unam tantum esse, et nullo modo duas, civitatem autem unam esse materialiter, et duas formaliter. Nam Ecclesia continet omnes Christianos catholicos, sive sint clerici, sive laici. Si quis autem consideret coetum laicorum, non ut Christiani sunt, sed ut cives, vel quocumque alio modo, is coetus Ecclesia dici non potest. Non igitur dua; fingi possunt Ecclesiae, ac multo minus esse. At coetus laicorum, et coetus clericorum formaliter diim civitates dici possunt, quoniam in ipsis etiam temporalibus rebus diversas leges habent, diversum principem, diversa tribunalia, et tamen materialiter unam quoque civitatem faciunt, quia unam urbem inhabitant, et sub ejusdem principis protectione vivunt, qui sicut pro labore, ac sollicitudine, quam pro communi bono suscipit, a laicis tributa recipit, ita recipit a clericis auxilia longe majora publicarum precum, et sacrificiorum ad Deum.
Chapter 3 of 3