Caput I. Proponitur quaestio, An possint credi mysteria fidei, sine auxilio speciali
Sextus hic liber tres postremas queestiones absolvet, quid possit videlicet intelligentia humana in rebus supernaturalibus fide percipiendis, quid voluntas in iisdem appetendis et eligendis, et num in ejusmodi rebus, vere proprieque liberi simus.
Prima quajstio, quae ad intelligentiam pertinet, non minus breviter, quam facile explicari potest. Convenit enim inter nos et adversarios, sive ii Pelagiani, sive Lutherani sint, tria potissimum esse necessaria, ut mysteria supernaturalia percipiantur a nobis. Primum est, divina revelatio, quae per Scripturas, aut praedicatores a Deo missos proponitur. Cum enim haec supernaturalia sint, nulli unquam mortalium venissent in mentem, nisi Deus ipse illa manifestare voluisset. Sic enim loquitur B. Paulus in priore epistola ad Corinthios cap. n. Loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est: Et mox: Sicut, inquit, scriptum est, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quae praeparavit Deus diligentibus se, nobis autem revelavit Deus per spiritum suum. Et ad Roman. x: Quomodo credent in eum, quem non audierunt? quomodo audient sine praedicante? Et Dominus Joan.
xv: Si non venissem et locutus fuissem, peccatum non haberent. Quia videlicet sine praedicante credere non potuissent, ideo non credendo minime peccassent.
Hinc etiam videmus Marci ultimo mandari Apostolis: Praedicare Evangelium omni creaturae. Et Act. viii. mitti Philippum, ut praedicaret Eunucho: Act. x. mitti Petrum, ut praedicaret Cornelio: Actor, xvii. mitti Paulum, ut praedicaret Macedonibus: quia videlicet ordinarie necessaria ad fidem est praedicatio. Quocirca Dominus in Psalm. ii. non vi et armis, sed verbo praedicationis regnum se collegisse testatur: Ego autem constitutus sum rex ab eo, super Sion montem sanctum ejus, praedicans praeceptum ejus. Atque hoc (ut dixi) ne ipsi quidem Pelagiani negabant, quippe qui gratiam Dei in doctrina a Deo nobis revelata et tradita praecipue constituebant.
Alterum est, persuasio aliqua, sive per signa et prodigia, sivealiqua alia ratione. Non enim satis est ad hoc, ut homines credere teneantur, si solum eis doctrina a Deo revelata proponatur, sed necesse est, ut accedat etiam aliquid, quod eam doctrinam credibilem faciat. Hinc enim Dominus Exod. iv. cum mitteret Mosem ad praedicandum, dedit illi potestatem operandi miracula, quibus fidem faceret, praedicationem suam vere esse divinam. Et Christus Matth.x. cum dixisset: Praedicare dicentes, appropinquabit regnum coelorum; adjunxit continuo, infirmos curare, mortuos suscitate, etc. Et Joan. xv. sicut ait: Si non venissem, et locutus fuissem, peccatum non haberent. Sic etiam ait: Si opera non fecissem in eis, quse nemo alius fecit, peccatum non haberent.
Adde etiam id, quod ait Ecclesiasticus cap. xix: Qui cito credit, levis est corde. Valde autem cito credit, qui res longissime remotas ab humanis sensibus, et quse omnem intelligentiam superant sine ulla persuasione credit. Idem enim faceret, si res absurdissimas, ac omnino improbabiles ei proponerentur. Qua levitate credendi peccant hoc tempore Mahomctani, qui sine ullis miraculis, aut alia congrua persuasione doctrinam absurdissimam Mahometi recipiunt. Nec longe ab his absunt Calvinistse, qui non solum sine ullis signis et prodigiis, sed etiam contra doctrinam, confirmatam innumeris miraculis, et totius orbis terne, atque omnium saeculorum consensione multa nova, et mira credere potuerunt.
Tertium est, imperium voluntatis. Quoniam enim nulla est persuasio, qua; cogere possit hominem ad credendos articulos supcrnaturales, ac ne ipsa quidem miracula omnino mentem convincere queant, ideo requiritur inclinatio voluntatis, quae moveat intellectum ad assentiendum iis, quae vim intelligentiai superant. Non posse autem quaevis miracula cogere aliquem ad finem, si is nolit credere, satis aperte indicat illud Joan. xii: Cum tanta signa fecisset, non credebant in eum. Quocirca B. Paulus in posteriore ad Corinthios cap. x. docet, captivandum esse intellectum in obsequium fidei, hoc est, pio affectu quasi cogendum, ut iis assentiatur, qua; cum ratione pugnare quodammodo videantur. Denique S. Augustinus tract. 36. in Joannem: « Intrare, inquit, quisquam in Ecclesiam potest nolens, accedere ad altare potest nolens, accipere potest Sacramentum nolens, credere non potest, nisi volens ».
His igitur positis, quse sunt extra controversiam, queestio remanet, utrum qui praedicatorem audit, aut doctrinam a Deo revelatam per se legit, et habet congruentem persuasionem miraculorum, aut alterius testimonii, quo res, quae credenda proponitur, efficiatur credibilis, possit eam rem credere sine speciali illustratione divina. Fuit unus ex erroribus Pelagianorum, posse hominem credere sine speciali gratia Dei. Ita enim
refert S. Augustinus multis in locis, sed pne cipuc in epist. 106. ad Paulinum, et 107. ad Vitalem. Innodem errore etiam, ante exortam heeresim Pelagianam fuisse Ticonium, refert idem Augustinus lib. in. de doctrina Christiana cap. 33. In eodem fuisse Cassianum, et alios quosdam in Gallia, qui propterea reliquia! Pelagianorum dici meruerunt, cognosci potest ex epistolis Prosperi et Hilariiad Augustinum, et ex libroejusdem Prosperi contra Collatorem. In eodem etiam aliquando ha;sisse ipsum Augustinum, testis est ipse idem in libro de praedestinatione sanctorum cap. 3. Denique hunc fuisse unum ex erroribus Fausti Rhegiensis, perspicuum est ex libris ejus de libero arbitrio.
Chapter 49 of 63