Skip to the text

Caput I. Praemittuntur aliqua ante ipsam tractationem id est, argumentum totius operis, summa praecipuarum difficultatum, et qui scripserint de libero arbitrio

Disseruimus dc gratia, et praedestinatione, nunc de libertate arbitrii, quatuor capita consideranda sunt. Primo, quae sit ratio et natura, quod subjectum, quod objectum, quis actus, quis finis liberi arbitrii. Secundo, quas sint vires liberi arbitrii, et quae necessitas gratiae in operibus naturalibus. Tertio, quae sint in moralibus. Quarto, quae in supernaturalibus. Sunt autem sex praecipuae quaestiones obscurissimae in tractatione delibero arbitrio, quas variis in locis, prout ordo disputationis exiget, enodabimus.

Prima est de concordia liberi arbitrii cum determinatione judicii practici. Nam si voluntas pendet in electione a judicio rationis practico, cum nihil possit voluntas eligere, nisi quod ratio judicaverit omnibus consideratis, hoc loco, et tempore, esse bonum et expetendum; ratio autem non sit in judicando libera, sed necessario pendeat ab objecto, nec possit aliter judicare, quam res se habeat, remota ignorantia et perturbatione, qua; sine dubio ad libertatem non necessario requiruntur: ubi, qua;so, est arbitrium voluntatis?

Altera qua:stio est de concordia liberi arbitrii, cum praescientia Dei. Nam si Deus omnia novit, antequam fiant, nec potest ejus cognitio falli; non poterit aliquid pro arbitrio hominis fieri aut non fieri, sed neces¬

sario id fiet, quod Deus futurum esse pnenovit.

Tertia, de concordia liberi arbitrii, cum determinatione divina; voluntatis. Nam si liberum arbitrium, ut omnes alia; secunda; causae, nihil agere potest sine concursu prima; causa;: prima vero causa, qua; est divina voluntas, prius natura operatur, et applicat. secundas causas ad operandum, nec ulla ratione efficientia ejus impediri potest; ubi nam est ea libertas, qua; voluntati relinqui dicitur, et a qua liberum arbitrium nominatur?

Quarta, de concordia liberi arbitrii, cum depravatione natura;, qua; ex peccato primi parentis in homine reperitur. Nam quemadmodum curva tibia, non potest non semper claudiftare: sic etiam humana voluntas per peccatum perversa et curva effecta, non videtur posse in ullo opere vitare peccatum.

Quinta, dc concordia liberi arbitrii, cum praedestinatione divina. Nam si praedestinatio certissima est, nec ob operibus nostris, sed a divina voluntate dependet, certe nec praedestinati videntur posse non bene agere, necnon praedestinati bene agere, Proinde tollitur libertas ad bona et mala, nisi ratio inveniatur, qua pra;destinatio cum libertate concilietur.

Sexta, dc concordia liberi arbitrii cum gratia efficaci; Nam si gratia efficax facit hominem credere, sperare, diligere, pamitentiam agere, bene operari, neque potest ejusmodi gratia rejici, quoniam alioqui non vere gratia efficax diceretur, et (ut Augustinus alicubi dicit) ipsa facit, ne rejiciatur: nulla; videntur partes esse liberi arbitrii in his operibus, qua; ad salutem et pietatem pertinent.

Ex hissquaestionibus prima solvetur in lioc hi. lib. cap. 8. et 9. Secunda et tertia in iv. lib. cap. 13. 14. 13. et 1C. Quarta, in lib. v. cap. 10. 11. et 12. Quinta et sexta, in lib. vi. cap. 14. et 13.

Scripserunt de libero, sive potius servo arbitrio ex adversariis Joan. Wiclefus in Trialogo lib. i. et m. Martinus Lutherus in lib. de servo arbitrio, ct in assertione articuli 3G. et alibi. Martinus Bucerus in lib. de concordia, in artic. de libero arbitrio, Philippus Melanchthon in Locis, tit. de causa peccati, ct tit. de libero arbitrio. Illyricus cum sociis Centuriatoribus, centur. 2. 3. 4. et seq. cap. 4. Joan. Brentius in Apologia pro Confessione Wirtembergensi, Calvinus lib. ii. Institut. cap. 2. in Antidoto Concilii Tridentini, et in responsione ad Pighium. Martinus Kemnitius in Examin. sess. 6. Concilii Tridentini et alii, quos mihi videre non licuit.

Ex Catholicis scripserunt de libero arbitrio plurimi, ac primum ex Grfecis antiquis Origenes in lib. m. de principiis, Eusebius Caesariensis in toto lib. vi. praeparat. Evang. S. Basilius in orat, de libero arbitrio, et in alia de causa mali. S. Gregorius Nyssenuslib. v. vi. vn. et viii. de Philosophia. S. Joan. Chrysostomus in quinque orationibus de Providentia, vel fato. S. Joannes Damascenus lib. ii. de fide orthodoxa cap. 23. et seq.

Ex Latinis antiquis, S. Augustinus in tribus de libero arbitrio, et in alio de gratia et libero arbitrio. S. Prosper in libro de libero arbitrio ad Ruffinum. Faustus Rhegjensis in duobus libris de libero arbitrio. Boethius Severinus in v. libro de consolatione Philosophise. S. Anselmus in libro de concordia gratiae et liberi arbitrii, et in dialogo de libero arbitrio. S. Bernardus in libro de gratia et libero arbitrio. Petrus Lombardus in lib. ii. Sent. dist. 24. et 23. et cum eo Doctores Theologi, qui Scholastici dicuntur.

Ex recentioribus, qui proprie contra haereticos nostri temporis, pro liberi arbitrii defensione scripserunt, multi numerari possunt. Eorum, quos videre potui, nomina per Alphabeti ordinem adseribam. Albertus Pighius scripsit libros decem de libero arbitrio contra Calvinum. Alphonsus a Castro lib. ix. advers. haeres, eamdem materiam tractat. Item eamdem Andreas Yega lib. ii. in Concilium Trid. cap. 12. et seq. Bartholomaeus Camerarius in lib. de libero arbitrio contra Calvinum. Christophorus a capite fontium, in lib. de libero arbitrio. Conradus

Clingius in locis communibus, lib. i. cap. 5. et sequ. Censura Coloniensium contra Monhemium, art. 3. Dieghus Payva lib. iv. Institutionum. Dominicus a Sotolib. i. de natura et gratia cap. 13. et seq. Franciscus Orantius lib. 1. cap. 27. et seq. locorum Catholicorum. Franciscus Ferrariens. in lib. de E- vangclica libertate cap. 1. et 2. Hieronymus Hangestus in lib. de libero arbitrio. Jacobus Latomus contra secundum articulum Lutheri, Joannes Cochheus in lib. de libero arbitrio. Joannes Driedo in lib. de concordia liberi arbitrii, et praedestinationis, et in lib. de gratia et libero arbitrio. Joannes Eckius in Enchiridio art. 32. Joan. Itoffensis contra articulum 36. Lutheri. Jodocus Tiletanus in Apologia pro Concilio Trid. sess. 6. Joan. Antonius Panthusa in libro de libero arbitrio et operibus. Petrus a Soto in institutione Sacerdotum. Raphael Yenustus in lib. de praedestinat, gratia et libero arbitrio. Ruardus Tapper. in explicat, articuli 7. Lovaniensium. Thomas Waldensis tom. 1. lib. i. artic. 1. cap. 28. et seq. WilhelmusLindanus lib. m. Panopliae cap. 14. et seq.

Chapter 17 of 63