Skip to the text

Caput XIV

ia eo, quod utraque sententia gratiam sufficientem et efficacem ponit in auxilio excitante potissimum, non in adjuvante. Sed discrepant inter se, quod prima opinio vult efficaciam gratiae pendere a voluntate humana, nostra vero, pendere vult a voluntate Dei.

Et, si proponatur qurntio, utrum si duo homines habeant, eamdem omnino gratiam excitantem et adjuvantem, saltem in actu primo, et eumdem contionatorem audiant, et eadem signa videant: utrum, inquam, fieri possit, ut unus credat, alter non credat. Prima illa opinio respondebit, fieri posse, quia libera voluntas manet, et potest pro arbitrio gratiam sequi, vel ei resistere. Qua) responsio contradicit Apostolo, qui I ad Corinth. iv. prohibet fideli ne infletur adversus infidelem, et rationem reddit, quia fides, quae eos discernit, est donum Dei, quod illi est datum, et alteri non est datum. « Quis enim, inquit, te discernit? quid habes quod non accepisti; si accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? »

At nostra sententia respondebit, posse quidem fieri, ut duo homines eadem interna motione accepta eumdem contionatorem audiant, et eadem signa videant, et unus credat, alter non credat; tamen non posse fieri, ut si eamdem omnino gratiam excitantem duo homines acecipiant, unus credat, alter non credat. Siquidem ad gratiam rion solum pertinet motio, sive excitatio interna, sed circumstantia loci, temporis, personae, etc. Si enim eadem motione accepta unus credit, alter non credit, sine dubio unus accepit motionem eo modo, loco et tempore, quo Deus praevidit ejus ingenio congruere, alter non ita accepit; ac per hoc longe majorem habuit Dei gratiam, is qui credit, quam qui non credit. Qui enim non credidit, habuit gratiam perquam posseteredere; qui autem credidit, habuit gratiam qua posset et vellet credere. Tunc enim Deusin nobis operatur velle, cum ita vocat, ut videt secuturos. Et ideo vere non potcstfidelisadversus infidelem gloriari aut inflari, quia qui eum principaliter discernit ab infideli, non est ipse per liberum arbitrium, -sed Deus per gratiam efficacem, quam ei dedit et alteri non dedit. Vide Augustinum libro de praedestinatione Sanctorum Ctip • • %

Dices, si ponamus id quod ponit Augusti¬

nus lib. 12. de Civit. Dei cap. 6. duos videlicet in omnibus pares, tentatos eadem tentatione, eodem modo, loco, tempore, et rnque affectos, et tamen unus resistat, alter cadat; nonne causa diversitatis referenda erit in liberum arbitrium? ut eo loco refert Augustinus: nam sine dubio etiam gratia fuit aqualis, si vocatio data est utrique eodem modo, loco, et tempore, et cum essent seque affecti, alioqui non fuissent in omnibus pares.

Respondeo: causam diversitatis referendam esse in liberum arbitrium, ut Augustinus eo loco recte probat, sed non primam causam: nam prima causa fuit, quia Deus uni dedit inspirationem, quam praevidit ab illo per liberum arbitrium amplectendam, alteri dedit eamdem, sed quam praevidit ab eo per liberum arbitrium rejiciendam.

Qux sit proprie gratia operans.

De sexta partitione gratiae in operantem et coopcrantem, non levis est quaestio, quam sane peperit obscuritas verborum S. Augustini, a quo eam partitionem Theologi acceperunt, et Apostoli Pauli, unde eam Augustinus accepit. Apostoli verba sunt in epist. ad Philippenses cap. ii. Deus est, qui operatur in vobis velle et perficere, pro bona voluntate. Quae verba sic explicat Augustinus in libro de gratia et libero arbitrio cap. xvii. « Ipse ut velimus, operatur incipiens, qui volentibus cooperatur perficiens. » Et mox: « Ut velimus, sine nobis operatur; cum autem volumus, et sicut volumus, ut faciamus nobiscum cooperatur. » Multae sunt hujus partitionis expositiones.

Primum enim Theologi Scholastici, gratiam operantem vocant ipsum habitum gratia), ut formaliter nos justos et gratos Deo facit; id enim Deus in nobis sine nobis facit. Gratiam coopcrantem esse volunt eumdem habitum, ut operis meritorii principium est; cum enim opera dona facimus, non sola gratia operatur in nobis, sed et nos ipsi vere operamur.

Haec doctrina verissima est, et eam inferius suo loco adversus haereticos propugnabimus; sed tamen non proprie partitio gratia} operantis et cooperantis, ut ab Apostolo et Augustino accepta est. ad habitum gratia;, sed potius ad auxilium speciale pertinere videtur. Neque enim Apostolus et Augustinus tribuunt gratia; operanti, ut faciat hominem justum, sed ut faciat cum velle et desiderare justitiam: neque efficientia sive operatio proprie dici potest id, quod gratia non efficienter, sed formaliter facit.

Est igitur alia explicato, quod gratia operans non distinguatur a gratia excitante, neque cooperans ab adjuvante; et quia gratia excitans, inspirat initium quoddam bonae voluntatis, ad quod non libere concurrimus; gratia adjuvans juvat ad assensum praestandum et eligendum, quod Deus inspiravit, in quo plane liberi sumus: ideo dictum esse volunt auctores hujus sententiae, Deum in nobis sine nobis efficere ut velimus, nobiscum autem cooperari cum volumus; ubi per illud, « ut velimus » intelligunt imperfectum et indeliberatum desiderium; per illud « cum volumus ■», intelligunt perfectam et deliberatam electionem.

Haec explicatio non videtur satisfacere verbis Apostoli et S. Augustini; uterque enim tribuit gratiae operanti, tamquam effectum proprium, non illud velle indeliberatum et imperfectum sed velle deliberatum, unde opera bona nascuntur: « Deus (inquit Apostolus) operatur in nobis velle et perficere. » Ubi non distinguitur velle indeliberatum a velle deliberato, sed voluntas ab executione. Et S. Augustinus: « Ut velimus, inquit, sine nobis operatur, cum autem volumus, et sic volumus ut operemur, nobiscum cooperatur. » Ubi cooperatio adjungitur operi nostro ex perfecta, ac per hoc, deliberata voluntate prodeunti.

Alia explicatio aliorum est, gratiam operantem esse eam, qua; tribuit actum internum, cooperantem quae tribuit externum. Quae videtur esse S. Thomae in i. 2. quaest. 411. art. 2.

Sed non videtur requiri gratia aliqua specialis ad actum externum; ubi enim aliquid efficaciter volumus, membra corporis ad nutum obediunt, et ideo S. Augustinus in eodem libro de gratia et libero arbitrio cap. 16. dicit, petendum esse a Deo, ut tantum velimus, quantum necesse est, ut volendo faciamus et cap. 17. dicit, eos qui volunt mandata servare, et non possunt, ideo non posse, quia pravam habent voluntatem. Et

breviter, in utroque capite hoc docet, posita efficaci voluntate, nullam remanere difficultatem; itaque sufficit auxilium generale ad opus externum perficiendum, quod auxilium non dicitur proprie gratia, neque operans, neque cooperans.

Dicendum igitur est, gratiam operantem illam esse, quae efficit in homine primum actum deliberata; voluntatis, qualis est conversio, sive ab infidelitate ad fidem; sive a peccatis caeteris ad poenitentiam: gratiam vero cooperantem esse illam, quae efficit consequentes actus voluntatis, quales sunt, velle orare, velle quaerere sacerdotem, velle bona opera facere, et alii similes. Quos continuo sequuntur actus externi, ita ut gratia operans nihil sit aliud, nisi auxilium speciale efficax respectu primi actus voluntatis; gratia vero cooperans sit auxilium speciale respectu actuum sequentium.

Sed quaestio est, eaque non levis, quomodo sit intelligendum, quod S. Augustinus ait, primum actum deliberatae voluntatis fieri sine nobis. Quomodo enim fit sine nobis, quod nostra libera deliberatione et electione efficitur. Neque enim audiendi sunt Lutherani et Galvinistae, qui contendunt actus bonos internos ita fieri sine nobis, ut nos sint actus liberi arbitrii; neque nos eos proprie faciamus, sed immissos a Deo necessario recipiamus. Hunc enim errorem postea suo loco copiose refellemus.

Neque dubitari potest quin ista eorum sententia alienissima sit a mente S. Augustini, de cujus verbis nunc laboramus. Nam in lib. i. ad Siraplic. quaest. 2: « Ut velimus, inquit, et suum esse voluit, et nostrum, suum vocando, nostrum sequendo. » Item lib. ii. contra duas epistoliis Pelagianorum cap. 8: « Homo, inquit, praeparat cor, non tamen sine adjutorio Dei, qui tangit cor. » Et paulo post: « Quamvis nisi adjuvante illo, sine quo possumus facere, os non possumus aperire, tamenos aperimus illius adjumento, et opere nostro; nam quid est praeparare cor et os asperire, nisi voluntatem parare? » Item tract. 72 in Joan.: « Credenti in eum qui justificat impium, deputatur ejus fides ad justitiam, in hoc opere facimus opera Christi, quia et ipsum credere in Christum opus est Christi. Hoc operatur in nobis non tamen sine nobis. » Item in eodem loco: « Operanti in se Christo cooperatur homo ad salutem aeternam ac justificationem suam. » Haec ille. Non igitur dubitari potest,

quia S. Augustinus nihil commune habuerit cum sententia haereticorum, qui nos passive tantum concurrere existimant ad actus pietatis internos.

Cmterum si haec ita se habent, quaestio initio proposita magis jam implicata videtur; nam ex eodem Augustino audivimus, ipsum, ut velimus, Deum operari sine nobis, et non operari sine nobis, Deum solum id operari, et nos ei cooperari; ct alia, quae pugnantia esse videntur.

Igitur observandum est, Deum secundum quoddam genus causae, esse moventem respectu ipsius velle deliberati, et voluntatem non esse moventem, sed tantum motam; cum tamen secundum aliud causae, genus, ad eumdem actum volendi producendum Deus concurrat ut movens, voluntas autem tum ut mota, tum ut movens, ct ideo utrumque verum esse, Deum operari ipsum velle deliberatum sine nobis, et non operari sine nobis.

Nam si consideremus causam efficientem et physicam illius actus, ea non solum est Deus per auxilium speciale, sed etiam voluntas per liberum arbitrium et hoc modo illud velle, est Dei et nostrum, et nos in cooperamur Deo, et Deus illud operatur non sine nobis, ut S. Augustinus loquitur in locis paulo ante adductis contra haereticos.

At si consideremus causam illius ejusdem actus moralem, id est, causam moventem suadendo, hortando, consulendo, ea solus est Deus; voluntas autem secundum hoc genus causae non est movens, sed tantum mota. Non enim ipsa se voluntas impellit suadendo et hortando, ut velit quod non vult, sed Deus per inspirationes suas intus animae- loquens, ei suadet et persuadet, ut velit. Haec est igitur gratia operans, quae praevenit conatum, et industriam nostram, et operatur ut velimus, quod antea nolebamus, sine nobis operantibus ut velimus, non tamen sine nobis libere consentientibus dum volumus.

Atque hinc intelligemus, cur ad primum actum voluntatis tantum, requiratur gratia operans, ad reliquos autem non sit necessaria operans, sed cooperans; nam posteaquam coepimus velle converti ad Deum, jam nos ipsi non tantum per liberum arbitrium producimusDeojuvante rcliquosactus,sed etiam nos incitamus et impellimus, Deo cooperante, ad eos.

Ac ut corporali, similitudine rem illustremus, sit aliquis cui expediat navigare in orientem, et tamen nolit id facex-e; si quis

ad cum accedat, eique multis allatis rationibus tandem persuadeat, et de nolente volentem faciat; deinde ubi eum velle navigare cognoverit, procuret illi navem, pecunias et caetera, quae navigantibus sunt necessaria; is profecto vere dicere poterit, ego solus feci, ut iste navigationem suscipere vellet; nam etiamsi alter rationes allatas audierit, atque apud se expenderit, et tandem assensum praebuerit; non tamen ipse sibi persuasit, neque se ipse movit, sed amicus ejus illum movit eique persuasit.

Caeterum quod attinet ad exeeutionem voluntatis, non potest amicus ille dicere: Ego solus detuli istum in orientem, sed solum ego illum adjuvi, et cooperatus sum ut commodo navigaret. Siquidem ille qui ab amico persuasus navigaret decrevit, sine dubio non sibi ipse defuit, sed cogitare coepit, quid facto opus esset, ct conatum atque industriam adhibere ad futuram navigationem.

Hanc esse veram hujus distinctionis explicationem ex ipso Augustino colligi potest. Nam in lib. de gratia et libero arbitrio cap. o. sic loquitur: « Ut Apostolus Paulus de coelo vocaretur, et tam magna et efficacissima vocatione converteretur, gratia Dei erat sola, quia merita ejus erant magna, sed mala. » Ubi soli gratiae tribuitur conversio B. Pauli, ac per hoc fuit illa gratia operans, non quia Paulus concurrerit libere consentiendo, et per liberum arbitrium actum illum conversionis active producendo, sed quia merita ejus erant magna sed mala, id est, quia non praecesserat ante conversionem ullum meritum, sive studium, aut conatus ad conversionem; «olet enim Augustinus meritum appellare quemlibet actum bonum, ratione cujus aliquid aliud accipimus; ut perspicuum est ex epist. lOo. et 106. ubi dicit, solam fidem dari sine ullo merito praecedente, quia eam nullus bonus actus praecedit: remissionem vero peccatorum non dari sine merito, quia fides orando illam meretur. Itaque in librft de gratia et libero arbitrio, cap. 14: «Fides, inquit, et non petita conceditur, ut ei petenti alia concedantur. » Et paulo ante dixerat, se fidem appellare voluntatem credendi.

Itaque gratia operans est, quae facit nos velle credere, quia id in nobis fit sine nobis petentibus, ac multo minus laborantibus et conantibus; gratia cooperans est, qure facit nos velle orare, jejunare, eleemosynas dare,. et

Sacramenta requirere, quia, id non fit nisi

conatu atque industria nostra cooperante. Hinc idem Augustinus in eodem libro cap. 17. non dicit, Deum operari,' velle nostrum sine nobis, sed operari, ut velimus sine nobis, nos enim cooperamur Deo volendo, id est, libere producendo actum volendi, ged non cooperamur faciendo ut velimus. Quia non ipsi nos movemus, et incitamus ad volendum, sed ipse solus interna inspiratione nos movet atque impellit.

Fortasse etiam sanctus Thomas non est alienus ab hac expositione; quamvis enimloco citato 1. 2. quEest. 111. art. 2. retulerit gratiam operantem ad actum internum, cooperantem ad externum; tamen probabile est, per internum actum eum intellexisse primum internum, per externum autem intellexisse alios consequentes, quos externi sequuntur. Nam in eodem articulo docuit, gratiam operantem necessariam esse in conversione,

cum voluntas primo de mala lit bona, ct ibidem docuit, gratiam cooperantem esse necessariam ad actus exteriores, quia ii fieri non possunt, nisi Deus confirmet voluntatem in bono et praebeat facultatem bene operandi.

Non igitur S. Thomas voluit, gratiam cooperantem simpliciter referri ad actus exteriores, sed ad interiores, ut ex iis pendent exteriores, et hoc modo cum B. Paulus dicit Deum operari in nobis velle et perficere, per vocem, « perficere »,non est intelligenda sola exeeutio externa, sed tam interna quam externa opera, qum nascuntur ex primo actu voluntatis. Iit cum S. Augustinus scribit Deum operari in nobis ut velimus, cooperari autem cum ita volumus ut faciamus, per illud, « faciamus », non est accipienda actio tantum externa, sed etiam opus internum ut oratio, contritio ctc.

Proponitur quxslio, an auxilium sufficiens omnibus detur.

Expeditis quaestionibus circa partitiones gratiae, tractanda est gravis illa controversia, de communicatione gratiae et praedestinatione divina, videlicet an gratia sufficiens aid salutem detur omnibus hominibus, et, si itu sit, quomodo salvetur gratuite praedestinationis veritas. Cujus controversiae explicatio omnino necessaria est ad sequentes disputationes, »lc libertate arbitrii et gratiae necessitate. Sunt autem dua; sententiae contrariae de proposita quaestione, inter quas media incedit veritas.

Pi ima sententia Pelagianorum est, et eorum qui Pelagianis in Gallia occulte favebant, Fausti, Cassiani et aliorum. Docet haec sententia, gratiam Dei omnibus hominibus paratam esse, modo ipsi eam petere et excipere velint, posse autem unumquemque ex a tribus liberi arbitrii sine alia praeveniente gratia, ipsam gratiam expetere, invocare, excipere. Refert hanc sententiam sive potius hajresim S. Augustinus in lib. i. ad Bonifacium contra duas epistolas Pelagianorum cap. ult. et in epist. 106 et 107. ct in lib. de prsedestin. Sanctor, cap. 1. et 2. eamdem referunt Hilarius et Prosper in epistolisad Augustinum, et Petrus Diaconus in libro de incarnatione et gratia Christi, cap. ult.

Altera sententia priori contraria est eorum Tom. V,

omnium, qui non agnoscunt 'distinctionem inter auxilium efficax et sufficiens, in quorum numero sunt Lutherus in assertione art, 36. et Calvinus lib. m. Instit. c. 22. §. 10. et cap. 21. §. 13. et 16. hi enim docent multis deesse sufficiens auxilium ad salutem, omnibus iis videlicet, qui non a massa perditionis divina praedestinatione discreti.

Inter has contrarias pugnantesque sententias incedunt Theologi Catholici quam plurimi, ac fere omnes, qui docent omnibus hominibus pro loco et tempore sufficiens auxillium non deesse, et tamen sine praeveniente gratia, neminem posse gratiam desiderare, petere, vel accipere. Vide Alexandrum Alensem in 3. par. Summae, quaest. 60 memb. 3. art. 3. Albertum Magnum in 2. sentent. dist. 28. urt. 1. S.Thomam in. 1.2. quasst. 109. art. 8. ad 1. et in lib. ni. contra Gentiles cap. 139. S. Bonaventuram in 2. sentent. dist. 28. art. 1. qua;st. 3. Scotuin in 1. sent. dist. 16. et ex recentioribus A- drianum Papam in quaest. 3. de pcenit. Joannem RofTensem in refutatione art. 36. Franciscum Fcrrarien. in comment. lib. ih. contra Gentiles cap. 139. Jonnnem Driedonem in lib. de captivitate, et redempt. generis humani tract. 3. Ruardum Tapperum in explicatione articuli de libero arbitrio, Dominicum a Soto lib. i. de natura et gratia cap. 13. et 18. Andream Vegam lib. xiii. super Concilium Tridentinum cap. 13.

Quoniam autem explicatio proposita; qusestionis multa continet capita, neque una responsione absolvi potest, per aliquot propositiones rem totam expedire conabimur'.

Auxilium gratix non expectare, sed praevenire

voluntates nostras, neque aequaliter omnibus

adesse.

Sit igitur prima propositio. Auxilium gratiai Dei non ita offertur omnibus hominibus, utDeusexpectet homines, qui illud desiderent vel postulent, sed praevenit omnia desideria et omnem invocationem. » Haec propositio est contra Pelagianos et Pelagianorum reliquias, et habetur in Concilio Arausicano can. 3. et 4. ubi sic legimus: « Si quis per invocationem humanam, gratiam dicit posse conferri, non autem ipsam gratiam facere, ut invocetur a nobis, contradicit Isaiae Prophetae, vel Apostolo idem dicenti: « Inventus sum a non quaerentibus me, palam apparui his, qui me non interrogabant. » Item:

« Si quis, ut a peccato purgemur, voluntatem nostram Deum expectare contendit, non autem, ut etiam purgari velimus, per sancti Spiritus infusionem et operationem fieri confitetur, resistit ipsi Spiritui sancto per Salomonem dicenti. Praeparatur voluntas a Domino, - et Apostolo salubriter praedicanti: Deus est, qui operatur in nobis velle et perficere pro bona voluntate. » Vide quae scripsimus in vi. lib. cap. 2. 4. et o. nam illa omnia hanc propositionem corfirmant.

Secunda propositio: « Auxilium gratiae Dei non aequaliter omnibus adest. » llaec propositio in divinis litteris ita luculenter habetur, ut mirum videri possit ab ullo unquam fuisse negatam. Urget S. Augustinus illud Sapient, iv: Raptus est ne malitia mutaret intellectum illius, aut ne fictio deciperet animum ejus. Certe enim non omnibus hoc praestat Deus, ut eos rapiat, antequam in peccata labantur. Urgetetiam illud Matth. xi: Si in Tyro et Sidone hxc facta fuissent, in cinere et cilicio poenitentiam egissent. Ubi videmus Deum mirabili, sed justo, et sibi soli noto judicio non solum non aequaliter omnibus gratiae auxilia subministrare, sed etiam iis quos credituros praevidebat, si miracula Christi vidissent, ea niiracula non ostendisse, et eadem illis ostendisse, quos

praevidebat quibuscumque visis miraculis, minime credituros.

Huc pertinet etiam Mare, iv: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, exteris autem non est datum. Et illud Rom. ix: Cujus vult miseretur, et quem vult indurat. Et Rom. xii: Unicuique Deus divisit mensuram fidei. Et II Thessal. m: Non omnium est fides. 'Et Phil. ii: Vobis donatum est, ut in illum credatis.

Denique, ut alia innumerabilia praetermittam, si gratia aequaliter omnibus adest, quomodo Deus in praeteritis generationibus permisit omnes ingredi vias suas, nunc autem annuntiat ut pcenitentiam agant, ut legimus Actor. xiv. et xvii. Cur Paulus illo ipso tempore, qui spirabat minas et caedes in discipulos Domini, divino miraculo, Christo ipso eum vocante, convertitur, cum tam multos minus fortasse malos in delictis suis Deus jacere permittat? Cur ex parvulis molientibus interdum filius optimi viri sine baptismo decedit et perit, filius adulteri, vel incestuosi baptismo abluitur et regno potitur aeterno? Cur demum inscrutabilia esse dicit Apostolus judicia Dei, et investigabiles vias ejus in electione et reprobatione mortalium, si gratia aequalitater omnibus adest, et ex arbitrio hominum pendet ut eam capiant, vel abjiciant: vide S. Augustinum in lib. de praedestinatione Sanctorum; Prosperum in libro contra Collatorem; Pq.trum Diaconumin libro de incarnatione et gratia Christi; Fulgentium inlibro ejusdem argumenti; Joannem Maxentium in professione fidei; et totum Arausicanum Concilium; ubi diligentissime totus hic Pelagianorum error evertitur.

Solvuntur argumenta Pelagianorum et Pcla~ gianis faventium, contra duas propositiones capitis superioris.

Argumenta, quibus error Pelagianorum confirmari solet, facile solvi possunt.

curantur, ut sensus sit, nihil omnino subtrahi a providentia Dei, sed res omnes, nulla prorsus excepta, quamvis infima et vili, divina providentia gubernari. Quod significantius exprimit vox Graeca, qua; habetur hoc loco, videlicet xoiv5|, id est, communiter.

Sed fac illud, aequaliter, referri ad curam et providentiam; nihil tamen Pelagiani inde lucrantur; nam non loquitur Sapiens de beneficio gratiae, sed retributione praemiorum atque poenarum. Praecedit enim illud: « Horrendo et cito apparebit vobis, quoniam judicium durissimum in his qui praesunt fiet. » Itaque sententia hujus loci est, in extremo judicio Deum non accepturum personas, Regum et Principum, sed ex aequalitate justitiae sententiam esse laturum.

Secundum argumentum sumunt ex illo Joan. i. Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Ubi videtur Christus conferri cum sole, qui lucem suam in omnia loca aeque diffundit. Respondeo: posset hic locus non incommode referri ad naturalem illustrationem, quae fit in nobis, cum in creatione lumen intelligentiao e^ rationis accipimus. Tamen quoniam Chrysostomus et Cyrillus in commentario exponunt de lumine gratiae, respondeo, sensum hujus loci esse, a Christo illuminari omnes homines, non quod omnes illuminentur, cum multi in infidelitate remaneant, sed quoniam nemo illuminatur nisi per ipsum, vel, si magis placeat, illuminari dicas omnes homines per Christum; quoniam omnibus praebet auxilium sufficiens, quo converti et credere possint, quamvis nec lumen aequale omnibus praebeat, neque expectet ut homines illuminari cupiant et expetant, sed ipse desideria et preces illuminando pneveniat.

Porro similitudines non in omnibus rebus convenire debent, ac per hoc neque necesse est, ut si sol non illuminat caecos, id etiam non faciat Christus, et si sol non aperit fenestras domus, neque Christus aperiat senestras cordis, et si sol lucem suam aequaliter ubique diffundit, Christus quoque non dividat unicuique mensuram tidei et donorum, sed aequaliter omnibus hominibus gratiae suae dona distribuat.

Tertium sumunt ex illo Joan. i: Quotquot receperunt eum, dedit illis potestatem filios Dei fieri. Hic enim videmus Deum expectare

ut recipiatur, et tum demupa his, qui se receperint, dare gratiam, per quam filii Dei fieri possint. Respondeo: vere Deus expectat ut recipiatur, ut det suscipientibus se potestatam filios Dei fieri.

Caeterum, quia recipere Deum in hoc loco Evangelii nihil est aliud, nisi credere, ut ibidem declaratur, cum subditur: his qui credunt in nomine ejus, nemo autem potest credere nisi Deus fidem illi donaverit, dicente Apostolo Philipp. i: Vobis donatum est ut in illum credatis. Ideo nemo potest eum recipere, nisi gratia eum divina praevenerit: Gratia estis salvari (inquit Apostolus Ephes. n) per fidem, et hoc non ex vobis, Dei enim donum est. Ac si diceret, gratia potestatem accepistis, ut filii Dei efficeremini, quoniam per fidem recepistis Deum, quae fides donum ipsius est. Vide Augustinum lib. i. ad Bonifacium cap. 3.

Quartum sumunt ex illa promissione: Petite et dabitur vobis, omnis enim qui petit accipit. Et: Dabit spiritum bonum petentibus se, Luc. xi. Respondet sanctus Augustinus lib. iv. in Julian. cap. 8. non posse peti spiritum bonum, nisi prius spiritus bonus fidem infundat, et per eam excitet ad petendum. Nam quomodo invocabunt, in quem non crediderunt, Rom. x. Et: Postulet in fide nihil haesitans, inquit Jacobus c. 1; fidem autem donum esse Spiritus sancti docet idem Apostolus ad Ephes. ii: Gratia estis salvari per fidem, et hoc tamen vobis, Dei enim donum est.

Quintum sumuntex illa Christi vocatione: « Venite ad me omnes qui laboratis etc. » Matth. xi. Respondeo, invitat Christus omnes ut veniant, non quod possint homines solis naturae viribus venire, cum scriptum sit Joan. vi: Nemo potest ad me venire, nisi Pater qui misit me traxerit eum. Sed ut admoneat, ut gratiae praevenienti cooperentur, et non resistant Spiritui sancto.

Sextum sumunt ex illis Scripturis, quae testantur, Deum non esse acceptorem personarum. Actor. 10, Rom. 2, 1. Petr. 1, etc.. hinc enim sequi videtur, ut Deus non magis ex se faveat uni quam alteri: sed volentes curari, sanet, non volentes, deserat. Respondeo, acceptio personarum vitium est contra justitiam, et ideo locum non habet in donis gratiae.

Itaque in iis rebus quae quoquomodo justi-

tium sapiunt, Deus {equus est omnibus, neque personas accipit, sed unicuique reddit secundum opera sua, at in donis gratiae nemini facit injuriam, si uni dat quod alteri negat. Imo in ipso judicio quamvis acceptio personarum esset alicui minus praemium dare, quam justo judicio mereatur, vel majori supplicio afficere quam dignus sit reus, tamen si alicui majus praemium aut minorem poenam dare voluerit, non erit acceptor personarum; etiamsi id non cum omnibus servet, quoniam hoc non est injustitiae, sed liberalitatis, juxta illud Matth. xx: Amice, non fgeio tibi injuriam, tolle quod tuum est et vade; volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi; an non licet mihi quod volo facere? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?. Vide Augustinum in epist. 103. non procul ab initio et lib. ii. ad Bonifacium cap. 7.

Septimum sumitur ex illo i. Cor. xv: Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Nimirum, inquiunt, si ipsi voluerint. Respondeo: loquitur Apostolus de resurrectione corporali justorum, nam, ut recte explicat S. Augustinus in epistol. 89. quaest. 3. non dicuntur vivificari in Christo, nisi illi qui resurgunt ad vitam beatam, quae sola vita dicenda est: impii enim resurgent quidem, sed ad mortem id est, ad miseriam sempiternam. Itaque hic locus non facit ad propositum, cum de gloria aeterna, non de gratia) beneficiis intelligi debeat-.

Sed instat Faustus: Apostolus comparat A dumum cum Christo seu potius Christum cum Adamo; sed in Adam mortui sunt omnes homines; igitur in Christo vivificantur omnes homines, non autem vivificantur omnes vita gloriae; ergo debet intelligi hic locus de vita gra(ia), quam Christus omnibus paratus est dare, modo ipsi velint.

Sed facilis est responsio, nam in Adam non moriuntur omnes homines, sed ii tantum qui ex Adamo nascuntur, quo etiam modo non vivificantur in Christo omnes homines, sed ii tantum, qui per ipsum renascuntur. Uuod si de vita gratia) Apostolus loqueretur, promptum esset respondere, omnes in Christo vivificari, non quod omnes homines vivificentur, sed quia nemo vivificatur, nisi per Christum, sicut nemo perit, nisi per Ada- /rnuru, hoc est, nisi ex Adamo originem trahat.

Denique posset etiam Fausto concedi i(l Christo vivificari vita gratiae omnes homines, modo ipsi velint: sed addendum esset, nemine velle per Christum vivificari, nisi Deus eum praeveniens, faciat eum velle. Deus est enim qui operatur in nobis velle et perficere pro bona voluntate, Philip, ii.

Octavum sumunt ex illis locis quae testantur Deum velle omnium hominum salutem, ut I Timoth. ii. Vult omnes homines salvos fieri. 1 Timoth. iv. Qui est salvator omnium hominum. II Petri m. Neminem vult perire, sed omnes ad agnitionem veritatis venire. Respondeo: ha)c loca parum ad rem laciunt. Solum enim significant, Deum non impedire quemquam a salute. Imo remedia et auxilia pro omnibus in commune instituisse, praedicationem Evangelii et Sacramenta voluisse omnibus esse communia, etc.,sedex hisnemo recte colliget, Deum expectare ut homines suis viribus velint salvi fieri.

Sed, inquiunt, si Deus vult omnes salvos fieri, cur non fiunt omnes salvi, nisi quia ipsi nolunt? Respondeo: verissimum est, non fieri omnes salvos, quia ipsi nolunt; nam si vellent, Deus eis utique non deesset. Caeterum nemo vult salvus fieri, nisi Deus pra)- veniendo, ac prmparando voluntatem faciat eum velle; cur autem Deus non faciat omnes velle, quis novit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? itaque sicut verum est non omnes salvos fieri, qui ipsi non volunt, sic etiam verum est, non omnes salvos fieri, quia Deus non vult voluntate illa beneplaciti, de qua scriptum est in Psalm. cxm: Omnes quueeumque voluit fecit in cado et in terra (i). Et tamen simul etiam verum est, Deum velle omnes salvos voluntate illa, quam recte Theologi antecedentem vocant.

Postremum argumentum ad ferri potest ex ipso Augustino, a quo vel invito, ut aiunt quidam, testimonium extorsit veritas; namin comment. Psalm. xlv. tractans illud: « Deus in medio ejus non commovebitur, » sic ait: (i Quid est Deus in medio ejus? hoc significat, quod aequus est omnibus Deus, et personas non accipit; quomodo enim illud, quod in medio est, paria habet spatia ad omnes fines, ita Deus medius esse dicitur aequaliter omnibus consulens. »

Respondeo, loquitur in eo loco S. Augustinus de iis tantum auxiliis, quae aliquo

modo sunt debita et justitiam sapiunt, ubi locum habere posset acceptio personarum; in his enim Deus omnibus est mquus, et non accipit personas, et ajqualiter omnibus consulit, quia neminem impellit ad malum, omnes hortatur ad bonum, neminem punit nisi malum, neminem remuneratur nisi bonum, nulli subtrahit communia auxilia; alia vero ratio est donorum gratite, qua; nemini sunt debita.

Non posse Deum injustiiiic accusari, si non flaret omnibus auxilium sufficiens ad salutem, neque de ullo desperandum esse.

Sit jam tertia propositio: « Nulla esset in Deo iniquitas, si non solum aliquibus, sed etiam omnibus hominibus auxilium sufficiens ad salutem negaret. » Hcec certissima est apud eos, qui ex divinis litteris peccatum originale noverunt; nam cum per peccatum primi hominis nascamur omnes filii irae (ut Apostolus docet ad Ephes. 11.), nihil nobis jure debetur nisi poma. Hinc Sap. xn. dicit Spiritus sanctus: Quis stabit contra judicium tuum, aut quis tibi imputabit si perierint na-

I dones, quas tu fecisti? Et Apostolus ad llom. ix. demonstrat, solam esse misericordiam, qua Deus ex massa perditionis aliqua vasa facit in honorem, unde etiam vasamisericordice appellat. Et ea causa est, ut S. Augustinus docet in epistol. 105. cur pauci sint qui salvantur, ut nimirum intelligamus, quid omnibus deberetur; denique prima gratia datur inimicis, «ac per hoc modis omnibus est indebita; nulli igitur fieret injuria si ea gratia nemini praiberetur. Itaque S. Augustinus lib. de bono persev. cap. 8: « Non simus ingrati, quod tam multos liberat misericors Deus de tam debita perditione, ut si inde neminem liberaret, non esset injustus. » Quarta propositio: « Sive detur sufficiens auxilium omnibus, sive tantum aliquibus, nos tamen de nullius salute, donec in h«uc vita fuerit, desperare debemus, neque ab ullo, subtrahere correptionem, exhortationem et alia charitatis officia. » Hiec quoqu.c sine controversia recipitur ab omnibus,

nam tametsi nonnulli ita desererentur a Deo, omnique auxilio prorsus destituerentur, ut nulla ratione converti possent; nos tamen qui nescimus qui sint illi, de oinnihus bene sperare debemus, ac dicere cum Px-opheta Joel: Quis scit si convertatur et iynoscat Deus, et relinquat post se benedictionem? Joel II. Et Apostolum Paulum audire, qui jubet ut mansueti simus ad omnes, et cum patientia ct modestia corripiamus eos, qui resistunt veritati, ne quando Deus det illis poenitentiam ad cognoscendam veritatem et resipiscant a diaboli laqueis.

Hinc S. Augustinus lib. de corrept. et grat. cap. 13: «Nescientes, inquit, quis pertineat ad praedestinatorum mumerum, quis non pertineat; sic affici debemus charitatis affectu, ut omnes velimus salvos fieri. » Etcap. 16: «Quantum ad nos pertinet, qui praedestinatos a non praedestinatis discernere non valemus, et ob hoc omnes salvos fieri velle, debemus omnibus ne pereant, adhibenda est a nobis medicinaliter severa correptio. » Quod idem repetit in 1. lib. retract. cap. ‘19. Sanctus quoque Leo in serm. i. dc Epiphania: « Dum, inquit, hoc in corpore vivitur, nullius desperanda reparatio, sed omnium est optanda correctio, auxiliante domino, qui erigit elisos, solvit compeditos, et illuminat caecos. »

Auxilium sufficiens ad salutem, pro loco ct tempore, omnibus dari.

Quinta propositio: « Auxilium sufficiens ad salutem pro loco et tempore, mediate vel immedi.ate omnibus datur. »

Dicimus, « auxilium sufficiens ad salutem»; nam de auxilio sufficienti ad non peccandum, alia ratio est, ut infra suo loce patebit. Itaque hic tantum disserimus de «auxilio sufficiendi ad resurgendum a peccato, atque ad justificationem et salutem comparandam.

Dicimus, « pro loco et tempore », quoniam non definimus hoc loco, utrum omni tempore, omnique momento tale auxilium adsit, de h.ac enim re paulo post agemus; sed tantum id asserimus, nullum esse, qui rion aliquando saltem hoc auxilium habeat.

Dicimus denique « mediate vel immediate, » quoniam iis, qui usu rationis utuntur, immitti credimus a Deo sanctas inspirationes, ac per hoc immediate illos habere gratiam excitantem, cui si acquiescere velint, possint ad justificationem disponi, et ad salutem aliquando pertingere: iis autem qui rationis usum non habent, quales sunt infantes vel ab infantia mente capti, mediate auxilium donari censemus, quoniam parentes eorum non solum sibi ipsi prospicere, sed etiam filiis suis, praesertim rat ionis usu carentibus, baptismum procurare pos.sunt, si volunt.

Haec igitur propositio sic explicata probatur primum ex divinis litteris, Psal. xviii: Non est qui se abscondat acoloreejus. Augustinus in hunc locum: « Nullum, inquit, mortalium permisit excusare se de umbra mortis, ipsam enim penetravit verbi calor. » Item Psalm. xxiv: Universae viae Domini misericordia et veritas. Videtur enim hoc significarq Spiritus sanctus, omnibus hominibus primum a Deo exhiberi misericordiam, deinde si ea non utantur, exhiberi judicium; non potest autem recte dici, agi cum aliquo misericorditer, quod attinet ad salutem, nisi detur ei sufficiens auxilium ad salutem, neque juste puniri potest, qui ex divino auxilio non proficit, si auxilium non fuit sufficiens.

Item Proverb. i: Sapientia foris praedicat, in plateis dat vocem suam,. in capite turbarum clamitat, in foribus portarum urbis profert verba sua dicens; usquequo parvuli diligitis infantiam, et stulti ea, quae sibi sunt noxia cupient, et impnidentes odibunt scientiam? convertimini ad correptionem meam. En proferam vobis spiritum meum, et ostendam vobis verba mea. Quia vocavi et renuistis, extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret, ego quoque in interitu vestro ridebo. Haec certe praedicatio generalis et comminatio item generalis satis aperte significat Dei sapientiam, nullum ita deserere, quin aliquando eum vocet, et auxilium sufficiens illi praebeat.

Item Sap. xi Miseris omnium, quia omnia potes, et dissimulas peccata hominum propter poenitentiam; diligis enim omnia, quae sunt, et nihil odisti eorum quae fecisti. Nec enim odiens aliquid constituisti, aut fecisti. Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, Domine, qui amas

animas. Haec certe vix intelligi possunt, nisi fateamur omnibus tribui sufficiens auxilium; quomodo enim miseretur omnium, et parcit omnibus, si non dat saltem eis auxilium, quo ad reconciliationem possint pervenire si velint? Neque debent haec restringi ade lectos, nam ratio cur Deus omnibus parcat, et omnium misereatur, redditur hoc loco ex creatione, quia Deus omnes creavit, et quoniam amat animas, et res a seipso factas; at creatio communis est omnibus absolute.

Item Sap. xu: Si inimicos servorum tuorum et debitos morti, cum tanta cniciasti attentione, dans tempus et locum per quae possent mutari a malitia, cum quanta diligentia judicasti servos tuos? At frustra Deus daret tempus et locum peccatoribus, per quae possent mutari a malitia, nisi auxilium etiam praeberet, sine quo mutari non possunt,

ItemEzech. xxxm: Sic locuti estis dicentes, iniquitates nostrae et peccata nostra super nos sunt, et in ipsis nos tabescimus, quomodo ergo vivere poterimus? dic ad eos, vivo ego, dicit Dominus, nolo mortem impii, sed ut convertatur impius a via sua, et vivat; convertimini, convertimini, el quare moriemini? Illa exhortatio, convertimini, convertimini, irrisoria videreturnisi Deusdedisset illis vires, quibus converti possent. Non fuisse autem irriso riam sive ironicam exhortationem, testatur juramentum illud: vivo ego, dicit Dominus, nolo mortem impii, etc.

Item illud Matth. v: Qui solem oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et in justos. Monet S. Ambrosius serm. 8. in Psal. cxviii. intelligendum esse etiam de sole justitiae et pluvia gratiae. Illa item invitatio: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, Matth. xi. Ne sit frustra, requirit omnino ut sicutvocatio est generalis, ita et auxilium quo possint homines venire, sit generale.

Illud item Joan. i: Illuminat omnem hominem, supra diximus ex commentario Chrysostomi et Cyrilli, referri ad lumen gratiae, quo nemo omnino privatur. Illud quoque I Tim. ii: Vult omnes salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire. Et II Pet. m: Non vult aliquos perire, sed omnes ad poenitentiam converti. Exponitur quidem variis modis a S. Augustino, sed illa expositio videtur maxime congruere Apostolicae sententiae quam habet inlib. de spiritu etlitter. cap.33. ubi exponit quaestionem, cur Deus non det omnibus velle credere, cum velit homines omnes salvos fieri, et respondet Deum velle omnes salvos fieri, sic tamen, ut non adimat eis liberum arbitrium, quo vgl bene vel male utentes justissimejudicentur, et addit, infideles contra Dei voluntatem facere, cum non credunt E- vangelio, tamen non vincere Dei voluntatem, quoniam experientur in suppliciis potestatem ejus, cujus in donis misericordiam contempserunt. Et ponit similitudinem Domini, qui vult, ut omnes servi laborent in vinea, sic tamen ut si qui operari noluerint, detrudantur in pistrinum.

Ex his intelligimus hanc fuisse Augustini sententiam de hoc loco Apostoli, Deum vello omnes salvos fieri, quia dat omnibus, unde possint velle credere et salvari, sic tamen ut si ipsi noluerint, non salventur, sed ad supplicia destinentur aeterna, quae fuit etiam expositio S. Prosperi lib. ii. de vocatione gentium cap. 23. 25. et 28. Item commentariorum qui tribuuntur Ambrosio, item Chrysostomi, Theophylacti et Oecumenii, qui dicunt Deum velle omnes salvos fieri, si et ipsi velint, nimirum si velint cooperari divinae gratiae praevenienti.

Illud item I Tim. iv: Qui est Salvator omnium hominum maxime fidelium. Vix potest aliter exponi, quam ut exponit S. Prosper in lib. ii. de vocatione gentium cap. 10. ut videlicet intelligamus, Deum salvatorem esse omnium, quia dat omnibus unde salvari possint, sed maxime fidelium, quia dat illis non solum, ut salvari possint, sed etiam ut 'salventur.

Denique illud I Corinth. xv: Pro omnibus mortuus est Christus. Et I Timoth n: Qui dedit semetipsum redemptionem pro omnibus. Et F Joan. ii: Ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non solum autem nostris, sed etiam totius mundi. Quomodo potest verum esse, si non datur omnibus aliquid, unde Christi mortis participes fieri queant? nam cum non possit ullus sine praeveniente dono particeps esse mortis Christi et pretii redemptionis hujus, frustra Christus pro omnibus pretium solvit, si noluit omnibus viam aperire, qua ad redemptionem pervenire possent.

Probatur secundo eadem sententia testimoniis Patrum. S. Dionysius Areopagita in lib. de coelesti hierarch. cap. 9: « Nempe,

inquit, et aliis gentibus, ex quibus et nos, ad immensum et infinitum divini luminis pelagus, quod semper paratum est, et patet omnibus ad participandum, ex praeteriti erroris caecitate respiravimus, ad quod sane obsequentes ducebant Angeli, praepositi singulis gentibus. » Quaerit eo loco Dionysius cur soli Judaei Deum verum aliquando coluerint, gentes autem pene omnes ad idola defluxerint. Respondet vero, id factum esse ex desidia et nequitia gentilium, qui noluerunt divinum lumen aspicere; aut ineo permanere cum ipsum lumen omnibus pateat ad participandum, et Angeli singulis gentibus a Deo praepositi muneri suo nequaquam desint; ubi quod dicit B. 'Dionysius divinum lumen paratum esse et patere omnibus ad participandum, non significat divinum lumen offerri volentebus suis viribus illud excipere, Ut Pelagiani delirant, sed paratum esse et patere omnibus, quoniam Deus omnibus porrigit auxilium, quo possint, si velint, oculos cordis aperire et illuminari.

S. Irenaeus lib. iv. cap. 71. « Vis, inquit, a Deo non fit, sed bona sententia adest illi (homini videlicet) semper, et propter hoc consilium quidem bonum dat omnibus, posuit autem in homine potestatem electionis. Abjicientes igitur bonum, et quasi respuentes, merito omnes justum judicium incident Dei. » Ubi per consilium bonum, quod Deus dat omnibus, debet intelligi interna suasio cum aliis omnibus, quae necessaria sunt ad conversionem, alioqui enim non juste judicarentur tamquam contemptores consilii divini nisi vires a Deo accepissent, quibus illud amplecti et exequi possent.

Clemens Alexandrinus in oratione exhortatoria ad gentes, ultra medium: « Audite, inquit, qui estis longe, audite qui prope, nullis celatum est verbum, lux est communis, omnibus illucescit hominibus, nullus est in verbo Cimmerius. •>>

Origenes lib. iit. de principiis cap. 1. multis argumentis et similitudinibus hoc ipsum probat, omnes homines posse salvari, et solvit argumenta contraria, explicans fere omnia testimonia Scripturarum, quae ad hunc locum pertinent. Et quamvis Origenis libri de principiis non paucos errores contineant, tamen neque Epiphanius, neque Hieronymus, neque Philastrius, neque Augustinus hanc sententiam inter errores Origenis numerant.

S. Hilarius lib. I. de Trinit. ante medium: « Esse, inquit, filios Dei non necessitatem esse, sed potestatem, quia proposito universis Dei munere, non natura gignentium asseratur, sed voluntas pr®mium consequatur. »

S. Ambrosius serm. 8. in Psalm. cxvm. explicans illud: «.Misericordia Domini plena est terra. » Sol, inquit, justitue omnibus ortus est, omnibus venit, omnibus passus est, et omnibus resurrexit; si quis autem non credit in Christum, generali beneficio ipse so fraudat, ut si quis clausis fenestris radios Solis excludat.

S. Joannes Chrysostomus hom. 7. in Joan. <( Si illuminat, inquit, omnem hominem venientem in hunc mundum, quo nam pacto tot homines sine lumine permanent? neque enim omnes Christum cognoscunt, quomodo ergo illuminat omnem hominem? illuminat profecto quantum in ipso est; si qui autem sponte sua mentis oculis conniventibus ad hujus locis radios aciem dirigere noluerint, non ex luminis natura in tenebris perstiterunt, sed ex malitia sua sponte tanto se dono indignos reddiderunt. »

S. Cyrillus idem docet iisdem fere verbis, in lib. I. in Joannem cap. 11. qua* frustra repetenda non videntur.

S. Paulinusin epist. 1. ad Aprum: « Hinc, inquit, in omni loco plura quotidie mirabiliora solito signa crebrescunt, ut omnem, quantum in ipso est, hominem salvum faciat; ostendit in raris quod omnibus, si velint, prosit; sufficit enim universorum institutioni forma paucorum, qu® in utrumque proponitur, ut credentibus exemplo sit, indurantibus testimonio. »

S. Augustinus pr®ter locum citatum ex libro de spiritu et littera cap. 33. habet alium locum apertissimum in lib. iii. de libero arbit. cap. 49. quem iisdem verbis repetit et confirmat in libro de natura et gratia cap. 67. ne forte dicatur revocatus post exortam h®resim Pelagianam. Haec igitur sunt ejus verba, quibus respondent, querimoniae hominum dicentium, se non posse vincere concupiscentiam et ignorantiam, etc., « Quibus, inquit, breviter respondetur, ut quiescant, et adversus Deum murmurare desistant, recte enim fortasse querentur, si erroris et libidinis nullus victor existeret, cum vero ubique sit prtesens, qui multis modis per creaturam sibi domino servientem aversum vocet, doceat credentem, consoletur sperantem, diligentem adhortetur, conantem adjuvet.

exaudiat deprecantem: non tibi deputatur ad culpam, quod invitus ignoras, sed quod negligis qu®rere quod ignoras; neque illud, quod vulnerata membra non colligis, sed quod volentem sanare contemnis. » Sed mentem S. Augustini adhuc apertius ex diligentissiino ejus discipulo et sectatore discemus.

S. Prosper in ii. lib. de vocatione gentium cap. 44. « Neque, inquit, ob hoc excusabiles sunt nationes, quae alienat® a conversatione Israel, spem non habentes et sine Deo in hoc mundo sub ignorantia; tenebris perierunt, quia haec abundantia grati®, qu® nunc universum mundum rigat, pari antea largitate non fluxit. Adhibita enim semper est universis hominibus qu®dam supern® mensura doctrin®, qu® et si parcioris occultiorisque grati® fuit, sufficit tamen, sicut Dominus judicavit, quibusdam ad remedium, omnibus ad testimonium. »

Et cap. 26: « Gratia quidem Dei in omnibus justificationibus principaliter praeeminet, suadendo exhortationibus, monendo exemplis-, terrendo periculis, incitando miraculis, dando intellectum, inspirando consilium, corque ipsum illuminando, et fidei affectionibus imbuendo. »

Et infra: « Qu® opitulatio per innumeros modos sive occultos sive manifestos omnibus adhibetur: et quod a multis refutatur, ipsorum est nequiti®, quod autem a multis recipitur, et grati® est divin® et voluntatis hu rnan®. »

Et infra cap. 28: « Fit, inquit, manifestum quod diversis atque innumeris modis omnes homines vult Deus salvos fieri; sed qui veniunt, Dei auxilio diriguntur; qui non veniunt sua pertinacia reluctantur. »

Et infra cap. 34: « Elaboratum est, quantum Dominus juvit, ut non solum in novissimis diebus, sed etiam in cunctis retro s®- culis probarentur, gratiam Dei omnibus hominibus adfuisse, quoniam sive manifeste, sive occulte, ipse est, ut Apostolus ait, salvator omnium hominum, maxime fidelium. »

Nec solum adultis, sed etiam parvulis auxilium ad salutem non deesse, idem auctor docet in eodem lib. cap. 23: « Non irreligiose, inquit, arbitror credi, quod isti paucorum dierum homines ad illam pertineant grati® partem, qu® semper universis est impensa nationibus qua, utique si bene uterentur eorum parentes, etiam ipsi per eosdem.juvarentur, omnia namquo exordia parvu

lorum, totaque illa principia, nec dum rationalis infantiae sub arbitrio jacent voluntatis alienae, nec ullo modo eis, nisi per alios consuli potest: et consequens est illos ad eorum pertinere consortium, quorum vel recto, vel pravo aguntur affectu, sicut enim ex aliena confessione credunt, ita ex aliena infidelitate vel dissimulatione non credunt. Et cum ipsi, nec praesentis vitae desiderium habuerunt, nec futura;: quam ipsorum factura est naisci, tam ipsorum efficitur non renasci ».

Habemus igitur ex Scripturis et Patribus, salus probabiliter pieque credi, nemini deesse, aut unquam defuisse auxilium sufficiens ad salutem. Argumenta contraria solventur commodius paiulo infra cap. 8.

Auxilium I)ei necessarium ad conversionem, non adest peccatoribus omnibus momentis, sed certis temporibus prout judicat Deus munera sua esse distribuenda.

Sexta propositio: « Auxilium Dei sufficiens et necessarium ad resurgendum a peccato, et si nulli desit pro loco et tempore, non tamen adest omnibus momentis. » Haec propositio non a nobis primum asseritur, sed ante nos confirmarunt eamdem Alphonsus Episcopus Abulensis in cap. 4. Exodi quaest. 12. Adrianus VI. Papa in quaest. 3. de poenitentia. Thomas Cardinalis Cajetanus in i. quaest. Jentaculi 8. Joannes Roffensis in refutatione art. 36. Lutheri. Joannes Driedo in lib. de capt. et redemptione generis humani tract. o. et Ruardus Tapperusin explicatione art. 7. Lovaniensium, qui sic loquitur; « Mihi certum est non omnibus et singulis semper adesse hujusmodi auxilium, quo opus est ut convertatur, aut converti possit peccator. » Andreas Vega in lib. xm. in Concilium Tridentinum cap. 19. dicit quidem peccatores omni momento posse converti, sed addit, non posse omni momento eam potentiam in actum deducere; itaque in re non dissentit a caeteris.

Probatur igitur haec propositio ex divinis litteris, Eccles. vii: Considera opera Dei, quod nemo potest coi'rigcre, quem ille despe¬

xit..Certe qui hoc dixit pro comperto videtur habere, aliquos a Deo interdum ita despici ac deseri, ut converti nequeant. Item Joannes xn: Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias: Excxcavit oculos eorum, et induravit cor eorum.

Quo loco notandum est, illud, non poterant credere, non esse dictum solum propter certam praescientiam futurorum, id est, quia praeviderat Isaias eos non credituros, quomodo possemus dicere, non poterat Petrus non negare salvatorem, quandoquidem Christus, qui mentiri non poterat, eum negaturum fuisse praedixerat. Nam hoc paulo ante significaverat Joannes illis verbis: Cum autem tanta signa fecisset, non credebant in eum, ut sermo Isaix impleretur, Domine, quis credidit auditui nostro? Ibi igitur causam reddidit cur non crederent ex praedictione Isaiae; sed mox adjungit aliam causam ab excaecatione; et de ea dicit: Et propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias, excxcavit oculos eorum. Porro excaecati non solum non vident, sed etiam videre, duranto excaecatione, non possunt.

At, inquies, quamvis excaecati videre non possint, tamen removere possunt excaecationem, si cooperentur gratiae praevenienti, et sic absolute videre possunt. Fateor, excaecatos posse removere excaecationem, si gratiae praevenienti cooperentur; sed gratiam praevenientem non semper adesse confirmo, idque colligi dico ex loco Evangelii jam citato; nam cum adest gratia praeveniens, incipit homo videre, aut certe posse videre, gratia enim praeveniens illuminat cor, proinde non est ille simpliciter excaecatus, cui gratiae divinae lumen affulget; et si semper adesset gratia praeveniens, per quam possent omnes peccatores semper videre, nulli essent simpliciter excaecati; quod certo repugnat Scripturae allegatae aliisque quamplurimis.

Praeterea R. Paulus in posteriore epist. ad Timoth. cap. ii. admonet, patienter ac mansuete corripiendos esse peccatores, et causam reddens ait: Ne quando Deus det illis poenitentiam ad cognoscendem veritatem, et resipiscant a diaboli laqueis. Quo loco videmus, donum poenitentiae non semper adesse, sed dari a Deo quando et quibus ipse voluerit, alioqui non diceret Apostolus, ne quando det, si semper daret.

Secundo probatur idem ex Patribus. S»

Augustinus lib. iv. in Julian. cap. 8. « Qui jam utuntur, inquit, libero voluntatis arbitrio, nisi eo volente ac subveniente a quo praeparatur voluntas, velle non possunt; ubi si dixeris mihi, cur ergo non convertit omnium nolentium voluntates? respondebo, cur non omnes morituros adoptat lavacro regenerationis infantes? » Yides hic Augustinum affirmare non posse homines sine gratia praeveniente velle converti, et simul admittere, non semper dari gratiam istam praevenientem.

S. Gregorius lib. xi. Moral.cap. 5: «Cain, inquit, divina voce admoneri potuit, et mutari non potuit, quia exigente culpa malitias am intus Deus cor reliquerat, cui foris ad testimonium verba faciebat. »

S. Fulgentius in lib. de incarnatione et gratia Christi cap. 17: « Ut homo in Deum, inquit, credere incipiat, a Deo accipit poenitentiam ad vitam, ita ut omnino credere non possit, nisi poenitentiam dono Dei miserantis acceperit. » Et paulo ante dixerat: « Re vera, secundum Apostolum, Deus quibus voluerit dat poenitentiam, ad cognoscendam veritatem. » Ex quibus locis intelligimus, auxilium necessarium ad credendum, ac per hoc, ad conversionem et salutem, non semper omnibus adesse.

S. Isidorus in lib. n. de summo bono cap. 15. et 19. et S. Anselmus in commentario ad cap. 12. Matth. aperte dicunt, aliquos non posse converti, quod intelligendum est pro tempore, quo carent auxilio necessario ad conversionem.

Probatur ultimo ratione. Nam non potest ullus converti sine gratia praeveniente, cum scriptum sit Joan. vi: Nemo potest ad me venire, nisi Pater, qui misit, me traxerit; gratia vero ista praeveniens, non semper adest, ut vel experientia ipsa testatur; non enim sentimus assidue nos illuminari a Deo, aut immitti bona desideria, qmbus excitemur ad conversionem; non igitur semper habemus auxilium sufficiens ad conversionem.

Respondent ad hanc rationem duobus modis; dicunt enim aliqui, Deum quidem perpetuo pulsare ad ostium cordis, et peccatores vocare, sed eos aliis rebus intentos non percipere vocationem Dei. Alii dicunt, Deum quidem non semper vocare, sed paratum esse id facere, si velimus.

At posterior haec responsio, manifeste incidit in errorem Cassiani et Fausti, quem refutavimus cap. 2. et omnino tollit e medio gratiam praevenientem, quomodo enim gratia pra;veniens est, si semper expectat ut a voluntate humana praeveniatur? Sed neque trahi dicendus est, qui antequam trahatur, voluntatem habet eundi. Denique, expectat quidem ille, qui pulsat ad ostium cordis, ut aperiatur, et ideo dicit: Si quis aperuerit mihi, intrabo ad eum; sed non expectat, ut invitetur ad pulsandum, sed ipse praevenit pulsando et vocando, ut definitum est in Concilio Arausicano. can. 4.

Prior autem responsio cum ipso experimento apertissime pugnat, nam cum vocatio, pulsus, tractus, excitatio illa Dei, sit actio nostra, quamvis non libera, nimirum bona cogitatio, bonumque desiderium repente ac divinitus immissum; quomodo potest fieri ut non sentiatur a nobis, si fit non solum in nobis, sed etiam a nobis? Praeterea si semper adesset talis gratia praeveniens, semper actu bona cogitaremus et vellemus; quis autem hoc sanus dicere audeat? quare in Psalm. xexiv. cum Spiritus sanctus dicit: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, ideo nominat hodie, et conditionem addit, si audieritis, quia non quotidie, nec sine intermissione sonat vox ejus, sed certo tempore nos visitat atque excitat.

At contre objiciunt aliqui. Primo, Scripturas, quae hortantur homines ad conversionem, eosque reprehendunt, qui non celeriter convertuntur. Ezech. xxxm: Convertimini, convertimini. Eccles. v: Ne tardes converti ad Dominum {3).

Secundo, decretum Concilii Lateranensis, quod habetur in cap. Firmiter, de summa Trin. et fide Catholica; quo docemur semper posse hominem lapsum per veram poenitentiam reparari.

Tertio, sententiam sancti Thomae, qui in 3. par. quaest. 8G. art. 1. dicit, erroneam esse opinionem illorum, qui sentiunt aliquem in hac vita poenitentiam agere, et mores suos emendare non posse.

Sed haec nullo negotio dissolvuntur; Scripturae siquidem dum hortantur homines ad conversionem, id monent, ut cum a Deo vocantur et excitantur, non resistant Spiritui sancto, juxta Psalmum paulo ante citatum:

hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra.

Concilium vero Lateranense Sacramentorum doctrinam tradit, ac docet, post baptismum esse aliud Sacramentum, videlicet poenitentiae, per quod semper reparari possunt qui illud rite suscipiunt; non autem Concilium negat, requiri gratiam praevenientem ad veram poenitentiam, eamque gratiam non semper, sed pro loco, et tempore dispensari.

Denique S. Thom. ipse se loco not. exponit, scribit enim errqrem esse, si quis dicat, ita esse aliquos in hac vita obduratos, ut per Dei gratiam emolliri non queant, quasi, inflcxile judicium et voluntatem habeant. Id enim repugnat, ut recte idem ait, statui viatorum; at non requirit status viatorum, ut singulis momentis habeant gratiam praevenientem, sed ut ea praesente possint converti et non converti, et ut non ita certo et absolute per omnem vitam destituantur auxilio Dei, ut de salute desperare possint.

Auxilium ad novum peccatum evitandum semper omnibus adest.

Septima propositio: « Auxilium sufficiens ac necessarium ad vitanda peccata omnibus hominibus, et omni tempore, vel immediate, vel mediate a divina benignitate praestatur.» Dicimus « ad peccata vitanda, » non ad resurgendum a peccato: multum enim inter haec inter est, et ideo non pugnat haec propositio cum superiore; nam, ut quis possit a peccato resurgere, requiritur necessario interna excitatio, quae, ut ostendimus, non semper adest; ut autem possit quis vitare peccatum, non est necessaria interna illa inspiratio, sed satis est si vel vires adversario minuantur, vel removeatur tentationis occasio, vel terror aliquis injiciatur, vel aliquid magis alliciens offeratur. Quod si etiam ad omne peccatum vitandum excitatio illa requireretur, adhuc multum interesset inter vitationem peccati et conversionem a peccato. Nam, ut quis posset semper converti, requireretur, ut semper haberet gratiam illam

excitantem, quam tamen non semper haberi experientia ipsa testatur; ut vero quis posset semper vitare peccata, non requireretur ut semper haberet gratiam excitantem, sed tunc solum cum adesset peccandi periculum, quod periculum non semper adest, cum aliquando nullum occurrat praeceptum affirmativum, et nulla tentatio contra negativa.

Dicimus deinde « mediate vel immediate,» quoniam certum est, aliquos non habere sufficiens auxilium, quod possit immediate resistere tentatori, et evitare peccatum, tamen habere auxilium, quo possint a Deo majorem gratiam, majoresque vires, majora denique praesidia impetrare, quibus adjuti omnino tentationi resistent, et peccata vita-, bunt.

Id perspicuum est, tum ex Scripturis, quae jubent nos orare, ne intremus in tentationem, Matth. vi et xxvi. Tum ex Innocentio in epist. ad Cone. Carthaginiense, ubi docet, non posse vinci a nobis tentationes, nisi gratia Dei in nos implorata descendat, et ex Coelestino in epist. ad Gallos cap. 6. ubi docet justos etiam homines, nedum peccatores sine oratione ad Deum, non esse vincendis tentationibus pares; tum denique ex Augustino qui lib. de nat. et gratia cap. 43: « Admonet, inquit, nos Deus, facere quod possumus, et petere quod non possumus. » Et lib. de grat. et liber, arbit. cap. 16: « Ideo, inquit, quaedam jubet quae non possumus, ut sciamus quid ai) illo petere debeamus. »

Ilis notatis, probatur nostra propositio, primo, ex testimonio Scripturae Eccles. xv:

Non dicas per Deum abest, Significat enim his verbis Spiritus sanctus neminem posse culpam peccati sui rejicere in Deum, quasi per illum fiat, quo minus peccata vitemus.

Cui loco similis est ille alius apud Oseam xm: Perditio tua ex te Israel, tantummodo in me y auxilium tuum.

Secundo, idem probatur ex testimoniis Patrum. S. Jo. Chrysostomus hom. 16. in epist. ad Hebr.: « Non potes, inquit, dicere non possum, neque accusare conditorem. Si enim impotentes nos fecit, et deinde imperat, culpa ejus est; quomodo ergo, inquis, multi non possunt? quomodo ergo multi nolunt? si enim voluerint, omnes poterunt, habemus quippe cooperatorem et adjutorem Deum; tantum velimus, tantum opere accedamus ad rem ipsam. »

.'iW

S. Hieronymus in epist. ad Cyprianum: « Homo, inquit, a principio conditionis, Deo utitur adjutore, et cura illius sit gratiae, quod creatus est, illiusque misericordiae, quod subsistit et vivit: nihil boni operis agere potest absque eo, qui ita concessit liberum arbitrium, ut suam per singula opera gratiam non negaret,

S. Innocentius in epist. ad Concil. Carth. « Quotidiana, inquit, praestat ille praesidia, quibus nisi freti conlisique nitamur, nequaquam humanos vincere poterimus errores. »

S. Augustinus initio tractat, in Psal. lvi.: « Non imperaret hoc, inquit, Deus ut faceremus, si impossibile judicaret, ut hoc ab homine fieret. Si considerans infirmitatem tuam, deficis sub praecepto, confortare in exemplo, sed etiam exemplum multum est ad te, adest ille qui praebuit exemplum, ut praebeat et auxilium. »

S. Leo serm. 16. do passione Domini: « Juste, inquit, instat praecepto, qui praecurrit auxilio. »

Probatur tertio ratione, quae in Scripturis et Patrum testimoniis fundamentum habet. Nulli sunt, quamvis exeaecati et obdurati, qui non vere proprieque peccent, si deliberato animo transgrediantur praecepta Dei, nemo autem peccat in eo, quod vitare non potest, igitur nulli sunt, quamvis exeaecati et obdurati, qui non possint Dei mandata non transgredi; cum autem id non possint viribus propriis, ut nunc assumimus tamquam certum, et suo loco infra probabimus, sequitur ut possint per, auxilium Dei, quod semper illis sit paratum ac promptum.

Propositio hujus argumenti, videtur esse contraria sententiae S. Augustini, qui in expositione quarumdam propositionum epist. ad Rom. propos. 62. scribit, Pharaonem obduratum non peccasse in eo, quod non obediebat Deo, quoniam obduratu corde obedire non poterat. Sed tamen probatur, nam Joan. xv. Christus dicit de Judaeis: Si non venissem et locutus fuissem, peccatum non haberent, nunc autem excusationem non habent de peccato suo. Et infra: Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent. Et tamen de istis iisdem dixerat Joan. xii: Cum tanta signa fecisset, non credebant in eum. Et infra: Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias, exesecavit oculos eorum, efc.{2).Yides, quomodo ist i

exeaecati erant, et tamen peccatum habebant, imo excusationem non habebant de peccato suo: item Apostolus Roman. i. posteaquam dixerat, tradidit illos in reprobum sensum etc., eos gravissime reprehendit, et poena dignissimos fuisse demonstrat: Cum justitiam, inquit, Dei cognovissent, non intellexerunt, quoniam qui talia agunt, digni sunt •morte.

Prajterea S. Augustinus tract. 53. in Joan. disserens de Judaeis excaecatis et obduratis, monet, ne quisquam propter ejusmodi excaecationem audeat negare liberum arbitrium, aut excusare peccatum. [Et lib. v. in Julianum cap. 5. apertissime dicit, reos fieri et vere proprieque peccare illos etiam, qui deserti a Deo, suis cupiditatibus cedunt, a diabolo superantur atque vincuntur.

Ad Inec, communis est sententia Patrum et Scholasticorum, et ex divinis litteris aperte colligitur, StCpenumero peccatum poenam esse peccati; atqui id verum non esset, si exccecati atque obdurati peccare non possent.

Denique multa sequerentur absurda, si non peccarent excmcali, qui pleno judicio mandata Dei violare non dubitant; nam prodesset eis excajcatio, quoniam faceret illos impeccabiles: item injuste punirentur, quoniam omnis poena, si justa est, poena peccati est. Postremo viderentur ante mortem ad terminum pervenisse, quoniam suis operibus, nec bene nec male mereri possent.

Igitur S. Augustinus cum ait, Pharaonem non peccasse, quando jubenti Deo non parebat, videtur significare voluisse, non potuisse Pharaonem obedire ex corde, ita ut converteretur, et ideo non fuisse illi imputatum in peccatum, quod non converteretur, quoniam pro eo tempore converti obdurato corde non poterat, cum quo tamen bene cohaeret, ut potuerit Pharao facere secundum substantiam operis, id quod Deus jubebat, et ideo peccasse, quia non fecit. Fortasse etiam S. August. postea mutavit sententiam; nam in aliis locis a nobis citatis, longe aliter loquitur de peccatis obduratorum, quam in eo lib. loqui videatur.

Assumptio ejusdem argumenti, quod videlicet nemo peccet in eo, quod vitare non potest, certissima est, et habetur apud Augustinus lib. ni. de libero arbitrio cap. 18

ct 19. ct lib. xxu. contra Faustum ca.pl 78. lib. l.de poc. merit. et remiss. c. 35. et alibi. Quare veraest illa propositio, nemini unquam deesse auxilium, quo possit vitare peccata.

Ad hoc argumentum duplex responsio adhiberi solet. Una est, multos homines, ac praesertim cos, qui dicuntur in Scripturis excaecati vel obdurati, non habere auxilium, quo possint tentationi resistere, tamen vere peccare, propterea quod eorum impotentia non sit antecedens, sed concomitans; cum ipsi non ideo peccent, quia non possunt non peccare, quamvis revera non possint; sed quia non volunt, nec vellent etiamsi possent, quod ex eo perspicuum est, quia nesciunt se non posse, imo existimant se posse; tales videntur fuisse illi, de quibus in Evangelio Joan. ix, Dominus ait: Si essetis eeeei, non haberetis peccatum, nunc autem dicitis, quia videmus; peccatum ergo vestrum manet; hoc est, si revera ex ignorantia peccaretis, peccatum vobis non imputaretur: sed quoniam putatis vos non ignorare, et tamen agitis contra id, quod faciendum existimatis, peccatum vestrum manet. Atque hinc dicit Hugo de S. Victore lib. ii. de Sacram, par. 14. cap. 0: « Quando homo non potest, si vult, propter voluntatem impossibilitas non imputatur: si autem non vult, propter impossibilitatem voluntas non excusatur. » Hiee responsio non videtur solida. Nam licet ignorantia concomitans non excuset a peccato, et similiter impotentia exsequendi concomitans, tamen impotentia volendi concomitans omnino excusat. At, ut rem totam breviter explicemus, recte dicunt Theologi, ignorantiam anlccedentem excusare peccatum, ignorantiam concomitantem non excusare. Quoniam ignorantia antecedens efficit, involuntarium, cum sit causa, ut homo velit, quodalioqui non vellet: ignorantia vero concomitans, relinquit omnino liberum actum voluntatis, cum non sit causa ejus, sed solum per accidens cum illo concurrat. Exempli gratia, si quis ex ignorantia occidit hominem, existimans esse feram, non peccat, quia ignorantia facit involuntarium, numquam enim ille facere voluisset quod fecit, nisi ignorantia laborasset: sin autem aliquis occidat feram existimans esse hominem, manifestissime peccat, quoniam ignorantia illa non fuit causa mala; voluntatis, qua voluit hominem interficere.

Idem dici potest de impotentia cx parte potentia; exeeutivae, nam si illa impotentia sit antecedens, efficit actum involuntarium, et a peccato excusat; si sit concomitans, non attingit actum voluntatis, sed per accidens cum illo conjungitur, et ideo non excusat; ut si quis non liberet proximum a • periculo mortis quia non potest, involuntaria et innocens est illa omissio. At si non liberet eum, quia non vult, non cogitans, possilne, an non possit, omissio est vo-< luntaria, et non immerito deputatur ad culpam.

At impotentia ex parte ipsius voluntatis numquam potest esse ita concomitans, ut non sit etiam antecedens, quia semper impedit libertatem, undecumque veniat: et talis est impotentia voluntatis, cum destituitur auxilio Dei necessario. Tunc enim non est libera ad utrumlibet, cum non possit velle nisi unum, id est, tentationi acquiescere. Quod autem existimet aliquis se posse, cum re vera non possit, non tollit necessitatem, neque reddit libertatem, sed auget miseriam et impotentiam; non enim ideo est liber, quia putat se esse liberum, quomodo qui somniant se libere peccare, non ideo libere peccant, et ideo neque peccant.

Neque obstat locus Evangelii ex cap. 9. Joan.; nam, ut S. Augustinus eo loco recte exponit, ca:ci dicuntur a Domino, qui agnoscunt suam Caecitatem, videntes autem qui sibi lumen arrogant, cum re vera, cceci sint. Itaque sententia Domini haec est, si essetis ea;ci apud vos ipsos, non haberetis peccatum, quoniam agnoscentes morbum curreretis ad medicum, et curaremini; nunc autem quia videntes vos esse censetis, non quaeritis medicum, et ideo peccatum vestrum non sanatur, sed manet.

Hugo vero de S. Victore loquitur de impossibilitate, ex parte potentia; exeeutivae: tunc enim cum homo non potest imperatam rem exequi, et tamen cupit exequi, propter bonam voluntatem impossibilitas non imputatur; ut si quis cupiat eleemosynam inopi petenti dare, sed non habeat unde det; si vero non potest rem exequi, neque vellet, etiamsi posset, tunc propter impossibilitatem voluntas mala non excusatur, nam impossibilitas exeeutionis non impedit voluntatem, quo minus libere possit velle et non velle. At impossibilitas, qua; in ipsa voluntate est, de qua nos in prcesenti loquimur, omnino impedit ne possit libere velle et non velle.

Est igitur alia responsio aliorum, qui dicunt, hominem peccare etiam in eo, quod vitare non potest, quando illa impotentia ex • peccato nostro sive actuali, sive originali oritur, et quoniam ii qui destituuntur auxilio necessario, in poenam peccati originalis destituuntur, ideo dicunt eos non posse non peccare, et tamen peccatum eis imputari, quoniam ob peccatum suum vires amiserunt, quibus poterant non peccare.

At neque hsec solutio solida est, nam peccatum intrinsece requirit liberam voluntatem, nec potest intelligi quomodo aliquid sit proprie peccatum, si non sit proprie liberum. Proinde actio, quae non est libera in se, sed solum in causa sua, nec est ante praevisa, non habet malitiam distinctam a malitia sua; causae. Quare S. Augustinus in lib. xxn. contra Faustum cap. 44. disputans de incoestuLoth cum filiabus, qui non fuit voluntarius nisi in causa, id est, in ebrietate, dicit eum inccestum non fuisse puniendum, quantum merebatur inccestus, sed quantum merebatur ebrietas, quia videlicet non fuit peccatum distinctum a causa sua.

Quod si omnia peccata excaecatorum et obduratorum non essent peccata, nisi in causa id est, in peccato originali, non possent certe puniri in gehenna, nisi poena mitissima; nam peccatum originale ex doctrina S. August. lib. i. de peccat, mer. et remiss. cap. 16. et lib. v. in Julian. cap. 8, mitissimam poenam meretur, et ex communi Theologorum sententia non meretur poenam sensus, sed solum damni: at quis credat peccata obduratorum, qua; gravissime reprehenduntur in Scripturis, non esse punienda gravius, quam si isti in solo originali peccato decessissent.

At, inquiunt, peccata obduratorum non sunt peccata solum in causa, sed etiam in se et distincta a sua causa, quamvis impotentia resistendi tentationibus orta sit ex peccato oiginali. Contra, nam peccatum in se et distinctum non potest esse nisi fuerit volitum et intentum in se. At primus homo eum peccavit, non voluit nec intendit privare se, et posteros potentia resistendi et multo minus nos ejus posteri, cum peccatum originale contraximus, voluimus aut intendimus hanc impotentiam resistendi, vel peccata qua; inde sequuntur: sicut ille,

qui ex intemperantia cibi incidit in morbum, ob quem non potest orare, jejunare, Ecclesiam frequentare, atque alia id genus facere, qua; alioqui facere debuisset, non censetur proprie reus, quia hsec non facit, quamvis sua culpa in morbum inciderit, et impotentiam ad hsec facienda contraxerit, quoniam non ideo in morbum incidit, ut hsec non faceret; sed prseter ejus voluntatem impotentia intemperantiam consecuta est.

Itaque recte S. Augustinus in lib. m. de libero arbitrio cap. 19. scribit, ea quae volumus recte facere, et ob ignorantiam aut difficultatem ex peccato originali natam, non possumus, non dici peccata nisi improprie et per figuram metonymiae, quomodo linguam appellamus verba, quse per linguam efferuntur, et manum, scripturam quam manu formamus, et cap. 18. dixerat, illa sola vere ac proprie dici peccata, qua; per liberum arbitrium vitari possunt, et in lib. I. de pcc. merit. et remiss. cap. 35. distinguit peccatum originis a peccato vitae propriae, quod illud aliena voluntate, hoc propria contrahatur: « Sine propria, inquit, voluntate, nullum vitae proprie potest esse peccatum »; neque per propriam voluntatem intelligit actum voluntatis quemcumque, sed solum actum liberum, qui sit in nostra potestate, nam opponit propriam alienae, aliena autem nimirum Adami libera fuit, et ideo proprie causa peccati: igitur etiam propria libera esse debet, ut sit eodem modo proprie causa peccati.

Adde quod non recte dicitur propria voluntas, nisi quae nostrae potestatis est, nec emm pecudes propria voluntate operari, dicuntur, etiamsi sponte et libenter aliqua faciant. Denique idem August. in lib. xxii. contra Faustum cap. 78: « Sive iniquitas, inquit, sive injustitia, nisi esset involuntate, non esset in potestate: porro si in potestate non esset, nulla poena justa esset, quod non sapit nisi qui desipit. » Restat igitur ut omnes homines semper habeant auxilium necessarium ad non peccandum, aut certe non possint non;peccare, ac per hoc peccando non peccent, nec juste puniri queant.

Solvuntur argumenta contra doctrinam capitis 5. et 7.

Nunc argumenta solvenda sunt, quae fieri «olent contra propositionem S. et 7. quibus docuimus, neminem esse, qui non habeat auxilium sufficiens pro loco et tempore ad conversionem a peccatis commissis, semper autem ad ea vitanda quae solent tentatione urgente committi.

Primum argumentum sumunt ex locis illis, quae testantur homines a Deo indurari et excaecari Exod. ix. Isa. vi, Matth. xiii. Joan. xii. et Roman. i. nam excaecari et indurari homines, nihil est aliud, nisi deseri ac destitui a Deo, ut a Satana superentur ac vincantur, ut exponit S. Chrysostomus in cap. 1. ad Rom. et S. Augustinus lib. v. in Julian. cap. 3.

Respondeo: excaecati et obdurati, ut diximus in cap. 6. et fusius in lib. ii. de statu peccati cap 14. non possunt converti durante excaecatione et obduratione, neque habent singulis momentis auxilium sufficiens, quo tollere possint excaecationem, et indurationem; tamen pie credimus, Deum pro loco et tempore istos etiam visitare, et ad cor eorum pro sua benignitate pulsare, atque ita porrigere auxilium, quo possint caecitatem et duritiam a suo corde repellere; tunc autem maxime tempus est opportunum, cum non possunt sine conversione vitare peccatum. Itaque in tali temporis articulo Deus nunquam deest, et si non praebet auxilium, quo peccator possit immediate converti, aut servare mandatum, quod tunc servandum occurrit: tamen praebet saltem auxilium, quo possit desiderare et petere majus auxilium, quod si non facit, sua culpa illud non habet, et sua culpa in tentatione succumbit.

Secundum argumentum sumunt ex cap. I I. et 17. Act. ubi dicitur Deus in praeteritis generationibus dimisisse omnes gentes ingredi vias suas et despexisse tempora illa, quae idcirco tempora ignorantiae nominantur.

Respondeo: haec testimonia significant gratiaun Dei non ita largiter antiquis tempo¬

ribus fluxisse, ut postea fluxit, sed non propterea defuit unquam ea mensura gratiae, quae divinae Providentiae sufficiens et necessaria visa est. Itaque dimisit Deus gentiles ingredi vias suas, quia non misit ad eos Patriarchas et Prophetas, neque legem scriptam eis dedit: tamen non sine testimonio semetipsum reliquit, ut eodem loco dicit Apostolus, qui etiam addit, potuisse eos Deum quaerere et invenire, et ideo Rom. i. idem Apostolus inexcusabiles fuisse confirmat eodem gentiles, quia cum Deum cognovissent, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt.

Tertium argumentum sumunt ex cap. x. aid Roman. Quomodo invocabunt, in quem non crediderunt quomodo credent sine praedicante? quomodo 'praedicabunt nisi mittantur? Initium salutis est fides, inde enim nascitur invocatio, et ex invocatione salus; omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit. At multi non habent auxilium sufficiens, quo possint credere cum nondum illis sit Evangelium praedicatum: et multo plures non habuerunt olim hoc auxilium, cum nondum ad illos praedicatio evangelica pervenisset.

Respondeo: hoc argumentum solum probat, non adesse omnibus auxilium, quo possint immediate converti et credere: non tamen probat simpliciter defuisse aliquibus auxilium sufficiens ad salutem. Possunt enim gentiles quibus nondum est Evangelium praedicatum cognoscere per creaturas Deum esse, et proinde possunt a Deo per gratiam praevenientem excitari ad credendum de Deo, quia est, et quod inquirentibus se remunerator sit: et ex tali fide excitari possunt eodem dirigente et adjuvante Deo ad orandum eleemosynas faciendas, et eo modo impetrandum a Deo majus fidei lumen, quod Deus per se, vel per Angelos, vel per homines facile communicabit.

Ita respondet S. Thom. in quaest. 14. de verit. art. 11. ad. 1. et adfert exemplum Cornelii, qui ex fide unius Dei orabat et eleemosynas faciebat, et eo modo impetravit, ut per Angelicam admonitionem et Apostolicam praedicationem Christi fidem audiret, et ipsum etiam sacrum baptisma susciperet.

Quartum argumentum sumunt ex cap. xi. Matth. et ex cap. xvi. Act. legimus enim

Tyrios ct Sidonios potui&se converti, si Dominus apud eos miracula facere voluisset, et tamen noluisse Dominum apud eos ulla signa facere, legimus item expresse prohibitum fuisse Apostolum Paulum a Spiritu sancto, nc verbum Domini in Asia loqueretur.

Respondeo: Tyriis et Sidoniis non dedit quidem Deus auxilium illud, per quod re ipsa conversi fuissent: tamen quin auxilium eis, quo converti potuerint, Dominus dederit, ex Evangelio non colligitur. Porro 13. Paulus prohibitus fuit aliquando verbum Dei loqui in Asia, quoniam volebat Deus ut antea praedicaret in Macedonia, ut perspicuum est ex eodem capite, nam alioqui in Asia quoque longo tempore praedicavit, plurimosque convertit.

Quintum argumentum sumunt ex cap. vi. Joan.: Nemo potest ad me venire, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum. Et infra: Omnis qui audivit a Patre meo, et didicit, venit ad me. Ex hoc loco tale texitur argumentum, nemo potest, venire per fidem ad filium nisi Pater traxerit eum, Pater autem non omnes trahit: igitur non omnes possunt venire. Probatur assumptio, nam omnis qui trahitur venit: omnis, inquit, qui audivit et didicit venit: sed non omnes veniunt, igitur non omnes trahuntur.

Respondeo: falsa est assumptio, qua; dicit, Pater autem non omnes trahit, trahit enim omnes Pater, sed pro loco et tempore; at non omnes veniunt, licet revera possint; non enim trahere vellet Pater, nisi dare disponeret auxilium quo venire possent si vellent. At omnis qui audivit et didicit, venit, igitur omnis qui trahitur venit. Respondeo, trahi, esse audire; non autem venit omnis qui audit, sed omnis qui audit et discit; nam si omnis qui audit, veniret, non diceret Psalmus: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra. Itaque omnes aliquando audiunt, quia omnes Deus pro loco et tempore vocat; sed illi soli discunt ct veniunt, quibus Pater ita suadet, ut persuadeat. Et luce est gratia efficax; posse tamen omnes credere, ac proinde omnes a Deo audire, et trahi perspicuum est ex illo eodem cap. vi. Joan. ubi Dominus hortabatur omnes ad fidem, quod non fecisset, nisi scivisset omnes potuisse credere.

Potest taiflen alia etiam responsio, adhi¬

beri, qua;, ut verum fatear, magis congruere videtur Evangelica; sententia;, si dicamus Dominum loqui de gratia efficaci, qua; ita suadet ut persuadeat. Dicitur autem non posse venire, qui non trahitur per efficacem gratiam, non quod absolute non possit, sed quia infallibiliter non veniet; sicut etiam contra qui trahitur, potest absolute non venire, tamen infallibiliter venit.

Itaque Dominus cum Judads murmurantibus ait: A olite murmurare invicem, nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit cum: non significavit, illos non potuisse credere, sed indicavit, fidem esse dolfum Dei, nec haberi industria humana, sed revelatione divina, et ideo non opus esse murmuratione, sed oratione; quia omnis qui petit accipit; et ideo S. August. tract. 20. in Joan. exponens hunc locum, ait, si non traheris, ora ut traharis.

Dices, quomodo potest quis orando impetrare fidem, cum nemo possit orare, nisi habeat fidem. Facilis est responsio, nam isti quibus Dominus loquebatur, jam noverant et credebant unum esse Deum, sed Jesum filium esse Dei, verum Messiam in lege promissum, nondum credebant. Quare poterant ex fide in unum Deum orare et impetrare fidem, qua Jesum filium Dei et Christum esse crederent.

Ex his, ad argumentum initio factum respondemus, eo argumento solum concludi, non habere omnes auxilium efficax, quo re ipsa credant, non tamen concludi non habere omnes saltem pro loco et tempore auxilium quo possint credere, vel certe quo possint auxilium petere et dicere, Credo Domine, adjuva incredulitatem meam.

Sextum argumentum sumunt ex verbis Apostoli, i. Corinth. iv: Quis te discernit? quid habes quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Ex hoc loco videtur manifeste colligi, non v dari omnibus auxilium sufficiens ad salutem; nam si daretur omnibus, discretio fidelis ab infideli, ct justi ab impio, tota penderet a libero arbitrio. Nam ille esset fidelis et pius, qui auxilio sufficienti cooperari vellet: ille maneret infidelis et impius, qui eidem auxilio cooperari nollet.

Respondeo: discretio fidelis ab infideli, et justi ab impio, referenda est, tanquam in primariam causam, in gratiam efficacem, ut

S. August. ostendit in lib. de praedest. Sanctorum cap. 5. quamvis enim possint omnes credere et converti, qui habent auxilium sufficiens, tamen re ipsa non credunt nec convertuntur, nisi qui ita vocantur, ut Deus. vidit aptum fore, ut sequantur vocantem. Sed de hac re diximus supra, et dicemus etiam paulo infra. Praeter haec loca Scripturarum proferunt etiam varia testimonia S. Augustini.

Primum testimonium ex lib. i. retract. cap. xv.: <( Qui autem cogenti cupiditati bona voluntate resistere non potest, jam hoc ita peccatum est, ut sit etiam poena peccati. » Quod si aliqui cogenti cupiditati resistere non possunt, certe non habent auxilium sufficiens ad non peccandum. Rursus ibidem:

• « Quantum est, inquit, quod valet voluntas, nisi forte si pia est, ut oret auxilium? » Ergo si voluntas non sit pia, non habet auxilium sufficiens ne ad orandum quidem?

Respondeo: non desunt qui cogenti cupiditati resistere non possunt, manente ea cupiditate, tamen non necessario ea cupiditas in ipsis haeret; possunt enim cum auxilio Dei illam exuere. Quod auxilium nemini deest, quo tempore praeceptum observandum occurrit: « Juste enim instat praecepto, qui praecurrit auxilio », ait S. Leo. At si voluntas non est pia, non potest ne auxilium quidem petere. Ita est, tamen potest fieri pia, si gratiae praevenienti consentire voluerit.

Secundum testimonium ex lib. de perfectione justitiae, respon. 15: « Peccatum est cum vel non est charitas quae esse debet, vel est minor quam debet, sive hoc voluntate vitari possit, sive non possit, quia si potest, praesens voluntas hoc facit, si non potest, praeterita voluntas hoc facit. »

Respondeo, loquitur S. Augustinus de eo quod non potest vitari non absolute, sed ex hypothesi, quia videlicet non potest vitari, dominante prava cupiditate, sed potest per gratiam Dei dominatus cupiditati auferri, ut non regnet peccatum in nostro mortali corpore. Certe qui odit aliquem, non potest illi ex animo benefacere, durante odio, tamen absolute potest, quia potest odium deponere. Sic intelligitur illud Evangelii: Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis? Et illud Propheta}: Quomodo vos potestis benefacere, cum didiceritis male? Sicut etiam intelligit August. illud Joan. xn.:

Non poterant credere quia dixit Isaias, exesecavit oculos eorum. Dicit enim tract. 53. in Joan. illos non potuisse credere durante cfecitatc mentis, tamen potuisse removere caecitatem. Et in loco contra nos citato, ex libro de perfectione justitiae, posteaquam dixerat, peccatum esse, sive vitari possit, sive non possit, subjungit continuo: « Et tamen vitari potest, non quando superba voluntas laudatur, sed quando humilis adjuvatur. »

Tertium testimonium ex libro de correptione et gratia cap. 11. « Dederat, inquit, adjutorium primo homini, sine quo non posset permanere si vellet. » Et infra: « Si autem hoc adjutorium ei defuisset, non utique sua culpa cecidisset; nunc autem quibus deest tale adjutorium, jam poena peccati est, quibus autem datur, secundum gratiam datur, non secundum debitum. » Videtur enim hoc loco S. Augustinus apertissime dicere, adjutorium necessarium ad non peccandum non omnibus dari, nam si omnibus daretur, non esset in ullo poena peccati ejus carentia. S. Augustinus dicit, quibus autem deest, jam poena peccati est. Et praterea distinguit Augustinus duo genera hominum, unum eorum, quibus hoc adjutorium in poenam peccati, id est, ex justitia non datur, alterum eorum, quibus ex misericordia et gratia datur: non igitur omnibus datur.

Respondeo: non loquitur S. Augustinus de adjutorio necessario ad vitanda singula peccata, sed de adjutorio necessario ad vitanda omnia, hoc est, ad perseverandum sine omni peccato, et per adjutorium intelligit gratiam habitualem, ut ostendimus in lib. de gratia primi hominis. Dedit igitur Deus primo homini gratiam habitualem, per quam poterat perseverare in bono, et sine qua non poterat, quamvis enim posset vitare singula sine dono habituali, tamen non poterat omnia, et sine dubio aliquando cecidisset, nunc vero hoc adjutorium gratiae habitualis, sine quo non possunt vitari omnia peccata, etiam laethalia, quibus deest, poena peccati est, quibus autem datur, secundum gratiam datur, non secundum debitum.

Dices, ergo non sua culpa cadunt nunc homines, quia deest auxilium, sine quo non possunt aliquando non cadere. Respondeo, sua culpa cadere, quoniam possunt vitare singula, atque ita quandocumque peccant id faciunt, quod potuissent non facere.

Dices, at etiam primus homo poterat vitare singula, et tamen dicebatur non sua culpa fuisse casurus, si auxilium defuisset, quo posset vitare non solum singula, sed etiam omnia. Respondeo: primum hominem non sua culpa fuisse casurum, quoniam necessitas aliquando cadendi luisset ei naturalis, et merito de auctore natura) queri potuisset, si dedisset ei naturam, qua) non posset aliquando non cadere, et. tamen imperaret, ut no inquam caderet: At nos culpa nostra cadimus, non solum quia possumus vitare singula, sed etiam quia necessitas aliquando cadendi non est nobis naturalis, sed poma peccati.

Atque hic vere locum habet, quod quidam dicunt, impotentiam ex peccato originali natam non excusare peccatum, si videlicet loquantur de impotentia vitandi omnia simul, non de impotentia vitandi singula, quia prior impotentia non tollit liberum arbitrium, sicut re vera illud tollit impotentia posterior.

Quartum testimonium ex epist. 107. ad Vitalem: « Scimus, inquit, gratiam Dei non omnibus dari. »

Respondeo: loquitur de gratia qua) discernit fideles aJ * infidelibus, et justos ab impiis, sicut etiam loquitur in lib. x. de praedestinatione Sanctorum cap. 5. ubi vocat gratiam ipsam fidem et churitatem, sive illam internam persuasionem, qua) facit nos reipsa velle credere et converti.

Quintum testimonium ex libro de gratia Christi cap. 40. et 47. ubi S. Augustinus gratiam Dei necessariam esso dicit, non solum ut possimus velle et facere; sed etiam ut velimus et faciamus: at non habent omnes gratiam Dei, qua velint et faciant; igitur non habent omnes gratiam necessariam.

Respondeo: Pelagia ni distinguebant posse, velle, et facere; et posse quidem dicebant nos habere ex dono Dei, quoniam a Deo habemus libenun arbitrium, in quo est ipsa possibilitas; at velle et lacero dicebant esse nostrum, neque in iis egere nos gratia Dei. Vide enmrlem Augustinum luce referentem in eodem lib. de gratia Christi cap. -4.

Contra hunc errorem scribit Augustinus gratiam Dei non solum dare, nobis posse, quia videlicet dat arbitrii libertatem, sed etiam dare velle et facere, quia liberum arbitrium non potest suis solis viribus vello et lucere. Itaque aliter accipit co luco S. Augu¬

stinus « posse », quam nos accipiamus. Nos enim per « posse », intelligimus quod ipsum velle et facere sit in potestate voluntatis a Deo piteparata) et adjuta). Ille vero per « posse», intelligit ex mente Pelagianorum solas vires liberi arbitrii.

Sextum testimonium ex eadem epist. 107. ubi sanctus Augustinus probat fidem esse donum Dei ex orationibus, quas pro infidelibus fundit Ecclesia, qua), ut ipse dicit, supervacanea) essent, si possent infideles sine Dei auxilio velle credere. At idem absurdum sequi videtur, si dicamus auxilium sufficiens omnibus dari. Quorsum enim oramus pro infidelibus, si jam habent omnes auxilium, quo possint credere si velint?

Respondeo: sanctus Augustinus efficacissime Pelagianos et Pelagianorum reliquias ex orationibus Ecclesia) refellit. Illi enim docebant Deum non prtevenire homines gratia sua, sed expectare ut ipsi veniant et petant gratiam Dei, quod si ita esset, frustra Ecclesia peteret, ut Deus nolentes credere converteret ad fidem, et ex nolentibus volentes faceret.

At contra nos argumentum illud ex orationibus Ecclesias nihil omnino concludit. Fatemur enim gratiam Dei sa)pe efficere ut infideles etiam obstinati convertantur et credant, et quamvis pie credamus, Deum omnium corda pro tempore et loco pulsare: tamen rectissime petimus a Deo, ut saepe ac sfepius pulset, et non solum pulset, sed etiam per efficacem gratiam. aperiat corda pertinacium ct obduratorum, praesertim cum sciamus Deum velle multa beneficia in homines conferre, sed simul vello pro iisdem orari ct supplicari, et non nisi per orationes Sanctorum ea velle concedere.

Septimum testimonium ex lib. jv. contra Julian. c. 8. ubi S. Augustinus falsum esse docet, Deum velle omnes salvos fieri, si ct ipsi velint, et probat quoniam si res ita se haberet, Deus esset benevolentior sceleratissimis, quam inuocentissimis, quoniam vellet salvos fieri omnes adultos, quorum multi sunt qui nolunt, et non vellet salvos fieri omnes parvulos, quorum nemo est qui nolit.

Respondeo: disserit Augustinus contra Julian. qui existimabat Deum non velle absolute ullum salvare, sed omnes sui» conditione, si et, ipsi velint, praeveniendo videlicet Deum sua volutate, qui quidem error evidenter refellitur ex prcedesliraatiouc parvu-

lutum, qui per Baptismum salvantur, cum tamen Deum sua voluntate minime praevenerint. liursus docebat Julianus parvulos nullum habere peccatum, et si decedebant absque Baptismo, habituros suam quamdam vitam aeternam extra regnum cadorum, et ideo solum de adultis dicebat, Deum velle omnes salvare, si et ipsi velint. Ilunc errorem accommodate refellit August. illo albumento, quod Julianus faciat Deum benevolentiorem sceleratissimis, quam innocentissimis et purissimis ab omni labe peccati.

At ex nostra sententia non sequitur hoc absurdum. Primo, quia nos parvulos non baptizatos non censemus esse innocentes, sed peccatores.

Secundo, quia non dicimus Deum non velle salvare ullum absoluta voluntate, imo ut paulo post explicabimus, credimus Deum absoluta voluntate velle salvare multos, tum parvulos, tum adultos, et absoluta voluntate alios non velle salvare, tum parvulos, tum adultos.

Tertio, non dicimus Deum antecedente voluntate salvare velle solum adultos, sed etiam ad parvulos hanc voluntatem extendimus, quamvis ut supra ex doctrina S. Prosperi docuimus, aliter Deus parvulis, aliter adultis sufficientia remedia provideat. Nam parvulis in parentibus suis praebet auxilium, adultos autem per se ipse vocat, excitat, illuminat.

Illud tamen est verum, neque a S. Augustino negatur, Deum interdum esse benevolentiorem aliquibus adultis, et sceleratissimis, quam multis parvulis minus malis; quis enim inficiari audebit, benevolentiorem fuisse Deum Paulo, Matthaeo, Magdalenee, latroni in cruce secum pendenti, quam plurimis parvulis sine baptismo molientibus, cum tamen eos adultos longe deteriores fuisse istis parvulis non liceat dubitare.

At si Deus vultan tecedeute voluntate omnes salvos fieri, non solum adultos, sed etiam parvulos, cur S. Augustinus loco citato contendit per illam vocem « omnes » intelligi multos, id est, omnes, qui salvantur, non omnes absoluto?

■Respondeo, quia voluit hunc locum exponere de voluntate absoluta, secundum quam Julianus existimabat Deum neminem velle salvare; alioqui autem ipse etiam Augustinus in lib. de spiritu et littera c. 33. ut supra ostendimus hunc eumdem locum dc antecedente voluntate exposuit.

Proponitur octova propositio, et explicatur dc linitio praedestinationis.

Octava propositio: « Quamvis gratia sufficiens omnibus detur, tamen praedestinationis divinae nulla ratio ex parte nostri assignari potest. » Haec propositio necessario addenda fuit, quoniam non desunt qui existiment, non posse defendi praedestinationem mere gratuitam, si concedatur dari omnibus auxilium sufficiens ad salutem.

Dicimus autem, nullam rationem assignari posse, ut excludamus non solum merita proprie dicta, sed etiam bonum usum liberi arbitrii, aut gratiae, aut utriusque simul a Deo praevisum, etiamsi non dicatur vera causa, sed tantum conditio sine qua non praedestinaretur is qui praedestinatur.

Addimus vero illud, « ex parte nostra, » quoniam ex parte Dei assignari potest causa in genere, ut ostendatur misericordia et justitia ipsius: in particulari quoque dubitari non potest, quin Deo non desit tua ratio, cur istum potius, quam illum praedestinare voluerit ad vitam, quamvis ea nobis occulta sit: c Eorum (inquit Augustinus in lib. i. ad Simplician. qua?st. 2.) non miseretur, quibus gratiam non esse praebendam, aequitate occultissima, et ab humanis, sensibus remotissima judicat, quam non aperit sed admiratur Apostolus, dicens; o altitudo divitiarum. » Et in epist. 103. ad Sixtum:«Cur, inquit, illum putius quam illum liberet aut non liberet, scrutetur qui potest judiciorum ejus tam magnum profundum; tamen caveat praecipitium. »

Idem tamen Augustinus in Enchirid. c. 1)3. affirmat, in aeterna beatitudine manifestum nobis futurum cur ille potius, quam iste fuerit assumptus, cum una causa esset ambobus; et cur apud quosdam non factaj sint virtutes, quae si factae fuissent, egissent illi homines poenitentiam; et factae sint aipud eos, qui non fuerant credituri.

Operae esse meritum nisi de congruo et etiamsi non dicatur pretium autem erit, antequaun ad probandam propositionem nostram accedamus, breviter explicare, quid sit praedestinatio, ut si qui forte Scholasticae Theologiae non assueti in has nostras disputationes inciderint, intelligant quid git de quo quaeritur.

Chapter 15 of 63