Skip to the text

Textus

Igitur S. Augustinus libro de bono perseverantiae cap. 14. praedestinationem ita definit: « Est praescientia et praeparatio beneficiorum Dei, quibus certissime liberantur? quicumque liberantur. » S6d posset paulo plenius ex doctrina ejusdem Augustini ita praedestinatio definiri:'« Praedestinatio est providentia Dei, qua certi homines ex massa perditionis misericorditer selecti, per infallibilia media in vitam diriguntur aeternam. » Dicitur « providentia, » quoniam praedestinatio species est providentiae, et rectisime ponitur genus initio bonae definitionis. Dicitur Dei, quoniam praedestinare ad vitam aeternam non potest esse actio nisi Dei, qui solus vitam aeternam communicare potest: Gratiam enim et gloriam dabit Dominus, Psalm. lxxxiii. Dicitur, « Certi homines, » quoniam providentia ad res omnes, praedestinatio de qua nunc agimus ad solos homines pertinet; nam etiamsi Angeli quoque dicuntur a S. Augustino praedestinati: tamen alia ratio est praedestinationis Angelorum, alia hominum. Addimus autem « certi, » quoniam non omnes praedestinantur ad vitam, sed solum aliqui, et ii non confuse, sed distincte, tales ac tales, Petrus, Andreas, Jacobus etc. Dicitur, «ex massa perditionis» quoniam praedestinatio ex sententia S. Augustini et Scripturarum divinarum, non praecessit, sed secuta est praevisionem peccati originalis, ob quod universum genus humanum factum est quasi quaedam massa damnata. Unde est illud Apostoli ad Rom. ix: An non habet potestatem fyulus ex eadem massa facere aliud vas in honorem, aliud in contumeliam?

Quod autem S. Augustinus scribit lib. i. retractat, cap. 13. si Adam non peccasset, non fuisse nascituros homines, nisi usque ad certum numerum praedestinatorum: significat quidem futuram fuisse pi-aedestinationem, etiamsi Adam non peccasset, si nimirum praevidisset Deus hominem non peccaturum, tamen absolute praedestinatio, qualis nunc est, pi^aevisionem peccati sequitur.

Dicitur, « miser‘icorditer selecti, » quoniam (ut in propositione nostra asserimus) nihil invenit Deus in iis quos eligit ad gloriam, nisi meritum mortis, et propterea misericorditer eos liberat, non reddens eis debitam poenam, sed donans indebitam gra-

tiam. Dicitur « infallibilia media, » quoniam praedestinatio certissima est. Nemo enim rapei’e potest electas oves de manu pastoris omnipotentis, ut ipse dicit Joan. x. Dicitur « in vitam dii'iguntur aeternam, » quoniam in hoc proprie ratio pi'aedestinatonis consistit, ut sit directio et quasi ti’ansmissio rei praedestinatae per cex’ta media ad suum finem.

Ex hac nostra definitione sic explicata, perspicua erit definitio Augustinia. Significat enim August. nihil esse aliud praedestinare, nisi praescire quibus mediis infallibilitercex*ti homines salvari possint, et velle efficaciter ea media praeparare.

Ex quo rursus intelligi poterit, praedestinationem partim ad intellectum pertinere, partim ad voluntatem. Nam praescire, disponere, dirigere, opera sunt intelligentiae; seligere, velle, misereri, voluntatis. Quod etiam in divinis litteris observare licet. Nam ad intelligentiam pertinet illud Apostoli ad Rom. ix: Non repulit Deus plebem suam, quam praescivit. Et illud II Timor. li: Firmum fundamentum Dei stat, novit Dominus qui sunt ejus. Ad voluntatem vero illud Rom. ix: Ut secundum electionem propositum Dei maneret. Et illud Luc. xn. Complacuit patri vestro dare vobis regnum.

Disputant quidem Theologi, utrum praedestinatio magis ad intelligentiam, quam ad voluntatem pertineat. Sed nobis placet sen- ■ tentia S. Thomae et Cajetani Cardinalis in i. part. quaest. 23. art. 1, qui docent, praedestinationem esse potius intelligentiae, quam voluntatis, quoniam eadem est etiam S. Augustini sententia in lib. de bono perseverantiae cap. 17. ubi sic loquitur: « In sua, quae falli mutari que non potest, praescientia, opera sua futura disponere, id omnino neque aliud quicquam est, nisi praedestinare. » Eadem est sententia auctoris Hypognostici lib. vi. qui praedestinare nihil aliud esse dicit, nisi providere et praeordinare. Idem significant ipsa nomina, tum graeca, tum latina, nam irpoopt£eiv, qua voce utitur Apostolus frequentissime, quid est nisi praedefinire, ac praedecernere? sicut etiam vox latina, « praedestinare, » idem significare videtur, quod praemittere, sive praeordinare.

Itaque secundum modum nostrum intelligendi, iste fuisse videtur ordo praedestina-

— Rom. XI, 2; II Tim. II, 19; Rom. IX, 11; Luc.

tionis in mente divina. Primum, praevidit Deus, si hominem conderet, eum lapsurum cum omni posteritate, et simul vidit, posse se variis modis liberare vel omnes, vel aliquos pro arbitratu suo. Deinde voluit hominem condere, ac, ut laberetur permittere, et quosdam ex numero lapsorum misericorditer liberare, aliis in massa perditionis juste relictis. Tertio, excogitavit remedia, salvandis electis idonea, in quibus primum locum habuit incarnatio, et passio Salvatoris. Quarto approbavit ea remedia, et tunc elegit Christum, et nos in ipso ante mundi constitutionem. Quinto disposuit, ordinavit, et quodammodo imperavit ut ita fieret.

Ex quibus actibus primus fuit intelligentiae, sectmdus voluntatis, tertius intelligentiae, quartus voluntatis, quintus intelligentiae. Itaque primus, medius et ultimus ad intelligentiam pertinent, et in ultimo potissimum praedestinationis ratio, essentiaque consistit.

Praedestinationis nullam esse causam in nobis, probatur ex divinis litteris.

Probanda nunc est octava illa conclusio, primum ex divinis litteris; deinde 'ex traditione Ecclesiastica; postremo ex ratione, quae tamen in Scripturis et Patribus fundamentum habeat.

Scriptura igitur docet, quosdam electos esse ex omni genere humano, eosque electos esse ad regnum ccelorum, et electos efficaciter, ut infallibiliter ad regnum perveniant, denique electos omnino gratis, et ante omnem operum praevisionem. Esse aliquos electos docent hae Scripturae: Multi sunt vocati, pauci vero electi, Matth. xx. et xxn; Congregabant electos ejus a quatuor ventis, Matth. xxiv; Quis accusabit adversus electos Dei? ad Roman. vm; Elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ad Ephes. i..

Esse electos ad regnum, docet Dominus Luc. xii: Nolite timere pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. Item Apostolus ad Rora, i: Reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae sunt.

Esse infallibiliter salvandos, docet idem Dominus Mafth. xxiv. Propter electos breviabuntur dies illi. Et: Dabunt signa et prodigia, ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam, electi. Et Joan. vi: Haec est voluntas Patris, ut omne quod dedit mihi, non perdam, sed resuscitem in novissimo die, hoc est, ut nullum perdam, sed omnes resuscitem. Et Joan. x: Nemo rapiet eas de manu mea. Et iterum: Nemo potest rapere de manu Patris mei: Ego et Pater unum sumus. Et Apostolus ad Rom. ii: Sine poenitentia, inquit, sunt dona et vocatio Dei. Et ad Rom. 8: Quos prxdestinavit, hos vocavit, nimirum secundum propositum; et quos vocavit, videlicet secundum prositum, hos justificavit, et equos justificavit, item secundum propositum, hos magnificavit.

Esse electos ex mera Dei gratia, et misericordia, docet in primis Dominus Luc. xii: Complacuit Patri vestro dare vobis regnum. Certe vox illa: Complacuit, indicat puram Dei benignitatem, sed manifestius Joan. xv: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos, ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat; non igitur elegit Deus homines, quia videt se eligendum ab eis, ipsosque boni operis fructum allaturos, et in bono opere perseveraturos, sed eligit ut faciat bene operantes, et in bono perseverantes.

Et adhuc manifestius Apostolus Paulus ad Rom. ii: Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genu ante Baal, sic ergo in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae sunt, non dicit, relicti sunt, aut remanserunt, sed, ego reliqui mihi; et ideo reliquias dicit salvari secundum electionem gratiae, id est, non debitam, sed gratuitam.

Et clarius ad Ephes. i: Elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati. Et: Qui prxdestinavit nos in adoptionem filiorum secundum, propositum voluntatis sux in laudem glorix gratix sux, non ait, elegit nos, quia sanctos vidit futuros, sed ut essemus sancti, neque ait, elegit nos propter bonum usum liberi arbitrii, aut gratiae, sed secundum propositum voluntatis sux, et hoc in laudem glorix gratix sux, ut laudaretur et glorificaretur gratia ipsius.

Addit etiam in eodem cap. In quo nos

sette vocati sumus praedestinati secundum propositum ejus, ubi ostendit, vocationem electorum respectu ipsorum hominum dici posse fortuitam, quoniam ipsi nihil agebant, ut vocarentur, «ac ne cogitabant quidem de vocatione: sed respectu Dei non esse sortem, sed determinatam electionem, et propositum.

Esse denique electos, non solum gratis sed etiam absque ulla praevisione operum, docet idem Apostolus ad Rom. ix. Cum nondum nati essent, aut aliquid boni vel mali egissent, ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei, quia major serviet minori, sicut scriptum est, Jacob dilexi, Esau autem odio habui. Et ad Rom. xi,Jpostcaquam dixerat, Reliquix secundum electionem gratix salvx factx sunt, addit continuo: Si autem gratia jam non ex operibus, alioqui gratia jam non est gratia. Et II ad Timor. i: Collabora Euangelio secundum virtutem Dei, qui nos liberavit et vocavit vocatione sua sancta, non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum, et gratiam, quae data est nobis in Christo ante tempora sxcularia.

Sed explicemus paulo fusius illum locum primarium ex cap. ix. ad Roman. quoniam illum praecipue Ambrosius Catharinus, et alii quid«im recentiores non recte exponunt. Propositum erat Apostolo demonstrare, adoptionem filiorum Dei non pendere ex carnali generatione Abrahami, ut Judaji existimabant, neque ex operibus nostris, aut parentum nostrorum: sed ex mero Dei beneplacito. Itaque ut hoc demonstraret, attulit figuram Jacob et Esau, quorum priorem Deus dilexit, posteriorem odio habuit, cum essent inter se omnino pares, nam pares fuisse demonstrat, quia orti ex iisdem parentibus et eodem cum cubitu generali, et eodem partu editi, ne forte diceretur, uni profuisse merita parentum, alteri non profuisse. Et non solum pares fuisse dicit, quantum ad parentes, sed etiam quantum ad se, quoniam nihil boni aut mali egerant, neque agere potuerant, quando dictum est de eis, Jacob dilexi, Esau odio habui. Cum igitur inter se pares essent, tantam illam discretionem, non ex operibus eorum, aut parentum profectam esse concludit Apostolus, sed ex voluntate Dei, ut secundum electionem propo. situm Dei maneret, id est, ut decretum Dei

perficeretur, quo unum elegerat, alterum reprobaverat.

Quoni.am autem videri posset hoc, aliquo modo, injustum; objicit sibi ipse beatus Paulus: Quid ergo dicemus? numquid iniquitas apud Deum? et respondet, absit; Mosi enim dicit, miserebor cujus misereor et misericordiam prxslabo, cui miserebor. Et, ohomo tu. quis es, qui respondeas Deo? an non habet potestatem figulus luti facere aliud vas in honorem, aliud in contumeliam? At si ex -operibus praevisis Deus unum diligeret, alterum odio haberet, promptum fuisset beato Paulo hoc dicere, et omnem suspicionem injustitiae Dei, uno verbo, de medio tollere. Cum nutem hoc non fecerit, sed omnia revocaverit ad voluntatem Dei, qui miseretur, cujus voluerit, et cujus non voluerit, non miseretur: certum esse debetexApostoli sententia, praedestinationem et electionem, sive discretionem, ex massa perditionis non pendere ex ulla praevisione operum nostrorum, sed ex mero beneplacito Dei.

Ad hoc testimonium Apostoli responderi posset, illud: Major serviet minori, Et: Jacob dilexi, Esau odio habui, non intelligi de personis illis singularibus, Jacob et Esau, sed de duobus populis, Israelitico et Idulo. Et, quod dicitur de odio et aimore, non intelligi. de electione et reprobatione aeterna, sed de bonis malisque temporalibus hujus vitae. Nam Genes, xxv. cum Rebccca consuleret Deum, cur parvuli, quos gerebat in utero, inter sc colliderentur. Responsum est ei: Dux gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur, populusquc populum superabit, et major serviet minori, Et Malaeh. i. cufn dixisset Deus: Jacob, dilexi, Esau autem odio habui, explicat, quomodo dilexerit et oderit, dicens: Posui montes ejus, nimirum Esau, in solitudinem et hxreditatem ejus in dracones deserti. Itaque dilexit Deus Jacob, quoniam dedit ei terram linentem lacte et meile: odio habuit Esau, quoniam dedit ei terram sterilem et desertam.

Quamvis autem Apostolus luce videatur spiritualiter accipere et transferre ad mysteria Christiana, tamen non transfert ad electionem et reprobationem singularum personarum, sed ad electionem gentilitatis et reprobationem Judaeorum, quo sensu etiam accipienda videntur, quae dicuntur ad Roman.

xi. el ad Ephes. i. alioqui sequeretur omnes illos et singulos, ad quos Paulus scribebat, fuisse praedestinatos. Nara in genere loquitur de praedestinatione et electione omnium qui ad Ecclesiam locati fuerant. Solum igitur ex locis allegatis colligi posse videtur, Deum ex mera sua misericordia prsedestinasse gentiles ad fidem Christi recipiendam, et per hoc etiam ad salutem.

Respondeo, non disputare nos hoc loco de testimonio Gen. aut Malach. sed solum de testimonio Apostoli ad Roman. ix. Apostolus enim apertissime loquitur de adoptione filiorum Dei, et de mysteriis regni coelorum; et per Esau intelligit reprobos; per Jacob electos; per terram promissionis vitam aeternam cum Deo; per solitudines draconum mortem aeternam cum diabolo. Et quamvis ex mystico sensu non soleat fieri solidum argumentum ad prodanda dogmata fidei, tamen cum mysticus sensus in ipsa Scriptura exponitur, solidissimum argumentum conficitur, illa enim expositio mystici sensus Scripturae veteris testamen li non est mystica, sed litteralis sententia Scriptu rse novi testamenti.

At non loquitur Apostolus de electione et reprobatione singulorum hominum, sed gentilitatis et Judaismi. Non ita est, imo loquitur de electione et reprobatione singulorum, tum ex gentilitate, tum ex Judaismo: sed quoniam Judaei existimabant, se solos ad Deum pertinere, gentiles autem omnino esse exclusos, ideo siepe beatus Paulus concionatur de vocatione gentium et induratione J u decorum, el concludit filios Abrahre non debere existimari eos, qui nascuntur ex carne Abralia?, sed qui sectantur fidem Abralue, sive gentiles sint, sive Judaei; nam in hne ipso cap. ix. dicit Apostolus: Ut ostenderet divitias gloriae sux in vasa miserieordix, quae praeparavit in gloriam, i quos et roravit, non solum ex Judaeis, sed etiam ex gentibus. Et cap. ni: Numquid Deus repulit populum suum.? absit, nam et ego Jsraelita sum, ex semine Abra lix, de tribu Benjamin; non repulit Deus plebem suam, quam praescivit.

Quod autem loquatur Apostolus de electione et reprobatione singulorum in particulari, perspicuum est ex illa simulitudine figuli, massae et vasorum in honorem ct in contumeliam. Neque enim vasa in honorem dici possunt soli gentiles, cum multi ex He¬

braeis salvi sint; neque soli Hebraei, cuui plurimi ex gentilibus salventur; neque etiam contra, vasa in contumeliam dici possunt soli Hebraei, vel soli gentiles, eadem ratione. Vasa igitur in honorem sunt omnes electi, vasa in contumeliam omnes reprobi, sive Judaei, sive gentiles.

Idem etiam patet ex induratione PharaonL:, qui particularis homo erat, et cujus exemplum hoc eodem loco proponit Apostolus. Rursus, idem probatur ex eo, quod omnes electi certo salvantur, ut supra ostendimus ox Scripturis. At non eorto salvantur omnes gentiles ad Ecclesiam vocati, et per Baptismum in eam admissi; sed solum aliqui, ut notum est. Illi igitur soli vere sunt, ct dicuntur electi.

Denique B. Paulus, qui gente Judams erat, seniper sc in numero electorum ponit, cum de praedestinatione loquitur, ad ltom. 8. 9. et 11. et ad Ephes. I. non igitur per electos intelligit solos gentiles, neque loquitur de praedestinatione Ecclesiae gentium in genere, sed de singulis praedestinatis et electis. Quod autem in hoc numero videatur ponere omnes Christianos, ac praesertim in i. cap. ad Ephes. non repugnat iis quae diximus. Id enim facit Apostolus, quod bene speraret de omnibus quos videbat ad fidem vocatos; non quod affirmare vellet omnes illos vere acproprie esse electos.

Idem probatur ex traditione Ecclesix. ■

Secundo loco probari potest veritas praedestinationis gratuitae, ex traditione Ecclesiastica; nam quamvis ante exortam heeresim Pelagianam, veteres Patres quaestionem istam non adeo accurate tractaverint, sed tantum occasione oblata breviter sententiam suam aperuerint, ut S. Augustinus docet lib. de bono perseverant, cap. 20. qui tamen cap. 10. Cyprianum, Ambrosium, et Nazianzenuni pro hac sententia citat, tamen post illam haeresim exortam omnes omnino, qui sanctitatis nomine in Ecclesia claruerunt, hanc ipsam sententiam apertissime docuerunt, ut perspicuum est ex sancto Augustino in libro de praedestinatione sanctorum, et de bono perseverantia?, in libro de correptione et gratia, in epist. 105. ad Sixtum, et alibi passim. Ex S. Prospero in secundo libro de vocatione gentium cap. i. et ult. in libro contra collatorem extremo, et in responsione ad capitula Gallorum. Ex sancto Fulgentio in libro de incarnatione et gratia Christi extremo. S. Gregorio lib. i. Dialogorum cap. 8. S. Anselmo, Beda, Primasio, Sedulio, et aliis in cap. ix ad Rom. S. Bernardo in serm. 23. et 78. in Cantica, sancto Thoma in 1. part. 23. et S. Bonaventura in 1. Sent. distinet. 41. quoest. 2. quo loco scribit quidem sanctus Bonaventura, Deum praedestinare homines ob certas causas, soli sibi notas, et non ob solam voluntatem suam; sed eas causas non dicit esse ex parte ^operum praevisorum; intelligit autem voluntatem Dei non esse irrationalem, sed cum sapientia et consilio conjunctam, ut etiam loquitur Augustinus in Enchiridio cap. 95.

Neque solum sancti isti Patres hoc affirmant, sed antiquiores et doctiores ex ipsis, quos caeteri postea secuti sunt, ad fidem Catholicam hanc sententiam pertinere tradunt, et contrariam ad Pelagianos rejiciunt. Notabo aliqua loca, ut si qui forte contra sentiunt, intelligant ex judicio sanctissimorum Patrum, in quam manifesto errore versentur.

Sanctus Augustinus in libro de bono perseverantia} cap. 18: « Hoc inquit, scio, neminem contra istampraedestinationem, quam secundum Scripturam sanctam defendimus, nisi errando disputare potuisse. » Et cap. 23: « Pra}destinationis, inquit, hujus fidem, qua; contra novos haereticos nova sollicitudine nunc defenditur, numquam Ecclesia Christi non habuit. »

S. Prosper in responsione prima ad objectiones Gallorum: « Praedestinationem, inquit, Dei nullus Catholicus negat. » Et in epist. adRuffin. delibero arbitrio: « Praedestinationem, inquit, tam impium est negare, quam ipsi gratiae contraire. » Neque responderi potest, eum loqui de praedestinatione in genere, non de praedestinatione mere gratuita; loquitur enim de praedestinatione, quam S. Augustinus defendebat, et quam Cassianus, et alii quidam in Gallia oppugnabant.

Sanctus Petrus Diaconus in libro de incarnatione et gratia Christi extremo: « Anathematizamus, inquit, Pelagium et Coelestinum, simulque Julianum Edanensem, et qui illis similia sapiunt, praecipue libros Fausti, Gal¬

harum Episcopi, qui de monasterio Lirinensi provectus est, quos contra praedestinationis sententiam scriptos esse non dubium est. »

S. Fulgentius in libro item de incarnatione et gratia Christi cap. ait. in ipso epilogo: « Cujus, inquit, praedestinationis veritatem, qua nos ante mundi. constitutionem praedestinatos in Christo testatur Apostolus, si quis detrectat cordis credulitate recipere, vel oris confessione proferre, si ante ultimum diem vitae praesentis, impietatis suae contumaciam, qua Deo vivo et vero rebellis obsistit, non abjecerit, manifestum est, eum non pertinere ad eorum numerum, quos Deus in Christo ante mundi constitutionem gratis elegit et praedestinavit ad regnum. »

His accedit publica Ecclesia} approbatio. Constat enim delatam fuisse ad Apostolicam sedem, Coelestino Pontifice, a Prospero et Hilario querimoniam, quod in Gallia presbyteri quidam doctrinam S. Augustini de praedestinatione reprehenderent. Quid au tem C<elestinus rescripserit, perspicuum est ex epistola ejus ad Gallos, in qua inter caetera, posteaquam magnis laudibus sanctum Augustinum extulit, ita subjunxit: « Unde resistatur talibus, quos male crescere videmus; nefas est haec pati religiosas animas, quarum afflictione, quia membra nostra sunt, nos quoque convenit macerari. »

Et quoniam Galli respondebant, fuisse quidem a Pontifice commendatam S. Augustini doctrinam, sed non approbatos in specie libros illos duos de praedestinatione Sanctorum, et de bono perseverantiae; contra, S. Prosper in lib. contra collatorem, extremo, demonstrat, Pontificem non potuisse hos libros non approbare, cum Augustini doctrinam probaverit, et hi libri a caeteris non dissentiant; nam sententia de praedestinatione gratuita, quae in his libris accurate defenditur, disertis verbis habetur etiam in Enchir. in epist. 105. ad Sixtum, et 106. ad Paulinum.

Deinde Ccelestinus in ea epist. cap. 2. ita laudat Augustinum, ut dicat, eum semper habitum a Romana Ecclesia pro Magistro optimo, et numquam eum fuisse saltem rumore sinistrae suspicionis aspersum. At quomodo ista dicere potuisset Ccelestinus, si Augustinus falso scripsisset, fidem praedestinationis in Ecclesia Catholica semper fuisse; et contra eam neminem nisi errando disputare potuisse? Nam si Augustini de praedestinatione sententia falsa esset, non posset idena Augustinus ab ingenti temeritate defendi, quippe qui non solum tam acriter pro falsitate certasset, sed etiam eam pro fide Catholica venditare ausus esset. Quomodo igitur Coelestinus eos, qui pro hac ipsa re Augustinum temeritatis et erroris damnabant, ita reprehendit, ut dicat, nefas esse talia audire, et Augustinum proMagistro optimo semper habitum, nec unquam fuisse saltem rumore sinistrae suspicionis aspersum; nisi hanc ipsam de praedestinatione doctrinam, secundum Augustini sententiam, veram esse credidisset?

Post illa Coelestini tempora, cum nondum factio illa Gallorum conquiesceret, S. Leo Pontifex misit ad Concilium Arausicanum certa capitula de gratia et libero arbitrio, ex libris S. Augustini verbatim decerpta, quae voluit ab Episcopis illis recipi et subscribi ut etiam factum est. Porro in illis capitulis continentur omnia fundamenta sententiae de praedestinatione gratuita, ut non possit ullus praedestinationem negare, nisi velit illis capitulis contraire.

Denique S. Gelasius in Concilio 70. Episcoporum non solum probavit omnia scripta S. Augustini, et S. Prosperi; sed etiam contra damnavit libellos Joannis Cassiani et Fausti Regiensis: cum tamen non ignoraret, potissimam contentionem inter Prosperum et Cassianum, ac deinde inter Fulgentium et Faustum, de scriptis S. Augustini de praedestinatione Sanctorum, et bono perseverantiae fuisse.

Itaque sedes Apostolica non tantum semel, sed etiam secundo et tertio adversus Pelagianorum reliquias pro defensoribus gratiae et praedestinationis sententiam tulit, ut jam haec sententia non quorumvis Doctorum opinio sed fides Ecclesiae Catholicae dici debeat: id quod in sequenti capite adhuc apertius, Deo juvante, monstrabitur.

Idem probatur rationibus ex Scriptura, et traditione dept'omptis.

Proponamus ultimo loco rationes, non ex sola speculatione nostra, sed ex ipsis sacrarum litterarum, et traditionis Ecclesiasticae fontibus derivatas.

Prima ratio. Sine fide nemo salvari potest: Qui enim non crediderit, condemnabitur, Mare, ult.. Fides autem donum Dei est, quod non omnibus datur, sed iis tantum quibus eam Deus donare voluerit: Vobis enim (inquit Apostolus ad Philip, i.) donatum est pro Christo, non solum ut in illum credatis sed etiam ut pro illo patiamini. Igitur soli illi salvantur, quos Deus gratis salvari decreverit. Praescivit vero Deus ante mundi constitutionem, quibus salutem gratis daturus esset, et hoc ipsum ab ipsa aeternitate decrevit, et praeordinavit, cum Dei scientia et propositum aeterna et immutabilia sint. Igitur vera est sententia S. Augustini de gratuita praescientia et praedestinatione divina.

Ad hanc rationem duobus modis responderi solet, sic tamen ut modus uterque et Scripturis repugnet, et a Pelagiana haeresi non recedat. Primum igitur aliqui respondent, finem esse donum Dei, sed hoc donum iis omnibus dari, quos Deus praevidit per bonum usum liberi arbitrii dispositos fore ad illud donum recipiendum, hoc est, qui fecerint ante, quod in se est, ex viribus naturae.

Haec responsio manifeste incidit in illam damnatam sententiam Pelagianorum, gratiam secundum merita nostra dari, ut copiose tractabimus in vi. lib. cap. 4. 5. et 6. meritum enim appellant Patres in hac quaestione quodlibet opus bonum, ratione cujus gratia, vel auxilium homini datur, ut patet ex August. in lib. ii. ad Bonifacium cap. 8. et ex prospero lib. contra Collatorem, cap. 6. et praeter alia argumenta, refellitur ista solutio ex orationibus Ecclesiae, quae funduntur pro infidelibus, et persecutoribus. Si enim Deus ordinarie fidem donaret iis, quos ex bono usu liberi arbitrii dispositos esse videret frustra oraretur pro infidelibus, maxime obstinatis et persecutoribus. Praeterea si res ita se haberet, initium salutis esset ex nobis, et petenti Apostolo: Quis te discernis? Quid habes quod non accepisti? I ad Corinth. iv. responderi posset: discernit me bonus usus liberi arbitrii, et hoc modo gratia non omnino esset indebita, ac per hoc non omnino esset gratia.

Dicunt ergo alii, fidem esse donum Dei, sed non omnibus dari, quia non omnes eam volunt accipere (Deum enim omnes vocare, et auxilium sufficiens omnibus praebere, quo

possint credere, si velint (proinde praedestinationem pendere cx praevisione boni usus gratiae sufficientis. Illos enim esse praedestinatos, quos Deus praevidit cooperaturos gratiae sufficienti, et inde credituros; illos esse reprobatos, quo praevidit gratiae sufficienti non cooperaturos, et inde non credituros.

At haec solutio repugnat aperte sacris litteris. Nam tametsi pie credamus, omnibus dari pro loco et tempore auxilium sufficiens, quo possint credere, tamen Scriptura docet, re ipsa non credere, nisi illos qui habent auxilium efficax, quo fit ut homo non solum possit credere, sed etiam credat, et hoc auxilium non omnibus dari; nam in primis.loan. vi. Dominus ait: Omnis qui audivit a Patre meo, et didicit, venit ad me. Et ibid.: Omne quod dat mihi Pater, venit ad me. Et Joan. x: Vos non creditis, quia non estis e.v ovibus meis. Ubi. videmus causam reddi, cur Judfei isti non crederent, non quia non haberent auxilium, quo possent credere; quorsum enim Dominus illis praedicaret, signa coram eis faceret, hortaretur eos ad fidem, reprehenderet, etinexcusables diceret, si non dedisset eis auxilium, quo possent credere? Sed quia, non haberent gratiam illam, quic ita suadet ut persuadeat, et ideo non habuisse gratiam illam, quia non erant de electis ovibus, neque dederat eos Pator filio, et ideo ibidem addidit: Nemo potest, ad me venire, id est, sine dubio nullus veniet, nisi Pater traxerit eum. Nam (ut diximus) venire poterant absolute, sed dicuntur non posse, quia certum erat et infallibile, non venturos. Quare ibid. Dominus citans Isaiam ait: Est scriptum in Prophetis; Et erunt omnes docibiles Dei. Quorum verborum ille est sensus, omnes qui credunt, docentur a Deo, proinde nemo credit, nisi a Deo doctus, idest, tractus et persuasus a Patre.

Deinde Matth. xi. idem Dominus ait: Confiteor tibi. Pater, Domine, cadi ac terree, quia abscondisti h.vc a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis. Jta Pater, quoniam sic placitum fuit ante te. Et: Nemo novit filium, nisi Pater, neque Patrem quis novit, nisi filius et cui voluerit filius revelare. Ille vero non agitur de revelatione per externam prajdicationem, nam eo modo revelaverat Deus multis aliis mysteria fidei, non solis iis, qui tunc crediderant, palam enim

Christus praedicabat in templo, et in synagogis: sed loquitur de interna illa revelatione, quie persuadet fidem, quee non datur omnibus, sed quibus placitum est ante Deum. De qua etiam dicitur Matth. xvi. Beatus es Simon Bar Jonaquia non revelavit tibi caro et sanguis, sed Pater meus qui in cce.lis est.

Prreterea cum B. Paulus multis prrcdicarct, Act. xvi, certe omnes poterant credere, alioqui non peccasscnt, non credendo: tamen sola credidit I.idia purpuraria, cujus rei causam reddens S. Lucas ait: Aperuit Dominus ejus cor intendere his, quae dicebantur a Paulo. Cur autem aperuit Dominus cor ejus et non aliorum, nisi quia ex eo numero sola ipsa praiordinata erat ad vitam ®- ternam, ut idem Lucas dicit de aliis, qui crediderunt, Act. xm.

Item, cum idem Paulus tam saepe repetit, fidem esse donum Dej, et non omnium esse fidem, ut ad Ephes. iii, Philip, i, II ad Thess. iii. et alibi, non negat, omnes posse credere, si velint cooperari gratiie praevenienti et sufficienti, neque dicit donum Dei esse fidem, quia Deus preebeat auxilium sufficiens ad credendum, id enim est donum commune omnibus, ac praesertim secundum adversarios. Nihil igitur significat aliud, nisi donum Dei ipsum velle credere, et re ipsa credere, quod non habent nisi qui credunt; quoniam eis solis Deus dignatur ita suadere, ut persuadeat.

Denique quod ait idem Apostolus I ad Corint. iv. Quis enim te discernit? quid habes quod nonaccepisti? non solum probat, non discerni fidelem ab infideli, per bonum usum liberi arbitrii, praecedentem gratiam, sed etiam non discerni principaliter per liberam cooperationem gratia; prrevenientis, quasi ipsa cooperatio non sit donum Dei, nam adhuc posset fidelis inflari, ac dicere, discernit me cooperatio mea; ego enim cooperatus sum, ille cooperatus non est, cum eamdem praevenientem gratiam haberemus. Vult autem Apostolus, amputare omnem inflationis occasionem, et ut fideles intelligant, hoc ipsum quod fideles sunt, donum esse Dei sibi gratis datum, aliis autem minime datum.

Altera ratio ducitur a dono perseveranti®, hoc modo. Sine perseverantia nemo salvari potest: Qui enim perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Matth. x. et Apoc. iii.

caput xn.

Tene quod, habes, ne alius accipiat coronam tuam. At perseverantia donum est Dei, quod non datur ex meritis, sed ex gratia, et quamvis omnes justi perseverare possint, si velint; tamen soli illi perseverant, qui habent hoc donum perseverandi, usque in finem, ac per hoc salus et praedestinatio ad salutem ex voluntate Dei simpliciter pendet.

Probatur. asumptio hujus argumenti. Primum enim Dominus Joan. xm. cum dixisset: Si haec scitis, beati eritis, si feceritis ea, subjungit, non de omnibus vobis dico; ego scio quos elegerim. Ubi satis indicavit, non' omnibus dari, ut perseveranter faciant, sed solum electis, et cap. xv. loquens istis, quos elegerat: Ego posui vos, inquit, ut eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat. Quod est idem ac si dixisset, ego dabo vobis bene operari, et perseverare in bono opere, usque in finem. Et Apostolus ad Roman. ix: Non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei\ 4). Ubi ponit homines velle et currere, id est credere et operari, ac per hoc habuisse gratiam credendi et operandi, et tamen quia videbat, non perventuros ad bravium, nisi eos, qui ex peculiari misericordia haberent perseverantiam; ideo dixit: Non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei.

Et certe, si solum ex Dei misericordia diceretur pendere perseverantia, quia sine Dei auxilio, non posset homo perseverare, non autem quia faceret hominem ipsa misericordia infallibiliter perseverare, alioqui non perseveraturum, sicut dicitur: Non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei; ita contra dici posset, non miserentis Dei, sed volentis et currrentis est hominis. Nam sine voluntate et actione hominis non perficit misericordia Dei, quod intendit. Quod si nemo audebit ita invertero verba divina, ne Spiritui sancto apertissime contradicat, plane sequitur id, quod diximus, ut ideo dicatur miserentis esse Dei, non volentis et currentis hominis, quoniam illi soli cx volentibus, et currentibus perveniunt, quos Dei misericordia perseveranter volentes et currentes facit.

Item Philippcn. u: Cum metu, inquit, et tremore salutem vestram operamini. Deus enim est, qui operatur in vobis velle et perficere, pro bona voluntate. Quae est ista consecutio, cum metu operamini, quia Deus est, qui opera¬

tur. Nimirum Apostolus monet, ut quamvis bene operemur, non tamen nobis certo perseverantiam promittamus, sed cum metu et tremore Deo subjecti simus, a cujus manu pendet perseverantia nostra. Ipse est enim qui in iis, qui perseverant, operatur velle et perficere pro bona voluntate.

Denique ut alia multa testimonia divina praeteream, S. Joan nes in epist. i. cap. ti: Ex nobis, inquit, prodierunt, sed non erant ex nobis; nam si fuissent, ex nobis, permansissent utique nobiscum (G). Quem locum ita edisserit S. Augustinus in lib. do bono perseverantia;, cap. 8. « Quid est quaeso, non erant ex nobis? nonne utrique ex Deo creati, utrique ex Adam, utrique de terra facti erant, et ab eo, qui dixit, omnem flatum ego feci, unius ejusdemque natura; animas acceperant? nonne postremo utrique vocati fuerant, et vocantem secuti, utrique ex impiis justificati, et per lavacrum regenerationis utrique renovati? Sed si haec audiret ille, qui sciebat proculdubio quod dicebat, respondere posset, et dicere, vera sunt haec; secundum haec omnia erant ex nobis verumtamen secundum aliam quamdam discretionem non erant ex nobis; nam si fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum; quaenam est ista discretio? non erant ex eis, quia non erant in Christo electi ante mundi constitutionem. » Haec ille.

Dicet fortasse aliquis, loqui Apostolum Joannem de discretione ex praescientia bonorum operum, ut sensus sit, non erant ex praescientia Dei, quia Deus praeviderat eos non perseveraturos. At haec intelligentia nimis frigidam, et quasi puerilem reddit Apostolicam sententiam. Idem enim est, non erant ex nobis in praescientia, et non erant, perseveraturi. Unde sequitur inepta illa consecutio, nam si fuissent perseveraturi, utique perseverassent. Quae consecutio nihil arcani, aut divini continet. »

Dicet rursus alius, illud: « Non erant ex nobis », posse intelligi de simulatione fidei, ut sensus sit, videbantur exterioribus signis Christiani atque Catholici, sed jam pra;etsi erant corde a nobis. Ita enim exponit idem S. August. tract. 3. in epist. Joan. Respondeo, utrumque verum esse, et inter sc optime cohaerere; nam qui praedestinati non sunt, ct per hoc in praedestinatione discreti ab aliis, qui sunt in Ecclesia electi ac praedestinati; saepe etiam prius corde praeciduntur, quam corpore, et verum est, illos non esse ex nobis, etiam cum videntur esse ex nobis, tum quia non sunt ex numero electorum; tum etiam quia sunt a nobis jam corde praecisi. Caeterum, hanc Apostolicam sententiam praecipue ad praedestinationem referendam esse, ex eo constat, quod Joannes ita secure affirmat: Si fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum. Non enim id certo asseverari potest de quibuscumque sinceris, verisque Catholicis, nisi de numero sint eorum, de quibus Dominus dicit: Non rapiet eos quisquam de manu mea. Joan. x.

Ad haec testimonia, quibus speciale donum perseverantiae comprobatur, addi possunt duae solidissimae rationes? Altera sumitur ab orationibus, quas jubemur assidue fundere pro dono perseverantiae. Nam si perseverantiae donum nihil esset, nisi auxilium, quo perseverare possimus, non esset opus tanta precum assiduitate; id enim donum semper habent qui justi sunt non enim deserit Deus, nisi prius ab homine deseratur. Sic etiamsi donum perseverantiae semel impetratum, amitti non posset, hoc est, si ante mortem revera obtineretur; non esset opus usque ad mortem donum illud a Domino petere: jubemur autem quotidie, quantumvis proficiamus, semper dicere: Sanctificetur nomen tuum, Fiat voluntas tua. Ne nos inducas in tentationem, Libera nos a malo. Quibus omnibus verbis quid aliud petimus, nisi, ut S. Cyprianus loquitur in serm. 6, « ut in eo, quod esse coepimus, perseveremus? » Itaque recte S. Augustinus in lib. de bono perseverantiae, cap. 17: « Restat, inquit, in his bonis usque in finem perseverantia quae frustra quotidie a Domino petitur, si non eam Dominus per gratiam suam in illo, cujus orationes exaudit, operatur. »

Altera ratio sumitur a termino, ac periodo vitae humanae, quae non ab alio, quam ab ipso hominum conditore statuitur: Ipse, enim constituit terminos, qui prseteriri non possunt, Job. xiv; Ipse aufert spiritum principum, Psal. lxxy; Ipse denique mortificat et vivificat, II Reg. ii. Cum igitur in manu Dei sit, justum rapere, antequam malitia illum depravat, et peccatorem expectare, donec ad sanitatem redeat; et contra, justum in vita relinquere, donec iterum labatur, et pereat

et peccatorem, antequam convertatur, de medio tollere, quis non videt perseverantiam donum esse Dei? « Videte, inquit Augustitinus loc. cit. a veritate quam sit alienum, negare donum Dei esse perseverantiam usque in finem hujus vitae, cum vitae huic, quando voluerit ipse, det finem: quem si dat ante imminentem lapsum, facit hominem perseverare usque in finem. »

Tertia ratio ducitur a parvulorum diversitate, quorum aliqui rapiuntur statim a Baptismo, alii paulo ante Baptismum; quorum • priores ad gloriam praedestinatorum, posteriores ad poenam reproborum pertinere non dubium est, nec possunt hic ulla merita praevisa, ullusve bonus usus liberi arbitrii aut gratiae fingi. Faciunt autem hoc argumentum multo adhuc firmius et solidius apparere vanae responsiones, quas nonnulli magno labore tandem repex^erunt: « Mirum est, inquit S. Augustinus in epist. 103. ad Sixtum, cum his coartantur augustiis, in quanta se abrupta praecipitent, metuentes retia veritatis. »

Respondebant igitur olim quidam, praedestinatos esse parvulos secundum opera, quae Deus eos facturos fuisse pyaeviderat, si diutius illis vivere contigisset. Sed refellit hanc responsionem idem August. in lib. de praedest. Sanctorum, cap. 12. ex eo, quod Apostolus definit II ad Corinth. v. omnes homines judicandos a Christo secundum propria coi‘poris, id est, prout in hac vita corporali se gesserunt. Item ex eo, quod parum profuisset cuidam, rapi antequam malitia immutaret intellectum ejus, ut dicitur Sapien. iv. et contra multum profuisset Tyriis et Sidoniis, fuisse credituros si Christi signa vidissent, ut dicitur Matth. xi. si judicandi sumus secundum opera, quae facturi eramus.

Respondent igitur alii, aliam esse rationem parvulorum, aliam adultorum; quoniam adulti, si non salvantur, in aeternum pereunt; parvuli, si non salvantur, non tamen pereunt, sed habebunt extra regnum coelorum suam quamdam vitam aeternam, et beatam. Sed hanc solutionem incidere in haeresim Pelagianam, docet August. in lib. de bono perseverantiae, cap. 11. et 12. et nos etiam contra hunc errorem disseruimus • in lib. vi. de statu peccati. Et certe fidelibus satis esse deberet, quod Apostolus ad Roman. v. tam aperte dicat, unius delicto omnes homines in condemnationem missos «sse.

Respondent alii postremo, casu fieri quod ex parvulis alii baptizentur, alii sine Baptismo decedant, quia videlicet alii nascuntur apud Christianos, alii apud infideles, alii debiliores sint ex naturalibus causis, quam ut ad Baptismum usque vivere possint; alii meliorem nacti sint corporis constitutionem, et ideo ad lavacrum, regenerationemque perveniant. Sed haec responsio non videtur digna Christianis, qui providentiam Dei erga homines ex sacris litteris, et ecclesiastica traditione dedicerint. Nam si non cadit passer in terram, sine Patre nostro, qui in coelis est, ut Salvator affirmat, quanto magis nos apud Deum pluris sumus illis? et si non disponeret Deus limites vitae et mortis hominum, quomodo diceret Psal. uv.: Viri sanguinant, et dolosi non dimidiabunt dies suos? Quomodo, quod saepe citavimus, lib. Sapient, iv. diceret: Raptus est, ne malitia immutaret intellectum ejus. Quomodo in Scriptura Testamenti veteris tam saepe repeteretur, qui casu videbantur occisi traditos esse a Deo in manus hostium, aut ferarum? quomodo in ipsa lege divina promitteretur iis, qui parentes colunt, ut debent, vita diuturna super terram?

Deus igitur non mutat quidem cursum naturae, sinitque res omnes agere motus suos, tamen ante mundi constitutionem sine dubio vidit, quid ab initio usque ad finem accideret, si hoc aut illo modo rerum causas, totiusque naturae cursum, ordinemque disponeret. Et cum in manu ejus essent omnia, neque aliquid, nisi eo jubente, aut permittente fieri posset, proculdubio, res ita disposuit, ut omnia cooperarentur in bonum his, qui secundum propositum vocati sunt sancti.

Quod igitur parvulorum alius baptizetur, alius sine Baptismi gratia rapiatur, proxima causa referri poterit in causas naturales, ut parentum diligentiam, corporis complexionem, aliaque id genus; primaria tamen causa non alia esse potest, nisi divina voluntas.

Quarta ratio sumitur ab exemplo Christi, qui caput est, et princeps omnium electorum: Christus enim praedestinatus est filius Dei in virtute, ut Apostolus loquitur ad

Roman. I. et praedestinatus est omnino gratis, non propter opera aliqua praevisa; non enim aliqua opera facere potuit homo Christus ut filius Dei fieret, cum ex illo coeperit esset filius Dei, ex quo coepit esse homo. Nam filium Dei unicum foemina illa gratia plena concepit, non hominem aliquem, qui postea accedentibus meritis, ad J personam filii Dei assumeretur.

Ut igitur Christus ipse gratis omnino praedestinatus est, ita membra Christi gratis praedestinata sunt; praedestinamur enim nos, ut conformes efficiamur imagin i filii Dei, ut ait Apostolus ad Roman. vm. itaque sicut ille homo praedestinatus est, esse filius Dei naturalis, nullis praecedentibus meritis; ita nos etiam praedestinamur, ut simus filii Dei per adoptionem, nullis praecedentibus meritis. Vide hanc rationem eleganter tractatam ab August. in lib. de praedestinatione Sanctorum, cap. 15. et de bono perseverant, cap. ult. et de corrept. et grat. cap. 11.

Quinta ratio sumitur a fine praedestinationis. Praedestinatio pro fine habet ostensionem divitianim gratiae Dei, in vasa misericordiae, et laudem gloriae gratiae suae, ut Apostolus testatur ad Roman. ix. et xi. et ad Ephes. i. at si praedestinai’et homines Deus propter bonum usum liberi arbitrii, gratiaeve praevisum, non ostenderet divitias gratiae, sed justitiae, aut aequitatis.

At, inquiunt, haec ipsa ingens est gratia, quod Deus ad aeternam gloriam homines praedestinare voluerit, propter bonum usum liberi arbitrii, vel gratiae; non enim tenebatur Deus hoc facere, sed dimittere poterat omnes homines in massa perditionis, et ne sufficiens quidem auxilium ulli concidere. Sed si haec sola esset gratia praedestinationis, non diceret Apostolus: « Deum ostendere voluisse divitias gratiae in vasa misericordiae ». Nec diceret, « reliquias secundum electionem gratiae salvas fieri. » Nec diceret, « nos in Christo praedestinatos in laudem gloriae gratiae suae. » Nam praedestinare velle eos, qui bene operabuntur, gratia est communis toti generi humano, non propria vasorum misericordiae, neque dici potest electio gratiae, sed justitiae, illa electio, qua eliguntur qui praevidentur bene operaturi; quamvis gratia dici possit, bravium hoc decertaturis proponere voluisse. Itaque non

dubium est Apostulo repugnare sententiam illorum, qui electionem salvandorum mere gratuitam negant.

Sexta ratio, discretionem electorum a reprobis Scripturae referunt inter arcana, et Sacramenta altissima et inscrutabilia, ut patet ex illo ltoman. xi.. 0 altitudo divitiarum scientiiv et sapientia; Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles vix ejus? quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quod enim eo loco tantopere admiratur Apostolus est, quod Deus omnia concluserit in incredulitatem, ut omnium misereatur, id est, permiserit omnes fieri incredulos, prius gentiles, posterius Judaios, ut omnium misereatur, id est, gentium, et Judaeorum, et inde factum sit, ut aliquando cx gentilibus paucissimi, ac fere nulli salvarentur, nunc plurimi salventur: Et contra, cx Judaeis multi salvarentur aliquando, nunc paucissimi salventur, et rursus in fine saeculi iterum multi salvandi sint.

At si vera esset adversariorum sententia, nullum hic esset mysterium, nulla causa admirationis; diceremus enim Deum antiquis temporibus non misisse praedicatores, nisi ad Judaeos, quoniam videbat paucissimos fuisse inter gentiles, qui praedicatoribus fidem habituri essent; nunc autem contra eos mittere ac misisse, quia videbat plurimos futuros qui hoc tempore fidem reciperent. Et idem dici posset de Judicis; non est autem mirum, si Deus non salvare, sed damnare decrevit eos, quos minime credituros, maleque operaturos fuisse praevidit; sicut nemo miratur, si videat a judice puniri noxios, liberari innoxios.

Apostolus autem admiratur et exclamat: 0 altitudo divitiarum, quoniam videt in eadem causa Deum, qui non est acceptor personarum, aliorum misereri, aliorum non misereri; nam ut ostenderet, gentiles hoc tempore facile converti ad fidem, quia Deus miseretur eorum, et antea non credidisse, quia Deus eorum non miserebatur; et Judaeos, qui nunc increduli sunt, in fine credituros, quia Deus eorum nunc non miseretur, sed in line miserebitur, ita ait: Sicut aliquando vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem; ita et isti nunc non credunt in vestram miseri¬

cordiam, ut et ipsi misericordiam consequan tur, id est, sicut nunc Deus patitur Judaeos manere incredulos, vestri autem miseretur, eosque convertit ad fidem, sic in fine mundi illorum etiam miserebitur, eosque convertet, et ideo post exclamationem illam: 0 altitudo divitiarum, rursum addit, quis prior dedit ei, et retribuetur illi? quoniam ex ipso, per ipsum et in ipso sunt omnia, ut ostendat, Deum praevenire omnia merita nostra, et omnem bonum usum liberi arbitrii, et propterea jure mirandum esse, et inter arcana inscrutabilia habendum, cur Deus hujus misereatur, illius non misereatur.

Postrema ratio haec esse potest, si Deus praedestinaret propter bonum usum liberi arbitrii, gratkeve praevisum, certe in hujus praedestinationis exeeutionem, praedicatores ad eos omnes dirigeret, quos praevidet bene usuros Evangelio, atque apud eos omnes signa fieri vellet, quos ex iis signis convertendos, salvandosque praenoscit: at Deus adEzechielcm, cap. m. dicit: Si ad populum ignotx lingux mitterem te, audirent te; domus autem Israel nolunt audire te, quia nolunt audire me. Et Dominus Mattii, xi.: Si in Tyro et Sidone faetx fuissent virtutes, quae factx sunt in te, olini in cinere et cilicio poenitentiam egissent.

Qui hic, obsecro, responderi potest? si praedestinat Deus ex praeviso bono usu liberi arbitrii, vel gratiae, cur non praedestinavit populos illos ignotae linguae, dc quibus loquitur Ezechiel, et Tyrios ct Sidonios, de quibus loquitur Dominus: istos enim bene usuros fuisse libero arbitrio ct gratia, ventas ipsa testatur, et tamen extra controversiam est, hos non fuisse praedestinatos, sed cum caeteris contumeliae vasis in massa perdita derelictos. Addi possent et aliae rationes, quas Theologi Scholastici egregie texunt. Sed hae potissimae nobis visae sunt.

Solvuntur argumenta contra propositionem octavam.

Adversus octavam nostram propositionem de praedestinatione gratuita, non desunt argumenta tum cx Scripturis, tum ex Patribus, tum cx ratione deprompta.

Primum Scripturae testimonium sumunt ex verbis illis Apostoli ad Romam vm: Onus prxscicit ct praedestinavit conformes fieri imaginis f illi sui. Videtur enim hac sententia significari, Deum praedesti nasse illos, quos praescivit conformes futuros imaginis lilii sui, ita ut praescientia futurae probitatis, sive probitas futura praecognita praedestinationis causa fuerit.

Respondeo: depravatio cstisla non explicatio Apostolici testimonii; non enim dicit R. Paulus conformes futuros, sed, « fieri conformes »; non autem recte conjungitur, « fieri conformes », cum verbo «praescivit», sed cum verbo « praedestinavit ». Non enim recte diceretur « praescivit fieri », sicut recte dicitur « praedestinavit fieri ». Deest quidem in textu Graeco verbum «fieri», et solum est nomen c»uw.op?cy;; taimen magna est apud nos auctoritas veteris interpretis, qui explicandi gratia addidit, « fieri », nonautem, « futuros ».

Deinde quid opus est hyperbato, 'cum possimus recto ordine omnia planissime interpretari. Itaque sensus est eorum verborum, quos Deus praescivit, id est, quos praescivit scientia approbationis, quos dilexit, quos voluit. illos et praedestinavit conformes fieri, id est, ut conformes fierent imaginis filii sui. Nam scire, et praescire in Scripturis noir raro pro scientia approbationis accipitur, ut patet ex illo ad Rom. xi.:.\on repulit Deus plebem suam, quam prxscrivit; II ad Timoth. ji.: Cognovit JJominus, qui sunt ejus; Mattii, xxv.: Aon novis eos. Psalm. i. A ovit Dominus dant justorum. Joan. xx: Ego sum pastor bonus, et cognosco ores meas.

Alterum testimonium sumunt ex illis verius, II ad Timoth. 11. In magna domo sunt rasa aurea et fictilia, alia in honorem, alia in contumeliam. Si quis emundaverit se ab istis, erit vas inhonorem, utile Domino, ctc.. Videmus enim hoc loco vasa in contumeliam posse per liberum arbitrium, ct Dei gratiam, mutari in vasa in honorem. Non igitur ad ltoman. ix. per vasa in honorem et in contumeliam intelliguntur praedestinati et reprobi. sola Dei voluntate, sed per opera praevisa, alioqui falli posset praedestinatio, cum possint, ut idem Apostolus ait, vasa mutari, et de vasis contumeliae fieri vasa in honorem.

Respondeo: non dicit Apostolus, vasa iu

contumeliam per emundationem fieri vasa in honorem; sed ostendit quo signo possint cognosci vasa in honorem; ac dicit, vasa in honorem habere duo signacula. Unum internum, quod a nobis in hac vita cerni non potest, notitiam videlicet divinae approbationis. Alterum externum, vitationem iniquitatum et errorum. Cum enim Deus ita praedestinaverit homines, ut per bona opera eos pervenire velit ad gloriam, signum est praedestinationis, diligenter vitare peccaita, et praesertim haeresum inquinationem. Itaque cum dixisset Apostolus, Hymeneum, et Philelum haereticos subvertisse quorumdam fidem, addit non esse periculum, ne omnium fidem subvertant, quoniam fundamentum Dei firmum consistit, in electis videlicet, et addit signa electorum: « Habens, inquit, signaculum hoc, cognovit Dominus qui sunt ejus.» Et: « Recedat abiniquitate omnis qui invocat Domini ». Ubi illud: « Recedat ab iniquitate », non significat cx iniquo fiat justus, sed caveat ab iniquitate patranda, conservet justitiam, quam semel accepit.

Deinde addit, non esse mirandum, si aliqui recedunt a fide, et inter reprobos numerandi videantur:.\am in magna domo sunt vasa aurea, et argentea, ct lignea ac fictilia, alia in honorem, alia ia contumeliam. Voluit enim Deus ad ostendendas divitias gratia» vasa habere in honorem, et ad iram suam justam in impios declarandam, tolerat etiam vasa in contumeliam.

Denique repetit signum, quo possint utcumque cognosci vasa in honorem, et ait: Si quis ergo emundaverit se ab his, id est, si quis non adhseserit hujusmodi haereticis, sed mundum sc ab eorum sordibus, et pollutione servaverit, erit vas in honorem, ctc.

At. inquies, saltem homines ipsi se vasaiu honorem efficiunt, non igitur praedestinatione sunt vasa in honorem, nisi praedestinatio pendeat ex praevisione operum. Sed facilis est responsio. Nam Apostolus non dicit, si quis emundaverit se ab his, fiet vas in honorem, sed, erit vas in honorem, id est, cognoscetur esse vas in honorem. Deinde non est subsurdum, homines ct praedestinatione, et propriis actionibus fieri vasa in honorem: Deusenim praedestinavit quos voluit, ut essent vasa inhonorem; sed efficit postea, utsinttales, et gratia sua, et opere ipsorum, et non ideo pendet praedestinatio ab operibus, sed opera a praedestinatione. Nam quos praedestinavit, hos vocavit; quos vocavit, hos justificavit, quos justificavit, hos magni ficavit, ad Roman. vni. Itaque sunt opera bona effectus praedestinationis, licetDeus nos justificet concurrente libero arbitrio, et cooperante gratiae ejus, ut infra suo loco docebimus.

Tertium testimonium sumunt ex Apocal. III. Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam. At certe si corona potest amitti per mala opera, non praedestinavit Deus ullum ad coronam, nisi praevisis operibus ejus nisi fallax et mutabilis praedestinatio esse queat.

Respondet S. Thom. in i. part. quaest. 23. art. 6. ad i. coronam gloriae duplici titulo debitam esse posse, titulo praedestinationis, et titulo meritorum; et quamvis, ut debita est priore titulo, simpliciter non possit amitti, tamen ut posteriore titulo debita est, ea ratione posse amitti. Sanctus autem August. in lib. de corrept. et gratia, cap. 13. rectissime monet, coronam gloriae praeparatam electis ante mundi constitutionem, amitti non posse tamen ut non amittatur, Deum efficere variis modis. Horum unum esse timores ac terrores, quibus sollicitudo, ac vigilantia excitatur,

Itaque dicitur praedestinato: Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam, quia revera si non perseverat tenendo justitiam suam, amitteret coronam suam, sed hac admonitione et comminatione perterritus is, cui adhuc incerta est praedestinatio sua, tenebit sine dubio fortissime quod habet, et eo modo tandem perveniet ad coronam,, quam non habet.

Quartum testimonium sumunt exilio Matth. xxv. ubi pater familias, distribuit unicuique talenta secundum propriam virtutem. Videturj enim Deus omnibus gratiam praebere, sed variam pro varia dispositione naturae, quam in hominibus inesse videt. Quod autem Deus facit, id se facturum ante praedestinavit, igitur praedestinatio ex praevisa dispositione naturae, non ex sola Dei voluntate dependet.

Respondeo, nomine talentorum gratiae gratis datae illae intelliguntur, quae communes sunt electis cum reprobis, ut gratia sanitatum, donum linguarum, interpretatio sermonum, et alia id genus: nomine autem propriae virtutis non significatur dispositio

naturae, sed gratia unicuique data, ut talento sibi credito bene uti possit.

Sed esto, nomine propriae virtutis intelligatur dispositio naturae, quis, quaeso, disposuit naturam, nisi quae fecit naturam? ille igitur qui facit, ut praedestinatis omnia coeperentur in bonum, ille, inquam, electis suis non solum gratiam tribuit, sed etiam naturam disposuit, atque ita praedestinatio radix et origo est omnium bonorum. Quamvis enim praedestinatio praerequirat aliquo modo rem esse, quae praedestinatur, tamen non praerequirit eam esse talis, vel talis naturae, nisi conditionaliter. Deus enim, ut supra diximus, antequam absolute aliquid vellef, vidit omnia, quae accidere poterant, quibuscumque modis rerum ordo constitueretur.

Itaque vidit, exempli gratia, si talem praedestinaret, eum talis esse naturae, ut parum aptus videatur ad id, ad quod eligitur, sed in arbitrio ejus fuit, vel eum non praedestinare, vel alio modo ejus temperare naturam vel naturam, quocumque modo dispositam corrigere, atque emendare per gratiam, atque ita cum eum praedestinavit, simul constituit, ut tum natura, tum gratia, et quidquid illi unquam accidere posset, ei cooperaretur in bonum.

Qqintum testimonium sumunt ex illo Matth. xx.'Foca operarios, et redde illis mercedem. Et cap. xxv: Percipite regnum, esurivi enim et dedistis mihil manducare, elc. (-4). Deus autem id facit in tempore, quod se ante omnia tempora facturum esse constituit; igitur constituit Deus ab aeterno regnum coelorum illis dare, quos bona opera facturos fuisse praevidit.

Respondeo, alia ratio est praedestinationis, alia exeeutionis. Constituit enim in praedestinatione, regnum coelorum dare certis hominibus quos absque ulla operum praevisione dilexit: tamen simul constituit, ut quoad exeeutionem, via perveniendi ad regnum, essent opera bona.

Itaque illa propositio, Deus ab aeterno praedestinavit hominibus dare regnum per opera bona praevisa, potest et vera esse et falsa. Nam si illud: « Per opera praevisa », referatur ad verbum, « praedestinavit, » falsa erit; significabit enim Deum praedestinasse homines, quia opera illorum bona praeviderat: si referatur ad verbum, « dare, » vera erit, quia significabit, exeeutionem futu¬

ti) Rom. VIII, 30. - Apo. III, II. - Mattii. XXV, 15. - Matth. XX, 8; ibid. XXV, 35.

CAfctJT xiv. oca

ram esse per opera bona, sive, quod est idem, glorificationem effectum esse justificationis, et operum bonorum, sicut ipsa justificatio effectus est vocationis, et vocatio prcedcstinationis.

Sextum testimonium sumunt ex illis locis: Illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, Joan. i. Et: Vult omnes homines salvos fieri, I ad Timoth. ii. Et, Neminem vult perire, II Petr. m. Sed haec explicata sunt cap. 3. Et satis commode intelligi possunt de antecedente voluntate.

Septimum sumunt ex illis locis, quae testantur, Deum non accipere personas, Actor x, Koman. n. et alibi, qua) sunt etiam loco citato, quantum satis esse videbatur, exposita. Nam cum acceptio personarum sit vitium justitia) contrarium, non habet locum in gratia) donis, quale est praedestinatio.

Solvuntur argumenta ex Patribus.

Praeter Scripturas, adferunt etiam testimonia Patrum. Neque est hoc novum argumentum, sed antiquissimum. Scribit enim S. Prosper in epist. ad S. Augustinum Gallos, qui sententiam ejusdem Augustini de praedestinatione calumniabantur, illud potissimum objicere solitos, quod ea sententia veterum doctrina) videretur esse contraria.

Sed respondet idem Augustinus in lib. de bono perseverantiae, veteres Patres, qui ante Pelagium floruerunt, qua)stionem istam nunquam accurate tractasse, sed incidenter solum, et quasi per transitum illam attigisse. Addit vero in fundamento hujus sententia) quod est gratiam Dei non praeveniri ab ullo opere nostro, sed contra, ab illa omnia nostra opera praeveniri, ita ut nihil omnino boni, quod attinet ad salutem, sit in nobis, quod non sit nobis ex Deo, convenire Catholicos omnes. Et ibidem citat Cyprianum, Ambrosium et Nazianzenum, quibus addere possumus Basilium et Chrysostomum.

Basilius enim in orat, de humilitate: u Nihil, inquit, reliquit tibi, ohomo, ad arrogantiam, cui gloriatio, ac spes est in mortificando omnia sua, et quaerendo in Christo vitam futuram, cujus primitias habentes jam

in his sumus, in totum in gratia viventes, et dono Dei. »

Chrysostomus homil. 12. ini. ad Corinth. tractans illud, Quis enim te discernit, elc. Igitur, inquit, quod accepisti habes, neque hoc tantum, aut illud, sed quidquid habes. Non enim merita tua haec sunt, sed dona Dei. » Et homil. 24. in eam dem epistol. scribit, omnem nostram possibilitatem esse positam in auxilio Dei, cui totum est tribuendum.

Ex his aliisque similibus Patrum sententiis recte colligit Augustinus, gratuitae praedestinationis sententiam, et fidem in Ecclesia Catholica semper fuisse. Neque enim defendi potest praedestinatio ex operibus, praevisis, nisi aliquid boni ponatur in homine justo, quo discernatur ab impio, quodi non sit illi a Deo; quod sane Patres omnes summa consensione rejiciunt. Sed videamus, quid ex Patribus particulatim objic soleat, et qua ratione sit explicandum.

Primum igitur profertur S. Irenreus, qui in lib. 4. cap. 48. ita loquitur: « Quotquot scit non credituros Deus, cum sit omnium praecognilor, tradidit cos infidelitati eorum, et avertit faciem ab hujusmodi, relinquens eos in tenebris, quas ipsi sibi elegerunt. »

Respondeo: haec sententia verissima est, quoniam docet, Deum esse justum, et non punire nisi propter peccatum, quae verissima sunt: non autem negat, Deum esse misericordem, et quibusdam reddere bona pro malis eruendo eos per gratiam ab infidelitate ipsorum. Itaque Irenaous id ipsum dicit, quod ante eum Apostolus dixerat, ad Roman. i, nimirum, Deum tradidisse, quosdam in reprobum sensum, quoniam ita meruerant eorum peccata, cum oblatam Dei cognitionem, etfidem recipere noluissent. Et quemadmodum in tempore Deus illos tradidit infidelitati ipsorum, et qui credere noluerunt, sic in aeternitate ab illis avertit faciem, eosque in suis tenebris dereliquit, quos minime credituros fuisse prmvidit. Denique haec sententia, ponit causam in homine, cur reprobetur, non ponit cur praedestinetur

Secundo loco profertur Joannes Chrysostomus, qui homil. 31. in Matth. scribit, Matthaeum tunc vocatum esse a Christo, cum Christus vidit eum non repudiaturum vocationem. Et idem dicit de vocatis ad vineam, homil. 56. Rursus idem auctor in

comment. ad cap. ix. epist. ad Rora.: « Multi, inquit, Matthaeo meliores esse videbantur ab apparenti operum argumento; verum qui arcana novit, quique cogitationis aptitudinem probare potest, is et in cceno margaritam jacentem novit, omissisque aliis, admiratus hujus pulchritudinem, illum elegit, voluntatisque nobilitati suam cum adjunxisset gratiam, probatum illum esse prononciavit.»

Respondeo: illa ipsa fuit gratia praedestinationis, quod Christus tunc vocare voluerit Matthaeum, cum eum praevidit non repudiaturum esse vocationem. Cur enim non sic vocavit Tyrios, et Sidonios et Capharnaitas, aliosque tam multos, qui non crediderunt, nisi quia non eos praedestinaverat? neque enim defuisset Christo sapientia, qua tali tempore et modo illos vocaret, quo sciret ininfallibiliter secuturos, si eos ita vocare voluisset.

Itaque non dicit Chrysostomus Christum Praedestinasse Matthaeum, quia praevidit eum non reluctaturum vocationi, sed dicit, Christum vocasse Matthaeum, quando vidit eum non reluctaturum. Loquitur enim de executione praedestinationis, non de ipsa praedestinatione; effectus igitur praedestinationis fuit, ut Matthaeus, vocante se Christo, ita dispositus esset, ut Christi voci, et Spiritus sancti lumini non resisteret.

Illa vero pulchritudo et nobilitas voluntatis, atque aptitudo ad Apostolatum,quam in Matthaeo Christum admiratum esse Chrysostomus dicit, non est aliquid naturale, sed ipsa gratia praedestinationis, quae in Matthaeo, quamvis fceneratore lucebat. Sicut enim Johan. x, Christus vocait oves suas homines ethnicos et peccatores, cum ait: Alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient; quoniam praedestinatione oves erant, quamvis reipsa tunc lupi essent; et sicut Johan. II. cum scribit, Christum moriturum fuisse, ut tilios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum, filios Dei nominat ratione praedestinationis eos, qui reipsa tunc filii diaboli erant. Ita Christus, Chrysostomo teste, vidit Matthaeum in telonio esse margaritam in coeno, quoniam in praedestinatione margarita erat, qui re ipsa tunc ex publicanis et peccatoribus erat.

Proinde admiratus Christus eam pulchritudinem et nobilitatem voluntatis, quae in

Matthaeo ut dixi, ex praedestinatione lucebat illum elegit, quem a Patre, jam ante mundi constitutionem electum sciebat, et cum gratiae praedestinationis, gratiam vocationis et justificationis adjunxisset, probatum illum jure pronuntiavit. Ita igitur Chrysost. sentiaten recte exponi potest, praesertim cum ipse, ut paulo ante diximus, homil. 12. in i. ad Corinth. totum quod in nobis est boni, Dei gratiae tribuat.

Tertio loco proferunt S. Ambrosium in comment. ad cap. vm. ad Roman. ubi sic ait; « Illi secundum propositum vocantur, quos credentes praescivit Deus, ut antequam crederent scirentur. Quos enim praescivit sibi devotos futuros, ipsos elegit ad aeterna praemia. » Item incap. 9: « Ejus, inquit, miserebor, quem praescivi post errorem recto corde reversurum ad me. »

Respondeo: commentarios istos falso tribui sancto Ambrosio, viri docti non sine causa judicant. Sed cujuscumque sint, satis commode potest hujus auctoritafis sententia explicari. Naim in priore loco, non loquitur auctor iste de praedestinatione, sed de vocatione, quae est praedestinationis effectus. Verissimum autem est, Deum vocare secundum propositum eos, quos praescit credituros sibique devotos futuros; credituros autem et devotos futuros praenoscit, quoniam scit se eos praedestinasse, ac per hoc etiam eis praeparasse gratiam, qua sine dubio credentes et devoti efficerentur. Dicit enim S. Ambrosius in lib. vn. in Luc.: « Quos dignatur, vocat, et quem vult, religiosum facit; et, si voluisset, Samaritanos de indevotis devotos fecisset. »

At, inquies, tametsi auctor ille loquatur de vocatione, cum ait, illi secundum propositum vocantur, quos credentes praescivit: tamen paulo post loquitur de electione, cum subjungit: « Quos enim praescivit sibi devotos futuros, ipsos elegit ad aeterna praemia. » Igitur Deus non eligit praedestinatos ad gloriam, nisi prius opera ipsorum bona praevideat.

Respondeo: illud, elegit, fortasse intelligendum esse de electione, quae fit in tempore, cum homines a Deo vocantur, de qua Christus dicit: Ego vos duodecim elegi. Et: Ego elegi vos de mundo. Et: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos. Haec enim electio idem est cum vocatione secundum propositum, et non est praedestinatio, sed praedesti-

nationis effectus. Sed si quis contendat, accipiendum esse de electione aeterna, dicendum erit electionem aeternam duobus modis considerari posse: uno modo, ut est intentio dandi gloriam; alio modo, ut est dispositio exeeutionis, et quasi exeeutio in mente divina. Nam priore modo electio est mere gratuita,• et nullam praerequirit prae visionem operum bonorum, et de hac dicit Dominus Luc. xii: Complacuit Patri vestro dare vobis regnum. Posteriore modo praeexigit praevisionem meritorum. Non enim vitam aeternam sub ratione praemii Deus dare disposuit, nisi iis, quos bene operaturos esse praevidit. Et de hac iste auctor recte dicit, quos praescivit sibi devotos futuros, ipsos elegit ad aeterna praemia.

Ut autem id melius intelligatur, considerandum est, gloriam, in genere causae finalis priorem esse bonis operibus. Ipsa enim est finis, illa sunt media ad finem: in genere autem causae efficientis priora esse opera bona, quam sit ipsa gloria, quoniam illa sunt causae, ipsa est effectus. Deus igitur. prius vult electis gloriam, quam bona opera, quoad intentionem, ideo enim vult illis dare bona merita, quia vult dare coronam gloriae; nam prior est finis in intentione, quam media, cum non intendantur media, nisi propter finem; et hoc modo non eligit ad gloriam, ex praevisione meritorum, sed contra eligit ad merita ex praevisione gloriae. At quoad voluntatem exeeutionis, quae respicit gloriam, ut effectum meritorum, prius vult Deus electis dare bona merita quam gloriae coronam, et hoc modo elegit Deus ad gloriam, ex praevisione operum bonorum.

Atque hac distinctione poterunt explicari plurima dicta Patrum, ac praesertim Graecorum, Theodoreti, Theophylacti, QEcumenii in cap. 8. et 9. ad Iloman. qui dicunt, Deum praedestinasse ad gloriam eos, quorum bonum propositum ante praenoverat. Accipiunt enim praedestinationem et electionem pro voluntate dandi vitam aeternam propter merita, id est, pro dispositione exeeutionis, ut diximus; Patres enim cum ad populum verba facerent, ea dicebant, quae utiliora videbantur ad excitandos homines ad opera bona.

Illud autem quod ultimo loco objiciebatur ex praedicto auctore: « Ejus miserebor, quem praescivi post errorem toto corde rcversurnm ad me, » difficultatem non habet.

Significat enim eo loco misecordia propositum justificationis; illos enim Deus justificare disposuit, quos praescrivit toto corde, id est, vere et ex animo convertendos. Nulli autem toto corde convertuntur ad Deum, nisi quos ille praeveniendo, excitando et adjuvando convertit; proinde illorum miserebitur eos justificando, quorum misertus fuerit eos vocando secundum propositum, et illorum miserebitur eos vocando secundum propositum, quorum misertus fuerit eos praedestinando. Atque hoc est quod ad Mosem dictum fuisse testatur Apostolus ad Roman. ix. Miserebor cujus misertus fuero, et misericordiam prsestabo cui miserebor.

Quarto, proferunt S. Hieronymum, qui in epist. ad Hedibiam quaest. 10. sic ait: « Vasa misericordiae non solum populus gentium est, sed etiam qui ex Judaeis credere voluerunt. » Ex quo ostenditur, non gentes eligi, sed hominum voluntates. Item lib. i. in epist. ad Galat. tractans illa verba: «Cum placuit ei, qui me segregavit ex utero, » etc.; « Ex Dei praescientia, inquit, evenit, ut quem scit justum futurum prius diligat, quam oriatur ex utero. » Idem quoque repetit in comment. ad cap. i. Malach. Proferunt etiam aliqui commentariallieronymi in cap. VITI, et ix. ad Roman. sed ea non Hieronymi esse, sed Pelagii, aut Pelagiani alicujus non dubium est.

Respondeo: in priore testimonio loquitur sanctus Hieronymus de electione ad justificationem, per quam homines efficiuntur vasa munda, et in honorem. Elegit autem Deus ad justificationem, quos praevidet credituros; sed illos praevidet credituros, quibus fidem se donaturum esse praenovit. Pari ratione diligit Deus homines, ut dicitur in posteriore testimonio, quos praescit justos futuros, sed illos praescit justos futuros, quos prius dilexit ut justi fierent.

Postremo, adduci solent duo loca S. Augustini. Primus locus est in libro de praedestinatione et grat. cap. 15. ubi videtur Augustin. discretionem justorum ab injustis referre, tamquam in ultimam causam, in earum liberam voluntatem. Alter locus est in lib. 83. quaestionum, quaest. 68. ubi habentur haec verba: « Cui vult miseretur, et quem vult indurat: sed haec voluntas Dei injusta esse non potest, venit enim de occultissimis meritis; quia et ipsi peccatores sunt,

jJbea ii.

eum propter generale peccatum unam massam fecerint; tamen non ideo nulla inter eos diversitas est, praecedit ergo aliquid in peccatoribus, quo, quamvis nondum justificati sint, digni efficiantur justificatione, et item pra;cedit in aliis peccatoribus, quo digni sint obtusione. »‘

Respondeo: liber de praedestinatione et gratia non judicatur ab hominibus doctis, S. August. opus, cum nulla ejus fiat mentio in retractationibus, neque in indiculo Possidii. Sed quisquis fuerit ejus libelli auctor, non videtur, meo quidem judicio, ab Augustini sententia dissentire. Nam, ut omittam alia multa loca, sic loquiturcap. 40. « Hanc, itaque, divinam electionem non meritis reddi, sed sola voluntatis munificentia donari hominibus, Moses cum jam tunc, quamvis carnalem populum doceret, ostendit, ctc. » In loco igitur nobis objecto, refert quidem ille auctor discretionem justi ab impio in hominum voluntates, sed mox adjungit, ultimam resolutionem fieri in Dei voluntatem; qui unum misericorditer adjuvit, alterum juste deseruit.

Quod attinet ad alterum locum, Petrus Dombardus in iv. lib. sentent. distinet. 41. existimat sanctum Augustinum retractasse hunc locum, cum alia similia Retractavit. Sed non est opus ad retractationis asylum confugere: non enim disserit eo loco sanctus August. de praedestinatione, quie nullam habet causam ex parte hominum, sed de obduratione et justificatione, quae habent causas ex parte hominum, quamvis saepe, ut ipse dicit, secretissimas. Obdurat enim Deus homines propter peccata, et justificat propter merita. Sic enim vocat Augustinus et hoc loco, et alibi passim dispositiones ad justificationem, quae tamen merita non sunt in illis, nisi ex gratia: « Gratia enim (ut idem Augustinus ait in epist. 406.) meretur augeri, ut aucta mereatur et perfici. »

Solvuntur argumenta ex rationibus, et simul ostenditur, non solum ad gratiam efficacem, sed etiam ad gloriam, gratis homines eligi.

Sequuntur objectiones deprompta) ex ratione. Prima ratio, electio prarequirit dis-

paritatem in iis, qui eligendi sunt; unusquisque enim, qui in eligendo non errat, id eligit, quod melius est: non igitur electio salvandorum facta est sine aliqua pra)visione operum aut dispositionis ex parte nostri. Et confirmatur argumentum ex Augustino in lib. r. ad Simplicianum, qua)st. 2, qui sic ait: a Nemo eligitur, nisi jam distans ab illo, qui rejicitur: Unde quod dictum est, quia elegit nos ante mundi constitutionem, non video quomodo sit dictum, nisi pra)scientia. » Et confirmatur iterum idem argumentum, quoniam secundum Scripturas vita ffiterna est vera merces operum; igitur non datur, nec promittitur, nec destinatur, nisi propter opera saltem pra)visa.

Propter hoc argumentum non defuerunt, qui distinguerent praedestinationem ab electione, ac dicerent, praedestinationem esse priorem electione, et praedestinatione quidem praeparari certis hominibus infallibilia media ad salutem; electione vero praeparari gloriam. Denique praedestinationem esse plane gratuitam, electionem autem a bonorum operum pixcvisione pendere. Horum sententia non est ullo modo errori Pelagianorum, aut Cassiani et Fausti affinis, et videtur aliquando ipsius etiam Augustini fuisse; nam in lib. i. ad' Simplicianum, queest. 2. sic ait: « Non quia invenit Deus opera bona in hominibus, qua) eligat, ideo manet propositum justificationis ipsius; sed quia illud manet, ut justificet credentes, ideo invenit opera, qua) jam eligat ad regnum crelorum, etc. »

Verumtamen est ha)C opinio parum congruens cum Scripturis, et libris Augustini posterioribus, et ipsa ratione. Scriptura enimLuc. xii. aperte facit electionem ad regnum mere gratuitam, cum ait: Nolite timere pusillus grex, quia complacuit Patri vestro, dare vobis regnum. Nam et verbum, complacuit, et nomen, Pater, et vocabula illa, pusillus grex, aperte indicant gratiam, non justitiam. Sic etiam Apostolus ad Roman. vm. cum ait: Quos prxscivit, et prxdestinavit, conformes feri imaginis flii sui, significat dilectionem, ac per hoc voluntatem glorificandi priorem esse pra)- destinatione, non posteriorem, ut illa opinio docet. Illos enim pra;destinavit conformes fieri Christo, quos pra)scivit pra)scientia approbationis, ut supra diximus. Quare etiam cap. 9. dicit,, vasa in honorem praeparata in gloriam, ex sola misericordia separata esse a vasis factis in contumeliam, atque aptatis in interitum. Denique ad Roman. xi. dicit, reliquias secundum electionem gratia) salvas fieri, ubi videmus non solum praidesti nationem, sed etiam electionem esse opus gratiae.

Porro S. Augustinus cum scripsit libros ad Simplicianum, adhuc juvenis erat, neque multa invenerat in hac difficillima quaestione, quae postea majori diligentia investigavit et repetit. Itaque cum incidisset in illaverba ad Itoman. ix: Ut secundum electionem propositum Dei maneret, et non posset intelligere, quomodo Deus eligeret, si nulla esset disparitas in rebus eligendis, suspicatps est mutandam esse interpunctionem, et Apostolum non velle dicere, ut secundum electionem propositum Dei maneret, ideo non ex operibus, sed ex vocante dictum esse, major serviet minori, sed velle dicere, Jacob etEsau nihil boni aut mali egisse, ut inde secundum electionem propositum Dej maneret. Ex qua mutatione interpunctionis colligit, non propositum Dei secundum electionem manere, sed contra, electionem manere, secundum propositum Dei.

Sed postea intellexit, hanc expositionem esse violentam et extortam, et non fuisse necessarium redigi ad has angustias, cum dici potuisset, Deum diligendo, vel eligendo facere disparitatem: sic enim ait in epist. 103. ad Sixtum: <c Qui sunt isti, qui respondent Deo, quandoquidem ille Hebecca habente geminos ex uno concubitu patris nostri Isaac, cum illi nondum nati, nihil egissent boni vel mali, ut secundum electionem propositum ejus maneret, electionem scilicet gratiae, non debiti, electionem, qua eligendos facit ipse, non invenit; non ex operibus, sed ex vocante dicit, etc. » Et in epist. 106. ad Paulinum: « Non ex operibus, sed ex vocante dictum esse intelligatur, ut secundum electionem propositum Dei maneret, non meritum hominis anteiret; non enim dicit electionem voluntatis humanos, sive naturae, cum par esset in utroque mortis damnationisque conditio, sed electionem procul dubio gratiae, quae non invenit eligendos, sed facit. » De qua et in consequentibus ejusdem epistolae loquens ait: « Sic ergo et in hoc tempore, reliquiae per electionem gra¬

tia) salva) factae sunt » Vides quam aliter sapiat Augustinus senex, quam Augustinus juvenis? nam senex scripsit ad Sixtum et Paulinum, juvenis ad Simplicianum.

Idem etiam in lib. de corrept. et gratia, cap. 7. iterum exponit, ut secundum electionem propositum. Dei maneret, ideo non ex operibus, sed ex vocante dictum esse, major serviet minori. Et idem loquens de ipsa electione, qua) non ex operibus, sed ex vocante est, ait: « Electi sunt autem ad regnandum cum Christo. » Et infra cap. 13. « Ha)c, inquit, de his loquor, qui picedestinati sunt in regnum Dei. » Et in lib. xxn. de civit. Dei cap. 24: « Quid dabit eis, quos praedestinavit ad vitam, qui ha)C dedit eis, quos pra?destinavit ad mortem? Et infra:

« Unde Apostolus de ipsis in regnum illud praedestinatis loquens, etc. » ubi praedestinationem, quam ubique praedicat, mere gratuitam, non solum dicit ess^ ad gratiam, ut vult illa opinio, quam refutamus, sed etiam ad vitam et ad regnum.

Postremo, repugnat illa opinio rationi, nam media, ut media, non possunt appeti, nisi propter finem, non igitur potuit Deus velle dare certis hominibus media infallibilia ad salutem, nisi prius dare vellet iisdem ho • minibus ipsam salutem.

Hac igitur opinione repudiata, Respondemus ad argumentum initio propositum, disparitatem inter eligendos facere ipsam Dei electionem. Quos enim Deus eligere dignatus est, illi fuerunt digni, qui eligerentur; nam eodem modo amari non possunt, nisi boni, et tamen Deus amando facit bonos. Ad confirmationem cx Augustino jam est responsum.

Ad alteram confirmationem ex ratione mercedis, respondeo, vitam aeternam vere proprieque esse mercedem, et meritis operum bonorum acquiri; nam hoc ipsum est in pra)destinatione, ut per merita acquiratur.

At, inquies, nemo dicitur acquirere, quod jam aliunde ei debetur, ergo si jure praedestinationis debetur electis beatitudo, certe illam meritis non acquirunt. Respondeo, ex praedestinatione non acquiri jus ullum electis ad beatitudinem, neque eis deberi, nisi postquam illam sibi bene merendo pepererint. Oritur quidem ex praedestinatione certitudo et infallibilitas gloriae electorum, quoniam quod Deus proposuit ac decrevit, omnino fiet, sed fiet eo modo, quo ipse voluit fieri. Simile esset, si insignis aliquis medicus certo sciret tali pharmaco febrem curari, et intendens aliquem curare, ejusmodi pharmacum illi praeberet. Tunc enim certa esset salus aegroto ex voluntate, atque intentione Medici; et tamen vere ac proprie pharmacum illud adhibitum esset causa sanitatis.

Secunda objectio, omnes homines habent saltem pro loco et tempore auxilium, quo converti possint, si velint, ut supra nos etiam ipsi docuimus, et omnes justi ex doctrina Ecclesiae perseverare possunt usque ad mortem, si velint; igitur aut pendet ex praevisione operum, aut incerta esse potest et fallax electio; nam si potest, qui forte non est electus, converti, si velit, et post conversionem perseverare si velit; quid impedit, quo minus convertatur et perseveret? et contra, si potest qui forte est electus, non converti, aut non perseverafet si nolit; quid prohibet, quo minus converti aut perseverare nolit? et, sivel ille velit, vel iste nolit, nonne divina vacillabit electio?

Respondeo: habent omnes pro loco et tempore sufficiens auxilium, quo possint converti, ac deinde etiam perseverare, si velint: sed reipsa nemo convertitur, nemoque perseverat, nisi qui habet speciale donum poenitentiae et perseverantiae, quod non omnibus datur, sed iis tantum, quibus Deus dandum esse judicaverit. Unde autem fiat, ut cum omnes possint converti, aut perseverare, illi soli convertantur et perseverent, qui habent ista dona, explicatum est libro superiore, ubi tradita est distinctio gratiae sufficientis et efficacis.

Sed instant nonnulli: ponatur aliquis electus in extremo vitae, qui usque ad illam horam in sceleribus vixerit; vel potest iste libere gratiam conversionis repudiare, vel non potest; si potest, igitur potest electus non salvari; si non potest, igitur electio tol* lit arbitrii libertatem.

Respondeo, potest ille libere gratiam repudiare, sed certum est non repudiaturum, quia Deus vocabit illum, sicut videt congruum illi esse, ut vocantem non respuat, lloc enim modo gratia Dei vera a nullo duro corde respuitur, quoniam ad hoc datu'r, ut cor emolliat. Neque periculum est ne forte sapientiae divinae ratio desit, qua possit unicuique homini persuadere quidquid ei libuerit.

Tertia objectio, saepe gloria beatorum pendetex peccatis impiorum, ut gloria martyrum

ex malitia persecutorum, gloria doctorum, ex perfidia haereticorum, gloria virginum, ex tentationibus impudicorum: Deus autem non potest esse causa peccati: igitur non eligit Sanctos ad gloriam, nisi post certaminum victoriaeque praenotionem.

Respondeo: propter hoc argumentum non desunt, qui doceant, Deum ex praedestinatione non decrevisse electis, nisi gradum unum gloriae, eum videlicet, qui datur parvulis per baptismum; reliquos autem gradus post praevisionem totius vitae, atque omnium certaminum statuisse. Sed non est opus ad ista confugere, si modo teneamus, quod supra diximus, Deum, antequam aliquid absoluta voluntate decreverit, praescivisse quidquid unquam accidere posset, si haec aut illa ponerentur. Ex hac enim conditionali praenotione potuit Deus in praedestinatione definire unicuique electorum omnem illam gloriam, ad quam eum pervenire decerneret, ac deinde merita illi convenientia praeparare. Neque sequitur ex hac sententia, ut Deus decernat ac velit peccata, sine quibus non possunt Sancti habere merita, quae illis Deus in praedestinatione decrevit: Nam satis est ad certitudinem ejusmodi meritorum, ut Deus praeviderit fore, ut a persecutoribus martyres occidantur, si ipse permiserit.

Neque solum opinio illa, quae distinguit gradus gloriae, qui dantur sine praevisione meritorum, ab iis qui dantur ex praevisione non est necessaria, sed neque probabilis nobis esse videtur\ Nam, qua ratione Deus prius elegit parvulos ad gloriam, quam Baptismum eorum praeparet; quoniam gloria est finis, et Baptismus est medium ad finem, et prius in intentione est finis, quam medium; eadem ratione prius Deus elegit martyres ad palmam martyrii, quam victoriam eorum praiparet, quoniam palma est finis, et victoria est medium.

Deinde ex hac opinione sequi videtur, ut aliquorum praedestinatio simpliciter ab operum praevisione dependeat. Nam cum aliqui non baptizantur, nisi in sanguine suo, quod S. Emerentianae contigisse legimus; illis certe non datur alius gradus gloriae, nisi quem per martyrium sibi ipsi acquirunt; illum autem gradum ex praevisione martyrii dari, non ex gratuita praedestinatione opinio illa contendit.

Quarta objectio. Deus non reprobat ante praevisionem operum, quia reprobatio ad justitiam pertinet, ex sententia Augustini; igitur neque praedestinat ante pracvisionem operum, quoniam qui non est reprobus, hoc ipso est praedestinatus.

Respondeo: reprobat Deus ante praevisionem operum quatenus non vult aliquem ex massa peccati liberare. Et hoc modo, qui non est reprobus hoc ipso est praedestinatus ante pracvisionem operum; reprobat tamen post operum pracvisionem, quatenus vult aliquem condemnare; neque est eadem ratio electionis et reprobationis hoc modo posteriore consideratae, quoniam electio est opus gratiae, reprobatio opus justitiae, ut copiosius ostendemus in cap. sequenti. Itaque quos reprobat, juste reprobat, quia peccatum ipsorum id meretur; quos praedestinat, ad vitam misericorditer praedestinat, quia natura peccato originali infecta, poenam non gloriam merebatur.

Quinta objectio, si Deus absque operum nostrorum praevisione praedestinaret, sine dubio aut omnes, aut majorem partem hominum praedestinaret ad vitam, cum sit natura bonus; et misericordia ejus sit super omnia opera ejus. At pauci sunt qui salvantur, ut ex Evangelio colligitur, Matth. vn. Igitur non praedestinat Deus, nisi secundum pracvisionem operum, sive boni aut mali usus liberi arbitrii.

Respondeo: hoc argumentum aliquid fortasse concluderet, si praedestinatio nonpraesupponeret originale peccatum. Nam in Angelis ita factum videmus, ut major pars ad vitam praedestinata fuerit. Caeterum, cum universum genus humanum damnationem justissimam per peccatum primi hominis incurrisset, magna est misericordia Dei, quod multis indebitam gratiam donare voluerit; cur autem Deus, cum posset etiam post peccatum, omnes liberare, minorem partem liberandam esse decreverit, rationem esse dicit S. Augustinus in epist. 157. ut intelligeremus, quid omnibus deberetur.

Sexta objectio, hac de praedestinatione sententia videtur impedimentum adferre correptioni, exhortationi, orationi, industria?, diligentiaeque, et, quod est omnium gravissimum, desperationem adferre, ut non libeat aliquid boni agere, sed contra omni generi flagitiorum et corruptelarum se dedere. Qui enim praedestinaitus ad vitam non fuerit, sed reprobus, quidquid egerit, et quomodocumque vixerit, salvari non poterit; qui vero fuerit praedestinatus ad vitam, quidquid tandem egerit, et quomodocumque

vitam traduxerit, sine dubitatione salvabitur.

Respondeo: hoc argumentum praeclare dissolvit S. August. in lib. de bono persever, extremo. Nos breviter respondemus, tantum abesse ut haec sententia de praedestinatione, correptiones, exhortationes, orationes, industriam, diligentiam, et spem bonam impediat, ut potius haec omnia ponat, atque confirmet. Deus enim praedestinavit homines, sed ita praedestinavit ut per haec media pertingant ad finem. Neque verum est, reprobum, quidquid egerit, damnandum et praedestinatum, quidquid egerit, salvandum. Non enim damnabuntur nisi mali, neque salvabuntur nisi boni; sed hoc tamen est verum, omnes reprobos, mulos, et omnes electos, bonos aliquando futuros; et quoniam dum hic vivimus, incerta est tum electio, tum reprobatio, sicut nemo salutem desperai'e, ita etiam nemo certo debet de sua felicitate praesumere, sed cum metu et tremore salutem suam operari.

Causam reprobationis impiorum 'partim ad

solam Dei voluntatem, partim ad peccata

pr visa referendam esse.

Nona propositio: « Reprobatio, quam S. August. praedestinationem ad interitum vocat, duos actus comprehendit, alterum negativum, cujus nulla est causa ex parte hominum, alterum positivum, cujus causa est peccati originalis, actualisve preevisio. » De hac nova propositione hoc loco breviter disseremus, quoniam maxima pars lib. ii. de statu peccati, in hac ipsa re explicanda consumpta est; nam quemadmodum praedestinationem, sive electionem gratiae contra Pelagianas defendimus, ita reprobationem justissimam contra Calvinianos defendere cogimur, qui cum homines ante praevisionem peccati ad peccatum et mortem aeternam praedestinatos esse contendant, cum ipsa Dei justitia pugnant, et omnia hominum scelera in Deum auctorem refundunt. Sed de hac re satis multa loco notato; nunc propositionem nostram breviter explicemus.

Dicimus igitur primum, reprobationem a S. Augustino praedestinationem ad interitum nominari. Sic enim ipse loquitur in Enchirid. cap 100: «Implet ipse quod vult bene utens et malis, tamquam summe bonus, ad eorum damnationem, quos juste praedestinavit ad poenam, et ad eorum salutem, quos benigne praedestinavit ad gratiam. » Usus tamen jam Scholarum obtinuit, ut non dicantur praedestinati, nisi qui ad gloriam sunt electi; et vere in Scripturis non invenitur hoc nomen, nisi in bonam partem. Reprobos autem Theologi praescitos vocare solent, non quod hoc nomen non sit commune cum electis, cum Apostolus dicat: Quos praescivit et praedestinavit, etc. ad Roman. vili, sed reliquerunt eis nomen commune, ut illos ab iis distinguerent, qui proprie praedestinati dici meruerunt.

Dicimus deinde, reprobationem duos actus comprehendere, alterum negativum, alterum positivum; siquidem reprobi opponuntur electis contradictorie et contrarie. Primum enim non habet Deus voluntatem illos salvandi; deinde habet voluntatem eos damnandi; et quidem, quod attinet ad priorem actum, nulla datur ejus causa ex parte hominum, sicut neque praedestinationis. Posterioris autem datur causa prae visio peccati. Utrumque breviter probandum est.

Igitur nen dari causam exparte hominum reprobationis negativae, probatur primo ex Apostolo ad Itoni, ix: Antequam aliquid boni vel mali egissent, non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei, quia major serviet minori. Et: Jacoi dilexi, Esau autem odio habui. Illud enim: Antequam aliquid boni, vel mali egissent, non solum referri debet ad bona et mala coram hominibus, sed etiam ad bona et mala in praescientia Dei, quoniam alioqui daretur causa praedestinationis ex parte hominum, quod supra improbatum est.

Dices: Deum non odisseEsau propter opera mala praevisa, sed propter originale peccatum. Contra, nam originale peccatum erat commune utrique, igitur si propter originale peccatum odio habuit Deus Esau, debuit etiam propter idem peccatum odisse Jacob.

Dices: poterat Deus juste odisse etiam Jacob. sed ex misericordia voluit eum diligere. At, hoc est, quod quanitur, cur Deus unum diluxerit, ut liberaret, alterum odio habuerit, ut non liberaret, cum uterque odio dignus, et amore indignus esset.. Non enim re¬

sponderi potest, unum non diligi, quia dignus est odio, cum uterque dignus sit odio.

Restat igitur, ut hujus discretionis causa sit voluntas Dei, qua unum liberat, quia sic ei placet; alterum non liberat, quia non placet. Et hoc ipsum confirmat ibidem Apostolus, cum dicit: Miserebor cujus misereor etc. Et: An non habet potestatem figulus luti etc. Et: Cujus vult miseretur, et quem vult indurat. Ubi tamen observandum est, vocabula illa, quse sonant aliquid positivum, ut odio habere et indurare, accipienda esse pro negatione: nam odio habere, hoc loco, est, non velle diligere; et, indurare, est, non velle misereri, ut August. docet in epist. 103. et tract. 33. in Joan. et in lib. i. ad Simplician. quaest. 2. ubi dicit, nihil esse aliud indurare, nisi non misereri.

At, inquies, induratio est poena peccati, ut patet ex Apostolo ad Rom. i. et ex Augustin. lib. v. in Julia a. cap. 3. non igitur oritur ex sola Dei voluntate. Respondeo: induratio utrumque habet, nam et est poena peccati praecedentis, quatenus Deus alicui negat auxilium et gratiam, quia propter peccata praecedentia dignus est tali desertione; et tamen est simul effectus hujus negativae reprobationis. Deus enim quia non vult eum salvare, punit tali desertione peccatum ejus praecedens, quod non faceret, si eum salvare decerneret; atque ideo Apostolus ad voluntatem Dei recurrit, cum ait, cujus vult, miseretur, et quem vult, indurat; nec tamen ulla est in hac re iniquitas, quoniam non tenetur Deus peccatorem liberare, aut eum emollire, atque convertere.

Sed dices, quamvis odio habere et indurare possint exponi per negationem, tamen facere vasa in contumeliam non videtur posse accipi nisi positive. Quomodo igitur Apostolus hoc etiam revocat ad voluntatem Dei, cum dicit, an non habet potestatem figulus luti, facere aliud vas inhonorem, aliud in contumeliam? Respondeo: facere vasa in contumeliam, potest accipi duobus modis. Uno modo pro eo, quod est facere vasa, qualia requirit conditio masstc, et ea sic relinquere, hoc est, formare homines, quales requirit natura corrupta, neque aliquid addere; et hoc sonat aliquid negativum, et pertinet ad priorem actum reprobationis, et hoc modo loquitur Apostolus. Altero modo

accipi potest, facere vasa in. contumeliam, pro eo, quod est deputare illa ad contumeliam, id est, ad confusionem aeternam, et hoc pertinet ad posteriorem actum improbationis, et hoc modo intellexit facere vasa in contumeliam S. Augustinus in epist. 106. cujus verba paulo infra citabimus.

Probatur secundo ex testimonio S. August. is enim in epist. 105. ad Sixtum, sic ait: « Cur illum potius quam illum liberet, aut non liberet, scrutetur qui potest judiciorum ejus tam magnum profundum, verumtamen caveat praicipitium. » Ubi vides, non solum non posse sciri causam, cur illum aut illum liberet, sed etiam cur illum aut illum non liberet. Idem etiam in libro de corrept. et grat. cap. 8. et 13. scribit, referendum esse inter occulta judicia Dei, cur Deus quibusdam justificatis donum perseverantia; dare nolit, non enim ista negatio doni perseverantia; poenapeccali dici potest, cum justificati talem poenam non mereantur, ac per hoc non est poena, sed effectus reprobationis negativa?.

Probatur ultimo ratione, nam hoc ipos quod aliquis non praedestinatur, intelligitur reprobatus negativa reprobatione. At praedestinatio facta est ante praevisionem operum, neque habet ullomodo causam ex parte hominum, igitur etiam reprobatio negativa facta est ante pra; visio nem operum, neque ex parte hominum ullam causam habet.

Jam vero reprobationis positivae, id est, alterius illius actus, quo Deus vult reprobos seternis suppliciis addicere, causam esse peccata hominum, non autem solam Dei voluntatem, probatur primo ex Scripturis, qua; passiin docent, poenam a;ternam justo Dei judicio peccatis hominum reddi. Matth.xxv. Ite maledicti in ignem selenium, esurivi enim et non dedistis mihi manducare, etc. Et ad Itoman. n. Ira et indignatio in omnem animam operantis malum etc. (i). Quamvis eadem Scriptura doceat, vitam alternam justo Dei judicio reddi bonis hominum meritis, tamen potuit Deus pra?destinare ad vitam internam sine pra;visione operum, quia potuit auctor esse priedestinatis, ut bona opera facerent, non autem potuit sine pra;visione operum damnare ad gehennam, qua; est p«;na peccati secundum Scripturas, quia non potuit auctor esse reprobis, ut mala opera facerent.

Secundo, idem probatur ex Augustino in

lib. m. adversus Julian. cap. 18. ubi sic loquitur: « Bonus est Deus, justus est Deus, potest sine bonis meritis liberare, quia bonus est; non potest sine malis meritis damnare, quia justus est. » Item in epist. 106. ad Puulin. « Ha;c massa si esset ita media, ut quemadmodum nihil boni, ita nec mali aliquid mereretur, non frustra videretur iniquitas, ut ex ea fierent vasa in contumeliam, cum vero per liberum arbitrium primi hominis in condemnationem universa defluxerit, procul dubio quod ex ea fiunt vasa in honorem, non ipsius justitia;; qua; gratiam nulla pra:- cessit, sed Dei misericordia;; quod vero in contumeliam, non iniquitati \ ei, qua; absit ut sit apud Dcuin, sed judicio deputandum est. )>

Probatur ultimo ratione, nam condemnare aliquem sine causa, est punire sine culpa, quod injustum esse, et Deo, qui justissimus est, convenire non posse, extra controversiam est. Nam ut eleganter Augustinus scribit in libro de gratia et libero arbitrio c. 23: « Deus reddit mala pro malis, quia justus est; bona pro malis, quia bonus est; bona pro bonis, quia bonus et justus est; solum non reddit mala pro bonis, quia injustus non est. »

Adjecimus in nostra propositione, causam reprobationis esse prmvisionem peccati originalis, vel actualis, quia non omnes Deus reprobat positive propter originale peccatum, cum illud vere nonnullis reprobis per Baptismi gratiam remittatur, sed alios' propter originale tantum, ut parvulos non baptizatos, alios propter actuale tantum, ut baptizatos adultos, alios propter utrumque ut infideles adultos. De qua re vide August. in libro de corrept. et grat. cap. 13. et Prosperum in respons. ad 2. cap. Gallorum. Quod si B. August. ut plurimum reprobationis causam referre videtur ad peccatum originale, ratione cujus totum genus humanum factum est quasi qumdam massa damnata, propterea id facit, quoniam inde incipit omnium reproborum damnatio. Tametsi enim aliqui eruuntur ex massa per Baptismum, et ad ledifieium transferuntur, ut ipse etiam Augustinus scribit in epist. 54. ad Dardan. qua?st. 2; tamen iterum per actuale peccatum revertuntur ad massam, et ideo sic habentur a Deo, quasi nunquam ab ea massa separati fuissent.

Quare idem August. in libro de corrept. et grat. cap. 7. dicit eos, qui tandem perituri sunt, quamvis recte pieque vivant, non esse a massa damnationis praescientia Dei, et praedestinatione discretos, non quod eos Deus tunc oderit., et damnare velit; cum recte pieque vivunt, sed quia illos non elegit ad regnum, ante mundi constitutionem, et praescivit ante vitae finem relapsuros ad massam, et propter peccata, quae videt eos procul dubio commissuros, damnare decrevit ad poenas.

Porro qui ob solum originale peccatum a Deo praevisum, omnes reprobos damnationi perpetua} addictos fuisse contendunt, quaestionem plane insolubilem sibi ipsi faciunt; neque enim intelligi potest, quomodo Deus propter originale peccatum damnare velit cos, quibus in Baptismo peccatum ipsum vere, proprieque dimisit: nam etiamsi dimissa culpa originali, non continuo tollantur concupiscentia, ignorantia, mortalitas, aliaeque id genus miseriae, tamen propter ista non potest Deus hominem velle damnare, cum Apostolus de justificatis dicat: Nihil ergo damnationis est iis, qui sunt in Christo Jesu, ad Rom. viii.

Quid intersit inter hominum et Angelorum electionem sive reprobationem.

Decima propositio: « Quamvis Angeli quoque sancti gratis praedestinati sint ad vitam, Angeli vero mali, partim ex sola Dei voluntate, partim ob praevisa peccata reprobati; tamen divitiae, gratiae et justitiae Dei, magis ostenduntur in electione et reprobatione hominum, quam Angelorum. » Haec decima propositio erit hujus disputationis, totiusque libri postrema conclusio.

Esse autem Angelos electos ac praedestimitos, docet Apostolus, cum ait, scribens ad Timoth. in 1. epist. cap. v: Testor coram Deo, et Christo Jesu, et electis Angelis, ut custodias haec etc.. Docet etiam S. August. in Enrichid. cap. 100. ubi sic ait: « Haec sunt magna opera Domini exquisita in omnes voluntates ejus, et tam sapienter exquisita, ut cum Angelica et humana natura pec-

cassct, id est, non quod ille, sed quod voluit ipsa, fecisset, etiam per eamdem creaturae voluntatem, qua factum est quod creator noluit, impleret ipse quod voluit, bene utens et malis, tanquam summe bonus, ad eorum damnationem, quos juste praedestinavit ad poenam, et ad eorum salutem, quos benigne praedestinavit ad gratiam. » Idem quoque August. lib. i. Retractat, cap. 13. indicat, homines fuisse etiam praedestinandos, si Adam non peccasset, et sine dubio eadem ratio est de Angelis, et de hominibus ante peccatum: « Usque ad certum, inquit, Sanctorum numerum, quem praedestinavit Deus, nascerentur homines, non parentibus successuri morientibus, sed cum viventibus regnaturi. »

Porro non solum praedestinatos atque electos esse S. Angelos, sed etiam gratis, id est, ante bonorum operum praevisionem praedestinatos electosque fuisse, probari potest hac ratione. Antequam Deus Angelos absolute creare vel praedestinare vellet, sine dubio cognovit eos bene usuros libero arbitrio et gratia, et tandem salvandos, si eam gratiam illis praeberet, quam reipsa praebuit, haec enim cognitio necessaria est in Deo, ac per hoc prior est, quam absoluta voluntas creandi, vel praedestinandi Angelos, quae non est necessaria, sed libera; necessaria enim priora sunt liberis, secundum modum nostrum intelligendi: igitur cum Deus voluit Angelos creare, et eam gratiam illis praebere, quam praebuit; sine dubio voluit etiam illos infallibiliter salvare; nam si id non voluisset, eam gratiam non dedisset, per quam eos infallibiliter salvandos esse praeviderat. Prius autem est velle gratiam Angelis praebere, quam videre opera ex illa gratia procedentia, ut notum est, cum causa sit prior effectu; igitur prius voluit absolute Deus Angelos salvare, quam eorum opera futura praeviderit.

Eadem ratione probari potest, reprobationem Angelorum negativam, non pendere ex praevisione peccati, nam praevidit Deus Angelos, qui perierunt, infallibiter perituros, si eam solam gratiam illis daret, quam re ipsa illis dedit: ergo cum eam solam gratiam illis dare voluit, simul voluit eos non praedestinare ad gloriam, sed permittere, ut exciderent a salute; nam si eos Deus absolute salvare voluisset, non defuisset ejus sapientiae ratio, qua id faceret. Nulla igitur causa reddi potest, cur Deus aliis Angelis dare voluerit gratiam, per quam videbat infallibili ter salvandos, aliis vero per quam videbat infallibiliter non salvandos, nisi quia voluit illos salvare, istos non voluit salvare. Cur autem voluerit Angelos malos positive damnare, sine dubio causa fuit peccatum eorum prsevisum. Non enim juste poena damnationis infligitur, nisi ubi culpa prseccsscrit.

Atque haec ratio habet etiam locum in praxlcstinationc et reprobatione hominum; et potest hac similitudine illustrari; si rex aliquis proponat bravium obtinendum per cursum, et revelatione divina praenoscat, si cursu equorum certetur, talem hominem adepturum bravium; si bigis, talem; si pedibus, talem; si navibus, talem. Deinde instituat, ut certetur bigis, et omnibus qui decertaturi accesserint, bigas aptissimas ipse praebeat; nonne justum erit certamen, et juste privabuntur bravio, qui currendo victi fuerint, et ille juste coronabitur, qui alios currendo superaverit? et tamen quis ambigere potest, quia rex omnino gratis praedestinaverit ad bravium illum, qui victor evasit? nulla enim causa reddi potest, cur voluerit cursu bigarum contendi, non alio genere pugna): cum certo sciret, si bigis contenderetur, illum solum fore victorem, qui reipsa fuit; nisi quia voluit ei gratificari.

Quod si rex ille, qui bigas omnino similes, et aequales decertaturis dedit, dicitur gratis praedestinasse, quem voluit ad bravium, quanto magis Deus gratis praedestinasse dicetur electos, cum eis majorem gratiam, quam aliis, dederit? nam de hominibus quidem dubitari non potest, ut supra probatum est; de Angelis autem id S. Augustinus testatur in lib. xh. de Civit. Dei cap. ix: « Aut minorem, inquit, acceperunt amoris divini gratiam, quam illi, qui in eadem perstiterunt, aut si utrique boni aequaliter creati sunt, istis mala voluntate cadentibus, illi amplius adjuti ad eam beatitudinis plenitudinem pervenerunt. » Idem etiam libro de correptione et gratia cap. 10 cum dicit, Deum in Angelis prius ostendere voluisse, quid posset eorum liberum arbitrium, deinde quid pnssct suae gratiae beneficium, justitiacque judicium: aperte significat ad gratiae beneficium pertinere beatitudinem bonorum Angelorum, quoniam gratis ad eam electi sunt, et inde perseverantiae donum acceperunt, quod non acceperunt Angeli mali, qui non

perseverarunt, et justo Dei judicio in alternum exitium corruerunt.

Jam vero majores divitias cum gratiae, tum justitiae Deum ostendisse in electione et reprobatione hominum, quam Angelorum facile demonstrari potest. Nam quod attinet ad gratiam, Deus praedestinavit homines quosdam ad gloriam, qui non solum gloria indigni, sed etiam poena dignissimi erant, cum essent natura filii irae, sicut et caeteri: Angeli vero neque poena digni, neque gloria indigni, sed solum non digni, antequam praedestinarentur, erant.

Deide homines, qui natura sunt Angelis inferiores, praedestinavit Deus ad aequalem gloriam cum Angelis; aequales enim nos Angelis futuros, veritas ipsa promisit Matth. xxii. Imo vero naturam nostram, ratione incarnationis Christi, ad gloriam longe excellentiorem praedestinatam esse scimus, quam Angelorum, siquidem in illa superna Hierusalem, caput omnium hominum et Angelorum, non aliquis Angelus erit, sed Christus Jesus, Deus et homo. Itaque Deus, ut ostenderet immensas divitias gratiae suae, naturam humanam ex profundiore abysso miseriae eduxit, et ad altius fastigium gloriae perduxit, quam Angelorum.

Denique, electis Angelis Deus non aliam gratiam dedit, nisi habitualem, qua fieret, ut possent perseverare, si vellent; non autem dedit gratiam illam excitantem, qua fieret, ut vellent, sed ut vellent, in eorum reliquit libero arbitrio, ut S. Augustinus docet in lib. de correptione et gratia, cap. 11. et 12. hominibus autem electis Deus non solum gratiam habitualem donat, qua possint bene operari et perseverare si velint, sed etiam ita illos excitat, eisque intus in corde persuadet efficaci vocatione, ut faciat illos etiam velle. Quocirca idem B. Augustinus in loco citato scribit, ipsam beatitudinem hominibus nunc esse donum gratia), qua) merces meriti futura erat, sicut fuit Angelis sanctis, si primus homo stare voluisset. Vide qua) scripsimus in libro de gratia primi hominis cap. 4. et 7.

Quod vero attinet ad justitiam, longe major justitiae rigor apparet in reprobatione hominum, quam Angelorum, tum quia, maximam partem hominum, minimam Angelorum reprobavit, tum etiam, quoniam Angelorum nullum Deus poena) sempiterna) addicit, nisi propter culpam propria voluntate commissam; hominum autem plurimos dam-

nat, propter solum originale peccatum, quod etiam prm Angelis misericordiam et judialiena voluntate commissum fuisse non du- cium Deo nostro cantare possumus et debcbium est. Quare non solum cum Angelis, sed mus.

Chapter 16 of 63