Praefatio
tise, aut membri naturalis. « Natura; quippe humanae (inquit sanctus Prosper, libro contra Collatorem cap. 26.) etiam post praevaricationem manet substantia, manet forma, manet vita, et sensus, et ratio, caeteraque corporis et animi bona». Nec aliud significare volunt, qui inter Catholicos scribunt, naturalia manere integra post peccatum.
Undecimus: « Mens humana multa per se intelligit, quae ad cognitionem divinarum rerum pertinent ». At hoc docet Apostolus ad Rom. i. ubi dicit: « Invisibilia Dei per ea, quae facta sunt, cognosci ».
Duodecimus: « Homo post lapsum habet rectum lumen rationis ». At solus eo caret, qui id negat. Certe enim si lumine rcetae rationis omnino privati essemus, nihil a furiosis, vel a bestiis differremus.
Tertius decimus: « Homo accepta prima gratia gratis data, de condigno mereri potest gratiam gratum facientem, et vitam a;ternam». Et citatur Gabriel lib. ii. distinet. 27. quaest. 1. ita dicens: « Anima gratia informata per actum a voluntate simul, et gratia elicitum de condigno meretur aeternae beatitudinis praemium ».
At quis crederet Heshusium tam stultum, vel stupidum esse potuisse, ut ipse verba citaret, quibus mendacia ipsius nullo labore confutarentur? Tantum enim abest, ut Gabriel dicat, hominem de condigno mereri gratiam gratum facientem, ut etiam dicat, non posse mereri gloriam, nisi prius habeat gratiam gratum facientem.
Decimus quartus: « Initium fidei a nobis est ». Et probatur ex Gabriele dicente: « Actum meritorium, quantum ad substantiam ejus, esse a voluntate, tamquam a causa prima et principali, et a gratia tamquam a causa secunda, sive minus principali ». At somniabat credo, vel phrenesi laborabat Heshusius, dum haec meditaretur. Ubi enim est mentio fidei in verbis Gabrielis? an non loquitur de actu meritorio, qui non solum fidem, sed etiam spem et charitatem praerequirit?
Decimus quintus: « Arbitrium credendi in nostra est potestate ». Et citatur Ruardus, dicens: « In potestate hominis quippe est, in melius mutare voluntatem, sed ea potestas nulla est, nisi detur a Deo ». At hanc sentfentiam Ruardus desumpsit ad verbum ex Augustino lib. i. retract. cap. 22. Neque
id ignorare potuit Heshusius, si Ruardum legit. Sed dolus, an virtus quis in hoste requirat?
Decimus sextus: « Homo renatus totam Dei legem implere potest». Et citatur Concilium Tridentinum sess. 6. At hoc idem habetur in Concilio Arausicano, canon 25. Immo et sanctus Joannes hoc dicit, cum ait: Qui natus est ex Deo, non peccat, i. Joan. ii. Idem enim esse non peccare, et legem Dei totam implere, docet idem Apostolus, I. Joan. iii. cum ait: Et peccatum est avogta id, est, legis praevaricatio. Itaque jam ipsum etiam Joanne merroris pontificii damnare non veretur Heshusius.
Decimus septimus: « Libertas arbitrii est causa efficiens applicationis voluntatis ad gratiam ». Et citatur Andradius, lib iv. Atqui Andfadius in eodem loco adjungit, id non.posse liberum arbitrium, nisi confirmatum firmissimis divina; gratise praesidiis.
Porro voluntatem efficienter concurrere ad ejusmodi actus, adeo certum atque evidens est, ut Kemnitius Heshusii collega excusare nitatur Lutherum, quod alicubi scripserit, voluntatem mere passive se habet'e.
Decimusoctavus; « Homo plus praestare potest, quam lex Dei praecipiat ». At id verum esse testatur Dominus, qui Matth. xix. ei, qui totam legem se implevisse dicebat, ait: « Si vis perfectus esse, vade, vende omnia ete ».
Decimus nonus:« Perseverantia ex gratia, et libero arbitrio pendet ». At hoc docet S. Augustinus, lib. de corrept. et grat. cap. 12.
En igitur quales sententias Heshusius errores Pontificiorum, appellare non dubitavit. Sed magis adhuc impudentiam suam prodidit, cum eos refutare aggressus est.
Nam prolatis aliquot Scriptura; sententiis, quae nihil ad rem faciebant, ita conclusit:
<( Ubi demonstratum est, quod liberum arbitrium in rebus spiritualibus prorsus sit extinctum, sua sponte corruunt omnes reliqui errores Pontificiorum, quos plenis buccis de male libero arbitrio impudenter decantant ».
At neque demonstravit, liberum arbitrium in rebus spiritualibus esse prorsus extinctum, de qua re in vi. lib. disseremus; neque si id vere demonstrasset, reliquae sententiae, quas ipse perperam vocat errores, sua sponte corruerent. Quales enim essent istae consecutiones? liberum arbitrium in rebus spiritualibus nihil potest, igitur qon est facultas rationis, aut voluntatis; vel igitur synderesis non est inclinatio ad bonum, aut non remanet in damionibus; vel, igitur gentes per philosophiam non habuerunt notitiam, qua; sufficit ad salutem. Sed his nugis omissis, ad seria veniamus.
Probatur Ubertas arbitrii in moralibus argumento ducente ad impossibile.
Asserenda nunc est veritas orthodoxa, quae docet, hominem in statu naturae corruptae libero arbitrio praeditum esse, quoad moralia. Quoniam autem Joannes Calvinus lib. n. Institut. cap. 5. argumenta Catholicorum certo ordine disposuit, eaque ut potuit, solvit, aut solvisse videri voluit, nos ab illis initium ducemus, et eodem ordine non solum catholica argumenta, sed etiam ipsius responsiones proponemus, ut ex illarum refutatione lector intelligat, argumenta Catholicorum solidissima esse, neque haereticis machinationibus labefactari posse. Calvinus igitur in duos ordines argumenta nostra distribuit, in priore constituit rationes ducentes ad impossibile, in posteriore rationes ostensivas ex verbo Dei.
Primum catholicorum argumentum ejusmodi est: « Aut peccatum est necessarium, aut voluntarium; si est necessarium, igitur non est peccatum, ac per hoc peccatum non erit peccatum, quod fieri non potest: si est voluntarium, igitur vitari potest: et proinde homo est liberi arbitrii in moralibus. Quippe qui potest peccare et non peccat’e »,. Quod argumentum sumptum est ex Augustino, in lib. de vera religione cap. 14.
Ad hoc argumentum, respondet Calvinus, peccatum esse necessarium et voluntarium simul, et negat utramque partem consecutionis, videlicet, ergo non est peccatum, si est necessarium, et ergo vitari potest, si est voluntarium.
Et quidem de posteriore parte non erit magna quaestio, si tollatur ambiguitas. Nam ipse per voluntarium intelligit spontaneupj, seu liberum a sola coactione, quale est etiam in pecoribus, et hoc modo voluntarium non pugnat cum necessario et inevitabili. Nos au¬
tem accipimus voluntarium pro libero a necessitate, alioqui inepte diceremus, aut est necessarium, aut est voluntarium, si voluntarium non opponeretur necessario. Eodem etiam modo accepit voluntarium S. Augustinus loco cit. id est, lib. de vera relig. cap. 14. ut patet ex illis verbis: « Quod nullo modo fieri posset, si non voluntate, sed necessitate servirent ». Et infra, cum dixisset, Adamum voluntarie peccasse, reddit rationem: « Quoniam, inquit, si necessitate fecisset, nullo peccati crimine teneretur »,
Itaque consecutio illa, si peccatum est voluntarium, ergo vitari potest, non fuisset a Calvino negata, si voluntarium accepisset, ut accipere debebat, id est, ut ipsa nostri argumenti verba postulabant.
Priorem vero partem consecutionis cur negaverit, 'quatuor causas reddit.
Primam, quoniam idem argumentum aliquando Pelctgiani contra Augustinum protulerant.
Secundam., quoniam peccata hominum, licet sint necessaria, tamen ideo sunt vere peccata, quia non nascuntur ex creatione, sed ex corruptione natura;, quam corruptionem peccatum primi hominis peperit.
Tertiam, quia diabolus necessario semper male agit, et tamen vere peccat, et Angeli sancti necessario semper bene operantur, et tamen vere bona sunt ipsorum opera.
Quartam, quia sanctus Bernardus serm. 81. in Cantica scribit, hominem post peccatum non posse vitare alia peccata, et tamen vere proprieque. peccare.
Addit Calvinus in lib. iv. adversus Pighium. Quintam causam ex Aristotele, lib. m. Ethicor. cap. 5. ubi docet Philosophus, hominem sponte fieri malum, cum posset non fieri, sed ubi talis effectus est, jam necessario esse malum: sicut qui aegrotat, sponte et libere in morbum incidit, quia noluit vitare res noxias, cum eas facile posset vitare, tamen posteaquam eegrotus factus est, necessario male valet: « Ita quoque (inquit Calvinus) primus homo sponte ac libere peccando naturam corrupit, sed jam corrupta natura necessario male operatur ».
Addamus sextam causam ex Bucero et Kemnitio, qui probant, legis prsevaricationem semper esse peccatum, sive sit voluntaria, sive necessaria, quoniam in priore Joannis epistola cap. 3. peccatum definitur avopla id est, legis praevaricatio. Jam igitur si causas istas nihil ponderis habere demonstraverimus, argumentum illud Catholicorum robur suum ac vires integre relinebit.
Ad primam causam respondeo, non eamdem esse quaestionem, neque idem argumentum, quod nos objicimus Calvino, et quod olim Pelagiani objecerunt Augustino. Nam quaestio Pelagianorum non erat, an singula peccata vitari possent, sed an posset homo vivere sine omni peccato, etiam veniali, ut intelligi potest vel ex ipso titulo libri, de Perfectione justitiae, quem Calvinus citat. Respondit vero ad eam quaestionem Augustinus, ante peccatum Adae fuisse in homine libertatem vivendi sine omni peccato, nunc autem esse necessitatem habendi aliquod peccatum. Ideo autem haec necessitas habendi peccatum, non facit, quominus peccatum sit vere peccatum, quoniam possunt vitari singula, quamvis non omnia. De qua re plura paulo infra dicenda erunt.
Ad secundam de corruptione naturae, respondeo, ex doctrina ejusdem Calvini. Ipse enim loco notato scribit, si peccata nostra orirentur ex corruptione nobis a Deo concreata, justam excusationem peccatorum nos habituros apud Deum, tamquam nostrorum criminum auctorem. At ipse idem lib. ili. Institut. cap. 23. scribit, peccatum primi hominis, ex quo naturae corruptio orta est, fuisse Dei decreto, et inevitabili voluntate commissum. Habemus igitur excusationem apud Deum, si ex corruptione! in quam ejus decreto incidimus, et non ex nostra libera voluntate peccamus. Praeterea naturae corruptio ex doctrina Calvini, est ipsum originale peccatum, peccatum autem originale dimissum est in baptismo, vel ut non sit juxta veritatem, vel certe ut non imputetur juxta Calvini sententiam: igitur neque peccata illa imputari poterunt, quae ex ea corruptione nascuntur, nisi accedat nova causa imputandi, id est, quod ita libera voluntate jam fiant, ut etiam vitari potuerint.
Ad tertiam, de peccatis daemonum, et bonis operibus Angelorum, respondeo, tam Angelos sanctos, quam malos daemones, respectu finis ultimi, non habere liberum arbitrium a necessitate, sed solum a coactione: tamen respectu mediorum, liberum arbi- ' trium etiam a necessitate habere, quia multa faciunt, quae possent non facere, et contra; et in hujusmodi, daemones vere peccare, et bonos Angelos opus vere laudaibile facere: quamvis nec poena, nec praemium essentiale crescere possit, cum utrique sint in termino,
et omnia ipsorum opera ad exercitium damnationis, vel gloriae sempiternae pertineant.
Itaque propositio illa Calvini, daemones semper necessario male agunt, in aliquo sensu falsa est, in aliquo vera. Verum siquidem est in genere, eos non posse nisi male agere; falsum tamen est in particulari, omnia mala, quae faciunt, illos necessario facere, possent enim (ut diximus) multa non facere, quae faciunt, et ideo non necessitate, sed voluntate peccata committunt.
Ad quartam, ex Bernardo respondimus, in iii. lib. cap. 6. summa est, hominem peccatorem, dum in eo regnat cupiditas, non posse vitare peccatum, absolute autem posse, quia potest cum Dei adjutorio cupiditatem exuere et induere charitatem.
Ad quintam, ex Aristotele respondeo, testimonium illud Philosophi nihil ad rem propositam facere. Nam loquitur ille de habitu vitii, nos loquimur de actu.
Quamvis autem, qui malum habitum contraxit, non possit illum continuo expellere, et necessario sit vitiosus, sicut aegrotus necessario male valet post contractam aegritudinem: tamen potest actum malum non exercere, cum habitus inclinent, sed nou cogant; et ideo non necessitate, sed voluntate perficit actum malum, et vere proprieque peccat etiam ille, qui vitiosos habitus male vivendo contraxit. Sed quale est, ut Calvinus ab Aristotele subsidium contra libertatem arbitrii postulet, cum ille Philosophus in libro tertio Ethicorum, libertatem arbitrii studiosissime accuratissimcque defenderit?
Ad sextam, ex definitione peccati? Respondeo: in definitione peccati virtute contineri liberum arbitrium. Lex enim, quee in ea definitione manifeste ponitur, non datur nisi iis, qui liberum gerunt arbitrium. Nihil enim est aliud lex, nisi regula dirigens actiones. Frustra autem datur regula ei, qui non habet in potestate actiones suas. Alioqui reddant adversarii causam, cur bestiis nulla; praescribantur leges, si ad legis usum non rcquiriturlibertas arbitrii. Atque hinc rursus confirmatur, et insolubilius efficitur argumentum illud, quod frustra Calvinus solvere conatus est. Nam si quod sponte fit, licet necessario fiat, potest esse' peccatum proprie dictum, cur non vere propricquc pec- *Mnt infantes, furiosi, pecudes?
Ad, fertur et defenditur secundum argumentum, pro libero arbitrio in rebus moralibus.
Argumentum secundum Catholicorum a Calvino propositum, atque (ut ipse falso credidit, etiam solutum) tale est: « Si non sit in homine libertas arbitrii, nullus erit poenae aut prajmio locus, id autem communi totius hamani generis consensu, sensuque refellitur ». Quod argumentum depromptum est ex Augustino, in eodem cap. 14. ejusdem libri, de vera religione.
Ad hoc argumentum Calvinus tria dicit. Primo, fuisse quidem hanc ratiocinationem Ghrysostomo et Hieronymo familiarem, eadem tamen usos esse quandoque Pelagianos. Secundo, non sequi, nullum foi'e locum poena;, si nulla sit in homine libertas arbitrii.
Nam poena deb.etur culpa;; culpa vero in nobis residet, et a nobis manat: « Quid enim refert, inquit, libero ne, an servili judicio, modo voluntaria cupiditate peccetur? » Tertio addit, recte bona merita excludi, ex eo, quod non sit in homine liberum arbitrium: neque id esse absurdum, cum testimonio sancti Augustini, Deus non coronet merita nostra, sed munera sua. Et citat aliquot loca S. Augustini, adjunctis etiam quibusdam testimoniis divina; Scriptura;. Videamus nunc, quid ponderis habeant tria ista dicta Calvini.
Ad primum, refero alia tria. Primum, dico, si propterea nos Pelagiani censendi sumus, quoniam utimur argumento, quo utebantur olim Pelagiani, certe Calvinus, ejusque sodales Manichaei censendi erunt, quoniam eodem argumento, quo nos utimur contra Calvinum utebantur olim Chrysostomus, Hieronymus, Augustinus, aliique Patres veteres, contra Manichaeos.
Secundo, quaero a Calvino, quandoquidem ipse dicit, eadem argumento usos fuisse Hieronymum et Pelagium, idem ne eos probare | voluisse, an diversa? Nam si probare volebant diversa, non erit verum, eodem illos argumento usos. Neque enim fieri potest, ut homines non stulti, quales certe non erant Hieronymus et Pelagius, idem argumentum ad res diversas probandas adhibere voluerint. Si probare volebant idem;
idem igitur sentiebant Hieronymus ct Pelagius; quomodo igitur Hieronymus tam acriter pugnabat contra Pelagianos, si idem cum Pelagio sentiebat? Sed his omissis.
Dico tertio, ex eodem principio duxisse argumentum Patres nostros, et Pelagium, sed argumentum Patrum nostrorum fuisse plane ferreum, Pelagii vero arundineum. Chrysostomus enim et Hieronymus contra Manicha;os efficacissime probant ex poenis et praemiis arbitrii libertatem, quod nos eorum Patrum filii modo facimus, contra Manichaeorum filios Calvinistas; et idem fecerunt Augustinus, aliique Patres omnes contra eosdem haereticos Manichaeos, quorum testimonia suo loco proferentur.
Pelagiani autem ex poenis et praemiis probare nitebantur, non liberum arbitrium non esse, sed gratia non indigere, sic enim ex Pelagianis Calvinus ipse refert; « Si gratia Dei in nobis agit, illa ergo non nos, qui non laboramus, coronabitur ». Quod argumentum non minus debile est, quam contrarium Calvinistarum, qui ex gratiae necessitate contendunt, nullam esse arbitrii libertatem. Siquidem adjutorium gratiae, et libertas arbitrii non pugant inter se, neque unum alterum destruit aut impedit, sed mirifice potius alterum juvatur ab altero, quemadmodum infirmus et baculus. Neque enim infirmus sine baculo ambulare potest, ipse tamen adjutus baculo vere ambulat, ct libere etiam ambulat’, cum possit, si velit, non ambulare. Atque haec de primo Calvini dicto.
Ad Secundum breviter respondeo, Calvinum peccatum illud committere, quod dialectici vocant petitionem principii. Assumit enim id, quod probare debuisset, culpam videlicet in nobis residere, et a nobis promanare, etiamsi necessitate adacti operemur, nec peccatum ulla ratione vitare possimus. Id enim est positum in controversia, sitne vera culpa, quae vitari non potest.
Cum autem rogat, quid referat, libero ne, an servili judicio, modo voluntaria cupiditate peccetur? Respondeo, tantum referre, quantum interest inter hominem et pecudem. Nam quemadmodum animal est genus ad hominem et pecudem; ita voluntarium, id est, spontaneum, ad liberum et non liberum. Itaque homo peccat, quia sponte libereque agit; pecudes non peccant, quia spontanee, sed non libere operantur.
Ad Postremum Calvini dictum respondeo,
ipsum a se destrui, atque everti. Nam si non est locus bono merito sine libero arbitrio, eadem ratione non erit locus malo merito, eadem enim libertas ad bonum et malum meritum, ad praemium et paenam requiritur. Itaque cum Calvinus ad argumentum illud, si nulla est arbitrii libertas, nullus erit poenae aut praemio locus, negat consecutionem quantum ad poenas, et concedit quantum ad praemia, una parte responsionis alteram evertit.
At rfortasse non fuit tam ineptus, ut cum negasset consecutionem quoad poenas, eamdem postea concederet quoad praemia. En igitur verba ipsius libri secundi Institut. cap. 5. §. 2. « Acute sane, inquit, hoc animadvertunt, nullum jam superesse locum meritis, si non ex liberi arbitrii fonte prodeunt. Sed quod istud tantopere dissentaneum esse ducunt, longe aberrant, Neque enim dubitat Augustinus passim pro necessario ducere, quod uti nefas confiteri putant ». Haec ille. Qui sicut inepte partem consecutionis, partem negavit, ita non sine magna fraude testimonia Augustini et Scripturae adducit, ut merita bonorum operum destruat. Nam cum probare deberet, nulla esse merita humana, etiam adjuvante gratia Dei, ut inde arbitrii libertatem everteret: ipse probat, nulla esse bona merita, sine gratia, quod nemo Catholicorum negat.
Loca quae ipse adducit, haec sunt. Primum, ex epist. 52. ad Macedonium: « Merita quorumlibet hominum quae sunt? quando ille non cum mercede debita, sed cum gratuita venit, omnes peccatores solus a pec caro [liber, et liberator invenit ». Alterum, ex praefatione in Psalm. xxx,i. « Si redditur tibi quod debetur, puniendus. Quid ergo fit? non tibi reddidit Deus debitam poenam, sed donavit indebitam gratiam ». Et infra: « Si vis alienus esse a gratia, jacta merita tua ». Tertium, ex concion. 2. in Psalm. lxx. « Nihil es per te, Deum invoca; tua peccata sunt, merita Dei sunt. Supplicium tibi debetur, et cum praemium venerit, sua dona coronabit, non merita tua ». Quartum, ex serm. 15. de verbis Apostoli: « Meritum ex gratia, non gratia ex merito est ».
His omnibus testinloniis nihil aliud S. Augustinus docet, nisi hominem nihil posse sine gratia in ordine ad salutem, et nulla esse merita hominum, quae non sint Dei mu¬
nera, ratione praecedentis gratiae, ut ipse ex plicat in lib. de gratia, et libero arbitrio, cap. 6. « Si merita nostra, inquit, sic intelligerent, ut etiam ipsa Dei dona esse cognoscerent, non esset reprobanda ista sententia, quoniam vero merita humana sic praedicant, ut ea ex semetipso habere hominem dicant, prorsus rectissime illis dicitur, dona sua coronat Deus, non merita tua, si tibi a teipso sunt. Haec enim si talia sunt, mada sunt: quae mala sunt, non coronat Deus ete ».
Itaque non alia merita humana, S. Augustinus negat coronari a Deo, nisi illa, quae sint in nobis a nobis sine adjutorio gratiae. Quod cum omnes Catholici amplectantur, et praedicent; mentitur Calvinus, cum dicit, nos putare nefas, confiteri id, quod Augustinus pro necessario ponit. Non negari autem ab Augustino merita humana respectu sempiternae beatitudinis, ex illa ipsa epist. ad Macedonium (ut alia nunc omittamus) Calvinus discere potuisset. Nam in ea sic loquitur de vita aeterna: « Hoc piorum praemium est. Et infra: Assuesce, obsecro, te, vir bone, beatus esse interim spe, ut sis etiam re, cum pietati perseverantissimae retribuetur merces fcelicitatis aeternae. Et infra: Bona vita nunc agitur, et postea praemium ejus, quae nisi aeterna esse non potest, beata vita persolvitur. Et infra: Hic sunt virtutes in actu, ibi in effectu, hic in opere, ibi in mercede ». Haec ille.
Pai'i fide citat idem Calvinus tria loca Apostoli, duo pro se, unum contra se. Pro se adducit illa: Quos praedestinavit, hos vocavit, quos vocavit, hos justificavit; quos justificavit, hos inaynificavit. Rom. vm. Et: Quid habes, quod nonaccepistil ad Corinth. iv.? Sed quid haec (obseci*o) faciunt conti’a vera merita Sanctorum? Docet Apostolus, gratiam Deisemper esse necessariam, in principio, in medio, in fine. Quis nostrum hoc negat? Docet magnificari justificatos, quia videlicet justificati gratis, opera justa [fecerunt, quibus debeiotur corona justitiae. Quis nostrum hoc non gratissime confitetur? docet a Deo nos omnia accepisse, naturam, gi'aliam, bona merita, vitam aeternam, neque id ullus Catholicorum inficiatur. Sed sicut bona merita nasci ex gratia, ita mercedem ex meritis promanare, non dubitamus, dicente eodem Aposto]p, II ad Thimoth. iv. (quem locum coptra se Calvinus adducit) Reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi ih illa die justus judex.
« At (inquit Calvinus) cur, teste Apostolo, coronantur fideles? quia Domini misericordia non sua industria, et electi, et vocati, et justificati sunt. » Sed non hoc dicit Apostolus, neque vocat hoc loco vitam aeternam, coronam misericordiae, sed justitiae; nec dicit donari, sed reddi; nec reddi a Patre, sed a Judice; nec a Judice benigno, sed justo. Et quamvis verum sit, vitam aeternam esse donum Patris misericordiae propter gratiam praecedentem, juxta illud: Gratia Dei vita wterjia, ad Itom. vi, tamen verum est etiam, eanfesse coronam justitiae, etreddi a justo judice propter opera bona: « Quoniam (ut habetur in Concilio Arausicano can. 18.) merces debetur operibus, si fiant, sed gratia, quae non debetur, praecedit, ut fiant ». Haec de meritis, nos mpipqoK, dicere coegit a Calvino extra rem propositam allata disputatio.
Ut igitur redeamus ad rem, argumentum illud Catholicorum, quod sumitur ex poenis, et praemiis, hac ratione confirmari potest. Ratio debiti, sive poenae, sive praemii debitum sit, id necessario postulat, ut id quod datur sit proprium. Nam si quis rem non suam, sed alienam donet, nihil ei propterea jure debebitur. Non est autem proprium, nisi id, cujus domini sumus: illius vero tantum domini sumus, quod est in potestate nostra, ita ut dare vel non dare, facere vel non facere pro arbitrio valeamus.
S. Hilarius, can. 6. in Matth. « De nostro, inquit, est beata illa mternitas promerenda, praestandumque est aliquid ex proprio ». Et S. Paulinus, in epist. 2. ad Severum: « Qua; nobis, inquit, est gratia, si in alieno tantum fideles fuerimus, nisi de proprio serviamus? » Ipse etiam B. Paulus ideo dixit, ad Itom. vil. Si quod nolo facio, jam non eejo operor illud. Quoniam non est nostrunt, neque nes proprie facimus, nisi quod libere facimus. Quocirca tametsi bestia; nobis multis in rebus utilissime serviant, nihil tamen eis praunii deberi putamus, quoniam non libere, sed ex necessitate deserviunt. Perspicuum igitur est, si nulla sit libertas arbitrii, nullum fore (ut initio dicebamus) poenis, aut praemiis locum, frustra Calvinum in hujus argumenti solutione sudasse.
Proponitur et defenditur tertium argumentum pro libero arbitrio in moralibus.
Argumentum tertium a Calvino pro Catholicis allatum, hoc est; « Si non esset in hominibus libertas arbitrii, nou essent alii boni, alii mali, sed omnes boni, aut onpnes mali, et si essent omnes boni, non essent alii aliis meliores, sed omnes a;que boni; et si essent omnes mali, non essent alii aliis pejores, sed omnes a;que mali. Id autem falsum esse tam aperte -experientia docet, ut nulla ratione negari possit i). <.
Respondet Calvinus, hoc argumentum esse acceptum ex Chrysostomo, hom. 2. in Genes, ct Ambrosio (seu potius) Prospero in lib. u. de vocatione gentium cap. 4. tamen non esse solidum, propterea quod diversitas bonorum et malorum, qua; in hominibus cernitur, non oriatur ex libero arbitrio, sed ex electione divina. Homines enim in statu natura; corrupta;, omnes esse malos, sed placuisse Deo, alios ex illis electione sua bonos facere, alios relinquere ut sint mali.
At nos in primis existimamus, Calvinum non asgre laturum, si velimus potius Chrysostomum et Prosperum sequi, ct audire, quam ipsum, praesertim cum rem eandem post Chrysostomum et ante Prosperum, scripserit Augustinus in libro de spiritu et littera cap. 34. Deinde dicimus, argumentum illud Catholicorum solidissimum esse, neque per divinam electionem et reprobationem ullo modo posse dissolvi. Nam electio divina, ut homines faciat bonos, pra;requirit in illis arbitrii libertatem. Alioquin etiam infantes et furiosos immo etiam boves, et equos posset electio facere bonos moraliter’, si libertas arbitrii ad moralem bonitatem non requireretur. Itaque recte scribit sanctus Bernardus, initio libri de gratia et libero, arbitrio, sine altero horum, salutem perfici non posse. Nam si non est liberum arbitrium, non est quod salvetur: si non est gratia, non est. nude salvetur. Et eodem modo dici potest, si non est liberum arbitrium, non est quod bonum fiat; si non est gratia, non est unde fiat; non igitur essent alii boni, alii mali, nisi esset libertas arbitrii.
Praeterea cur inter malos alii sint aliis deteriores, certe non potest causa referri in electionem divinam, cum illa non faciat, sed sinat esse malos. Unde igitur tanta diversitas inter homines malos, ut alii multa vitia detestentur, quibus alii mirifice delectantur, et alii modice, alii mediocriter, alii extreme sint mali, nisi propter arbitrii libertatem?
Denique cur inter bonos alii proficiant in dies magis, et perseverent usque in finem, alii deficiant, et misere cadant, ac pereant, non potost reddi ratio, nisi sit in homine liberum arbitrium. Siquidem electio Dei nulli est causa cadendi, neque Deus ullum deserit, nisi prius ab illo deseratur, ut S. Augustinus docet, in lib. de natura et gratia cap. 26. tract. 2. in Joan. et alibi. Immo Scriptura ipsa hoc docet, in ii. lib. Paralipomenon cap. xv. Dominus, vobiscum est, quia vos fuistis cum illo. Vel clarius secundum interpretationem septuaginta virorum: Quamdiu vos estis cum illo. Si dereliqueritis eum, derelinquet vos. Et in Ps. xxxvi. Declina a malo, et fac bonum, et inhabita in saeculum saeculi, quia Dominus amat judicium, et non derelinquet sanctos suos. Illi igitur qui fiunt ex bonis mali, poterant non fieri, quia non desererentur a Deo, nisi prius ipsi desererent Deum, ac per hoc libere fiunt mali. Quare nisi esset libertas arbitrii, ut argumentum Catholicorum recte probat, non esset ista, quam cernimus inter homines, bonorum, malorumque diversitas.
Proponitur et defenditur argumentum quartum, pro libero arbitrio in moralibus.
Argumentum quartum, idemque postremum, quod adfert Calvinus pro Catholicis ejusmodi est; « Si tollatur liberum arbitrium ab humano genere in actionibus morum, simul etiam tolli necesse erit cohortationes, objurgationes, laudes, vituperationes, praecepta, consilia, monita et alia id genus. Quorsum enim laudes, aut vituperes, admoneas, praecipias, reprehendas, horteris, si non possunt homines aliud facere, quam faciunt? »
Respondet Calvinus duobus modis. Primum admonet, ut contenti simus exemplis Christi et Sanctorum. Christus enim dixit: Sine me nihil potestis facere, Joan. xv. et ta
men hortabatur et corripiebat omnes. Apostolus quoque testatus est, Rom. ix. Non esse currentis, neque volentis, sed miserentis Dei. Et I ad Corinth. m. Neque qui plantat esse aliquid, neque qui rigat, et tamen hortari et corripere omnes non cessabat. Ipsi etiam Prophetae hartabantur et corripiebant homines assidue, et tamen clamabant, proprium esse Dei circumcidere corda, et pro lapideis dare carnea. Denique S. Augustinus propter hanc ipsam objectionem scripsit integrum librum, quem nominari voluit de correptione. et gratia. In quo libro cap. 3. sic ait: « 0 homo in praeceptione cogosce,, quid debeas habere; in correptione cognosce, tuo te vitio non habere; in oratione cognosce, unde accipias quod vis habere». Et cap. 6. «Corripiatur origo damnabilis, ut ex dolore correptionis voluntas regenerationis oriatur, si tamen qui corripitur, filius est promissionis ».
Deinde respondet, porreptiones et exhortationes utiles esse, etiam si non adsit liberum aabitrium, nam reprobis adhiberi ad flagellum couscientiee in hac vita, et ad testimonium in alia, ut inexcusabiles ad Domini tribunal efficiantur: electis autem ut per verbum exterius excitentur, sicut per spiritum intus illuminantur, et ad gratiam recipiendam per externam verbi correptionem praeparentur. Sed utraque Calvini responsio parvo negotio refutari potest.
Quod enim ad priorem attinet, nos ex Christi et Sanctorum exemplis liberum arbitrium efficaciter probari existimamus. Quoniam enim nemo, nisi prorsus judicio careat, hortatur, aut corripit infantes, vel insanos, sed solum adultos et mentis compotes, colligimus eos dumtaxat hortationis et correptionis capaces esse, qui liberi arbitrii usum habent: non enim aliud interest, inter homines insanos et sanos, nisi quod illi more pecudum, naturali quodam instinctu feruntur, nec possunt aliter facere: isti libero judicio eligunt quid agant, et possunt, si ita libitum fuerit, non eligere. Itaque simile esset hortari hominem non liberam, ad eligendum bonum, et corripere, si non eligat; ac si quis hominem in carcere conclusum, hortaretur ad currendum per campos, et reprehenderet si non pareret.
Refellit hanc similitudinem Calvinus; aliud enim esse dicit, hominem tyrannice ligatum ab alio, non posse per campos discurrere:
aliud, hominem proprio vitio effectum malum, jam non posse eligere bonum. At finge aliquem, qui sua culpa in puteum lapsus fuerit; utrum is recte admoneretur, ut exiret et objurgaretur nisi pareret? Objurgaretur quidem recte, quod in puteum se dejecisset, cum in potestate haberet, non se dejicere; at non recte objurgaretur, quod non inde emergeret, si id jam in ejus potestate non esset.
Ad objectiones illas ex Scriptura: Sine me nihil potestis facere. Et: Non est volentis, neque currentis. Et: Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat. Respondeo, recte probari his testimoniis, liberum arbitrium egere gratia Dei. Caeterum eam gratiam, quse necessaria est ad faciendum quod Deus praecipit, vel ad quod hortatur, nemini deesse; et ideo (ut S. Leo scribit serm. 16. de passione Domini) recte Dominum instare praecepto, quia praecurrit auxilio.
Ad objectionem ex Augustino, in lib. de correptione et gratia, Respondeo, Augustinum in toto eo libro pro certo assumere, eis, qui corripiuntur, non deesse auxilium gratiae, quo possint, si velint, ex correptione proficere. Nam cum dicit, cap. 3. « 0 homo in praeceptione cognosce, quid debeas habere: in correptione agnosce, te tuo vitio non habere; in oratione cognosce, unde accipias quod vis habere ». Certe non dubitat, ei qui corripitur, et jubetur orare, auxilium non deesse, quo possit orare. Et cum cap. 5. dicit: « Quicumque corripi non vis, ideo corripiendus est, quia corripi non vis; non vis enim tibi tua vitia demonstrari »; pro comperto ponit, eum hominem, qui reprehenditur, quia non vult corripi, potuisse velle correptionem admittere. Et cap. 6. cum dicit: « Corripiatur origo damnabilis, ut ex dolore correptionis voluntas regenerationis oriatur »; sine dubio ut certum sumit, eum qui corripitur, posse dolere et erubescere, et ex eo dolore concipere desiderium vitee melioris. Alioqui stultissimus esset, qui ea de causa corriperet peccatorem, ut in eo ex dolore correptionis oriretur voluntas regenerationis, nisi crederet eum posse dolere, si velit; alias enim adhiberet causam, quam sciret nihil efficere posse. Rla vero correctio « si tamen is, qui corripitur, filius est promissionis » non significat eum, qui non est filius promissionis, non posse converti, sed non convertendum re ipsa, licet converti possit. Nam idem Augustinus in eodem libro cap. 7. apertissime scribit, posse perseverare
etiam eos, qui re ipsa non sunt perseveraturi, et merito argui et puniri, quia non perseverant. « Potest enim, inquit, dici ei, In eo quod audieras et tenueras, perseverares, si velles. »
Ac ut clarissime perspiciatur, librum hunc de correptione et gratia, nihil omnino Calvini causam adjuvare, observandum est, eodem tempore scripsisse Augustinum librum de correptione et gratia, et librum de gratia et libero arbitrio, et epistolam 46. omnia enim haec scripta sunt ad Valentinum, occasione quorumdam ejus Monachorum, qui gratiam Dei sic defendebant, ut liberum arbitrium denegarent. In epist. igitur illa 46. ad Yalentinum utitur Augustinus, hoc ipso nostro argumento, quod Calvinus ex Augustino solvere nititur: « Nisi esset, inquit, liberum voluntatis arbitrium, non diceretur in Psalmo, Intelligite insipientes in populo, et stulti aliquando sapite. » Ubi probat Augustinus, ex admonitione et correptione liberum arbitrium. Et similia habet in lib. de gratia et libero arbitrio cap. 2. Quomodo igitur credibile est, Augustinum in libro de correptione et gratia ad Valentinum scripto, destruere voluisse, quae scripserat eodem fere tempore, et eadem occasione ad eumdem Valentinum? atque haec de priore responsione Calvini.
Yenio ad posteriorem, in qua Calvinus pro sua summa scientia Dialecticae principium petit. Nam cum dicit, reprobos ideo corripiendos esse, tametsi necessario peccent, ut correptio sit illis in hac vita flagellum conscientiae, et in altera testimonium, quod eos reddat ad tribunal Domini inexcusabiles, omnino pro certo assumit, id quod necessario fit, posse esse peccatum proprie dictum. At de hoc ipso tota nostra controversia est. Itaque nego correprionem futuram esse flagellum conscientiae illi, qui libertate arbitrii careat, nego etiam futurum illum coram Deo inexcusabilem. Immo hoc ipsum illum, et in conscientia, et coram Deo facillime excusabit, si vere dicere poterit, se non libera voluntate, sed cogente necessitate peccasse.
At inquit Calvinus, « experientia testatur, peccatores etiam perditissimos sentire flagellum conscientiae, quando corripiuntur ». Fateor sed hinc libertas arbitrii apertissimecomprobatur. Propterea enim flagellantur et, erubescunt, quoniam conscii sunt ipsi sibi, se potuisse peccatum vitare, si studium adhibere voluissent.
Pari ratione altera pars ejusdem responsionis, queo habet corripi electos, ut praeparentur per verbum externum ad renovationem internam, confirmat liberum arbitrium. Nam si corripitur, qui peccavit, ut praeparet se ad renovationem, ergo qui corripitur, non vult praeparari, et tamen potest velle praeparari ad renovationem; si enim vult praeparari, quorsum corripitur? Si non potest velle praeparari, nonne etiam frustra corripitur?
Sed non solum hac posteriore responsione Calvinus argumentum Catholicorum non solvit, sed incidit in plures laqueos, unde non facile se expediat. Scripsit enim per hortationem praeparari electos ad 1'ecipiendam gratiam, qua ipsi hortationi pareant. Nam haec sunt verba ipsius lib. ii. Institut. cap. 5. §. 5. (< Ad recipiendam hanc ipsam gratiam, qua fit ut hortationi parcatur, per hortationem vult nos praeparari ». Et infra: « Bifariam Deus in electis suis operatur, intus per Spiritum, extra per verbum: Spiritu mentes illuminando, corda in justitiae amorem, cultumque fonnando, novam eos creaturam facit: verbo ad eamdem innovationem expetendam, quaerendam, assequendam excitat i). Haec ille.
Ex his verbis Sequitur primo, posse hominem sine gratia per verbum externum praeparari ad gratiam, eamque expetere et quaerere. Nam. distinguit Calvinus operationem verbi ab operatione spiritus, et priorem esse vult operationem verbi, qua homo praeparatur ad gratiam, posteriorem operationem spiritus, qui gratiam ipsam adfert. At hic est error Pelagianus, quem Calvinus refellere se velle dicit. Quomodo igitur non pugnat secum, qui illum ipsum errorem docet, quem refutare studet?
Respondet Calvinus lib. 4. adversus Pighium, ministerium verbi vocari ministerium spiritus, quoniam Deus per spiritum suum insculpit in cordibus hominum id, quod praedicator verbi non ante, nec post, sed simul ad aures loquitur; ita simul omnino fieri externam operationem per verbum, et internam per spiritum.
At responsio ista non solvit nodum, sed magis ligat. Nam Deum insculpere in cordibus verbum exhortationis, vel est- persuadere illud efficaciter, et per hoc facere ut homo assentiatur; vel est efficere, ut cogitetur, vel intelligatur, non tamen persua¬
deatur. Si dixerit primum, pugnabit liber iste quartus adversus Pighium cum lib. ir. Institutionis. Nam in lib. ir. Institutionis ut jam citavimus, disertis verbis Calvinus dicit, per verbum hominem praeparari ad illam gratiam spiritus desiderandam et quaerendam, qua fit, ut verbo pareatur, proinde priorem esse operationem verbi praeparantis, quam spiritus intus persuadentis: in lib. autem iv. contra Pighium dicit, utramque esse simul, et sine alia praeparatione verbum extra prolatum intus a spiritu insculpi, id est, efficater persuaderi. Si dixerit secundum, non excludet errorem Pelagianum. Non enim satis est gratia ad cogitandum, et intelligendum secundum fidem Catholicam, sed requiritur gratia ad desiderandum, et quaerendum, et omnino ad praeparandum se ad renovationem. Neque Augustinus a Pelagianismo excusaret eum, qui diceret post verbum exhortationis ante corporis auditum et corde perceptum, posse suis viribus expetendo, et quaerendo gratiam, ad eam se praeparare.
Sequitur secundo, ex illis verbis Calvini, supra citatis, posse ante renovationem hominis, quae fit per spiritum ex ipso homine aliquid boni exprimi, desiderium videlicet ipsius renovationis, et praeparationem ad e -mdem. At hoc aperte repugnat iis, quae idem Calvinus scribit in eodem ii. lib. Institut, cap. 3. § G. ubi dicit, nihil unquam boni ex corde humano exprimi posse, nisi penitus aliud fiat per renovationem, id est, nisi ex lapideo fiat carneum. Neque enim negari potest, quin sit bona praeparatio et cupiditas renovationis, quae fit per verbum in corde nondum renovato.
Sequitur tertio, praeparationem istam esse priorem et posteriorem ipsa renovatione, quae tamen repugnantia sunt. Nam secundum principia Calvini, et omnium hujus temporis haereticorum, renovatio hominis fit per solam fidem. Fides autem secundum scripturas praecedit orationem. « Quomodo enim invocabunt, in quem non crediderunt »? Rom. x. Et praeterea oratio nisi fiat ex fide, nihil valet. Renovatio igitur praecedit orationem, ac per hoc desiderium, ct inquisitionem et praeparationem, et tamen praeparatio desiderium, et inquisitio praecedunt renovationem, quia nemo se praeparat ad id, quod jam habet; neque desiderat, quod jam accepit; neque inquirit, quod jam
invenit. Praeparatio igitur praecedit renovationem, et renovatio praeparationem.
Prima classis Scripturarum pro libero arbitrio in moralibus.
In secundo ordine argumentorum Catholicorum collocantur a Calvino testimonia Scripturarum, qua; ipse revocat ad quinque classes, ut multa argumenta unica responsione confutet.
Prima igitur classis continet ea testimonia* quae praecipiunt aliquid homini faciendum, vel non faciendum, Talia sunt: Non habebis Deos alienos, Non assumes nomen Dei tui in vanum, Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et alia quae numerantur, Exod. xx. Cujus generis testimonia colligit Augustinus usque ad triginta duo in lib. de gratia et libero arbitrio cap. 2. Ex his testimoniis conficitur hoc argumentum. « Praeceptum est regula bene vivendi, frustra autem datur regula ei, qui non potest deficere, aut non potest non deficere, solum liberum arbitrium est, quod in via morum potest deficere, et non deficere; igitur frustra homini praeceptum a Deo datur, si caret libero arbitrio, nihil autem facit Deus frustra, igitur non caret homo libero arbitrio ».
Respondet ad hoc argumentum Calvinus, sed ita respondet, ut multa dicendo nihil dicat. Ait primum, legem non esse frustra, quamvis detur homini carenti libero arbitrio, quoniam non datur solum ut sit norma vivendi, sed propter alias etiam causas, quarum una est, ut per eam cognoscatur peccatum, ut Apostolus scribit ad Rom. m. Ait secundo, in scripturis non tantum inveniri legem praecipientem, sed etiam promissionem gratiae adimplentis, ut hinc intelligamus legis impletioncm non esse ex libero arbitrio, sed ex dono gratiae. Atque hoc fusissime probat ex divinis litteris, et S. Augustini testimoniis. Ad extremum concludit, legem esse impossibilem, et non inde probari libertatem arbitrii, sed gratiae necessitatem.
Sed prior illa responsio satis frigida est. Nam etiamsi lex habeat multos fines, tamen habet etiam istum, ut sit norma vivendi, et ratione hujus finis exigit in homine necessario arbitrii libertatem. Deinde, nonne hoc
ipsum, quod est per legem cognosci peccatum, et legem normam esse vivendi, in idem recidunt? ideo enim datur lex, per quam cognoscatur peccatum, ut cognitum vitetur, et hoc modo sit lucerna pedibus nostris, et regula recte videndi.
At (inquit Calvinus) Apostolus dicit, datam esse legem, ut superabundet peccatum, ad Rom. v. Respondeo, non esse Apostoli mentem, legem datam fuisse a Deo, ut per eam peccatum cresceret; nam si ita esset, lex mala fuisset, et tamen idem Apostolus ad Roman. vii. dicit: Lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. Significat igitur eo loco B. Paulus, legem datam quidem fuisse ad peccatum vitandum, sed non potuisse efficere ut peccatum vitaretur, sed contra potius occasionem fuisse per accidens, ut peccatum superabundaret. Quoniam enim ut ille ait: « Nitimur in vetitum semper, cupimusque negata ». Homines peccato primi hominis depravati occasione accepta, ex prohibitione legis magis ad peccandum exarserunt. Itaque B. Paulus bis repetit in illo cap. 7. occasione accepta per legem peccatum magis invaluisse.
Illud igitur « ut », non significat causam, sed eventum, cum dicitur, lex subintravit, ut abundaret peccatum. Similis locus est in lib. III Regum cap. 17: Quid mihi et tibi vir Dei? intrasti ad me, ut interficeres filium meum. Sciebat illa sine dubio, non ad hoc venisse Heliam, ut inter ficeret filium ejus, sed significare voluit, occasione praesentiae viri tam sancti et justi, non potuisse peccata sua manere diutius impunita, et ideo interfectum a Deo filium suum, quasi ad hoc ipsum propheta venisset. Sic igitur dicit B. Paulus, occasione legis peccata crevisse, quasi ad hoc ipsum data lex fuisset. Et eumdem sensum habent illa omnia: « Lex iram operatur, littera occidit, virtus peccati lex ». Et similia.
Posterior Calvini responsio plane est extra rem. Non enim disputamus hoc loco, possit ne lex solis natura; viribus adimpleri, nec ignoramus, auxilium gratia? esse modis omnibus necessarium, cum lex sola non faciat justos, sed contra potius per gratiam justificati faciant legem. Sed quaestio nostra est, utrum posito auxilio gratia;, homo sit vere liberi arbitrii, ita ut possit legem implere, vel eamdem, si maluerit, praevaricari. Quomodo si quis quaerat, an possit homo pro
arbitrio videre, et non videre; non oportet objicere, quid si lumen absit? intelligitur enim queestio positis omnibus quce necessario requiruntur.
Nos igitur dicimus, posito auxilio necessario, quodcumque illud sit, hominem vere, proprieque liberum esse in moralibus, atque id probamus, quoniam alioqui lex omnis frustra data esset. Ad hoc autem Calvinus nihil omnino respondit, sed aliam quae, stionem, satis callide, pro suo more divertit.
Porro nostrum argumentum efficassimum esse, vel ex eo cognosci potest, quod eo pene solo utitur S. Augustinus in libro de gratia et libero arbitrio, ad illud ipsum probandum adversus imperitos quosdam monachos, quod nos adversus Calvinistas probare contendimus. Sic enim ait cap. 2: « Revelavit nobis Deus per Scripturas sanctas, esse in homine liberum voluntatis arbitrium. Quomodo autem revelaverit, commemoro non humano, sed divino eloqrno. Primum quia ipsa divina praecepta, homini non prodessent nisi haberet liberum voluntatis arbitrium ». Et infra: « Quomodo jubet, si non est liberum arbitrium »? Et infra: « Jam multa mandata quid ostendunt, nisi liberum arbitrium voluntatis humanae »? Et infra: « Nempe ubi dititur, noli hoc et noli illud, et ubi ad aliquid faciendum, vel non faciendum in divinis monitis opus voluntatis exigitur, satis liberum demonstratur arbitrium ». Haec ille.
Secunda classis Scriptui- arum pro libero arbitrio in moralibus.
Altera classis continet ea testimonia Scripturarum, quibus promittitur nobis aliquid a Deo sub conditione, si voluerimus. Isaiaei. Si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis; si nolueritis, gladius devorabit vos. Amos v. Quaerite bonitatem, et non malitiam, et vivetis. Matth. xix. Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Ex his, et aliis similibus locis, quae in Scriptura passim occurrunt, tale conficitur argumentum: u Aut est in potestate nostra praestare conditionem oblatam, aut non est: si detur primum, demonstratur liberum arbitrium; si secundum, illa non est vere sub conditione permissio, sed manifesta irrisio.) Non secus ac si quis bra-
vium proponeret, ac praeconis voce clamari juberet, ut qui voluerint, currant, dandum enim bravium ei, qui caeteros currendo superaverit: deinde paucos quosdam vi traheret ad" bravium, alios vinculis, et catenis constringeret, ne se commovere possent».
Respondet Calvinus, non esse absurdum, ut Deus aliquid sub impossibili conditione polliceatur. Constare enim ipsi rationem suam cur hoc faciat. Nam impiis quidem proponere ejusmodi promissa, \it eis quam sint indigni divina benignitate testetur; sicut etiam pra3ceptis suis eosdem pungit, ne nimis Suaviter in peccatis delicientur. Piis autem easdem promissiones proponere, ut quia praeceptis ignavia nostra non satis acuitur, promissionum dulcedine ad eorum amorem alliciamur.
At non quaerimus nos hoc loco, cur Deus promissiones offerat piis, vel impiis: sed contendimus, non posse recte promitti aliquid sub conditione, nisi ei qui libero utatur voluntatis arbitrio. Et re vera si Deus proponeret impiis impossibilem conditionem, ut eis testaretur, quam sint indigni benignitate divina, illa conditionis oblatio ironice exponi deberet, et esset (ut diximus) non tam conditio, quam irrisio. Neque enim fieri potest, ut aliquis sciens, et prudens proprie loqui intendat, cum aliquid faciendum, vel non faciendum sub impossibili conditione proponit.
At loca illa Scripturae nullus adhuc ironice exposuit, sed omnes proprie. Neque possunt ironice exponi, nisi vis maxima divinis litteris adferatur. Certe enim interrogatus Dominus, qua> esset ad salutem via, nullam causam habuit ironicse responsionis. Proinde Magister bonus vere, proprieque respondit, cum ait: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Et infra: Si vis perfectus esse, vade et vende omnia etc. Deinde, si Deus promissiones sub conditione impassibibili offert impiis, ut eis indignitatem eorum testetur; vel possunt impii ex hoc testimonio divino proficere, cogitando videlicet suam indignitatem, et inde timorem, ac dolorem concipiendo, seque coram Deo humiliandp; vel non possunt, quia videlicet, aut noa intelligunt testimonium divinum, aut contemnunt: si possunt, ergo habent liberum arbitrium; si non possunt, igitur inutile est ejusmodi testimonium, ac frustra adhibetur. Et re vera impii non intelligunt indignitatem suam, nec ullo modo existimant, promissiones divinas ad hoc sibi offerri, ut testimonium habeant indignitatis suae. Quare sine causa Deus hoc testimonium illis daret.
Denique certum est, saltem piis, non offerri promissiones sub conditione ironice et irrisorie, sed vere ac proprie: poterunt igitur pii pro arbitrio conditionem implere, vel etiam non implere. Id enim est proprium verse conditionis, ut dependeat ab arbitrio ejus, cui proponitur. Itaque sicut promissio ad amorem praeceptorum accendit animos piorum, quod nos Calvino minime negamus, ita conditio demonstrat arbitrii libertatem, quod nobis Calvinus vicissim negare non debet, nec potest, si rationem, et naturam verae conditionis intelligat.
Tertia classis Scripturarum pro libero arbitrio in moralibus
Tertia classis testimonia illa complectitur, quse docent per hominem stetisse, quo minus bene ageret, et peccata vitaret. Numer. xiv. Amalec, et Chananseus ante vos sunt, quorum gladio corruetis, eo quod nolueritis acquiescere Domino. Deuter. xxx. Mandatum, quod ego praecipio tibi hodie, non supra te est. Isaise v. Quid potui vineae meae facere, et non feci? Ilieremise vix. Haec gens non audivit vocem Domini Dei sui, nec recepit • disciplinam, ideo projecta est a Domino. Et cap. xxxii. Quia indurastis cor vestrum et noluistis obedire Domino, haec omnia mala evenerunt vobis. Matth xxiii. Quoties volui congregare filios tuos, et noluisti. Act. vn. Incircumcisi cordibus et auribus, vos semper Spiritui sancto resistitis. Ex his locis ducitur hoc argumentum. « Yel potest is qui peccat, non peccare, vel non potest: si potest, habet igitur liberum arbitrium: si non potest, igitur Deus frustra queritur de homine, quasi per illum steterit, quo minus bene ageret, cum ipse aliter facere non potuerit».
Ad hoc argumentum Calvinus respondet, ac primum dicit, Deum non immeiulo de hominibus conqueri, quamvis non possint non male agere, quoniam vitio suo, et hsereditaria malitia infirmi sunt. Secundo addit, peccatores a Deo reprehendi, ut peccatorum ta?dio in viam redeant. Tertio, ad locum allegatum ex cap. xxx. Deuter. quo se magis
urgeri sentiebat, duobus modis respondet, primo, locum illum posse eludi, si quis affirmet, Mosem loqui de facilitate cognitionis, non observationis praeceptorum. Deinde, respondet serio, Mosem eo loco intelligendum esse de promissione Evangelii, non de praeceptis, et lege naturae.
Consideremus nunc quanti ponderis sint istae Calvini responsiones. Prima illa de malitia haereditaria parum eum juvat. Nam malitiam illam, nos poenam docemus esse, non culpam, nisi libera voluntate ei obediamus: Calvinus autem, qui culpam esse contendit, id probare, non assumere debuisset. Itaque sicut homini caeco a nativitate non recte quis vitio verteret, si inter ambulandum impingeret, etiamsi caecitas illa ex peccato originali descendat, et ille vitio suo, id est, vitio, quod in ipso haeret impingat: sic etiam non recte peccatores reprehenderentur, cum praecepta divina transgrediuntur, si absque libera consensione, ex sola naturae corruptione, quae ex peccato primi hominis in nobis haeret, praecepta Domini violarent.
Altera responsio, quam reddit Calvinus, cum dicit, peccatores a Deo reprehendi, ut peccatorum taedio in viam redeant, non solvit ullo modo propositum argumentum. Nam si possunt homines peccatores audita objurgatione, taedio peccatorum affici, et in viam redire, liberum arbitrium se habere demonstrant, si non possunt, quorsum illae divinae querimoniae? quorsum (inquam) ita loquitur Deus, quasi per homines staret, quo minus bene agerent? « Ut nolentes, inquit Calvinus, ac inviti intelligant, necessarium sacrilegium esse, si malorum suorum culpam, quae in ipsis residet, in Deum rescribant ». Et probat ex cap. vii. Hierem. ubi jubet Deus narrari omnia scelera populi, et tamen praedicit eum non auditurum: « Loqueris (inquit) ad eos omnia verba haec, et non audient te.» At probare Calvinus debuisset, veram culpam residere in iis, qui ex necessitate peccant, vel certe eos merito reprehendi, qui non possunt bene agere. Hieremias autem non dicit, non poterunt audire, sed, non audient. Itaque quoniam audire poterant, sed nolebant, ideo jussu Domi- ' ni revocantur illis in memoriam scelera ipsorum, ut excusationem nullam habeant.
Tertia responsio, quae ad locum Deuteronomii proprie pertinet, non est melior eseteris. Quod enim Calvinus dicit, locum illum
J udi posse, explicando illud « non supra te est » de facilitate cognitionis, non observationis, non eget responsione, cum ipse idem in lib. iv. adversus Pighium scribat, eam solutionem esse cavillatoriam. Et merito hoc scribit, quoniam licet Moses loquatur de facilitate cognitionis, ut supra nos ostendimus, tamen ex facilitate cognitionis, colligi vult, in potestate populi fuisse mandata servare, vel non servare. ^Dixerat enim paulo ante: Revertetur Dprhinus, ut gaudeat super te in omnibus bonis, si tamen audieris vocem Domini tui, et custodieris praecepta ejus. Ac ne populus responderet, se non posse implere praecepto aut non scire quid Dominus velit, adjungit Moses: Circumcidet Dominus cor tuum, ut timeas eum etc. Ubi promittitur auxilium gratia) contra excusationem impotentia), et postea addit: « Mandatum hoc non supra te est, neque in ccelo situm, ut possis dicere, quis ascendet in coelum etc. » Ubi tollitur excusatio ignorantia).
Hac igitur solutione omissa, quam (ut diximus) Calvinus etiam cavillatoriam esse confitetur: seria responsio illa est, quod Moses non loquatur de observatione legis, sed de promissione Evangelii. Id quod probat; tum, quia B. Paulus ad Rom. x. totum hunc locum Deuteronomii refert ad Christum; tum etiam, quia Moses si de pra)ceptorum legis observatione locutus fuisset, in manifestum exitium populum pra)cipitasset. Effecisset enim ut existimaret, se legem universam suis solis viribus posse complere.
At haec responsio vim adfert clarissimis verbis divinae Scripturae.. Quomodo enim poterat Moses magis aperte significare, se loqui de lege, et praeceptis servandis, quam illis verbis: Mandatum hoc, quod ego praecipio tibi hodie? Et illis: Si audieris vocem Domini, et custodieris praecepta ejus, et caeremonias, quae in lege hac scripta sunt? Quomodo possunt sine summa impudentia haec negari?
Convictus igitur tam perspicua veritate Calvinus in lib. iv. adversus Pighium, addit, si Moses de praeceptis loquatur, loqui tamen de eis, ut ad Christum manu ducunt, ut pctissima sententia ad Christum pertineat.
Sed hoc non solvit argumentum. Nam sive hic locus ad Christum pertineat in sensu litterali, sive mystico, sive non pertineat ullo modo, non multum laboramus; id n obis es
satis, si concedatur, quod nulla ratione negari potest, loqui Mosem etiam de praeceptis servandis, et docere, esse in potestate hominum illa servare, et non servare, ex quo liberum sine ulla dubitatione demonstratur arbitrium. Neque obstat testimonium Apostoli ad Rom. x. non enim oportet exponere Scripturam claram per obscuram: certum autem est omnium interpretum consensione locum Mosis, multo clariorem esse, quam Pauli.
Deinde (ut nos supra docuimus) Apostolus non explicat verba Mosis, sed ad ea tantum alludit propter similitudinem quamdam legis et fidei. Neque Moses pra)dicando liberum arbitrium pra)cipitat in exitium populum. Non enim dicit, solis viribus liberi arbitrii mandata posse compleri, sed adjungit etiam' gratiam, cum ait: Circumcidet Dominus cor tuum, ut timeas Dominum. Denique docet Moses absolute mandata legis posse compleri, atque id esse in libero voluntatis arbitrio, quoniam qui dedit praeceptum, sine dubio non denegat auxilium.
Quarta classis Scripturarum pro libero arbitrio in moralibus.
Quarta classis continet ea testimonia, quae docent, Deuin quasi recedere et explorare, quid homines faciant, et quorsum studia sua convertat. Deuter. vm. Adduxit te Dominus quadraginta annis per desertum, ut affligeret te, atque tentaret, et nota fierent, quae in animo tuo versabantur, utrum custodires mandata illius, an non. Et cap. xm, Tentat vos Dominus Deus noster, ut videat, si diligatis eum in toto corde. At frustra exploraret Deus, quid homines facere velint, nisi possent rem eamdem facere, et non facere. Nemo enim prudens explorat eventum rei determinatae ad unum. Quis namque exploravit unquam calidus ne sit ignis, an frigidus? appetat canis esuriens panem potius, quam lapidem?
Respondet Calvinus, Deum non sic recedere quasi destituat hominem gratia sua, ut exploret, quid ille suis viribus possit: sed permittere, ut homines affligantur, quasi ip-. se non videret quid mali patiantur sui. Atqqe huc usque satis bene. Sed quorsum Deus af»
fligi sinit suos? « Ut videat, inquit Calvinus, an post longas calamitates capiat eos recordatio Dei, et quaerant faciem Domini sui ».
Hic vero rursus redit argumentum, nam si possunt homines afflicti quaerere Deum, quod ante non faciebant, certe habent liberum voluntatis arbitrium: si non possunt, frustra Deus illos affligi sinit, ut videat, an quaerant faciem Domini sui: quorsum enim explorat, quod scit non posse fieri?
Respondet, non posse afflictos quaerere faciem Domini sine gratia, tamen posse cum auxilio gratiae. At nos id minime negamus; non neget ipse vicissim, posse hominem cum auxilio gratiae pro libero arbitrio voluntatis quaerere, Deum; et non quaerere id est, gratiae cooperari, et non cooperari, et pax erit. Yel si id negare perrexerit, intelligat argumentum non esse solutum; semper enim ea difficultas manet, cur Deus exploret, quid homo facere velit, si non potest homo pro arbitrio velle et non velle, facere et non facere.
Adfert deinde Calvinus alteram responsionem, ac dicit, Deum non destituere hominem, ut videat quid ille possit, sed ut eum adigat ad recognoscendam propriam ouoevekxv id est, suum nihil. At neque nos ignoramus, Deum, qui omnia novit, non explorare, ut ipse aliquid novi cognoscat, sed ut faciat nos cognoscere quales simus; et ut alii quoque, qui corda nostra non vident, intelligant ex operibus externis, quales intus simus.
Itaque Deum tentare aliquem, nihil est aliud, quam occasionem illi praebere aliquid patiendi, vel agendi ex quo intelligatur ejus charitas et patientia. Yel contra proprius amor et impatientia. Sic Deus tentavit Abrahamum, Tobiam, Job, ut appareret eorum insignis virtus; et contra sic tentavit filios Israel in deserto, ut appareret, quam parum solida; virtutis in illis esset, etiamsi dixissent: Quicquid nobis praecepit Dominus, faciemus, nec ambulabimus altera via '.
Caeterum ex hac tentatione, qua Deus facit nos explorare et cognoscere, quid simus, non minus libertas arbitrii comprobatur, quam si Deus tentaret, ut ipse hoc idem exploraret, atque cognosceret. Nam neque nobis explorandum esset quid simus, si ex necessitate operaremur, et occasione oblata, non possemus nisi in alteram partem inclinare.
Praeterea tcntat Deus, ut appareat virtus, aut vitium, et merito laudari, aut vituperari aliquis possit, At non est opus virtutis, vel
vitii, nec dignum laude, aut vituperatione, quod necessario fit, nec potest aliter fieri. Propterea siquidem virtus et vitium, laus ac vituperatio locum in bestiis nullum habent, quod illa libertate arbitrii carent, nec possunt aliud agere, nisi quod agunt.
Quinta classis Scripturarum pro libero arbitrio in moralibus.
Quinta classis habet duo testimonia divinae Scripturae, quae magno quodam fastidio, et quasi per contemptum Calvinus proposuit, praemisso hoc prooemio: « Quae, inquit, praeterea hinc inde testimonia corradunt, mediocribus etiam ingeniis non multum facessent negotii, quae superiores modo solutiones probe imbiberint ». Ista videlicet est serpentis astutia. Nam quia duo ista loca sunt omnium gravissima, neque sperabat Calvinus posse lectoribus satisfacere responsiones suas, ostentare voluit contemptum, ut putaretur magis non voluisse, quam non valuisse propositos nodos accurate solvere.
Prior igitur locus est in cap. iv. Genes, ubi sic legimus: « Quare iratus es, et quare concidit vultus tuus? Nonne si bene egeris, recipies; sin autem male; statim in foribus peccatum aderit? sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius ».
Posterior locus est in cap. xv. Eccles. ubi haec habentur: « Deus ab initio constituit hominem, et reliquit illum in manu consilii sui. Adjecit mandata, et praecepta sua. Si volueris mandata servare, conservabunt te. Apposuit tibi ignem et aquam, ad quod volueris porrige manum tuam. Ante hominem vita et mors, bonum et malum, quod placuerit ei, dabitur illi ».
Consideremus priorem locum, in quo tot pene sunt argumenta, quot verba: Quare inquit Deus ad Cain, iratus es? et cur concidit vultus tuus? Haec interrogatio indicat, potuisse Gainum, si voluisset, non irasci, et non tristari. Cur enim non dicimus cani, quare latras? et leoni, quare rugis? nisi quia scimus, non posse bestias illas pro arbitrio latrare et non latrare, rugire et non rugire?
Nonne si bene egeris, recipies; sin autem male, statim in foribus peccatum aderit? Illa conditio (si bene ) et illa (si male) nonne etiam
liberum ostendunt voluntatis arbitrium? cur enim non dicimus homini, si solem stare fecei'is, sicut dicimus, si bene egeris, habebis hoc, aut illud? nisi quia non ignoramus, non esse in potestate hominis, ut solem stare faciat, esse autem ut bene agat, si velit, vel male, si nolit?
Sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius. Hic vero apertissime in statu naturse corruptse liberum praedicatur arbitrium. Quid enim est, sub te erit appetitus ejus, nisi, in potestate tua erit peccati cupiditas? et quid significat, tu dominaberis illius, nisi, poteris, si volueris, cupiditati resistere, et ita efficere, ut non regnet peccatum in tuo mortali corpore?
Videamus nunc, quam hic se torqueat, sudetque Calvinus, qui paulo ante jactavit hunc, et similes locos ne mediocribus quidem ingeniis negotium facessere posse. Primum ait, non debere intelligi illa verba (sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius) de peccato, sed de Abel, ut sensus sit, quamvis peccaveris, tamen primatum inter fratres obtinebis, et dominaberis fratri tuo juniori. Deinde admittit hunc locum, posse exponi de peccato: « Ne videamur, inquit, hanc interpretationem complecti, quod altera nobis contraria sit, demus sane de peccato locutum fuisse Deum ». Sed quaerit, an Deus promittendo, an potius jubendo dixerit « tu dominaberis illius »: et si quidem jubendo, non inde probari liberum arbitrium dicit, quia Deus etiam impossibilia quandoque jubet; si promittendo, quaerit, cur non sit factum quod Deus promisit. Non enim a Caino peccatum, sed a peccato Cainum devictum fuisse, parricidium illius clamat.
Objicit postea sibi, conditionem intelligenduamessein ea promissione, quasi dictum sit: « Victoriam de peccato referes, si tamen certaveris ». Respondet: « Sed quis recipiat istas ambages? Ad extremum, cum ei displiceret, quod tam facile concessisset, hoc loco de peccati victoria, et dominatu agi, mox subjungit: « Quamquam et res ipsa, et ratio Grammaticae postulant, comparationem fieri Cain et Abelis, quia primogenitus frater minori posthabitus non fuisset, nisi proprio scelere deterior ». Atque haic est tota Calvini defensio.
Nos vero constanter asseiamus, hoc loco non de Abele, sed de peccato Deum esse locutum. Idque probamus primum ex ratione
Grammaticae, quam nobis Calvinus objecit. Illud enim pronomen ejus, cum dicitur, sub te erit appetitus ejus, et illud pronomen illius, cum dicitur, et tu dominaberis illius; referunt id, quod paulo ante nominatum est. Paulo vero ante, peccati, non Abelis, mentio facta est, sic enim legimus: Si bene egeris, recipies; sin autem male, statim in foribus peccatum aderit. Sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius. Ratio igitur Grammaticae postulat, ut illa pronomina (ejus) et (illius) ad peccatum, non ad Abelem referantur. Quid quod in tota hac divina sententia numquam nominatur Abel? unde igitur venit Calvino in mentem, ut de Abele, non de peccato sermonem hoc loco haberi existimaverit?
Deinde probamus, ex communi consensu interpretum. S. Ambrosius lib. ii. de Cain cap. 7. a Non frater, inquit, ei addicitur, sed error adseribitur, cujus ipse sibi auctor est. In te, inquit, revertetur crimen, quod a te coepit. Noniiabes in quo necessitatem magis, quam mentem tuam arguas ». Vides, quomodo S. Ambrosius et Calvini expositionem rejiciat, et liberum arbitrium a necessitate perspicue doceat?
S. Hieronymus in quaestionibus Hebraicis idem docet, et quidem his verbis: «Quia, inquit, liberi arbitrii es, moneo ut non tibi peccatum, sed tu peccato domineris ».
S. Augqstinus lib. xv. de Civit. Dei cap. 7. « Quiesce, inquit, ad te enim conversio ejus, et tu dominaberis illius. Numquid fratris? absit; cujus igitur, nisi peccati? » En quam aperte S. Augustinus absurdum esse pronunciat eam sententiam, quam Calvinus maxime probavit.
S. Prosper in n. lib. de Vocatione gentium cap. 13. enarrans illud: « Ad te erit conversio ejus, et tu dominaberis illius », « Ad te, inquit, tua culpa revocetur, noli peccato regnum in te dare, sed tu potius in ipsum sume dominatum ».
S. Gregorius lib. iv. Moral. cap. 22: «Tunc, inquit, peccatum cordis sub juris nostri possessionem reducitur, si cum incipit reprimatur. Unde et divina voce Cain prava cogitanti dicitur, in foribus peccatum tuum aderit, sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius ete ».
Eodem modo exponunt Eucherius, Beda, Rupertus, Ambulensis, Lyranus, Cajetanus, et glossse, ordinaria et interlinealis. Neque suspicari debemus, nullum horum Doctorum tenuisse rationem Grammaticae, aut omnes graviter esse hallucinatos.
At objicit Calvinus: « Si de peccato agitur, cum dicitur, tu dominaberis illius, vel jubet Deus, vel promittit; si jubet non colligitur hinc liberum arbitrium, quia praeceptum est impossibile, si promittit, cur non est factum quod Deus promisit? »
Respondeo, Deum nec promittere, nec jubere, sed significare, peccatum esse in potestate peccantis, et proinde monere Cainum, ut cogitet, in suo arbitrio esse cupiditati perversae assentiri, vel non assentiri, et ideo det operam, ut non vincatur, sed vincat, nisi graviter puniri velit.
Sed etiamsi Deus juberet, nihil lucraretur inde Calvinus; nemo enim jubet impossibilia, nisi qui non vult fieri quod jubet, id est, insanus aliquis, aut furiosus. Et si Deus non juberet, sed promitteret victoriam, sub conditione, si fortiter pugnare vellet, nullae essent hic ambages. Quid enim clarius quam, vinces si certayeris? an non etiam Apostolus sine ullis ambagibus dixit: Non coronabitur, nisi qui legitime certaverit?
Adde, adextremum, probari ex hoc loco liberum arbitrium, etiamsi daremus, locutum hic esse Deum non de peccato, seddeAbele. Nequeenim Deusmitigare conaretur animum Carni, promittendo permansurum illi jusprimogeniturae, et dominaturum illum fratribus suis, nisi sciret, potuisse eum revocari a concepto scelere, et in arbitrio ejus esse cupiditati jam exortae resistere, vel consentire.
Posterior locus, excap. ISEcclesiast. invictissimus est, et tam perspicuus, ut nulla declaratione indigeat. Respondet autem Clavinus primo, librum Ecclesiastici esse dubiae fidei secundo, Ecclesiasticum, de libero arbitrio primi hominis, quale fuit ante peccatum, non de 60, quale nunc est, esse locutum; tertio, si velit ille auctor, suis illis verbis non astruere liberum arbitrium, sed solum coercere carnis malignitatem, quae sua mala in Deum transferendo vanam defensionem captare solet, ei se quoque libenter assensurum, alioqui ejus auctoritatem non magni pendere.
Ad primum rsspondeo, non posse a Calvino Ecclesiasti eum repudiari, si sibi ipse constare velit, propter, duas causas. Primo, quoniam recipit Calvinus epistolam Jacobi et Judae, quae non minus dubiae fidei olim fuerunt, quam Ecclesiasticus, deberet enim vel cum Lutheranis repudiare omnes libros, qui aliquando dubii fuerunt, vel cum Ecclesia re¬
cipere eos omnes, quorum auctoritas in sacris Conciliis declarata est. Constat autem in Concilio Carthaginiensi III. can. 47. inter libros canonicos, et divinos librum Ecclesiastici numeratum. Secundo, quia profitetur Calvinus se discipulum ac sectatorem esse Augustini. Augustinus autem non solum hunc librum inter canonicos ponit, inlib. ii de doctr. Christiana cap. 8. sed etiam adducit in lib. de Gratia et libero arbitrio cap. 2. ad ipsum liberum arbitrium comprobandum.
Ad alteram Calvini solutionem respondeo, ex Ecclesiastico non solum colligi primum hominem, cum libero arbitrio conditum fuisse, sed etiam idem liberum arbitrium in ejus posteris remansisse. Nam paulo ante dixerat: « Ne dicas, per Deum abest; non dicas ille me implanavit », id est, non referas in Deum causam sceleris tui. Et continuo rationem adjungit: «Quoniam Deus hominem constituit, et reliquit in manu consilii sui etc.;> Quae ratio nihil efficeret, nisi significare vellet Ecclesiasticus, liberum arbitrium initio datum primo homini, nunc etiam in ejus posteris permanere.
Praeterea verba illa: Si volueris mandata servare, conservabunt te. Et illa: Ante hominem vita et mors, quod voluerit, dabitur ei. Et illa: Apposuit tibi igem, et aquam, ad quod volueris, porriges manum tuam; non apertissime testantur Ecclesiasticum alioqui homines, qui nunc sunt, et illis concionari, qui possunt ex ejus cohortatione proficere?
Ad tertiam solutionem breviter dico, ineptam esse conditionem, quam Ecclesiastico Calvinus proponit. Nomenim coerceri potest carnis malignitas, ne culpas suas transferat in Deum, seque a peccato immunem esse jactet, nisi concedatur homini liberum voluntatis arbitrium. Sed de hac re saepe dictum est, nec sunt ubique omnia repetenda.
Sexta classis Scripturarum, pro libero arbitrio in moralibus.
Preetereaealoca, qua} Calvinus notavit, sunt alia quaedam, quae ab illo praetermissa nos in sextam classem, quae locorum derelictorum dici poterit, breviter conferemus.
Primus igitur locus sit ex. cap. xxx. Deuteron. ubi sic loquitur Moses: Considera, inquit, quod hodie proposuerim in. conspectu tuo vitam et bonum, et e contrario mortem et malum. Et infra: Testes invoco coelum et terram, quod proposuerim vobis vitam et mortem, benedictionem et maledictionem. Elige ergo vitam, ut et tu vivas, et semen tuum. Non video quid ad hunc locum responderi possit. Liber hic in primis non est dubia fidei, et a Calvinistis pro canonico, ac divino recipitur.
Deinde, non loquitur Moses ad homines- in statu innocentia, sed ad Hcbraos, qui tunc erant cum ipso. Denique, nullae hic sunt ambages, nam Moses jurat per coelum et terram, se dedisse populo optionem, ut facerent quod vellent, in re maxime morali, id est, in praeceptis servandis, aut violandis, et cohortatum fuisse eumdem populum ad electionem obedientiae, quae vitam adfert, et dehortatum abelectione contumaciae, quae mortem adfert. Nihil autem magis proprium est liberi arbitrii, quam electio, ut in tertio libro demonstravimus.
Secundus locus est, inlib. Josuaocap. xxiv Optio, inquit, vobis datur, cui servire potissimum debeatis, etc.. Hicadetiamlocusliberum arbitrium in moralibus pertinet, quoniam Josue significat populum eligere potuisse, vellet ne Deo vero cultum adhibere, vel idolis, id est, an vellet bene agere, an peccare.
Tertius locus est in cap xxxi. Ecclesiast. Qui potuit transgredi, et non est transgressus facere mala et non fecit, ideo stabilita sunt bona illius. Non miror haec loca prudenter a Calvino dissimulata, cum non solum, non, vera, sed ne verisimilis quidem aliqua responsio hic locum habere posse videatur. Non enim hoc testimonium trahi potest ad statum innocentiae, neque ullae sunt in eo ambages, sedliberum arbitrium asseritur ita vere, proprieque liberum in moralibus, ut dicatur vir bonus, ideo dignus laude et praemio, quod potuerit transgredi, et non sit transgressus, facere malum, et non fecerit.
Quartus locus est in priore epist. ad Corinthios cap. vii. Qui statuit in corde suo fu'mus, non habens necessitatem, sed potestatem habens sux voluntatis, et hoc judicavit in corde suo, servare virginem suam, bene facit: Et infra: Quod vult faciat, non peccat, sinubat. Hoc loco agitur de bono morali, ut patet ex illis verbis, bene facit. Et infra: Melius facit. Et: Non peccat etc. De hoc autem bono morali faciendo, vol non faciendo, dicit Apostolus,
habere hominem liberam electionem, modo non sit impeditus extrinseca aliqua necessitate voti, juramenti, aut praecepti. Huc enim pertinet illud: Non habens necessitatem. Excludit autem cxtrinsccam, non quod illa tollat liberum arbitrium, sed ut ostendat, eum qui non ligatur necessitate extrinseca simpliciter et absolute liberum esse, ut possit non solum facere, et non facere, sed etiam non peccet, sive faciat, sive non faciat. Nam ut diximus in 4. lib. libertas ab extrinseca necessitate prserequiritlibertatem ab intrinseca, et ideo qui liber esse dicitur ab extrinseca, consequenter asseritur liber ab intrinseca.
Quintus locus est in posteriore epist. ad Corinth. cap. ix. Unusquisque prout destinavit in corde suo, non ex tristitia, aut ex necessitate, hilarem enim datorem diligit Deus. Loquitur Apostolus de facienda eleemosyna, quod est opus morale; et monet, ut unusquisque libenter tribuat id, quod destinavit in corde suo, idest, quod libera voluntate praelegit, cum in potestate haberet, parum, aut multum velle dare, aut etiam omnino nihil velle dare. Nam illud verbum upoaipslvat, quo ipse utitur, proprie, ad liberum arbitrium pertinet. Distinguitur enim voluntarium in genere, sive spontaneum, quod etiam bestiis convenit a voluntario libero, quod est projirium rationalis, sive intelligentis natura, quod illud dicitur exoiiono *. Hoc autem upoaipe- ■nxov, ut peripicuumest, ex Aristotele lib. m. de morib. cap. 1. et 2. Atque ex Scripturis quidem hac argumenta sufficiant.
Prxfatio ad testimonia Patrum pro libero arbitrio in moralibus.
Testimonia veterum Patrum Calvinus non fuit ausus contra se objicere: tamen coactus a Pighio ad pauca quadam loca respondit. Produxit Albertus Pighius, in secundo libro de libero arbitrio, testimonia decem Patrum, S. Petri Apostoli, S. Clementis Romani, S. Irenai, Tertulliani, Origenis, S. Ililarii, S. Ambrosii, S. Hieronymi, S. Basilii, S. Chrysostomi.
Ad qua testimonia Calvinus ita respondit, ut Petrum ct Clementem, - de numero te.
suum auferri juberet, quod eorum verba ex libris recognitionum apocryphis deprompta fuissent. Origenem et Tertullianum, ut heereticos et qui multis in rebus lapsi essent, omnino contemneret: eosdem item,etlrena)um exponi posse diceret de libero arbitrio, quale fuit in statu innocentise, non quale nunc est in statu natura) corruptae; Ambrosium et Basilium, de libertate a coactione, non a necessitate disseruisse contenderet: solos esse affirmaret Hilarium, Hieronymum et Chrysostomum, qui proprie liberi arbitrii patrocinium suscepissent, sed trium hominum testimonia non esse consensum Ecclesiae universae, ut Pighius frustra jactaverat: praesertim cum contrariae sententiae inveniantur in Augustino, et Synodo Ar^iusicana.
Illud autem bene habet, et nobis mirifice placet, quod in secundo libro adversus Pighium, Calvinus admittit veteres Patres, ut de controversia nostra judices sedeant. «Lectores, inquit, monitos velim, non difficulter posse inter me, et Pighiuni hoc loco convenire, si modo Ecclesiae traditionem ex certo, etperpctuo Sanctorum et Orthodoxorum consensu, non ex testimoniis hinc' inde male excerptis demonstraret. Deinde si iis simpliciter, et candide uteretur ad veram, et germanam Ecclesiae doctrinam comprobandam, non ad pingendas horum temporum impias doctrinas abuteretur».
Nos igitur producemus testimonia omnium Patrum Graecorum et Latinorum, nec ullum praetermittemus auctorem alicujus nominis, et simul diligenter expendemus in singulis, possint necne illis Calvini responsiones ulla exparte convenire. Utrum autem simpliciter, et candide illis utamur ad veram et germanam Ecclesiae doctrinam comprobandam, an ea detorqueamus ad pingendos errores, impiasque doctrinas, lectoris erit judicium. Quamvis si proprie loqui velimus ex testimoniis Patrum, illud investigare debeamus, quae fuerit Ecclesiae veteris doctrina, ut quoniam inter nos convenit, in Ecclesia, qua) ante mille annos floruit, veram et germanam fuisse doctrinam, ex comparatione illius infelligatur, utrum nos germanam doctrinam teneamus, qui liberum arbitrium in aictionibus moralibus esse defendimus, an adversarii, qui liberum arbitrium, in servum arbitrium commutantes, hominem post lapsum Adami, ex necessitate peccare contendunt.
Testimonia Grxcorum Patrum ad feruntur pro libero arbitrio in moralibus.
Primus ex Gra)cis Patribus occurrit S. Ignatius. Is in epist. ad Magnesianos ita loquitur: « Quandoquidem, inquit, actiones ipsa) sua habent praemia, et obedientiae proponitur vita, mors autem inobedientiae, et singuli, qui aut hoc, aut illud elegerunt, in ejus quod elegerunt, locum abituri sunt, fugiamus mortem, et eligamus vitam ». Et infra: « Si quis pietati studet, Dei homo est, si impie agit, diaboli est, non id factus per naturam, sed per animi arbitrium ». Nihil hic responderi potest. Nam et loquitur S. Ignatius de bono et malo morali, et affirmat, homines eligere id, quod volunt, qui est proprius actus liberi arbitrii; et eum. qui impie agit, per animi arbitrium fieri malum, docet.
At fortasse non sunt Ignatii epistola), qua) sub illius nomine circumferuntur, id enim Lutherani objicere solent: Sed recipit easEusebius lib. ni. Historia) Ecclesiast. cap 36. Sanctus etiam H ieronymus multas enumerat} et inter ca)teras, istam ad Magnesianos, et Ignatio tribuit in libro de scriptoribus Ecclesiastici. Denique passim citantur epistolae ista) nomine S. Ignatii ab Athanasio, Theodoreto, aliisque Patribus, neque ulla occurrit solida ratio, cur rejicienda) videantur.
Secundus sit S. Dionysius Areopagita. Is ih libro de divinis nominibus, cap. 4. pars. 4. prope finem, posteaquam docuerat, malum non esse substantiam, sed defectum quemdam, ita subjungit: « Dixerit vero quispiam infirmitatem supplicium non mereri, sed veniam. Si igitur non licuisset obsistere, recte forsan esset objectum. Sin autem ex ipso bcno vires suppeditantur, quod, ut sacra eloquia docent, omnibus simpliciter convenientia tribuit, non est ignoscendum, si quis per ignaviam ab ipso bonorum propriorum habitu divinitus procedente aberraverit ». Idem lib. de Ecclesiastica hierarchia cap. 2, part. 3, tribuit homini nomen illud auT£?ov(nov, quod fatetur Calvinus proprium esse liberi arbitrii.
Neque ad hunc locum responderi potest, nisi forte libros istos, non esse Dionysii Areopagita). Sed certe negari non potest, auctorem hujus libri fuisse virum magnum, et ante mille annos floruisse, cum citetur a S. Gregorio homil. 34. in Evangelia, nomine antiqui, et venerandi Patris. Nane si Gregorio antiquus tuit, cum ipse Gregorius ante annos circiter mille floruerit, nobis profecto antiquissimus esse debebit. Sed de hoc auctore alias disseruimus.
Tertius sit B. Clemens Romanus, 'quem inter Graecos numeramus, quod Graece scriptus sit liber, qui nomini ejus adseribitur. Is igitur in lib. m. Recognition. inducit Apostolum Petrum cum Simone Mago, pro libero arbitrio, sic disserentem: « Dic quomodo Deus judicat secundum veritatem unumquemque pro actibus suis, si agere aliquid in potestate non habuit? Hoc si teneatur, convulsa sunt omnia. Frustra erit studium sectandi meliora. Sed et judices frustra legibus praesunt et puniunt eos, qui male agunt. Non enim in sua potestate habuerunt, ut non peccarent ».
Ad hunc locum prompta responsio est, librum esse supposititium. Nam alioqui liberi arbitrii tam est aperta confessio, ut nihil contra fingi possit. At nos fatemur, librum esse corruptum, ac depravatum ab haereticis, sed tamen vel esse Clementis Romani, vel alterius aeque docti, atque antiqui. Siquidem Eusebius lib. m. Histor. Ecclesiast. cap. 38. scribit, bos libros et esse Clementis, et ab haereticis depravatos. Idem scribunt Epiphanius haeres. 30. Et Ruffinus in Apologia pro Origene. Meminit etiam horum librorum S. Hieronymus, in lib. ii. adversus Ruffinum.
At si corrupti sunt hi libri, ac propterea inter apocryphos recensentur, quorsum citantur a nobis? quoniam manifeste constat, non esse corruptos iis in locis, ubi defenditur libertas arbitrii. Nam ante Rufflni aetatem, qui hos libros latinos fecit, nulli fuerunt haeretici, qui libero arbitrio nimis multum tribuerent, quod postea fecerunt, Pelagiani; multi autem haeretici fuerant qui negaverant liberum arbitrium, ut Simon Magus, Manichaeus et alii. Itaque si in his libris negaretur liberum arbitrium, suspicari possemus, insertam fuisse eam doctrinam a Manichaeis, vel aliis ejusmodi haereticis; at liberi arbitrii confessionem non possumus ulli haeretico illius temporis adseribere.
Deinde, veteres Patres, qui dicunt, hos libros corruptos esse ab haereticis, non tacent in quibus articulis corrupti sint. Scribunt enim in articulis de divinitate filii, aliisque similibus esse corruptos. Corruptelam autem
in articulo de libertate arbitrii, nullus veterum unquam notavit.
Adde postremo, quod quae dicuntur in his libris de libero arbitrio, eadem repetuntur passim ab tiliis Patribus, ut necesse sit, omnes omnium Patrum libros esse depravatos, si libri isti recognitionum in hoc articulo depravati censendi sunt.
Quartus sit S. Justinus Martyr. Is ita loquitur in Apologia ad Imperatorem Antoninum pag. 31. in meo codice: « Nisi libero arbitrio genus humanum, et res turpes fugere potest, et pulchras, ac bonas sequi, extra causam, culpamque est eorum, qua; quoquo modo aguntur. Sed ipsum libero arbitrio liberaque voluntate et recte facere, et peccare docemus ». Et infra: « Neque ille renumeratione, aut laude dignus esset, si per se ipsum bonum non eligeret». Et in Apologia ad Senatum: « Nihil, inquit, esset in illis laude dignum, nisi facultatem haberent, qua se in utramque partem converterent ». Hic vero Calvinus neque fingit, neque fingere potest aliquid, quod speciem habeat responsionis. Auctor enim certus est, et verba clarissima. Sola pertinacia his, atque similibus resistit.
Quintus sit Athenagoras Justini aequalis. Is in Apologia ad eumdem Imperatorem Antoninum: « Liberi arbitrii, inquit, in ipsis quoque (Angelis videlicet) in utramque partem, voluntatem constituerat Deus, sicut et in hominibus liberam et pravitatis, et virtutis deligendae potestatem habentibus cernere est ». Quid clarius? quid verius?
Sextus sit B. Martyr Irenaeus. Is in lib. iv. cap. 71. ita loquitur: « Illud quod ait, Quoties volui congregare filios tuos, et noluisti, veterem legem libertatis hominis manifestavit, quia liberum eum fecit Deus ab initio ». Ac ut intelligat Calvinus, Irenseum non solum significare voluisse, creatum hominem liberum, sed etiam nunc esse liberum, legatur titulus hujus capitis, quem ipse idem Irenaeus praefixit. Sic enim habet: « Ostensio, quod homo liber sit, et suae potestatis, ad hoc ut possit eligere bona, vel contraria ». Legatur deinde finis ejusdem capitis, ubi haec habentur: « Qui operantur bonum, gloriam et honorem percipient, quoniam operari sunt bonum, cum possent non operari illud. Hi autem qui illud non operantur, judicium justum recipient Dei, quoniam non sunt operari bonum cum possent operari illud ». Et cap. 72: « Si igitur, inquit, non in nobis esset facere haec, aut non facere, quam causam habebat Apostolus, et multo prius ipse Dominus consilium dare, quae quidem facere, a quibus vero abstinere?»
Et adhuc resistit Calvinus, ac probare nititur, Irenseum non dicere id, quod dicit, quoniam in eodem libro scripsit, liberum arbitrium ad imaginem Dei pertinere: imaginem autem fuisse in primo homine, sed per peccatum extinctam, colligi ex Apostolo, qui reformari dicit in nobis imaginem Dei. At nimis fridigum est argumentum contra manifestissimam veritatem.
Nam imaginem Dei extinctam esse post peccatum, neque Irenaeus, neque Paulus unquam scripsit. Reformatur vero in nobis imago, quoniam obscurata fuerat, licet (ut diximus) non extincta. Sed de hac re alibi multa diximus.
Septimus sit Clemens Alexandrinus. Is in i.,lib. Stromat. pag. 65. sic ait: « Quoniam libera electio et appetitio, peccata primum inchoat, jure infliguntnr supplicia ». Et infra: « Quae cum ita sint, et liberari ab ignoratione, et a mala, et delectabili electione, et ante omnia non assentiri fallacibus illis phantasiis et visis, situm est in nostra potestate ». Vide alium locum, in 4. lib. de Gratia et libero arbitrio cap. 9.
Octavus sit Origenes. Is in comment. ad cap. 13. Matth. exponens parabolam sagenae piscium, posteaquam dixerat, ab haereticis accipi per bonos et malos pisces, duas naturas, alteram bonam, alteram malam, ita subjungit: « Huic intellectui repugnant omnes Scripturae, declarantes esse liberum arbitrium, dum et accusant eos, qui delinquunt et probant cos, qui recte faciunt ». Idem Origenes similia docet, lib 3. de principiis cap. I. praefat. in epist. ad Roman. hom. 12. in librum Numeri, et alibi.
Sed Calvinus Origenis testimonium non recipit, quod dicat eum in multis lapsum esse. At nos eum in hac re non erravisse, facillime demonstramus. Nam Origenes errores diligentissime notaverunt Epiphanius, Theophilus, Hieronymus, Augustinus, Theodoretus, Nicephorus et alii, neque ullus eorum inter errores Origenis posuit, hominem praeditum esse libero arbitrio.
Rursus Calvinus Origenis testimonia causae suae nihil nocere contendit, quod Origenes disputet adversus Marcionem, qui liberum arbitrium ita tollebat, ut naturam humanam ab ipsa creatione malam esse diceret. At pa¬
ram interest, contra quos Origenes disserat, modo liberum arbitrium in praeceptis morum servandis praedicet.
Deinde Origenes, ut ostendat, naturam non esse malam a creatione, probat, hominem esse liberi arbitrii, et mutari per se de bono in malum, quod fieri non posset, si esset naturaliter malus. Itaque duo probat Origenes. Primo, hominem esse liberum. Secundo, non esse natura malum, ex quibus duobus unum deducit ab altero. Marcion negabat utrumque, Calvinus alterum tantum; proinde damus Calvino, ut non sit Marcionista, sed Semimarcionista, et Origenes Calvinum non ex' toto, sed ex parte confutet. Neque dicere poterit Calvinus, Origenem loqui de libertate a coactione, non a necessitate, nam libertatem a sola coactione Marcionistae minime denegabant.
Nonus sit Eusebius Caesariensis. Is in lib. vi. de praeparat. Evangel. cap. 5. ita loquitur. « Sic per legem rectam viam ostendit, per liberam vero potestatem effecit, ut in ipsa essent virtutis praemia, sine vi aliqua agere, cum possit etiam contraria mala. Ita si proprio motu naturalem despexeritlegem, fons vitiorum sponte, non aliunde, neque ulla necessitate, sed libera voluntate, atque judicio facta est ». Et in extremo capite;
« Caecus profecto de his recte judicaret, non necessitate, sed libero haec fieri arbitrio ». Itaque testimonio Eusebii caeci sunt Calvinistae, vel potius caecis deteriores. Cum id non videant, quod caeci videre possent.
Sed forsan objiciat aliquis, Eusebium contra eos disserere, qui ponebant fatalem necessitatem, qualem Calvinistae non ponunt. At Calvinistae in primis ponunt, etiam necessitatem similem fatali; deinde, parum refert quid moverit Eusebium, ut liberum arbitrium defenderet, modo illud vere docteque defenderit. Denique, nonne Eusebius omnem prorsus necessitatem exclusit, cum ait: a Neque ulla necessitate, sed libera voluntate atque judicio facta est »?
Decimus sit Magnus Athanasius. Is in oratione contra Idola, non procul ab initio, sic ait: << Anima libera est, et sui arbitrii. Potest enim ut ad bona se inclinare, ita bona quoque aversari ». Et infra: « Quae cum liberum sui jus, arbitriumque intuetur, sentit se in utramque partem corporeis membris uti posse, tum ad ea quae sunt, tum ad ea quae non sunt. Ea vero quae sunt, bona appello, ea quae non sunt, mala ». Ad hoc testimonium nihil omnino responderi potest. Auctor enim est certus, gravis, doctus, antiquus, sanctus, et sine ullis ambagibus liberum arbitrium docet.
Undecimus sit Magnus Basilius, qui in explicat. Psal. lxi. tractans illud: « Mendaces filii hominum in stateris », « Non licebit (inquit) tibi dicere in die judicii, non noveram bonum. Proferentur tibi propriae tuse statera, sufficientem boni et mali discretionem habentes. Nam corporis pondera librae momentis examinamus, quae vero in vita eligenda sunt, libero animae judicio discernimus. Quod etiam stateram nominavit, propterea quod aequale momentum ad utramque partem capere potest». Idem in oratione de libero arbitrio: « Nam, inquit, quod in homine situm est liberum arbitrium, in eligendo et non eligendo situm est ete ». Item, in oratione de causa mali. « Cur, inquit, in structura non habemus, ut neque volentibus nobis peccare detur? quia etiam tu famulos, non cum vinctos habes, benevolos putas, sed cum voluntarie ea, quae officii ipsorum sunt, explere videris. Itaque etiam Deo non gratum est, quod coactum est, sed quod ex virtute recte geritur. Virtus autem ex voluntate, non ex necessitate fit. Voluntas vero ex his, quae in nobis sunt, dependet. In nobis autem est liberum arbitrium.;>
Arripuit Calvinus voculam illam « coactionem » et inde colligit, non loqui S. Basilium de libertate a necessitate, sed a sola coactione. At sine dubio non recte collegit. Nam explicavit in eodem loco sanctus Basilius, quid per coactionem intellexerit, cum illi per adversativam particulam opposuerit id, quod geritur ex virtute. Et quod geritur ex virtute, esse dixerit id, quod ex voluntate, non ex necessitate fit. Et quod fit ex voluntate, declaraverit esse id, quod in nobis est, quodque ex arbitrii nostri libertate dependet.
Itaque per coactionem, necessitatem intellexit determinantem ad unum. Quod etiam clarius manifestat in eadem oratione, cum dicit: « Soluta enim ab omni necessitate, et voluntariam, ac in sua potestate sitam vitam a conditore adepta, per hoc ad imaginem Dei creata est ». Adde etiam, quod in duobus prioribus locis a nobis citatis, nulla fit coactionis mentio, sed solius necessitatis, et disertis verbis asseritur libertas in electione boni et mali, par momentum habens in utramque partem.
Duodecimus sit S. Orcgorius Nyssenus, Magni Basilii frater. Is in lib. vn. de Philosophia, cap. 2. « Concupiscere (inquit) et non concupiscere, mentiri, et non mentiri, et queeeumque talia, in quibus consistunt virtutis, et vitii opera, hsec sunt in nostro libero arbitrio ». Nescio quid hic Calvinus comminisci possit. Nullum enim cavillis locum Gregorius reliquit. Vide etiam qua; citavimus libro superiore.
Tertius decimus sit sanctus Gregorius Nazianzenus, qui in carminibus de Christo patiente: « Neque enim (inquit) Deus necessitatem adducet, ut sis bonus, sed in electione, et sententia tua id situm est ». Vide alium locum a nobis citatum libro superiore, ex Apologetico.
Quartusdecimus sit Cyrillus Hierosolymitanus, qui Catechesi 4. e Cognosce (inquit) animam esse sui juris, seu voluntatis libera ». Item infra: « Liberum arbitrium habet anima, etpotest quidem Diabolus incitare, cogere autem prater voluntatem omnino non potest. Subjicit tibi scortationis cogitationes, si vis, probas, si nolis, improbas. Si enim ex necessitate scortareris, cujus gratia gehennam Deus parasset»? Nihil apertius dici potuit.
Quintus decimus sit S. Epiphanius, qui in Iraresi Phariseorum, quae est ordine decima sexta. « Per id (inquit) quod peccare quisquam possit, 'et non peccet, et per id, quod possit non peccare, peccet tamen, hoc propter peccata poenam per vindictam pendente, illo propter bene facta laudem reportante, utriusquo constituta est differentia». Et infra: « Itaque (inquit) manifestum, evidens et indubium est, unicuique liberum arbitrium concessum a Deo, qui perseipsum dixerit, si volueritis, et si nolueritis, ut penes hominem sit bene facere, vel prave operari». Vides, ut sanctus his Pater manifestum, evidens et indubiumessc clamet, quod Calvinus tot libris obscurare conatus est?
Sextus decimus sit Thcophilus Alexandrinus. Is enim in epist. 3. Paschali, sic loquitur: « Nec ambigitur quin in utramque partem faciendi, vel non faciendi bona, habeamus liberam facultatem, et oppressis pravis recta nascantur, tuneque virtutum inter se concinit chorus, cum vitiorum in animo fuerit solitudo ». Quid hic objicient adversarii? Auctor insignis est, quippe qui S. Hieronymum meruit habere interpretem, et sententia tam perspicua, ut nulla ratione obscurari queat.
Septimus decimus S. Joannes Chrysostomus sit, qui homil. 23. in Genesim: « Nonne, inquit, manifestum est, sua quemvis voluntate, vel malitiam, vel virtutem eligere? Nam nisi ita esset, et natura nostra pravitas insita esset, neque illos puniri, neque istos virtutum retributiones accipere oportebat. Verum quia in nostra voluntate totum post gratiam Dei relictum est, ideo et peccantibus supplicia proposita sunt, et bene operantibus retributiones ». Hunc patrem nobis Calvinus libenter concedit, quod ei nimius visus sit in liberi arbitrii viribus pradicandis. At imperitiam suam aperte prodit, cum e tanto numero patrum unum Chrysostomum, quasi novi aliquid introducentem rejicit. Nam si legisset ceteros, numquam ita judicasset. Quid enim Chrysostomus dicit, quod non ante illum Ignatius, Clemens, Justinus, Athenagoras, Irenseus, Basilius, Cyrillus, Epiphanius, et post eum plurimi dixerint? Deinde, si tam graviter Chrysostomus in libero arbitrio pradicando excessit, cur nulli veterum illum reprehenderunt? cur S. Augustinus gratia; Christi excellentissimus pradicator, hunc ipsum Chrysostomum in libris adversus Julianum, non modo non reprehendit, sed vehementer etiam laudat?
Decimus octavus sit beatus Macharius Aegyptius, qui homil. 13. sic ait: « Ca;rerum ut semel, ct omnino resonet, et permaneat delectus, et arbitrii libertas, quam primitus homini dedit Deus, eapropter dispensatione sua res administrantur, et corporum solutio fit, ut in voluntate hominis situm sit, ad bonum vel malum converti ».
Decimus nonus sit Marcus Eremita, qui in libro de baptismo, ultra medium, ita loquitur: « Ha;c ct similia cum sciat Scriptura in nostra potestate positum esse, ut haec agamus nec ne, propterea non Satanam, neque peccatum Adae, sed nos increpat ». Et infra comparans nos cum Adamo: « Primam, inquit, conceptionem habemus ex dispensatione, quemadmodum et ille, et perinde ac ille pro arbitrio possumus obtemperare, vel non obtemperare ». Sententia horum verborum est, nos tentari ex permissione Dei, sicut eadem permissione tentatus ruit Adam, et sicut ille propter arbitrii libertatem potuit tentatori acquiescere,’ vel resistere, sic etiam nos propter eamdem arbitrii libertatem posse tentationem admittere, vel repellere, qua; si Calvinus legisset, forsitan de Chrysostomo aliter judicasset.
Vigesimus sit sanctus Cyrillus Alexandrinus, qui in lib. ii. in Joannem, cap. 44. sic ait: « Liberum, inquit, arbitrium hominis his verbis ostendit, qui ad alterutrum secundum animi sui judicium potest proficisci. Sic enim juste laudem, si bene agimus, ct contraria, si mala committimus, invenimus. » Vide alia loca, qua; citavimus in libro superiore.
Vigesimus primus sit Theodoretus, qui Psalm. xlvii. tractans, et explicans illud: « Pluviam voluntariam segregabis, ctc. », sic ait: «Pluviam, doctrinae irrigationem vocat, voluntariam autem appellavit, ob liberum arbitrium. Non enim ex necessitate irrigatur aliquis, sed doctrina; acquiescens consequitur gratiam ».
Vigesimus secundus sit Palladius, in epistola ad Lausum, quam prafixit historiae sua; de Sanctorum vita, in ea siquidem loquens de eleemosynis: « Neque, inquit, ullo pratextu, quo placeres hominibus, jurejurando obligasses tuam liberam eligendi voluntatem, ete i).
Vigesimus tertius sit beatus Joannes Damascenus. Is enim in lib. ii. de fide, cap. 26: « In nobis, inquit, sunt ea, quorum liberam adepti potestatem sumus et facere, et non facere. » Et infra explicans qua; illa sint: « Ea, inquit, quin sequitur laus aut vituperatio, et in quibus pravaricatio cadit et lex ».
Vigesimus quartus sit Theophylactus, qui in commentario ad cap. 13. Luca;, sic ait: « Itaque ille qui dedit omnia ha;c ex a;quo, permisit libere ingredi. Nullum enim cogit non volentem. Nam si voluisset nos cogi, non fecisset rationales, et liberi arbitrii». Neque vero hic auctor intelligit per coactionem vim illam, qua; adigit invitos, sed necessitatem determinantem ad unum, ut perspicuum est ex ratione, quam reddit, cum dicit: « Non fecisset rationales, et liberi arbitrii. » Nam bestia; quoque, tametsi rationales non sunt, non coguntur invita; ad sua objecta, sed sponte accurrunt. Et nomen liberi arbitrii, quod iste auctor usurpat, non potest proprie convenire libertati a sola coactione, ut in tertio libro demonstravimus.
Vigesimus quintus sit Euthymius, qui in comment. ad idem cap. xv. Luca;, ita edisserit' parabolam filii prodigi: «Substantia;, inquit, partem, qua; sibi obveniebat, petivit, hoc est, liberum arbitrium, quod ei ex natura debebatur. Ac si diceret, nolo urgeat me serviendi necessitas, liberum est enim mihi arbitrium. » Et infra: « Pater ergo candide impertit, vult enim Dominus, ut sibi voluntarie serviamus ».
Est autem hoc loco breviter annotandum, ex sententia horum Patrum, liberum arbitrium comparari substantia;, quam filius prodigus dissipavit, quoniam peccatores dissipant liberum arbitrium, dum illo male utuntur, non quod illud omnino amittant, sed quod inutiliter exerceant. Quomodo dicitur aliquis perdere vitam suam, quam non in bonis operibus insumit. Non enim similitudidines in omnibus valent. Denique id solum ex parabola colligunt Patres, Deum permittere, ut qui volunt, peccent, neque eos ad bene agendum ex necessitate compellere.
Testimonia Patrum Latinorum, pro libero arbitrio in moralibus.
Primus ex Latinis Tertullianus est. Is in lib. ii. contra Marcionem ita loquitur: « Liberum, et sui arbitrii, et sute potestatis invenio hominem institutum. » Sed ne Calvinus dicat (ut solet) Tertullianum loqui de prima institutione, quee postea per peccatum sit mutata, audi sequentia. « Hunc statum ejus confirmavit etiam ipsa lex tunc a Deo posita. Non enim poneretur lex ei, qui non habere j obsequium debitum legi in sua potestate. Nec rursus comminatio mortis transgressioni adseriberetur, si non et comtemptus legis in arbitrii libertatem homini deputaretur. Sic et in posteris legibus creatoris invenias proponentis ante hominem bonum et malum, vitam et mortem. » Et infra non procul a fine: « Interrogat, inquit, Deus quasi incertus, ut et hinc liberi arbitrii probans hominem in causa aut confessionis, aut negationis, ut daret ei locum sponte confitendi delictum, et hoc nomine relevandi. Sicut de Cain sciscitatur, ubinam frater ejus, ut ille haberet potestatem, ex eadem arbitrii libertate sponte negandi delicti, et hoc nomine gravandi. » Et in libro de exhortatione Castitatis non longe ab initio: «Itaque, inquit, cum utrumque ex praeceptis ejus didicerimus, quid velit et quid nolit, jam nobis est voluntas eligendi alterum, sicut scriptum est, Ecce posui ante te bonum et malum ».
At non meretur Tertullianus locum inter testes dogmatum Catholicorum, cum in multis magnisque rebus erraverit. Id enim solum est, quod respondere potest Calvinus. Sed facilis responsio est. Nam si solus ha)c diceret, nullam ei fidem haberemus, ut qui propriam sectam instituerit, sed quod dicit cum omnibus Grsecis et Latinis Patribus, non parum valet ad testimonium fidei, quae vigebat antiquis illis temporibus in Ecclesia. Non errasse autem in hac re Tertullianum, nec fuisse dogma de libertate arbitrii proprium sectae ipsius, certum est ex eo,. quod neque Eusebius in historia, neque Augustinus in libro de haeresibus, neque alius auctor hanc sententiam inter alios Tertulliani errores enumerat.
Secundus sit B. Martyr Cyprianus. Is in lib. i. epist. 3. ad Cornelium: « Dominus, inquit, non increpuit recedentes, aut graviter comminatus est, sed magis conversus ad Apostolos suos dixit: Numquid et vos vultis abire? servans scilicet legem, qua homo libertati suae relictus, et in arbitrio proprio constitutus sibimetipsi vel mortem appetit, vel salutem ». Et in libro de unitate Ecclesiae: <( Fieri vero, inquit, haec Dominus permittit et patitur, manente propriae libertatis arbitrio ». Ubi notandum est, non posse haec detorqueri ad libertatem a coactione, quam solam nobis Calvinus reliquit. Nam etiamsi Deus impediret omnia peccata, adhuc maneret libertas a coactione, sicut ea manet in bestiis, qua) peccare non possunt, sed libertas a necessitate, et vera potestas eligendi bonum et malum, plane tolleretur, nisi Deus peccata permitteret. Atque hoc est, quod Cyprianus dicit, Deum pati, ut peccata fiant, manente propria) libertatis arbitrio.
Tertius sit Minutius Felix. Is in Octavio ultra medium libri, sic gentiles alloquitur:
« Denique de vestro numero carcer exaestuat. Christianus ibi nullus, nisi aut reus suae religionis, aut profugus. Nec de fato quisquam aut solatium captet, aut excuset, eventum sit sortis fortuna), mens tamen libera est, et ideo actus hominis, non dignitas judicatur ». Neque vero loquitur de libertate a sola coactione. Nam ea non repugnat fato, cui tamen repugnat libertas a necessitate. Potest enim sponte fieri, id quod fato fit. Non potest autem quod fato fit, non necessario fieri.
Quartus sit Lactantius. Is in lib. iv. divinarum Institutionum, cap. 24. « Qui dat (inquit prtecepta, amputare debet omnium excusationum vias, ut imponat hominibus parendi necessitatem, non vi aliqua, sed pudo1 re, et tamen libertatem relinquat, ut et praemium sit constitutum parentibus, quia poterant non parere, si vellent, et non parentibus poena, quia poterant parere, si vellent. Quo modo ergo poterit amputari excusatio, nisi ut qui docet, faciat qua; docet, et sit quasi praevius, et manum porrigat secuturo »?
Quintus sit Julius Firmicus. Is in libro de erroribus profanarum religionum, quem ad filios Constantini scripsit, sic loquitur cap. 29: <( Liberum te Deus fecit, in tua manu est, ut aut vivas, aut pereas; quid te per abrupta praecipitas? »
Sextus sit sanctus Hilarius. Is in commentario Psalmi secundi, sic ait: « Unicuique nostrum libertatem vitae, sensumque permisit, non necessitatem in alterutrum affigens. » Et infra rationem reddens: « Quid enim (inquit) honoris et praemii bonitatis necessitas mereretur, cum malos non esse, vis quaedam nobis conserta non sineret »? Hunc egregium Patrem ultro nobis dat Calvinus, neque intelligit quantum detrimenti causae suae faciat, cum illi contrarium se profiteatur, quem non solum Hieronymus et Augustinus, sed etiam integra Synodus Ephesina prima, et aliaMeinceps Concilia miritice coluerunt.
Septimus sit Optatus Milevitanus, qui sic loquitur initio libri septimi, adversus Parmenianum: « Quidquid necessitas peccat, non potest magnis viribus accusari. Voluntas habet poenam, necessitas veniam. Homicida scelus potest facere, potest et non facere, adulterium moechus potest admittere, potest et non admittere, et caetera hujusmodi, in quibus liberum habetur arbitrium. »
Octavus sit sanctus Ambrosius. Is in lib. i. de Jacob, cap. 3: « Non est (inquit) quod cuiquam nostram adscribamus culpam, nisi nostris voluntati. Nemo tenetur ad culpam nisi voluntate propria deflexerit. Voluntarium sibi militem legit Christus, voluntarium sibi servum diabolus auctionatur ». Ad hoc testimonium Calvinus respondet, intelligendum esse de voluntario, quod opponitur coacto, atque invito, non quod opponitur determinato ad unum. Sed fallitur, nam in primis voluntarium, quod solum opponitur coacto, non sufficit ad peccandum, alioqui lupus etiam peccaret cum sponte alienas oves rapit et occidit. Deinde verba illa (nisi voluntate propria deflexerit) non signifi¬
cant solum sponte, libereque deflectere, quod etiam pecudi convenire potest, quae tamen non dicitur propria voluntate deflectere, etiam quando libenter errat, sed significant ex deliberato consilio, atque electione peccare.
Sed quid respondebit Calvinus ad id, quod idem Ambrosius scribit in lib. ii. de Cain, cap. 7: <( Non habes in quo necessitatem magis, quam mentem tuam arguas ». Et ad illud, quod habet idem auctor in expositione Psalmi quadragesimi: « Homini dedit eligendi arbitrium, quod sequatur: ante hominem vita et mors, si deliqueris, non natura in culpa est, sed eligentis affectus ». Haec enim testimonia clariora sunt, quam ut ulla falsa interpretatione depravari queant.
Nonus sit beatus Philastrius, sancti Ambrosii aequalis. Is in libro de haeresibus, capite de Pythonissa: « Ignorant, inquit, quod credentes animae a fide Christi, deditas jam se impietati faciunt, quia arbitrii sui est omnis homo, quod velit, ut eligat facere permittente Deo. »
Decimus sit beatus Gaudentius Brixianus, Philastrii successor. Is in 3, tract. super Exodum, inquit, <c concessa semel voluntatis libertas non ayferetur, ne nihil de eo judicare possit, qui liber non fuerit in agendo. » Quo loco illud est observandum, liberum arbitrium primo homini in creatione datum (quod teste Calvino verum fuit liberum arbitrium, etiam a necessitate) numquam auferri, auctore Gaudentio.
Rursus idem auctor in tractatu de Machabaeis: « Unam (inquit) Deus elegit arborem de omnibus lignis Paradisi, non utique malam, sed in qua servorum suorum obedientiam pertentaret, ut libertas arbitrii, vel immortalitatis praemium possideret obediens, vel contemnens exciperet mortis interminatae sententiam. Manducavit homo quia voluit; mandatum non custudivit, quia noluit; morte muletatur, quia mandatum servare potuit, et non studuit. Igitur si unius arbu- §culi fructus, contra Dei mandatum temere a Protoplastis degustatus, mortem generi acquisivit humano, potuit etMachabaeis tunc sub lege positis interitum parare mandati divini transgressio, quibus nunc honorem et gloriam praecepti ejus custodia comparavit.» Comparat Gaudentius Machabeeos cum Protoplastis, quod isti tentati fuerunt de manducatione ligni scientiae, illi de manducatione carnis suillae, quae non minus eo tempore
Judaeis prohibita ' erat, quam olim arbor scientiae Protoplastis. Atque in eo Machabaeos laudat, quod praeceptum servaverint, quod ex libertate arbitrii potuissent non servare et contra Protoplastos accusat, quod praeceptum non custodierint, quod ex libertate arbitrii custodire sine dubio potuissent. Alioqui enim ineptissima comparatio est, si non fit manente arbitrii libertate in Machabaeis, sicut in Protoplastis.
Undecimus sit Prudentius, qui in versibus liberum arbitrium pulchre descripsit. Sic enim canit in Hamartigenia.
Non fit sponte bonus, cui non est prompta potestas Velle aliud, flexosque animi convertere sensus.
Item in libro secundo, adversus Symmachum.
Dicant cur condita sit lex Bis sex in tabulis, aut cur rubrica minatur,
Quae prohibet peccare reos, quos ferrea fata Cogunt ad facinus, et inevitabile mergunt:
Quin et velle adigunt pravum insinuantia votum.
Ne liceat miseris vetitum committere nolle?
Cedite, si pudor est, gladiumque retundite vestrum. Aspera nil meritos poenis plectentia jura,
Agminis innocui, fato peccante, tenetis.
Nemo nocens, si iata regunt, quod vivitur, ac fit. immo nocens quicumque volens, quod non licet, audet Alterutrum quia velle suum est, nec fata reatum Imponunt, placitumque nefas, et facta rependit Impia, suppliciis merito, non forte peremptus.
Neque respondeat Calvinianus aliquis, h®c non facere contra se, qui fatum non defendunt. Nam Prudentius, et alii veteres ideo fatum oppugnant, quia tollit liberum arbitrium: quod si Calvinist® fatum non agnoscunt, et tamen liberum arbitrium non minus negant, quam illi qui fatum asserebant; certe Prudentius et alii veteres contra ipsos etiam scribunt, et liberi arbitrii possessionem ab omnibus, qui quoquo modo eam impediunt scriptis suis vindicant.
Duodecimus sit beatus Hieronymus. Is in epistola ad Damasum, de fdio prodigo, explicans illud, Et divisit eis substantiam, sic ait: « Significantius in Gr®co legitur StetXstvauxo I; xov fltov, id est, dedit eis liberum arbitrium, dedit mentis propriae libertatem^ et ut viveret unusquisque, non ex imperio Dei, sed ex obsequio suo, id est, non ex necessitate, sed ex voluntate, ut virtus haberet locum, ut a c® teris animantibus distaremus, dum ad exemplum Dei permissum est nobis facere, quod velimus. Unde ct in peccatores eequum est judicium, et in san¬
ctos ac justos justum praemium retribuetur.» Similia habet idem auctor in epist. ad Hedibiam, quaest. 10. et in lib. ii. adversus Jovinianum.
Sed quoniam Calvinus dicit, Hieronymun solum in senectute a Pelagianis excitatum, sapere ccepisse; proferamus unum etiam locum ex dialogis adversus Pelagianos. Sic igitur loquitur in tertio dialogo: « Hoc est quod tibi in principio dixeram, in nostra esse potestate peccare, vel non peccare, ut liberum servetur arbitrium.» Certe nihil hic desiderari potest. Nam et liber est contra Pelagianos, et sententia perspicua.
Tertius decimus sit sanctus Paulinus, qui in epistola secunda ad Severum, sic ait: «Quse nobis est gratia ( si in alieno tantum fideles fuerimus ) nisi de prop rio serviamuSj id est, de libero voluntatis arbitrio? » Yocat aliena Paulinus terrenas divitias, quoniam tametsi nostrae sint, tamen facile possumus impediri, ne faciamus ex eis, quod volumus: propria nominat actiones internas, quoniam ilice sunt in potestate nostra, et earum propter arbitrii libertatem vere domini sumus.
Idem in eadem epistola: « Libertas (inquit) voluntatis non cogitur, sed suadetur. » Per coactionem hoc loco necessitatem intelligit, frustra enim adhiberetur suasio, si homo non posset aliter facere. Idem in epist. 4. ad eumdem Severum: « Res potestatis nosti’® est noster affectus, hunc Domino impendamus et solvamus». Lutherani docent, nos utcumque liberos esse in actionibusexternis; in internis autem, praesertim erga Deum, ne micam quidem libertatis habere. Noster vero Paulinus contra docet, magis esse in potestate liberi arbitrii affectum internum etiam erga Deum, quam actiones externas. Itaque verus Papista fuit sanctus Paulinus. Qui rursusin epistol. 8. adeumdem: «Agnovi bo num ( inquit ) et feci malum, cum seque mihi liberum esset bonum facere. Quse ergo misero mihi suppetet venia peccati? »
Quartus decimus sit beatus Innocentius I. Pontifex Romanus, qui in rescripto ad Concilium Milevitanum, sic loquitur: « In omnibus divinis paginis voluntati liber®, non nisi adjutorium Dei, legimus esse nectendum, eamque nihil posse coelestibus auxiliis destitutam ». Idem in rescripto ad Concilium Milevitanum: «Liberum (inquit) arbitrium cum nasceremur accepimus ».
H®c Innocentii testimonia diligentissime consideranda sunt. Nam et sunt absque controversia ejus, cui tribuuntur, et auctor est antiquus et gravis, et a sancto Augustino ac Hieronymo non semel laudatus. Scripta sunt praeterea contra Pelagianos, et a sancto Augustino commendantur, in epist. 106. ad Paulinum, ut non sit periculum, ne nimium tribuant libero arbitrio. Denique non possunt retorqueri ad liberum arbitrium priijii homini^*tantum, quod habuit in statu innocentiae, cum hic auctor dicat, nos omnes liberum arbitrium in ipsa nativitate accipere. Neque exponi possunt de sola libertate ad malum, quam habent juxta Calvinum impii, quia libenter peccant; nam Innocentius dicit, liberum arbitrium egere gratia Dei, non autem egent gratia Dei peccatores, ut libenter peccent. Neque possunt explicari de libertate tantum ad bonum, quam habent secundum Calvinum justi, qui libenter bene agunt. Nam ista libertas non incipit, cum nascimur, sed cum renascimur; Innocentius autem loquitur de libero arbitrio, quod cum nasceremur, accepimus. Nec possunt ad extremum intelligi de libertate a sola coactione. Illa enim non eget gratia Dei, cum sit nobis communis cum bestiis, neque peccatum amitti aut laedi potuerit.
Quintus decimus sit beatus Coelestinus primus, Pontifex Romanus, qui in epistola ad Gallos, cap. xm, sic loquitur: « Auxilio et munere Dei liberum arbitrium non tollitur, sed liberatur, ut de tenebroso lucidum, de pravo rectum, de languido sanum, de imprudente sit providum. » Hic omnia ferme repeti possent, quae diximus de testimoniis sancti Innocentii, ut omittam, quod sanctus Coelestinus in eadem epistola, sancti Innocentii sententiam confirmat, et in eamdem allegat etiam beatum Zozimum, Innocentii successorem, suum autem praedecessorem.
Sextus decimus sit sanctus Leo primus, item Pontifex Romanus, qui canonum Concilii Arausicani primarius auctor fuit, ut in praefatione ejus Concilii dicitur; legimus autem in canon. 8 et 13. liberum arbitrium per lapsum primi hominis infirmatum, atque attenuatum, non extinctum fuisse: proinde posse malum et bonum eligere, sed malum per se, bonum cum auxilio gratiae. Neque potest hoc ad libertatem a sola coactione derivari, quoniam, ut diximus, ea libertas non eget auxilio gratiae, neque per peccatum infirmata, vel attenuata fuit, neque liberi arbitrii nomen meretur.
Septimus decimus sit beatus Prosper, qui
in i. lib. de vocatione gentium, cap. 3. sit ait: « Nec quia spiritu Dei agitur, ideo se putet liberum arbitrium non habere, quod nec tunc perdidit, quando diabolo voluntate se dedit, a quo judicium voluntatis depravatum est, non ablatum ».
Decimus octavus sit sanctus Fulgentius, qui in libro de Incarnatione et gratia Christi, cap. 20, sit ait: « Gratia Dei humanum non aufertur, sed sanatur, arbitrium. » Hsec quoque Prosperi, atque Fulgentii testimoni intelligi possunt de sola libertate a coactione, propter easdem rationes.
Decimus nonus sit Severinus Boetius, 'vir sui temporis longe doctissimus, qui in lib. v. de Consolatione Philosophias, extremo sic ait: « Quas cum ita sint, manet intemerata mortalibus libex*tas arbiti’ii, nec inique leges solutis omni necessitate voluntatibus praemia, poenasque proponunt ». Nihil clarius dici potuit.
. Vigesimus sit sanctus Gregorius primus, Romanus Pontifex, qui in lib. xxxm. Moralium, cap. 23, ita loquitur: « Idcirco nequaquam ccelestus patriae praemia aeterna percipiunt, quia nunc dum promereri poterant, ex libero arbitrio contempserunt ». Habes hic liberum arbitrium, quo potest homo ( adjutus gratia ) promereri vitam aeternam, et eamdem si velit, non promereri, sed despicere atque contemnere.
Vigesimus primus sit Arnobius qui tractans Psal. xc. sic ait: « Libertatem arbitrii et negare periculum est, et nudare peccatum. Si enim negaveris, omnibus fraena laxasti, si nudaveris, decepisti ». Hunc auctorem hoc loco posuimus, quoniam non floruit post Bedam, cum ab illo citetur in explicatione Psalmorum, et tamen floruit post haeresim Pelagianam exortam, ut ex multis locis commentariorum ejus in Psalmos intelligi potest. Itaque non est ille Arnobius, qui scripsit septem libros contra gentes, spd alius recentior, gravis tamen et doctus, et saltem venerabili Beda antiquior.
Vigesimus secundus sit ipse venerabilis Beda, qui in comment. ad 4. cap. Genes, ita loquitur: « Sub te erit appetitus ejus, id est, peccati, et tu dominaberis illius, ac si aperte diceret, sub tua potestate est, si bene vel male egeris ».
Vigesimus tertius sit S. Leo IX. Romanus Pontifex, qui in epistola ad Petrum Antiochenum: « Gratiam, inquit, Dei praevenire, et subsequi hominem credo, et profiteor, it tamen, ut liberum arbitrium rationali creatura} non demegem. »
Vigesimus quartus sit S. Anselmus, qui in comment. ad n. cap. epistola} posterioris ad Timotheum, sic ait: « Liberum arbitrium dedit nobis Dominus, ut arbitrio propriae voluntatis recedamus ab iniquitate, vel permaneamus in iniquitate ».
Vigesimus quintus sit S. Bernardus, qui in serm. lxxxi. in Cantica: « Arbitrii, inquit, libertas est plane divinum quiddam praefulgens in anima, tamquam gemma in auro. Ex hac nempe inest illi inter vitam et mortem, sed et nihilominus inter lucem et tenebras et cognitio judicii, et optio eligendi. » Et infra: « Unde et liberum nominatur arbitrium, quod liceat aversari in his pro arbitrio voluntatis. Inde homo ad promerentum potis: omne etenim quod fecerit bonum, malumve, quod quidem non facere liberum sit, merito ad meritum deputatur. Et ut merito laudatur non is tantum, qui potuit facere mala, et non fecit: ita malo non caret merito, tam is, qui potuit non facere mala, et fecit, quam qui potuit facere bona, et non fecit. Ubi autem non est libertas, nec meritum. Propterea quae sunt carentia ratione animalia nihil merentur, quia sicut ratione itaet libertate carent n. Praeclara omnino sententia et digna, quae consensum tot hominum doctissimorum quadam quasi peroratione concluserit.
Jam vero si Calvinus stare promissis velit, cedere prorsus illum oportebit, non mihi, sed Concilio plane cecumenieo ct libero, quale alterum numquam celebratum est. Hic enim, si quaeras dignitates sedium, habes Romanos episcopos septem, Clementem, Innocentium, Zozimum, Ccelestinum, Leonem, Gregorium, alterum Leonem: Alexandrinos tres, Athanasium, Theopbylum, Cyrillum; Antiochenum Ignatium; Hierosolymitanum Cyrillum: Constantinopolitanum Chrysostomum. Si Provinciarum varietatem, habes ex Asia Justinum, Origenem, Eusebium, Theodoretum, et alios. Ex Africa Tertullianum, Cyprianum, Lactantium, Fulgentium. Ex Europa, Hilarium, Ambrosium, Hieronymum, Paulinum, et coeteros maximo numero. Si doctrinam, eloquentiam, sanctitatem, habes lumina ipsa totius Ecclesia}, tum Latinae, tum Graecae.
Accedit postremo, quod in Conciliis Ecclesia}, quantumvis numerosis, soli illi iuteres-e potuerant, qai illa retate vivebant:
hic autem nos illos omnes egregios Pasto* res et Doctores congregavimus, qui diversis aetatibus ab ipso tempore Apostolorum usque ad annum Domini millesimum et centesimum floruerunt, neque difficile esset, si adversarii id requirerent, addere caeteros, qui non solum doctrina, sed etiam vita, et miraculis illustres sententiam eamdem de arbitrii libertate his posterioribus sa}culis cfocuerunt. •
Ad feruntur testimonia ex libris Augustini, quos ille scripsit ante exortam hseresim Pelagianam.
Nunc demum proferenda sunt testimonia sancti Augustini. Et quoniam Calvinus in lib. ut. adversus Pighium, duobus verbis respondet ad omnia loca, quae habentur in libris ab eo scriptis ante exortam haeresim Pelagianam, dicens, in eis vel agi tantum de libero arbitrio primi hominis ante peccatum, vel non affirmari ex propria sententia liberum arbitrium, sed concedi, ut inde aliquid contra adversarios colligatur. Nos primo, adferemus teslimon.ia [scripta ante exortam hseresim Pelagii, et breviter discutiemus istas Calvini responsiones. Deinde, adferemus etiam testimonia ex libris scriptis post exortam Pelagianam hseresim. Nam ex utroque ordine satis magna copia suppetit, atque utinam adversarii vel unius sancti Augustini judicio acquiescere vellent. Res enim tota facile componeretur.
Primum igitur testimonium sumitur ex libro de quantitate animse, cap. 36. ubi sic legimus: « Deus summus et verus lege inevitabili et incorrupta, qua omne quod condidit, regit, subjicit animse corpus, animam sibi, et sic omnia sibi, neque in ullo actu eamdem deserit, sive poena, sive prsemio. Id enim judicavit esse pulcherrimum, ut esset quidquid est, quo modo est, et ita naturae gradibus ordinaretur, ut considerantem universitatem, nulla offenderet ex ulla parte deformitas, omnisque animae poena, et omne praemium conferret semper aliquid proportioni justae pulchritudinis; dispositionique rerum omnium. Datum est enim animae liberum arbitrium, quod qui nugatoriis ratiocinationibus labefactare conantur, usque adeo eci sunt, ut ne ista ipsa quidem vana, atque sacrilega propria voluntate se dicere intelligant ».
Hunc locum non retractavit (nam ad retractationes nos Calvinus remittit, pro ejusmodi locorum explicatione) sanctus Augustinus, neque explicuit, sed reliquit plane intactum, ut perspicuum est ex lib. i. retract. cap. 8. ubi hunc librum recognoscit. Neque recte dicitur (ut Calvinus existimat) hunc locum retractatum, vel explicatum censeri debere, cum alii similes retractati sunt, vel explicari. Nam omnia loca, qute sanctus Augustinus explicet in libris retractationum circa liberum arbitrium, posteriora sunt, proinde ab hoc nostro loco incipere debuisset, si in eo annotandum aliquid reperisset.
Neque loquitur hoc loco sanctus Augustinus de libero arbitrio solius Adami, ut Calvinus impudenter affirmat, nam dicit eos ipsos, qui nunc disputant contra liberum arbitrium, tam caecos esse, ut non intelligant, se per liberum arbitrium hoc facere et praeterea cum dicit in singulis actibus non deseri nos a Deo poena, vel praemio, quia liberi arbitrii sumus, de quo quaeso libero arbitrio loquitur? nonne de nostro, hoc est, omnium hominum, qui nunc vivimus?
Denique, non argumentari Augustinum ex concessis, sed affirmare ex sententia sua, idque omnino serio, testantur illa verba, quibus dicit, caecos esse, qui nugatoriis ratiocinationibus liberum arbitrium labefactare conantur. An non etiam ipse se inter caecos, et nugaces constitueret, si liberum arbitrium esse non crederet, sed tantum argumentandi gratia illud esse concederet?
Secundum testimonium sumitur ex libris tribus de libero arbitrio. Nam lib. i. cap. 12. sic ait: « Yides igitur jam existimo, in voluntate nostra esse constitutum, ut hoc vel fruamur, vel careamus tanto et tam vero bono. » Item lib. n. cap. 1: « Quantum, inquit, in superiore libro intelligere mihi visus sum, et habemus liberum voluntatis arbitrium, et non nisi eo peccamus ». Item lib. m. cap. 1. « Neque ulla culpa, inquit, deprehendi potest, ubi natura necessitasque. dominatur ». Et cap. 18: « Sed si laboriosum est, inquit, omnia mandare memoriae, hoc. brevissimum tene. Quaecumque ista causa est voluntatis, si non ei potest resisti, sine peccato ei ceditur. Si autem potest, non ei cedatur, et non peccabitur. An forte fallit incautum? ergo caveat ne fallatur. An tanta
fallacia est, ut caveri omnino non possit? si ita est, nulla peccata sunt. Quis enim peccat in eo, quod nullo modo caveri potest? peccatur autem, ergo caveri potest. » Non erit opus, credo, ut probemus in his locis, Augustinum non argumentari ex concessis, sed ex propria sententia libertatem arbitrii confirmare: nam totum opus ad hunc finem potissimum scriptum est, ut liberum arbitrium contra Manichaeorum fabulas defendatur.
Veniamus igitur ad alteram Calvini responsionem, et videamus, utrum Augustinus disserat de libero arbitrio, quale nunc est, an solum de illo, quod fuit in statu innocentia!. Nam de solo libero arbitrio naturae integrae Augustinum loqui, probat Calvinus ex lib. i. retractationum, cap. 9. ubi sanctus Augustinus hoc ipsum non solum dicit, sed etiam indicat, se id non tacuisse in ipso lib. m. de libero arbitrio, cap. 18. ubi habentur haec verba: « Approbare falsa pro veris, ut erret invitus, et resistente atque torquente dolore carnalis vinculi, non posse a libidinosis operibus temperare, non est natura instituti hominis, sed poena damnati. Cum autem de libera voluntate recte faciendi loquimur, de illa scilicet, in qua homo factus est, loquimur ». Haec ille.
At profecto, si sanctus Augustinus crederet, solum Adamum fuisse liberum, eumque non nisi ante peccatum; non deberet explicare sententiam suam in libris retractationum, sed totos libros tres de libero arbitrio, et cum eis alios multos igni tradere, nisi stultissimus haberi vellet. Nam singuli fere versus horum librorum tam luculenter docent, hominem post lapsum Adse esse liberi arbitrii, ut nulli explicationi sit locus. Certe in ii. lib. cap. 1. SBepissime repetit, hominem nunc esse liberi arbitrii, et nisi talis esset non peccaturum, et injuste puniendum: « Illud, inquit, bonum, quo commendatur ipsa justitia in damnandis peccatis, recteque factis honorandis, quomodo esset, si homo careret libero voluntatis arbitrio? » Et antea cum dixisset in persona Evodii: « Quantum in superiori libro intelligere mihi visus sum, et habemus liberum voluntatis arbitrium, et eo solo peccamus ». Subjungit in persona sua: «Ego quoque memini, jam nobis id factum esse perspicuum, sed tunc interrogavi, utrum hoc quod nos habere, et quo nos peccare, manifestum est, Deum nobis dedisse scias, etc. ». Audisne Augustinum dicere,
perspicuum esse, nos habere liberum arbitrium (non solum Adamum habuisse) et eo nos peccare, non solum Adamum eo peccavisse?
Ut igitur intelligamus, quid sit quod sanctus Augustinus in Retractationibus explicat, ex libris de libero arbitrio, sciendum est, liberum arbitrium Adami ante peccatum, duabus in rebus potentius fuisse, quam nostrum; nos enim etsi liberi simus in actu voluntatis, et possimus pro arbitrio velle, et non velle, eligere et non eligere; tamen saepe non sumus liberi in actibus aliarum potentiaruni, sive in executione voluntatis: et pati cogimur rebellionem partis inferioris, et dicere cum Apostolo, quod nolo hoc facio. Adam vero ante lapsum liber erat, non solum in actu voluntatis, sed etiam in executione, cum nulla esset in ejus corpore rebellio, et omnia membra illi servirent ad nutum.
Deinde nos egemus protectione, et adjutorio Dei speciali contra tentationes, et eo non praesente, necessario cedimus et succumbimus, quamvis absolute non necessario succumbamus, cum adjutorium Domini ad non peccandum nemini denegetur, ut in 2. lib. demonstravimus. Adam vero isto adjutorio non egebat quia rebellio carnis, eteoncupi scentia, unde tentationes oriuntur, in eo non erat. Utrumque Pelagiani negabant, et liberum nostrum arbitrium nulla in re libero arbitrio Adami concedere contendebant, et ad hanc falsam sententiam suam, ipsius etiam Augustini verba in libris de libero arbitrio scriptis, eidem Augustino objiciebant. Hac igitur de causa in lib. i. retractationum, cap. 9. sanctus Augustinus clarius explicat sententiam suam, et monet in lib. iii. de libero arbitrio, cap. 18. non se tacuisse hanc diversitatem inter liberum arbitrium nostrum, et Adami ante peccatum. Quare verba illa: « Cum autem de libera voluntate recte faciendi loquimur, de illa scibcet in qua homo factus est, loquimur ». Non significant, ut Calvinus falso credidit, omnia loca horum librorum exponenda esse, de solo libero arbitrio Adami; sed omnia loca, in quibus asseritur libertas eligendi sine resistentia partis inferioris, et sine ulla ignorantia, et difficultate, intelligenda esse de libero arbitrio quale fuit ante peccatum, non quale nunc est post peccatum;
Id autem ita esse, confirmari potest ex ver¬
bis ejusdem capitis decimi octavi, libri tertii, de libero arbitrio: « Nec mirandum, inquit, quod vel ignorando non habet liberum arbitrium, ad eligendum quid recte faciat vel resistente carnali consuetudine, videat quid recte faciendum sit, et velit, nec possit implere. Illa est enim peccati poena justissima, ut amittat unusquisque quo bene uti noluit, cum sine ulla posset difficultate, si vellet ». Nota illud, « velit, nec possit implere ». Significat enim, quod diximus, libere hominem velle, sed non libere implere, propter resistentiam partis inferioris. ibid. « Approbare falsa pro veris ut erret invitus, et resistente dolore carnalis vinculi, non posse a libidinosis operibus temperare, non est natura instituti hominis, sed poena damnati. Cum autem de libera voluntate recte faciendi loquimur, de illa scilicet, in qua homo factus est, loquimur ». Vides hic libertatem recte faciendi, quae homini instituto conceditur, opponi necessitati errandi, et concupiscendi contra voluntatem? Poterat igitur Adam non errare invitus, et temperare ab omnibus motibus carnis, quod nos minime possumus, etiamsi velimus. Atque haec est prima diversitas inter nos et Adamum.
Idem Augustinus in eodem lib. i. retractationum, cap. 9. explicat alteram differentiam inter liberum arbitrium nostrum, et Adami, quod nos egeamus adjutorio, quo ille non egebat: « Novi, inquit, haeretici Pelagiani, qui liberum sic asserunt voluntatis arbitrium, ut gratiae non relinquant locum, non se extollant, quasi eorum egerim causam, quia multa in his libris dixi pro libero arbitrio, quae illius disputationis causa poscebat. » Et infra: « In his, atque hujusmodi verbis meis, quia gratia Dei commemorata non est, de qua tunc non agebatur, putant Pelagiani, vel putare possunt, suam nos tenuisse sententiam. Sed frustra hoc putant».
Idem etiam Augustinus in libro de natura et gratia, cap. 67. demonstrat in iii. lib. de libero arbitrio, non fuisse omnino praeteritam gratiae mentionem. Nam cum Pelagiani objecissent illud ex eodem lib iii. « Quis enim peccat in eo quod caveri non potest »? Respondit, neminem peccare in eo quod vitare non potest, sed non ideo vitari posse peccata, quod adhuc sit integra natura ut erat in Adamo, sed quoniam Dei gratia praesto est. Et addit, id se non tacuissein m. lib. de libero arbitrio: « Ex ipsis, inquit, libris, oportet me commemorare, quod iste si sentiret, atque in suis litteris poneret, nulla inter nos de hac re controversia remaneret ».
Et mox recitat multa, et inter alia illud ex cap. 19. lib. iii. n Cum ubique sit praesens, qui multis modis per creaturam suam aversum vocet, doceat credentem, consoletur sperantem, diligentem adhortetur, conantem adjuvet, exaudiat deprecantem, non tibi deputatur ad culpam, quod invitus ignoras, sed quod negligis quaerere quod ignoras, neque illud quod vulnerata membra non colligis, sed quod volentem sanare contemnis». Ex his omnibus habenius S. Augustinum in libris de libero arbitrio, sic Manichaeos, et per hoc etiam Calvinistas, vere ac solide confutasse, ut tamen causam Pelagianorum nulla ex parte adjuverit; licet non ita diligenter, et copiose gratiam commendaverit, quam tunc nemo negabat, sicut postea fecit, cum occasio illam defendendi se obtulit.
Tertium testimonium sumitur ex libro de vera religione, cap. 14. ubi sic loquitur sanctus Augustinus: « Usque adeo peccatum voluntarium est malum, ut nullo modo sit peccatum, si non sit voluntarium. Et hoc quidem manifestum est adeo, ut nulla hic doctorum paucitas, nulla indoctorum turba dissentiat ». Et infra: « Et quoniam peccati non dubium est, ne hoc quidem dubitandum video, habere animas liberum voluntatis arbitrium. Tales enim servos suos meliores esse, Deus judicavit, si ei servirent liberaliter. Quod nullo modo fieri posset, si non voluntate, sed necessitate servirent. « Non potest ad hunc locum responderi, Augustinum argumentari ex concessis, et non serio explicare quid sentiat. Quid enim potuit apertius ex sententia sua dicere, quam ita esse manifestum, animas habere liberum voluntatis arbitrium; ut nulla hic doctorum paucitas, nulla indoctorum turba dissentiat?
Calvinus igitur ad alterum perfugium se conferens dicit, Augustinum loqui de peccato primi hominis, quod vere non necessitate, sed voluntate commissum est. Id autem probat ex lib. i. retractationum, cap. 13. ubi hunc locum explicans Augustinus ita loquitur: « Potest videri falsa hac definitio, sed si diligenter excutiatur, invenietur esse verissima. Peccatum quippe illud cogitandum est, quod tantummodo peccatum est, non quod est etiam poena peccati ». Item probat ex libro de natura et gratia, cap. 63. ubi proponitur objectio Pelagii, ex verbis illis Hieronymi lib. ii. in Jovinianum: « Li¬
beri arbitrii nos condidit Deus, nec ad virtutes, nec ad vitia necessitate trahimur, alioqui ubi necessitas, neque corona, neque damnatio est ». Ad quam objectionem respondet Augustinus: « Quis non agnoscat? quis non toto corde suscipiat? quis aliter condita humanam neget esse natura? sed in recto faciendo ideo nullum est vinculum necessitatis, quia est libertas charitatis? »
At nihilopainus constanter asserbnus, non posse locum Augustini citatum a nobis ex lib. de vera religione ita exponi, ut ad solius Adee peccatumpertinere doceatur. Nam quod peccatum sit omnino voluntarium, et si non sit voluntarium, non sit peccatum, probat Augustinus ex communi consensu generis humani, dum dicit, nullam hic indoctorum turbam dissentire, at certe turba indoctorum, et vulgus generis humani, cum praedicat, non esse peccatum quod voluntate non fit, sed necessitate, non respicit ad peccatum Adami, sed ad experientiam suam, et naturale lumen omnibus insitum.
Deinde affirmat Augustinus non debere corripi peccatores, si non voluntate, sed necessitate peccant, si autem non corripiantur, omnem de medio tolli religionem. Ubi sine dubio non loquitur de Adamo, sed de*peccatis, quae fiunt ab hominibus, qui hoc tempore vivunt.
Denique scribit Augustinus, ideo sine ulla dubitatione animas liberum habere voluntatis arbitrium, quod dubium non sit, multa peccata fieri. Ubi sicut absque controversia, loquitur de peccatis, quae nunc fiunt, ita etiam sine controversia intelligi debet de libero arbitrio, quod nunc est.
Ad objectionem igitur propositam ex Retractationibus, respondeo, sanctum Augustinum significare voluisse definitionem peccati, in qua ponitur voluntarium, perfectissime et plenissime convenire primo peccato, sed tamen etiam caetera omnia peccata debere esse voluntaria, etalioqui non esse peccata. Quod autem dicit Augustinus, definitionem illam, nisi diligenter discutiatur, videri posse falsam, dicit propter peccatum originale, quod minimum habet de voluntario, non propter peccata actualia, de quibus modo nos loquimur, quae quidem adeo sunt manifeste voluntaria, ut de illis potissimum intelligatur, quod nulla hic doctorum paucitas, nulla indoctorum turba dissentiat.
Distinguit igitur Augustinus quatuor genera peccatorum. Primum est peccatum illud, quod nullius praecedentis est poena peccati, et tale fuit peccatum primum Adami, quod quia plenissime voluntarium fuit, ideo fuit etiam plenissime perfectissimeque peccatum.
Alterum eorum est, qui dominanti cupiditati consentiunt, quod quidem est aliquo modo poena peccati (nam cupiditas ex peccato nata est) et est necessarium ex hypothesi, quoniam non potest non cadere is, in quo regnat cupiditas, tamen absolute non est necessarium, sed voluntarium, quoniam potest homo cum Dei auxilio facere, ut cupiditas in se non regnet, ac per hoc est etiam absolute, simpliciterque peccatum.
Tertium est infantium, qui contrahunt ex parentibus originale peccatum, et hoc non est voluntarium, nisi primi parentis voluntate, et ideo non dicitur actuale, sed originale, et est aliquo modo alienum, aliquo modo proprium, et simul est peccatum, et poena peccati. Et propter hoc (ut jam diximus) sanctus Augustinus monet, respiciendum esse ad peccatum primi hominis, si quis intelligere velit, quomodo omne peccatum, etiam originale, sit voluntarium.
Quartum est eorum, qui ex ignorantia peccant, cum id faciunt, quod ignorant esse peccatum, atque hoc etiam est poena peccati, quia ignorantia ex peccato est, et est aliquo modo voluntarium, sed voluntate facti, non voluntate peccati, quoniam volunt facere quod faciunt, sed si scirent esse peccatum, non vellent facere, nec facerent. Et idcirco hoc est improprie voluntarium, proinde etiam improprie peccatum.
Ad objectionem ex libro de natura et gra tia, facillima responsio est. Non enim eo loco sanctus Augustinus negat, peccatum esse voluntarium, sed addit, gratiam esse necessariam ad peccata vitanda, quod nos non negamus; atque utinam adversarii sic liberum arbitrium non oppugnarent quomodo nos gratiam libentissime, gratissimeque defendimus.
Quartum testimonium sumitur ex lib. de duabus, animabus, cap. 14. ubi haec habentur: « Peccatum est voluntas retinendi, vel consequendi quod justitia vetat, et unde liberum est abstinere. Nec hic libri obscuri mihi scrutandi erant, unde discerem, neminem vituperatione, suppliciove dignum, qui aut id velit, quod justitia velle non prohibet, aut id non faciat, quod facere non potest.
Nonne ista cantant in montibus pastores, et in theatris poeta*, et indocti in circulis, et docti in bibliothecis, et magistri in scholis, et antistites in sacris locis, et in orbe terrarum genus humar^um? » Et cap. 12. « Peccati reum teneri quemquam, quia non fecit, quod facere non potuit, summaj iniquitatis est, et insaniae. Quamobrem illae animae quidquid faciunt, si natura, non voluntate faciunt, id est, si libero ad faciendum, et non faciendum motu animi carent, si denique his abstinendi ab opere suo nulla potestas conceditur, peccato earum teneri non possumus. »
Ad hunc etiam locum responderi non posse, argumentari Augustinum ex concessis, et non loqui ex propria mente, extra controversiam esse debet. Siquidem ipse se insaniae argueret, si crederet, reum peccati teneri eum, qui non habet liberum arbitrium, ut possit facere et non facere. Respondet igitur Calvinus more solito, loqui Augustinum de peccato primi hominis, quodlibera voluntate commissum fuit. Et probat ex lib. i. retractationum, cap. 15. ubi recognoscens sanctus Augustinus locum a nobis citatum, sic ait: « Definitio peccati, qua diximus, peccatum est voluntas retinendi, etc. propterea vera est, quia id definitum est, quod tantummodo peccatum est, non quod est etiam poena peccati ».
At non dicit Augustinus, solum illud esse verum peccatum, quod ita est peccatum, ut non sit etiam poena peccati, alioqui nullum verum peccatum esset poena peccati, et sanctus Augustinus secum ipse pugnaret. Quod si id, quod est poena peccati, potest etiam verum esse peccatum, certe potest illi etiam peccati definitio convenire. Significat igitur Augustinus, definitionem illam, in qua ponitur libertas ad utrumlibet, praecipue convenire peccato Adami, quoniam illud ita libere factum est, ut nulla fuerit necessitas neque conditionalis, neque absoluta peccandi. Unde etiam paulo ante in eodem capite, idem Augustinus apposuit illam particulam.
Praecipue dicens: « Peccatum quod nusquam est nisi in voluntate, illud Praicipue intelligendum est, quod justa damnatio consecuta est ».
Peccata vero, quse fiunt cogente cupiditate (de his enim loquitur hoc loco sanctus Augustinus) sunt quidem absolute voluntaria, et absolute illis convenit definitio supra posita, tamen habent aliquid necessitatis admixtum, quoniam ex hypothesi, id est, nisi auxilio Dei reprimatur cupiditas, evitari non possunt, et ideo non tam perfecte illis convenit definitio peccati, ac peccato primi hominis conveniebat.
Denique, non velle Augustinum in retractationibus dicere, definitionem a sepositam, in libro de duabus animabus, soli peccato primi hominis convenire, certissimum esse debet. Nam ipse dicit, cantari a pastoribus in moribus, a poetis in theatris, et ab indoctis in circulis, neminem peccare si non facit, quod facere non potest. Certe autem pastores, poetae, indocti, cum illa cantant, non cogitant Adami peccatum, sed peccata sua, suique similium. Deinde cum ibidem Augustinus adnit, si anima nostra non habet liberum arbitrium ad faciendum, et non faciendum, peccato ejus nos teneri non posse: nonne apertissime de nostro, non de Adami peccato, loquitur?
Quintum testimonium sumitur ex lib. 2. Actorum, cum Felice Manichaeo, cap. 3. ubi habentur haec verba: « Esse liberum arbitrium, et inde peccare quemque, si velit, non peccare, si nolit, non solum in divinis Scripturis, quas non intelligitis, sed 'etiam in verbis ipsius Manichaei tibi probo ». Et infra cap. 4. «Audi ergo de libero arbitrio, primo ipsum Dominum, ubi duas arbores commemorat, quarum mentionem ipse fecisti, audi dicentem, aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum, aut facite arborem malam, et fructum ejus malum. Cum ergo dicit, aut hoc facite, aut illud facite; potestatem indicat, non naturam. Nemo enim nisi Deus facere arbores potest. Sed habet unusquisque in voluntate, aut eligere quse bona sunt, et esse arbor bona; aut eligere quse mala, et ©sse arbor mala ».
Hunc locum sanctus Augustinus nusquam retractavit. Nam in lib. ii. retraetationum, cap. 8. recensens hos libros, tantum admonet, se non disputasse de gratia, quia non erat necesse. Itaque vera esse illa omnia existimavit, nec pugnare libertatem arbitrii, ut revera non pugnat cum necessitate gratiae.
Neque dici potest, illum argumentari ex concessis et ad hominem. Nam is (cum quo disputabat) non concedebat, sed negabat, liberum arbitrium, et ideo ex divinis litteris illud probandum ipse suscepit. Confugit igitur Calvinus ad suam veterem cautionem de libero arbitrio primi hominis. Sed hsec jam
est intolerobilis impudentia, cum Augustinus dicat,- esse liberum arbitrium, et unumquemque (non solum igitur Adamum) inde peccare si velit, non peccare, si nolit. Et id probet ex testimonio Evangelii, quod non ad Adamum, sed ad Judaeos a Domino dictum erat, et denique, cum Augustinus adversus Manichaeos disputet, non de Adami peccato sed de nostris, quae illi negantes liberum arbitrium excusare, et in principem quemdam tenebrarum referre solebant.
Adferuntur testimonia sancti Augustini pro libero arbitrio scripta, post e&ortam haeresim Pelagii.
Jam vero quod attinet ad secundum ordinem librorum sancti Augustini, eorum videlicet, quae scripta sunt post exortam haeresim Pelagii, multa Calvinus disputat, quae parum, aut nihil ad rem faciunt. Jactat enim magna confidentia, eos omnes libros pro se facere, quod in illis Augustinus identidem repetat, nihil boni hominem facere posse sine adjutorio gratiae. Atqui ista alia quaestio est, neque nos negamus necessitatem gratiae, sed contendimus praesente auxilio gratiae, hominem vere ac proprie adhuc esse liberi arbitrii, ut possit praecepta servare, si velit, et non servare, si nolit. Et quoniam adversarii, et Calvinus in primis contra affirmant, praesente auxilio gratiae non posse hominem male facere, eo vero absente non posse bene facere, ac per hoc numquam habere liberum voluntatis arbitrium, et hoc ipsum vocabulum non recte usurpari, cum sit titulus sine re, idcirco testimonia Augustini ad liberum arbitrium confirmandum adferimus.
Omissis ergo parergis, primum testimonium sit illud, quo sanctus Augustinus simpliciter libertatem arbitrii confitetur, in libro de gratia et libero arbitrio, cap. 1. « Revelavit, inquit, Deus per Scripturas suas sanctas, esse in homine liberum voluntatis arbitrium». Similia habet in epist. 46. et 47. ad Valentinum, et alibi multis in locis.
Respondet Calvinus, quod attinet ad nomen liberi arbitrii, sanctum Augustinum cessisse inveteratse jam consuetudini, cui resistere non valebat. Quantum autem ad rem, non agnosci ab Augustino libertatem arbitrii, nisi a coactione. At si Beatus Augustinus prudenter cedendum esse judicavit receptae consuetudini in Ecclesia per annos quadringentos, quanta est Calvini temeritas, qui cedendum esse non judicat consuetudini jam per annos mille, et quingentos inveteratae?
Deinde, si cupiebat Augustinus (ut Calvinus indicat) hoc nomen aboleri, quare non tentavit saltem id facere? Quare non solum id non tentavit, sed contra potius eam consuetudinem diligentissime fovit? fovisse enim manifeste colligimus ex eo, quod ipse monet, ut nemo propter gratia) praedicationem negare audeat arbitrii libertatem: « Credite ( inquit in epist. 46. ) divinis eloquiis, quia liberum est hominis arbitrium ». Et rursum in epist. 47: « Quantum potuimus, inquit, egimus cum istis vestris et nostris fratribus, ut in fide sana, Catholica perseverarent, quae neque liberum arbitrium negat, sive in vitam malam, sive in bonam, neque tantum ei tribuit, ut sine gratia valeat aliquid ». Et in libro de gratia et libero arbitrio, cap. 4. « Quoniam, inquit, sunt quidam qui sic gratiam Dei defendunt, ut negent hominis liberum arbitrium, aut quando gratia defenditur, negari existiment liberum arbitrium, hinc aliquid scribere ad vestram charitatem, Yalcntine frater, et cauteri, qui simul beo servitis, compellente charitate curavi ».
Neque possunt haec Augustini loca detorqueri ad liberum arbitrium a sola coactione. Nam illud liberum arbitrium sanctus Augustinus confitetur, et confitendum esse monet, quod a Valentini Monachis negabatur. Illi autem non negabant liberum arbitrium a coactione, sed a necessitate, quod solum difficulter cum gratia conjungi posse videtur. Libertas enim a coactione facillime cum gratia copulatur; imo etiam cum fato, et quavis sua causa determinante ad unum; et ideo nemo unquam illud negavit.
Secundum testimonium sumitur ex illis locis, ubi recitantur haereses Pelagii. Ubicumque enim sanctus Augustinus Pelagianos errores, circa libertatem arbitrii commemorat, semper dicit Pelagianos nimis multum tribuisse libero arbitrio. Nusquam autem dicit errasse in eo, quod liberum ai’bitrium praedicarent. At certe si assertio liberi arbitrii erronea esset, ad errores Pelagii sine dubio pertineret. Vide hoc testimonium in
lib. i,, retractationum, cap. 9. in epistol. 407. in lib. de haeresibus, cap. 88. et lib. i. ad Bonifacium contra duas epist. Pelagianorum, cap. ult. nam in his locis enumerantur errores Pelagii. Nec solum Augustinus non ponit inter errores Pelagii, agnoscere liberum arbitrium, sed probat hoc in Pelagianis, dum scribit lib. vi. ad Bonifacium, cap. 3. eos in laude legis et liberi arbitrii delitescere. Quia videlicet laudabant Pelagiani legem, et liberum arbitrium, qua) sciebant a Catholicis non negari, et lib. n. de nuptiis et concupiscentia, cap. 3. « Liberum, inquit, in hominibus esse arbitrium, et Deum esse nascentium conditorem, utrique dicimus, non hinc estis Ccelestiniani et Pelagiani ».
Denique sanctus Augustinus valde aegre ferebat, quod Pelagiani dicerent, ab ipso negari liberum arbitrium, quod certe non aegre tulisset, si credidisset haeresim esse Pelagianam, liberum arbitrium confiteri, sicut hoc tempore non aegre ferunt Lutherani et Calvinistae, si dicamus, eos liberum arbitrium in servum arbitrium permutasse. Lib. ii. de nuptiis et concupiscentia, cap. 3. « Non est, inquit, ita ut loqueris, multum falleris, vel fallere meditaris, non liberum negamus arbitrium » Et lib. i. ad Bonifacium, cap. 2. « Quis nostrum dicit, quod primi hominis peccato perierit liberum arbitrium de humano genere? Et lib. iv. adversus Julianum, cap. 8. « Multo minus, inquit, dicerem, quod me dixisse mentiris, negari liberum Arbitrium, si gratia commendetur, et negari gratiam, si liberum commendetur arbitrium ».
Tertium testimonium sumitur ex locis illis, ubi S. Augustinus numerat inter haereses Manichaeorum, negare liberum arbitrium. Nam ut omittam libros tres de libero arbitrio, quos contra Manichaeos proprie scriptos esse testatur idem Augustinus lib. i. Retractationum, cap. 9. certe in lib. iv. ad Bonifacium, cap. 4. appertissime scribit, Manichaeos se manifestare dum vituperare audent legem, nuptias, naturam, sanctos veteris Testamenti, et liberum voluntatis arbitrium; hoc est, ostendere se manifestos haereticos, dum quinque ista negant et damnant, quae Catholica recipit et commendat Ecclesia.
Habet igitur Augustinus Lutheranos et Calvinistas pro haereticis manifestis, quoniam liberum voluntatis arbitrium ita perspicue negant et damnant, ut libros suos de servo arbitrio inscribere non vereantur. Neque recurrere poterit Calvinus ad liberum arbitrium a sola coactione, cum certum sit, non hoc esse, quod Manichaei vituperabant.
Quartum testimonium sumitur ex iis locis, ubi sanctus Augustinus profert argumenta pro libero arbitrio. Siquidem isdem argumentis probat liberum arbitrium post haeresim Pelagii exortam, quibus idem probabat ante exortam illam haeresim, nam in libris de libero arbitrio, et in libro de vera religione, quos scripsit antequam nomen Pelagii audiri coepisset, probat Augustinus liberum arbitrium adversus Manichaeos; his potissimum rationibus, quod alioqui tollatur judicium Dei, tollantur leges, admonitiones, cohortationes, poenae, praemia, et alia id genus, at iisdem omnino rationibus idem liberum arbitrium probat in epist. 46. et 47. et in libro de gratia et libero arbitrio, quae scripta esse constat occasione haeresis Pelagianae. Sic enim loquitur in epist. 46: « Si non est gratia Dei, quo modo salvat mundum? si non est liberum arbitrium, quomodo judicat mundum? » Et infra: « Nisi libero arbitrio intelligeremus, atque superemus, non nobis praeciperetur dicente Scriptura, Intelligite insipientes in populo, et stulti aliquando sapite ». Et libro de gratia et libero arbitrio, cap. 2. « Illa praecepta divina homini non prodessent, nisi haberet liberum voluntatis arbitrium, quo ea faciens ad promissa praemia perveniret ». Et infra: Quomodo jubet, si non est liberum arbitrium? » Yides igitur S. Augustinum non mutasse sententiam de libero arbitrio, propter exortam hteresim Pelagianam.
Quintum argumentum sumitur ex illis locis, ubi sanctus Augustinus scribit, liberum arbitrium adjuvari gratia Dei. Non enim adjuvatur, nisi id quod est, nec auxilio eget libertas a sola coactione, sed libertas a necessitate, ut etiam supra diximus. In epist. 89. quaest. 2: « Yalet, inquit, liberum arbitrium ad bona opera, si divinitus adjuvetur ». Et infra: « Neque enim voluntatis arbitrium ideo tollitur quia juvatur, sed ideo juvatur, quia non tollitur. » Et hoc millies in suis scriptis contra Pelagianos repetit.
Sextum testimonium sumitur exiliis locis, in quibus disertis verbis docet, esse in potestate hominis velle, et non velle. In expositione Psalm. vn. prope finem: « Diabolo,
inquit, nonjconsentireinpotestate nostra esse voluit, qui nos fecit». Item inlibro de spiritu et littera, cap. 33: « Liberum, inquit, arbitrium naturaliter attributum a creatore animae rationali, illa media vis est, quae vel intendi ad fidem, vel inclinari ad infidelitatem potest ». Et cap. 34: « Consentire vocationi Dei, vel ab ea dissentire propriae voluntatis est ». Satis igitur probatum existimamus, S. Augustinum libertatem arbitrii in eo sensu semperprajdicasse, in quo nunc illud Catholica praedicat, semperque praedicavit Ecclesia.
Solvuntur argumenta adversariorum ex verbo Deipetita.
Porro adversus ea, quae diximus, et docuimus, duo proferunt adversarii genera argumentorum. Unum ductum a Verbo Dei, alterum ex libris sancti Augustini.
Primum testimonium objecit Lutherus ex cap. 41. Isai: Bene agite, aut male si potestis.
Respondeo: argumentum est satis ineptum, ac pingue, ut caetera Lutheri esse solent. Neque enim propheta de hominibus, sed de idolis gentium loquitur. Nam quemadmodum sanctus David simulacra gentium irrisit dicens: Oculos habent, et non videbunt, aures habent, et non audient etc. Psalm. cxm., sic Isaias exprobrat illis imbecillitatem, quod cum Dii habeantur a stultis hominibus, tamen nulli prodesse, aut nocere possint.
Secundum testimonium sumunt exiliis verbis Ezechielis cap. xxxvi: Dabo vobis cor novum, et faciam ut inprseceptis meis ambuletis. Qui non habenteor novum, non possunt in praeceptis Domini ambulare, qui habent cor novum, non possunt in iisdem praeceptis non ambulare; quoniam alioqui falsa esset illa promissio, faciam ut in praeceptis meis ambuletis; igitur nulli habent simul potestatem ambulandi in praeceptis, ac non ambulandi, ac per hoc nulli habent liberum arbitrium in moralibus.
Respondeo: qui non habet cor novum, non potest praecepta Domini omnia, sicut oportet, observare; dum talis es^ hoc est, dum gerit cor vetus; tamen absolute potest si velit omnia mandata Domini sicut oportet, observare,
quia potest exuere cor vetus, et induere novum, si velit vocationi Domini acquiescere, seque ad Deum ex toto corde convertere. Scriptum est enim: Facite vobis cor novum, et spiritum novum. Ezechiel. xvm. pari ratione qui habet cor novum, non potest, dum talis est, non ambulare in praeceptis Domini, tamen absolute potest, quia potest exuere cor novum, si velit se avertere a Deo, juxta illud ejusdem Prophetsein eodem cap 18: Si averterit se justus a justitia sua etc.. Potest igitur absolute homo per liberum arbitrium bene facere si velit, et non facere, si non velit.
Tertium testimonium ex illo Psal. cxviii. Inclina cor meum in testimonia.tua. Et III Regum vin: Inclinet cor nostrum ad se Dominus, ut servemus mandata ejus.
Respondeo: probant hsec testimonia, sine Dei gratia non posse a nobis omnia mandata servari, quod (ut saepe diximus) libentissime confitemur. Non autem probant hominem non esse liberi arbitrii. Quoniam non inclinat Deus corda nostra cogendo, aut necessitatem adferendo, sed interna inspiratione suadendo, et invitando, ita ut in potestate voluntatis relinquatur consentire vocanti, etsuadenti, vel non consentire. Atqui dicet aliquis: Quid aliud facit Deus cum nos inclinat, quam operari, ut consentiamus? Ita est; facit Deus per auxilium gratiee suge, ut vocanti consentiamus, sed hoc facit adjuvando infirmitatem, non tollendo libertatem. De qua re plura dicemus in sequenti libro.
Quartum testimonium ex illo Joan. vin. ad Rom. vi. et II Petri ii: Qui facit peccatum, servus est peccati. At servitus, et libertas opponuntur. v
Respondeo: servitus et libertas generatim accepta sine dubio opponuntur, sed non quaevis servitus cuivis libertati opponjtur. Alioqui non diceret Apostolus ad Rom. cap. vi. Eos, qui sunt servi peccati, liberos esse justitiae, et contra, liberatos a peccato, servos esse justitiae. Itaque servitus peccati opponitur libertati a peccato, non libertati natura3, quae proprie dicitur liberum arbitrium. Nam qui servus est peccati, non potest suis viribus excutere jugum peccati, et ad libertatem justitiae pervenire, potest tamen per liberum arbitrium, adjuvante Deo, liberari a peccato, et potest, si velit, per se manere in servitute peccati. Sicut etiam e contrario, servitus na¬
turae, id est, naturalis determinatio ad unum qualis est in pecoribus, opponitur libertati, naturae, id est, libero voluntatis arbitrio; non tamen liberati a peccato. Immb quae caret libertate naturae, hoc ipso quod illa carent, non possunt ullo modo servire peccato.
Quintum testimonium ex illo Joan. xv. Sicut palmes non potest aseme ipso ferre fructum, nisi manserit in vite, ita et vos, nisi in me manseritis. Palmes, inquiunt, a vite praecisus non potest non arescere, in vite autem insitus, et ex ea vivens, non potest non ferre fructum: igitur nec homines, qui palmitibus comparantur, habent ullo tempore libertatem ad opposita.
Respondeo: homo rectissime palmiti comparatur, quia sine succo vitis coelestis, quae Christus est, non potest producere opera salutifera, et coelestia; tamen quoniam idem homo palmes est rationalis, potest per liberum arbitrium, cum est in vite, ab illa sponte recedere et arescere, et a vite praecisus per idem liberum arbitrium, adjuvante summo agricola, potest in vite rursum inferi et fructum ferre. Itaque probant istse similitudines necessitatem gratise, sed non excludunt arbitrii libertatem.
Sextum testimonium ex illo prioris ad Corinthios cap. iv: Quid enim habes quod non accepisti? At si nihil habemus proprii et nostri, certe non sumus Domini actionum, nec illai sunt in nostra potestate.
Respondeo, idem Apostolus in iii. cap. ejusdem epistolaj, fatetur, nos habere aliquid proprii et nostri, cum ait, Unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem, ubi quod Latinus interpres reddidit (suum) in Greeco fonte est, tSiov, id est, • proprium. Habemus igitur dono Dei liberum arbitrium, sed hoc dono accepto, domini sumus actionum, et quia possumus eas pro arbitrio facere, vel omittere, propriae et nostrae esse dicuntur, et quamvis opera sancta, de quibus loquitur eo loco B. Paulus, sint etiam peculiari ratione dona Dei, quatenus non fiunt sine gratia, tamen sunt etiam opera nostra propria quatenus poteramus per liberum arbitrium ea non facere, et ideo (ut jam diximus) eodem Apostolo teste, debetur eis merces propria, et non immerito labores nostri, et proprii nominantur.
Solvuntur argumenta ex testimoniis S. Augustini.
Jam vero ex B. Augustino, in quo magnum praesidium habere se gloriantur adversarii. Primo proferunt illud ex Enchiridio cap. xxx. «Libero arbitrio male utens homo, et se perdidit, et ipsum. Nam cum libero peccaretur arbitrio, victore peccato amissum est et liberum arbitrium i).
Respondeo: dicitur homo perdidisse liberum arbitrium, quia deterius illud fecit; quomodo dicitur perdere filium, aut servum, aut discipulum, qui nimia lenitate flagitiosum fieri sinit. Alioqui non periisse liberum arbitrium, neque esse extinctum, quasi non fit amplius in rerum natura, perspicuum est ex eo, quod Augustinus dicit, « et se perdidit, et ipsum. «Non enim se perdidit extinguendo, ac perimendo, sed deteriorem efficiendo. Quemadmodum autem deteriorem fecerit, explicat cum dicit, victore peccato amissum esse liberum arbitrium. Amittitur enim liberum arbitrium, non cum perit, quod fieri non potest, sed cum a diabolo captivatur; quomodo dicuntur amissa, quse tempore belli in potestatem hostium devenerunt. Unde etiam adfert Augustinus testimonium Domini dicentis: « Si vos filius liberavit, vere liberi eritis». Et aperte dicit, victore peccato arnis^ sum, quia videlicet in potestatem victoris venit.
Explicabitur autem commode totus hic locus ex lib. i ad Bonifacium contra duas epistolas Pelagianorum cap. ii « Quis nostrum, inquit, dicat, quod primi hominis peccato perierit liberum arbitrium de humano genere? libertas quidem periit per peccatum, sedilia, qua? in paradiso fuit habendi plenam cum immortalitate justitiam. Unde natura humana divina indiget gratia, dicente Domino, si vos filius liberaverit, vere liberi eritis ». Itaque liberum arbitrium perditum et amissum nihil est aliud, nisi deterius factum per captivitatem, qua periit libertas gratia;, non libertas naturae.
Secundum testimonium sumunt ex hoc ipso loco proxime citato, id est, ex lib. i. ad Bonifacium cap. 2. et 3. nam cum S. Augustinus dixisset, non periisse liberum arbitrium de humano genere; subjungit, ideo non periisse,
quia per illud peccant, quicumque cum delectatione peccant. Idque saepius repetit, ut videatur non agnoscere liberum arbitrium nisi a coactione, et acTmalum.
Respondeo: S. Augustinus propter insidias Pelagianorum, qui ex libertate naturae colligebant libertatem a peccato: vix unquam audet liberum arbitrium asserere, quin aliquid adjungat, unde intelligi possit, illud sine gratia Dei non posse liberum esse a peccato. Id autem facilius assequemur, si breviter exponamus sententiam totius illius loci.
Initio igitur secundi capitis libri primi ad Bonifadium, proponit S. Augustinus objectionem, seu verius calumniam Pelagianorum, qui de Catholicis ita loquebantur: « Dicunt illi, quia peccato primi hominis, id est, Adse, liberum arbitrium perierit, et nemo jam potestatem habeat bene vivendi, sed omnes in peccatum carnis suae necessitate cogantur». Haec est Pelagianorum objectio, qua calumniabantur Catholicos, quasi negarent liberum arbitrium, et inde callide intendebant efficere, ut gratia Dei ad bene vivendum non videretur esse necessaria.
Hanc fraudem his verbis Augustinus detegit: « Liberum, inquit, arbitrium defendendo praecipitant, ut de illo potius ad faciendum justitiam, quam de Domini adjutorio confidatur, atque in se quisque, non in Domino glorietur ». Quibus verbis non negat, defendi debere liberum arbitrium, sed prohibet nimis multum illi tribui. «Deinde addit, calumniam superiorem refellens: « Quis autem nostrum dicat, quod primi hominis peccato perieritliberum arbitrium de humano genere? libertas quiclera periit per peccatum, sedilia, qua? in paradiso fuit habendi plenam cum immortalitate justitiam, propter quod natura humana divina indiget gratia ».
His verbis Augustinus primum negat illam partem objectionis Pelagianse: « Dicunt, quod peccato qmrni hominis, perierit liberum arbitrium. » Deinde, explicat illam alteram partem « et nemo jam potestatem habeat bene vivendi », dicens, hominem non posse bene vivere sine auxilio gratia3, et in hanc miseriam incidisse per peccatum, a quo non liberamur, nisi per illum, qui dixit: « Si vos filius liberaverit, vere liberi eritis». Subjungit deinde probans, ex eo quod peccatur, liberum arbitrium non periisse: «Nam inquit, liberum arbitrium usque adeo in peccatore non periit, ut per illud peccent, maxime omnes, qui cum delectatione peccant ».
Non vult autem hoc loco S. Augustinus significare, libertatem arbitrii in eo sitam esse, ut quis cum delectatione peccet. Nam etiamsi aliquis sine delectatione peccaret, ut qui metu mortis fidem negaret, libere tamen peccare diceretur: sed indicare voluit, maxime libere eos peccare, qui cum delectatione peccant, quoniam qui ejusmodi sunt duplici libertate gaudent. Una, qua} opponitur necessitati, qua}que communis est omnibus qui peccant, et dicitur proprie libertas natura}, sive libertas arbitrii; altera, quae opponitur servituti justitia}, et dicitur proprie libertas peccati, sive etiam servitus peccati. Eadem enim est servitus peccati, et libertas peccati, quoniam qui servus est peccati, libere, id est, libenter, et cum delectatione peccat, sicut etiam eadem est libertas justitia}, et servitus justitia}, quoniam qui servi sunt justitiae, libenter et cum delectatione justitiam faciunt. r
Refellit postremo in cap. 3. illam tertiam partem ejusdem objectionis Pelagianae: «Sed omnes in pdccatum carnis suae necessitate cogantur ». Et ait: «Non itaque sicut dicunt, nos quidem dicere, et iste audet etiam scribere, omnes in peccatum velut inviti caimis sua} necessitate coguntur. Sed si jam in ea aetate sunt, ut propriae mentis utantur arbitrio, et in peccato sua voluntate retinentur, et a peccato in peccatum voluntate sua praecipitantur. Neque enim agit in eis etiam qui suadet et decipit, nisi ut peccatum voluntate committant. Sed haec voluntas, quae libera est in malis, quia delectatur malis, ideo libera in bonis non est, quia liberata non est. »
Quibus verbis respondet Augustinus directe', ad illud a necessitate cogantur», et docet non cogi, id est non invitos trahi homines ad peccatum, sed liberrime potius peccare, quoniam non solum libertate naturae, sed etiam libertate peccati, ut plurimum homines peccant, et ne Pelagiani more suo colligerent, posse hominem peccatorem suis viribus bene facere, addit voluntatem hominis impii, quae est libera in malis libertate peccati, non esse in bonis liberam libertate gratiae, nisi prius a Christo Domino liberetur.
Tertium testimonium sumunt ex lib. I retractationum cap. 45. «Qui cogenti cupiditati bona voluntate resistere non potest, jam hoc ita peccatum est, ut sit etiam poena peccati. » Et infra: « Nam quando tale est ut idem sit et poena peccati, quantum est quod valet vo¬
luntas, nisi forte, si pia est, ut oret auxilium? in tantum enim libera est, quia in tantum liberata est». Ex hoc loco colligunt, impiam voluntatem non esse liberam, sed omnino ex necessitate peccare; quoniam nihil potest in bono, ac ne auxilium quidem petere, et tamen vere peccat, quoniam alioqui non vere peccatum esset poena peccati.
Respondeo: voluntas, qua} cogenti cupiditati resistere nequit, libera est absolute, quoniam illa impotentia conditionata est, non absoluta. Potest enim Dei auxilium implorare; quod si non facit, culpa sua non facit. Nemini enim deest auxilium, quod saltem possit vires a Deo petere. Nemini autem deesse auxilium necessarium ad non peccandum, in alio libro probavimus.
Quartum testimonium sumunt ex epist. 444. « Sine gratia Dei non potest esse libera voluntas, cum cupiditatibus vincentibus, et vincientibus subdita sit».
Respondeo: Sine gratia Dei accipiendo gratiam largo modo pro auxilio necessario ad non peccandum non est libera voluntas, quoad exercitium, id est non habet usurii liberi arbitrii; tamen absolute libera est, quoniam (ut diximus) auxilium gratia} necessarium ad non peccandum nulli deest. Simile est, si quis ita colligeret, sine lumine non potest oculus cernere, igitur absolute non potest oculus cernere, et nos sa}pe jam diximus, non negari a nobis gratiae necessitatem, dum asserimus arbitrii libertatem. Id enim quod volumus, hoc est, praesente auxilio necessario, posse hominem peccare, et non peccare. Neque contrarium hujus sententiae in Augustini libris unquam reperietur.
Quintum testimonium sumunt ex libro de spiritu et littera cap. 30. « Per legem cognitio peccati, per fidem impetratio gratiae contra peccatum, per gratiam sanatio animae a vitio peccati, per animae sanitatem libertas arbitrii, per arbitrii libertatem dilectio justitiae, per dilectionemjustitiae impletio legis. » Et infra: « Ut quid miseri homines audent superbire de libero arbitrio antequam liberentur, nec attendunt in nomine liberi arbitrii sonare libertatem etc. »
Respondeo: loquitur hoc loco S. Augustinus apertissime de libero arbitrio, ut denominatur a libertate gratiae, non a libertate naturae. Nam si libertas naturae, id est, liberum arbitrium proprie dictum, inciperet primum in nobis esse post fidem et justificationem, quo modo idem Augustinus in eo-
dem libro eap. 33. diceret, liberum arbitrium naturaliter attributum anima; rationali, esse vim illam mediam, qua vel intendi ad fidem, vel inclinari ad infidelitatem potest? quo modo enim intenditur ad suscipiendam fidem, si non incipit existere nisi post fidem? loquitur igitur de libertate gratise, per quam anima sanata viam mandatorum Domini cum delectatione currit. De qua loquitur etiam in libro de correptione et gratia cap. 8. cum ait: « Yoluntas humana non libertate consequitur gratiam, sed gratia libertatem.
Sextum testimonium sumunt ex libro de correptione et gratia cap. 12. « Si relinqueretur ipsis sua voluntas, ut in adjutorio Dei manerent, si vellent, inter tot, et tantas tentationes infirmitate sua voluntas ipsa succumberet, et ideo perseverare non possent, quia deficientes infirmitate nec vellent». Videtur enim hoc loco S. Augustinus dicere, justos homines etiam cum adjutorio gratise sanantis animaiy, non posse perseverare in bonis operibus nisi a spiritu Dei perpetuo agantur; atqui hoc est non habere liberum arbitrium ad utramque partem.
Respondeo: Significat Augustinus, non sufficere homini post lapsum primi hominis, adjutorium gratise habitualis (id enim vocat adjutorium, in quo permanet homo, si vult, quod etiam in eodem loco cum alimentis comparavit, quibus si volumus, utimur, si nolumus, non utimur) sed necessarium esse prseterea, propter tentationes, auxilium Dei protegens, et dirigens, sine quo etiam justi perseverare non possent, quia deficientes infirmitate, nec vellent.
Csetcrum hsec impotentia non est absoluta, sed conditionalis; quamvis enim non possit homo justus, sine auxilio speciali perseverare in operibus bonis, absolute tamen potest, quoniam Deus non deserit nisi desertus. Quocirca in eodem libro cap. 7. idem Augustinus dicit, non posse excusari eos, qui non perseverant, quoniam poterant perseverare si vellent.
Septimum testimonium sumunt ex eodem libro cap. 13. ubi cum dixisset S. Augustinus eos, qui peccant, peccare per liberum arbitrium, corrigit se continuo, ac dicit: « arbitrium, inquam, liberum, sed non liberatum ». Videtur enim (ut notat Calvinus) voluisse dicere, arbitrium liberum esse nomine, non re.
Respondeo: Jam saepe diximus Augustinum propter Pelagianos arbitrium vocare liberum, non liberatum, quoniam sine gratia Dei servum est peccati, licet sit liberum a naturali necessitate.
Octavum testimonium sumunt ex libro de perfectione justitiae, responsione 9: « Per arbitrii libertatem factum est, ut esset homo cum peccato, sed jam poenalis vitiositas subsecuta, ex libertate, fecit necessitatem ». Et infra: « Quia peccavit voluntas, secuta est peccantem peccatum habendi dura necessitas, donec tota sanetur infirmitas ». '
Respondeo: Multiplex est necessitas, sed non omnis repugnat arbitrii libertati. Prima est, patiendi motus carnis repugnantes legi mentis. Nam etiam justissimi quique dicere possunt cum Apostolo ad Romanos cap. vn. Sentio aliam legem in membris meis. Sed hsec non repugnat libero voluntatis arbitrio, quoniam etiamsi necessario motus illos sentimus, tamen non necessario consentimus, et tunc cum Apostolo dicimus: Si quod nolo facio, jam non ego operor illud.
Secunda necessitas est peccandi ex ignorantia, nam delicta quis intelligit? Sed neque hsec repugnat libero arbitrio, quoniam etiamsi non possimus qusedam non ignorare, tamen possumus non velle ignorare. Ille enim reprehenditur, qui noluit intelligere, ut bene ageret, non qui voluit, sed non potuit. Ac de his necessitatibus loquitur S. Augustinus in priore parte objectionis. Nam ibidem subjungit: « Unde ad Deum fides clamat: De necessitatibus meis educ me. Sub quibus positi, vel non possumus, quod volumus intelligere, vel quod intelleximus, volumus, nec valemus implere o.
Tertia necessitas est divina} gratias, tam ad remissionem peccati contracti, quam ad vitanda ea, quse contrahi possent. Sed neque hsec tollit liberum arbitrium, quoniam ut ssope diximus, et in secundo libro probavimus, Deus nemini denegat adjutorium necessarium.
Quarta necessitas est, habendi peccatum aliquod veniale. Nam etiam homines justi quotidie necesse habent illa oratione uti ad Deum, Dimitte 7iobis debita nostra. At neque hsec necessitas pugnat cum arbitrii libertate, quoniam si ratio vigilet, ut debet, possumus vitare singula venialia; quamvis fieri nequeat, ut omnia evitemus, sine privilegio
speciali. Et de hac necessitate loquitur Augustinus in posteriore parte objectionis, ut perspicuum est legenti eum locum. Immo totus liber ideo de perfectione justitia? inscriptus est, quoniam hoc potissimum agit, ut probet adversus Pelagianos, non posse in hac vita nos ita perfecte adimplere justitiam, ut non semper oratio illa necessaria sit, Dimitte nobis debita nostra.
Quinta necessitas est faciendi actus malos, posita mala, et efficaci voluntate. Nam qui efficaciter vult finem, non potest non velle media, qua? ad eum finem judicat esse necessaria. Ita qui vehementer aliquem odit,
non potest illi ex animo benefacere. Sed neque haec necessitas repugnat libcx-tali, quia conditionalis est. Non absoluta. Potest enim homo si velit, non velle finem illum efficaciter, ex cujus amore ad media eligenda quodammodo cogebatur.
Sola igitur illa necessitas libertati ai-biti-ii proprie repugnat, quae absolute facit, ut homo non sit dominus propriae voluntatis; quam necessitatem in Augustini libris adversarii nostri, quamtumvis Augustinum suum esse jactent, numquam demonstrare poterunt.
Chapter 48 of 63