Caput II. Non posse hominem, sine speciali illustratione Dei, credere mysteria fidei
Sed non erit difficile pra!dictum errorem ex divinis litteris et Ecclesia; traditione refellere. Primum enim perspicua sunt verba Domini Joan vi. Nemo potest venire ad me, nili. Pater, qui misit me, traxerit eum.Quo loco observandum est, non dixisse Dominum, Nemo venit, sed nemo potest venire, propter quosdam, qui minus caute dicunt, re ipsa neminem credere sine speciali gratia Dei, tamen fieri posse, ut credat. Porro venire ad Christum, nihil esse aliud, nisi credere in ip sum, explicat ipse paulo infra cum dicit Sunt quidem ex vobis, qui non credunt, sed propterea divi vobis, quia nemo potest ad me venire, nisi datum ei fuerit a Patre meo. Itaque si venire est crcdcrc, et nemo potest venire nisi trahatur a Patre, certe nemo potest credere, nisi trahatur a Patre. '
In eumdem sensum dicta sunt etiam illa a Domino Matth. xi. Confiteor tibi Pater Domine coeli et terree, quia abscondisti hxc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea. parvulis. Ita Poter, quoniam ita placitum fuit ante te. Et nemo novit Filium, nisi Pater, neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Non enim loquitur Dominus de revelatione per externam praidicationem, sed per internam illustrationem et suasionem, de qua dixit Joan vi. Omnis qui audivit a Patre, et didicit, venit ad me Nam paulo ante exproba verat civitatibus, in quibus longo tempore praedicaverat et plurima signa fecerat. Et videns post eam praedicationem sapientes et prudentes, id est, scribas et pliarisaeos, non esse conversos, sed tantum simplices turbas, explicare voluit, recte quidem reprehendi eos qui non crediderunt: sed non debere suis solis viribus tribuere fidem, eos qui crediderunt, cum Patri coelesti placuerit abscondere haec a sapientibus et prudentibus, et revelare parvulis, trahendo istos, illos non trahendo. Similis sententia habetur Joan. xn. Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias, excxcavit oculos eorum, et induravit cor eorum. Illos enim excaecare dicitur Deus, quos non illustrat, cum sine ejus lumine videre nequeant.
Adhaec, Apostolus Paulus plenus est ejusmodi testimoniorum, ut mirum sit esse aliquos, qui hunc Apostolum diligenter evolverint, et tamen non didicerint, fidem esse donum Dei Roman. xii. Unicuique, inquit, sicut divisit Deus mensuram fidei. I Corinthiorum iv. Quis enim te dicernit? quid autem habes, quod non accepisti? I Corinthiorum vn. Consilium autem do, tamquam misericordiam consequutus a Domino, ut sim fidelis.
I Corinth. xii. Et nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto. II Corinth. iii. Non sumus sufficientes cogitare aliquid ex nobis, tamquam ex nobis. Ephes. II. Gratia estis salvari per fidem, et hoc non ex vobis, donum enim Dei est. I Ephes. vi. Pax fratribus, et charitas cum fide a Deo Patre, et Domino Jesu Christo. Philip, i. Vobis donatum est, non solum ut in illum credatis, sed etiam ut pro illo patiamini.
Denique S. Lucas in Actis cap. xm. Crediderunt, inquit, quotquot prxordinati erant in vitam aeternam. Et cap. xiv. Aperuit Dominus ostium fidei. Et cap. xvi. Loquebamur mulieribus, quae convenerant, et quaedam mulier nomine Lidia purpuraria audivit, cujus Dominus aperuit cor intendere his, quae dicebantur a Paulo.
Accedant deinde testimonia Conciliorum et Patrum. Concilium Arausicanum canon, o:
« Si quis sicut augmentum, ita etiam initium fidei non per gratiae donum nobis inesse dicit, Apostolicis dogmatibus adversarius approbatur. » Et can. 7: «Si quis per naturae
vigorem evangelizanti praedicationi consentire posse confirmat, absque illuminatione Spiritus sancti, haereticofallitur spiritu, etc. »
Idem repetit Concilium Tridentinum sess. 6. can. 3. his verbis: « Si quis dixerit, sine praeveniente Spiritus sancti inspiratione, atque ejus adjutorio hominem credere posse, sicut oportet, anathema sit ».
S. Augustinus lib. i. de praedestinatione sanctorum cap. 2: « Si non sumus, inquit, idonei cogitare aliquid quasi ex nobis ipsis, sed sufficientia nostra ex Deo est, profecto non kumus idonei credere aliquid quasi ex nobis, sed sufficientia nostra, qua credere incipimus, ex Deo est. Yide eumdem lib. i. retractationum cap. 23. in epistol. 90. 105. 106 et 107. in Enchiridio cap. 31, in libro de spiritu et littera cap. 31. et 32. in libro de gratia Christi cap. 31. et lib. i. ad Bonifacium contra duas epistolas Pelagianorum cap. 3. Denique in lib. i. de praedestinatione sanctorum fere toto. Et in secundo de bono perseverantiae cap. 1. 2. 3. 19 et ailis.
Auctor Hipognostici lib. iii. fere extremo: « Nemo, inquit, penitus glorietur se fidem ex proprio sensu genuisse in se, per quam possit credere Deo: sed agnoscat, tam ante legem, quam sub lege, et post legem, fidem, quae est in Christo Jesu, per illuminationem gratiae, quae a Deo Patre est, unicuique revelatam ad salutem etc. » Neque loquitur de revelatione, quae per Scripturas habetur: hanc enim non negabant Pelagiani, contra quos ille auctor accerrime disputat, sed de peculiari inspiratione, qua Deus in mentibus operatur, ut verbo pi'aedicationis assentiant.
S. Prosper idem docet, ac probat in lib. i. de vocatione gentium cap. 23. et 24. et contra Collatorem cap. 36. et 37. et in responsione 8. ad Capitula Gallorum. Et in responsione ad prima quinque dubia Genevensium. Sic igitur loquitur (ut unam sententiam ejus ponamus) in lib. i. de vocatione gentium cap 24. « Abunde, inquit, quantum arbitror, his testimoniis demonstratum est, fidem, qua justificatur impius, nisi ex Dei munere non haberi, eamque nullis meritis praecedentibus tribui, etc. »
S. Fulgentius in libro de incarnatione et gratia Christi cap. 20:« Yita, inquit, nostra a fide sumit initium, quia justus ex fide vivit. Quam fidem non ex voluntate nostra na-
Chapter 50 of 63