Textus
De materia, forma, et Ministro Sacramenti Matrimonii.
Etsi de materia, forma, et ministro hujus Sacramenti aliquid jam attigimus, occasione argumentorum Durandi, rursus tamen paulo
fusius id petractandum est, tum ob Martin i Kemnitii calumnias, tum ob novam, et singularem opinionem Melchioris Cani. Id quod necessario faciendum nobis esse videtur, ut dogma ecclesiasticum in superiore qua;stione explicatum, omnia ex parte tectum ac defensum maneat.
Kemnitius enim hinc argumentum ducit, ad probandum, nullum esse conjugii sacramentum proprie dictum, quod in conjugio, materia et forma, sive elementum et verbum, non facile demonstrari possint.
Canus autem dum pro sua opinione pugnat, iis argumentis imprudenter utitur, quibus haeretici nostri temporis, Ecclesiam vexare possent; siquidem lib. vm. de locis Theologicis cap. 5. affirmat non omne Matrimonium inter Christianos legitime contractum esse sacramentum, sed illud solum, quod a ministro ecclesiastico sacris et solemnibus verbis celebratur. Quocirca verba, quibus conjuges mutuum consensum exprimunt, admittit ille formam esse contractus conjugii, sed non sacramenti conjugii: ct personas contrahentes admittit esse Ministros contractus conjugii, sed non sacramenti conjugii.
At quia sententia communis, et vera, distinctionem istam omnino ignorat, et nihil interesse statuit inter contractum conjugii Christiani, ejusque materiam, formam, et ministrum; et sacramentum conjugii, ejusque materiam, formam, et ministrum: ita ut quod sufficit ad contractum istum celebrandum, idem sufficiat ad sacramentum celebrandum: inde fit, ut dum Canus totis suis viribus probare conatur. Matrimonium sine forma verborum a ministro ecclesiastico prolata celebratum non esse sacramentum, simul etiam probet quantum in se est, nullum revera esse in Ecclesia conjugii sacramentum.
Nos igitur ut utrique respondeamus, primo exponemus breviter, qua; sit materia, qua; forma, et minister hujus sacramenti, secundum communem sententiam, et Kemnitii calumnias repellemus. Deinde, Cani sententiam refutabimus; atque ejusdem argumenta solvemus.
Quod igitur ad primum attinet, de materia hujus sacramenti duae sunt Theologorum praicipue sententia;, quas Petrus Paludanus refert in 4. dist. 1. q. 4. Una est, quod consensus conjugum verbis expressi, seu verba consensum exprimentia, sint materia, et forma hujus sacramenti. Altera, quod ipsa corpora, seu personae contrahentium, sint materia: verba vero exprimentia consensum, sint forma.
Quae sententiae meo judicio sunt ambae verae, et facile conciliari possunt. Nam conjugii sacramentum duobus modis considerari potest: uno modo, dum fit; altero modo, dum
permanet postquam factum est. Est enim Matrimonium simile Eucharistiae, quae non solum dum fit, sed etiam dum permanet, sacramentum est: dum enim conjuges vivunt, semper eorum societas, sacramentum est Christi, et Ecclesiae.
Si igitur consideretur Matrimonium, dum fit, tota ejus essentiam signis exprimentibus consensum mutuum consistit: corpora enim conjugum non concurrunt, nisi ut materia circa quam utetiamdum fit Eucharistia, tota essentia consecrationis in verbis sacris posita est; panis autem, et vinum solum concurrunt ut materia circa quam. Et idem videmus in aliis contractibus. Nam cum venditur, aut emitur domus, tota contractus ratio in consensu mutuo sita est: domus autem est materia circa quam operatio illa versatur; nemo enim dicit domum, quae venditur partem esse contractus. Sed quia verba unius conjugis, determinant verba alterius, et ab illis pariter determinantur, ideo in iisdem verbis distingui potest materia, et forma: nam verba quatenus determinant, forma dici possunt; quatenus determinantur, materia.
Atque ha;c est sententia S. Thomae in 4. dist. 26. qua;st. 2. art. 1. Nam in responsione ad 1. dicit, formam sacramenti hujus esse, verba conjugum: in responsione ad 2. dicit, materiam esse, actus ipsorum conjugum, quibus sacramentum Matrimonii perficitur, ubi per actus intelligit eadem verba quae paulo ante dixerat, esse formam; nulli enim alii actus necessario requiruntur ad hoc sacramentum perficiendum. Nec non Richardi, Paludani, Capreoli, Dominicia Soto, et aliorum in eadem distinctione.
Si vero consideretur Matrimonium jam factum, et celebratum, negari non potest ipsos conjuges simul cohabitantes, sive externam conjugum societatem, et conjunctionem, esse materiale symbolum externum, repra;- sentans Christi et Ecclesia; indissolubilem conjunctionem: quemadmodum in sacramento Eucharistiae, consecratione peracta, remanent species consecrata;, quae sujit symbolum sensibile atque externum interni alimenti spiritualis.
Quare recte mihi dixisse videtur Petrus a Soto, lect. 4. de Matrimonio, materiam non solum circa quam, sed etiam ex qua sacramentum Matrimonii constat, esse personas contrahentes. Theologi quoque ferine omnes satis indicant, corpora conjugum esse materiam sacramenti hujus, dum affirmant, Ecclesiam posse constituere certos gradus consanguinitatis, et affinitatis, intra quos matrimonium sit irritum; quia dum eos gradus constituit, facit ut persona; quse alioqui erant materia sacramenti hujus, jam non sint amplius materia. Atque hsec de materia dicta sint.
Forma autem, consensu omnium Theologorum, Cano excepto, sunt verba, vel signa mutuum consensum exprimentia. Id habet expresse S.Thomasloco notato in 4. dist. 26. qusest. 2. art. 1. ad. 1. et ante eum Ilugo de S. Victore, lib. n. de Sacramentis, par. 11. cap. 5. et omnes alii.
Sed objicit Kemnitius, pag. 1221. Joannem Gropperum nostra astate docuisse, formam sacramenti Matrimonii esse illa verba Domini, Matth, xix: Quod Deus conjunxit, homo non separet, proinde non deesse, qui contra Scholasticos doceant, non esse formam sacramenti hujus, signa mutui consensus.
At Kemnitius more suo non bona fide Gropperum citat. Locus Gropperi est in Enchiridio Christianas Institutionis, nomine Concilii Coloniensis edito, in tract. de Sacramento Matrimonii: quo loco Gropperuscolligit quidem formam sacramenti hujus ex verbis Domini: Quod Deus conjunxit, etc., sed non ait, illa verba esse formam, aut necessario recitanda esse: imo expresse dicit verba mutui consensus esse formam Sacramenti: «Superest, inquit, ut verbum et elementum hujus sacramenti indicemus, et gratiam insuper in eo confers i demonstremus. Verbum itaque hujus sacramenti, quo accedente ad elementum, fit sacramentum, id nimirum est, quo ambo, mas et foemina (cum pietatis respectu, qua; in Deum est, sibi mutuo fidem conjugalem dant, accipiuntque) non quovis modo sed in Dei nomine conjungantur, et copulantur. » Vides, lector, Gropperum non dissentire a coeteris in hujus sacramenti forma constituenda, et ideo solum allegasse verba Domini: Quod Deus conjunxit, etc. ut probaret, Matrimonium Christianorum non esse contractum mere civilem, et humanum, et verba conjugum referenda esse ad illam divinam, et sacram conjunctionem, de qua dictum est: Quod Deus conjunxit, etc.
Ex his patebit etiam, quis sit minister hujus sacramenti. Nam cum ad Ministrum proprie pertineat, verba forma; pronuntiare,
et per ea sacramentum conficere, et in hoc sacramento verba formse a conjugibus proferantur, necesse est, conjuges ipsos esse proprios hujus sacramenti Ministros.
Neque absurdum videri debet, quod in easdem personas concurrat causa materialis, et efficiens: id enim exigit natura contractus, qui de personis contrahentium fit. Quemadmodum enim, si quis in servum aliqui se ipse venderet, idem esset vendens, et res vendita, efficiens, et materia: sic etiam in matrimonio, cum ipsi conjuges se mutuo tradant, ac donent; ipsi efficientes, et ipsi materia sunt. Et quamquam requiritur ex decreto Ecclesia; minister ecclesiasticus, qui consensum conjugum exquirat, et euiudem approbet, et declaret, et benedictione sacerdotali confirmet, tamen proprie qui matrimonii sacramentum efficiunt, ipsi conjuges sunt.
Ex his refelli possunt Kemnitii calumniae. Objicit ille in 2. par. Exam. pag. 1220. et sequenti, Scholasticos, nondum fingere potuisse aliquid, quod materia et forma in hoc sacramento recte dici possit. Addit theologos, et jureconsultos nostros admodum varias, et incertas opiniones de hac re habere: arguit Tridentium Concilium, quod nihil in re tam dubia determinaverit: colligit ex his omnibus, non posse etiam a nobis certo asse ri, Matrimonium esse sacramentum.
Sed ha;c omnia levia sunt, et inania. Nam in primis Concilium nihil determinavit, quia non erat opus. Sicut enim Dominus ipse non expressit materiam, et formam hujus sacramenti, quia non novum symbolum instituit, sed humanum, usitatumque contractum evexit ad sacramenti dignitatem, attribuens illi contractui novam significationem, et grato promissionem: sic etiam Concilium muneri suo satisfecit, cum explicuit Dominicam traditionem.
Deinde, Theologi mirifice inter se conveniunt quoad formam, et Ministrum: quoad materiam autem non ita dissentiunt, ut facile conciliari non possint.
Et quamvis etiam tum de materia, tum dc forma maxime inter se Catholici dissiderent: nihil id officeret certitudini, quam habemus de Sacramento Matrimonii. Nam ad fidem Catholicam de Sacramentis habendam, et ad eadem Sacramenta fideliter ministranda, vel suscipienda, satis est, scire, quid necessario requiratur ad sacramentum celebrandum, et quot sint, et qme illa, sine quibus non perficitur Sacramentum, quid autem in his proprie forma sit, quid materia, sine fidei praejudicio disputari, et etiam ignorari potest. Sciat parochus, ad Baptismum aquam esse necessariam, cum illis verbis sacris: « Ego baptizo te in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, » utrum autem aqua, materia dicenda sit, et verbum forma, adeo sine periculo ignorabit, ut etiamsi verbum materiam et aquam formam esse crederet, neque perniciose erraret, neque inutiliter baptizaret.
Ad eumdem modum si Christiani teneant, ad matrimonium rite celebrandum, mutuum consensum legitimarum personarum signo sensibili expressum, esse necessarium; atque ejusmodi symbolo, ut vero novae legis sacramento promissionem gratiae esse annexam: nihil periculi erjt, etiamsi forte materiam, et formam distinguere non valebunt. In hoc autem Theologi omnes conveniunt, uno Cano, ut diximus, excepto. Nihil igitur Kemnitus in hac parte obtinere potest.
Omne legitimum Matrimonium inter Christianos contractum esse Sacramentum.
Nunc adversus Cani opinionem probandum est, non aliam esse formam essentialem, neque alium Ministrum sacramenti Matrimonii: aliam vero formam et alium Ministrum contractus Matrimonii, et proptera nullum celebrari inter Christianos legitimum Matrimonium, quin id continuo sit etiam verum Ecclesiae Sacramentum.
Ac primo id probamus, quia si vera esset opinio Cani, non possemus ex Scripturis et Conciliis ostendere conjugii Sacramentum; neque immerito dicerent haeretici hoc sacramentum ab hominibus, idque recens, excogitatum fuisse. Nam Scripturis habemus quidem, Matrimonium fidelium esse sacramentum; sed novae alicujus formae aut Ministri vestigium nullum in divinis litteris reperimus. Quare si forma, et Minister contractus Matrimonii, sit etiam forma, et Minister Sacramenti Matrimonii, forma et minister hujus Sacramenti in divinis litteris perspicue demonstrabitur: si vero sit alia forma quaerenda, aliusque Minister, alibi certe, quam in divinis litteris ista quaerenda erunt.
Concilium Florentinum et Tridentinum, in
quibus propter novas haereses hoc dogma diligentius explicatum est, debuissent omnino formam et Ministrum hujus sacramenti assignare, si qua essent praeter formam, et Ministrum contractus Matrimonii. At ista Concilia ne verbo quidem novam ista formam, et Ministrum indicant, quin potius satis aperte significant, non esse quaerenda alia, praeter ea, quae in contractu Matrimonii inveniuntur.
Concilium Florentinum ita loquitur: «Septimum est sacramentum Matrimonii, quod est signum conjunctionis Christi et Ecclesiae, secundum apostolum. Causa efficiens Matrimonii, regulariter est mutuus consensus per verba de praesenti expressus.» Haec ibi. Quo loco Concilium per causam efficientem Matrimonii intelligit causam efficientem Matrimonii; etim ut Sacramentum est. Nam hoc susceperat explicandum, cum diceret: « Septimum est Sacramentum Matrimonii, » et nisi ita intelligeret, jure reprehendi posset, quod omisisset id, quod necessario explicandum erat, et adjecisset id, quod a nemine petebatur. Quod si causa efficiens sacramenti Matrimoniis juxta Concilii QEcumenuci declarationem, est mutuus consensus per verba de praesenti expressus, manifeste sequitur, formam sacramenti hujus non esse benedictionem Sacerdotis, sed ipsa conjugum verba et Ministrum necessario requisitum, esse utrumque conjugem. Nam Minister est causa efficiens Sacramenti, neque aliter efficit, quam formam materiae abjungendo. Quicumque igitur Cani sententiam tueri volet, eum oportebitautConcilio QEcumenico aperte repugnare, aut certe notam imprudentiae eidem Concilio inurere.
Concilium Tridentinum sess. 24. in ipso decreto de Matrimonio novam formam et Ministrum in Sacramento Matrimonii non modo non tradit sed aperte etiam indicat non esse: dicit enim primo a Christo approbatum conjugium, in statu innocentiae institutum. Deinde addit gratiam, quae naturalem conjugum amorem perficeret, a Christo Sacramentorum institutore Matrimonio adjunctam. Denique concludit, novae legis Matrimonium, gratia veteribus praestare atque inde colligit esse hoc Matrimonium, veri nominis Sacramentum. Ubi Concilium non agnoscit differentiam inter Matrimonia veterum, sive ante peccatum sive post peccatum Adae, et Matrimonium ut est novae legis Sacramentum, quod attinet ad ritum: sed discrimen in eo vv
ponit, quod hoc est c«riusa gratiaj, illa non erant. Materia igitur, forma, et Minister Sacramenti Matrimonii ex Tridentino Concilio eadem sunt, quse erant in Matrimoniis veterum, quaj Sacramenta non erant. Ritus enim ex materia et forma constat. At in illis certum est, non fuisse de essentia Matrimonii verba aliqua a Sacerdote pronuntiata: non igitur ejusmodi verba suntde essentia Sacramenti Matrimonii, etiam apud Christianos.
Praeterea idem Concilium Trident. in eodem loco anathema dicit iis, qui negant, Matrimonia clandestina, antequam ab Ecclesia irritarentur, fuisse vera et rata. Porrosecundum usum loquendi sacrorum canonum illa Matrimonia dicuntur vera et rata, quae non solum sunt contractus civiles, sed etiam Sacramenta Religionis. Nam cap. Quanto, de divort. Innocentius III. docet, Matrimonia infidelium esse vera, sed non rata, quia non sunt Sacramenta: contra vero, Matrimonia fidelium esse vera, et rata, quia Sacramenta sunt. Dicuntur autem Matrimonia,- qua) Sacramenta non sunt, non esse rata, quia non habent illam omnimodam insolubilitatem, quam habentea qua) Sacramenta sunt. Quare cum Concilium TridentinumMatrimonia clandestina, vera et rata fuisse declaraverit certe negari non potest, quin etiam Sacramenta fuisse declaraverit.
Habemus igitur, Concilia duo QEcumenica quse dc hoc Sacramento ex professo tractaverunt, non modo non tradidisse novam formam, et Ministrum hujus Sacramenti, sed etiam prespicue docuisse, non esse quaerenda alia praeter ea, quae in contractu legitimi conjugii inveniuntur.
Secundo probatur ex communi consensu Theologorum. NaminpriinisHugo de S. Victore lib. n. de Sacramentis par. 11 cap. 5. aperte dicit, sacramentum Matrimonii perfici, cum consensus utriusque conjugis exprimitur.
S. Thomas in 1. dist. 26. q. 2. art. 1. ad 1. clarisime docet, formam sacramenti Matrimonii esse verba conjugum; ex quo idem Doctor colligit, Sacerdotisbenedictionem non esse de essentia Matrimonii. Et dist. 28. q. unica art..1. dicit, clandestina Matrimonia esse vera Sacramenta, etiamsi nullus adsit minister ecclesiasticus: quia in clandestinis inveniuntur omnia quee sunt de essentia hujus sacramenti. Atque hoc idem cretcri omnes docent: nam idem Canus fatetur esse hanc opinionem communem scholarum.
Et Dominicus a Soto, qui paulo ante libros
suos in quartum sententiarum edidit, quam sua loca Theologica ediderit Canus, affirmat in i. dist. 26. qua)st. 2. art. 3. suo tempore nondefuhse aliquos, qui disputare inciperent formam essentialem Sacramenti Matrimonii esse illa verba Sacerdotis: « Ego vos conjugo»; sed tamen nullum adhuc fuisse, qui eam sententiam scriptis mandare ausus fuisset.
Ex quo intelligimus, Cani opinionem esse omnino singularem, et novam: ex quo rursus efficitur, aut Cani opinionem falsam esse, aut certe totam Ecclesiam in re gravissima multis saeculis errasse. Nam si Cani opinio vera esset, errassent Theologi omnes, qui docebant Matrimonia clandestina, et alia sine ministro ecclesiastico celebrata, ut vera Sacramenta habenda, ac veneranda esse. Errantibus autem Theologis, errassent etiam Parochi et Episcopi, et ipsorum populi: judicium enim Theologorum in rebus sacris, Pastores ut plurimum sequi solent. Imo Canus ipse, loco notato affirmat, Concilium Florentinum nihil de materia, et forma hujus Sacramenti definire voluisse, quia nihil de ca re a Theologis definitum inveniebat. Quod si Concilia qecumenica, judicia communia Scholarum sequuntur, quanto magis privatim singuli Pastores id facient? Id ergo absurdi sequitur ex opinione Cani, ut multis jam smculis contractus mere civilis pro sacramento Dei falso in Ecclesia Catholica habitus sit.
Quod vero ille dicit, Theologos nihil certi de Matrimonii sacramento scribere, in varias opiniones discedere, et quaestionem istam ex professo non tractasse, nihil ejus causam juvare potest. Theologi enim, etiamsi de materia sacramenti hujus diversas opiniones sequantur, tamen dc forma, et de ministro nulla apud eos dissensio est, et ideo quaestionem ex professo non instituunt, sed simpliciter affirmant id quod veritas habet, quia res ista semper in Ecclesia certissima fuit, neque venit in mentem ulli, ut id in controversiam revocaret.
Tertio probatur ratione. Aut Matrimonia inter legitimas personas, easque Christianas, sine nova illa forma a Sacerdote prolata, continent vinculum insolubile unius cum una, vel non continent.
Si continent, ergo sunt vera novae legis sacramenta, nam illud vinculum est res sacramenti, ut Augustinus docet, lib. de bono conjugali, cap. 7. et illa est causa, cur Matrimonia infidelium etiam logii ima et con-
summa ta solvi possint per conversionem alterius conjugis I Gorinth. vir. quia nimirum non sunt sacramenta. Itaque illud vinculum omnino insolulile, est res supernaturalis, et sacramenti divini cfTectus: quocirca ubi ille est, ibi etiam sacramentum necessario esse debet.
Si vero non continent illud vinculum, ergo solvi possunt, saltem in aliquo casu, vecuin Ecclesiae dispensatione; et multa; etiam uxores duci possunt a Christianis modo sine benedictione sacerdotali ducantur. Nam si vinculum unius cum una insolubile ex sacramento nascitur, et hic nullum est sacramentum, quid prohibet ista Matrimonia multiplicari, vel solvi? At inauditum est in Ecclesia catholica, ut legitime contracta, et consummata Matrimonia per ullum dispensationem salvantur, aut multiplicentcr, etiamsi absque ullo ministerio Sacerdotum celebrata sint. Imo Concilium Tridentinum sess. 24. in decreto de Matrimoniis clandestinis, ea de causa inhabiles fecit homines Christianos ad ea Matrimonia contrahenda, quia judicabat non posse illa ratione dissolvi Matrimonia, quamvis clandestina, si legitime contraherentur: et tamen videbat expedire omnino, ut ejusmodi Matrimonia vel non fierent, vel facta dirimerentur.
Solvuntur argumenta cani.
Jam ad Cani argumenta respondeamus, Prima objectio: « Non potest ex Scriptura, vel traditione probari, Matrimonium profane contractum si.ie Minirtro ecclesiastico, esse sacramentum: ergo si Matrimonium revera sacramentum est, oportet illud p ricter civilem contractum, habere formam aliquam sacram, et ministrum ecclesiasticum. »
Respondeo: Scriptura, et traditio neque Matrimonium profane contractum, neque Matsimonium cum forma sacra a ministro ecclesiastico pronuntiata, docent esse sacramentum, sed generatim solum loquuntur, ac Matrimonium Christianorum sacramentum esse testantur: nusquam enim in Scriptura, aut etiam in Concilio ullo, aut
sacro Doctore inveniet Canus, formam sacramenti Matrimonii esse verba sacra, qua; a Sacerdote pronuntiantur. Quare si argumentum aliquid probaret, probaret nullum esse Matrimonii sacramentum, aut, certe non posse hoc sacramentum ex divina Scriptura, vel traditione defendi. Sed nihil horum probat; nam Concilia, et Patres Scripturam divinam, qua; de sacramento Matrimonii loquitur, semper intellexerunt de ipso contractu civili Matrimonii, quatenus a Christo per additionem gratia; ad sacramenti dignitatem evectus, et traqslatus fuit.
Secunda objectio: « In Concilio Florentino definitum est, omnia Sacramenta rebus, et verbis constare. In Matrimonio profane contracto sine ministro ecclesiastico, sa;pe nulla sunt verba, sed soli nutus, aut littera?, aut ipsa copula conjugalis; non igitur tale Matrimonium sacramentum esse potest. Quod si quis respondeat, nutus, et litteras, et copulam, vicem verborum gerere, contra objici potest, eadem ratione, probari posse licere Sacerdoti muto nutibus absolvere, aut Episcopo muto nutibus Ordines sacros conferre. Et praeterea absurdissimum esse videtur, ut copula vicem suppleat formae sacramentalis, cum in ea Spiritus anctus nonadsit, ut habetur can. Connu-. bia, 32, quaest. 2. »
Respondeo, in Concilio Florentino per verba, qua; ad omnia sacramenta requiruntur, intelligi non solum verba proprie dicta, sed etiam ea signa, quae vicem verborum gerunt. Nam ideo idem Concilium, cum singula sacramenta sigillatim exponeret, non dixit, in Matrimonio necessario verba requiri; sed ait regulariter verba conjugum adhiberi. Addit vero illud (Regulariter) quia nonunquam nutus adhibentur, qui locum verborum teneant.
Neque inusitatum est, aut praeter Scriptura; di\ iiue morem, ut per nutus homines loqui dicantur, et proinde nutus verborum vicem teneant. Nam Joan. xm: Innuit Si - mon Petrus Joanni, et dixit, quem locum enarrans Augustinus, scribit, Petrum innuendo dixisse, et ipsos nutus a divina Scriptura verba appellari.
Ad ea quie Canus objicit de sacramento Poenitentia;, et Ordinationis, respondeo, magnum esse discrimen inter ea sacramenta, et Matrimonium. Sacramentum enim Poeni-
tentisc habet formam judicii: in judicio autem ex tribunali sententia pronuntianda est; neque unquam est auditum, ut judex mutus constitueretur. Prmterea debet Sacerdos contitentem audire, examinare, signa Poenitentia) in ipso cernere, propositum non peccandi, et pro praeteritis satisfaciendi in ipso cognoscere, qua) omnia requirunt praesentiam utriusque, et ut Sacerdos audire, et loqui possit. Pari ratione Episcopus Ordines collaturus, debet praesentes habere ordinandos, utcis manus imponat, et instrumenta sacra tangenda offerat: debet etiam verbis formam pronuntiare, ut certa potestas, quae per Ordinationem confertur, exprimatur. Denique (si nihil haberemus aliud) Ecclesiae usus satis ostendit, neque Absolutionem, neque Ordinationem vel a muto, vel ab absente conferri posse. At vero Matrimonium, formam ‘habet contractus: contractus autem ex consuetudine id habet, ut etiam inter mutos, vel absentes celebrari possit.
At illud de copula, jam ante responsum est, quaestione superiore: nam illud etiam Calvinus objecerat.
Tertia objectio: c Sacramenta sunt caeremoniae sacrae, et actus religionis. At Matrimonium profane contractum solis verbis conjugum, nihil habet sacri; non igitur tale Matrimonium sacramentum dici potest. »
Respondeo: Matrimonium ex se quidem res est natui‘alis, et civilis: tamen ex adjuncta significatione, et efficientia gratiae, plane sacrum est. Quare verba illa: « Ego te accipio in meam, Ego te accipio in meum non eamdem vim habent apud ethnicos, et apud fideles: apud illos enim solum contractum civilem efficiunt, et ideo verba sacra proprie dici nequeant; npud Christianos autem, quia unionem significant non solum corporum, sed etiam animorum, vel similitudinem unionis Christi et Ecclesiae, et sanctificant homines, sacra verba merito dicuntur et sunt. Neque obstat, quod interdum a conjugibus nihil sacrum cogitantibus dicuntur. Nam etiam verba Baptismi, aliquando ab infidelibus sine ulla religione pronuntiantur, et tamen quia ex institutione sua verba sunt sacra, et cum intentione faciendi quod Ecclesia facit pronuntiantur, Sacramentum efficiunt. »
Quarta objectio: « In omnibus sacramentisex declaratione Florentini Concilii, requiritur certus Minister qui Sacramentum conferat. At in Matrimonio profane contractu
nullus est minister; non igitur tale Matrimonium est sacramentum. »
Respondeo: Concilium Florentinum, Ministrum quidem requirit, sed non negat posse in eumdem hominem concurrere Ministri, et suscipientis personam: imo hoc ipsum idem Concilium aperte docuit, cum ait causam efficientem Matrimonii esse consensum conjugum per verba ipsorum experessum. Neque obstat, quod in aliis sacramentis distinguatur Minister a suscipiente. Nam, ut supra diximus, id proprium est Matrimonii, quia contractus quidam est: natura enim contractus id exigit, ut ipsi contrahentes sui contractus sint causa.
Quinta objectio: « Fideles non se existimant sacrilegos, quo tempore sic profane contrahunt, si forte gratia Dei careant: in animis igitur fidelium inscriptum est, ejusmodi contractum non esse Ecclesia) sapra-. mentum. »
Respondeo: non video, quemadmodum antecedens argumenti sui Canus probare possit: nam contrarium ejus, quod ipse assumit, multo probabilius est. Cum enim in Catechismis passim omnes legant, septem esse Sacramenta, atque unum ex eis esse Matrimonium, neque unquam vel in Catechismis legerint, vel in concionibus audierint, non omnia Matrimonia, sed tantum qua)dam esse sacramenta; credibile est fidelem populum communiter in ea sententia esse, ut omnia Matrimonia legitima sacramenta esse censeat; et proinde sacrilegium in ejus sacramenti violatione committi non dubitet.
Neque obstat, quod nonnulli ad Matrimonium suscipiendum accedant multis peccatorum sordibus inquinati: nam multi etiam contra inveniuntur, qui nulla ratione audent Matrimonium contrahere, nisi peccatorum confessione ante pramiissa. Deinde si tam multi sunt qui sacra vasa dii-ipiunt, qui templa polluunt, qui alia sacrilegia apexte committunt, etiamsi ea saci-ilegia esse non dubitent: quid mirum, si hoc sacrilegium nonnulli facile pei-petrent, sive sacrilegium esse sciant, sive etiam fortasse nesciant.
Sexta objectio: a Augustinus in epist. 23. ad Bonifacium, scribit, res ipsas coporeas, quibus sacx-amenta constat, imaginem, et similitudinem gerere ejus sanctificationis, cujus signa et causa) esse dicuntur, ut Baptismi lotio externa, internam puigalionem, et Eucharistia) externa manducatio, internam
refectionem designant, et suo modo efficiunt. At Matrimonium civile, et profanum, nec sanctificationis imaginem gerit, neque ad sanctificandum sub quadam externa sanctitatis specie exhibetur: non est itaque proprie sacramentum. »
Respondeo: Matrimonium civile, non quidem ut civile, sed ut a Christo evectum ad ordinem rerum sacrarum, pulcherrime refert imaginem conjunctionis Christi cum Ecclesia, et cum anima uniuscujusque per gratiam, et charitatem,: id enim reprsesenat externa viri, et uxoris societas, quam materiam cujus sacramenti esse diximus, ut est lotio in Baptismo, et species panis in Eucharistia. Ad eamdem unionem Christi cum anima non solum significandam, sed etiam efficiendam, Matrimonii sacramentum adhiberi supra docuimus: quare falsa est ashumptio argumenti contrarii, quam sane auctor probare debuisset; non simpliciter, ut fecit, asserere.
Septima objectio: « Verba ex Concilio Florentino, formae Sacramentorum sunt: at fieri nequit, ut res non sacra Sacramentum perficiat: verba igitur sacra sacramentorum forma) esse debent. At in Matrimonio profane contracto nulla sunt verba sacra: non igitur tale Matrimonium Sacramentum appellari potest. »
Assumptionem, quam negandam esse facile Canus animadvertit, probat, quia si ulla essent ejusmodi verba, illa certe essent: « Ego te accipio in meam etc. » Haec autem non esse verba Sacramentalia, multis rationibus contendit. Primo, quia verba ejus, qui suscipit Sacramentum, materia esse possunt, forma autem nullo modo, cum forma ab agente in passum mediantibus causis administris introducatur.
Secundo, quia, licet materia sacramentorum res aliqua naturalis esse possit, forma tamen, quae dat esse sacramento, necessario supernaturalis esse debet; illa autem verba: « Ego te accipio in meam », undique naturalia sunt, et ab omnibus gentibus usurpata.
Tertio, forma sacramenti significat eum spiritualem effectum, cujus causa sacramentum • esse dicitur. At illa verba: « Ego te accipio in meam », nullius effectus spiritualis signa sunt.
Quarto, verba quse sunt forma sacramenti, divina institutione determinata sunt, nec possunt hominum arbitrio mutari: at verba,
quibus Matrimonium contrahendum sit, nulla sunt omnino definita.
Quinto, quando verba aliqua sunt forma sacramenti, si nutus, vel scriptura, vel aliud quodlibet signum, eorum verborum loco substituitur, inanis actio est. At si contrahentes loco verborum, nutus vel Scripturam subjiciant, seque conficiunt Matrimonium, ac si verbis uterentur.
Sexto, nomen sacramenti pro materia accipi solet, pro forma non item: Baptismus enim dicitur ablutio, non illa verba: « Ego te baptizo, etc. » At illa verba: « Ego te accipio in meam, etc. » dicuntur Matrimonium, seu Matrimonii sacramentum: est enim Matrimonium contractus, qui ex amborum conjugum verbis constituitur. Verba igitur illa, materia sacramenti sunt, non autem forma.
Respondeo: nego verba illa: « Ego te accipio in meam etc. » non posse esse formam sacramenti. Ad primam probationem, respondeo, non esse impossibile, neque absui’- dum, ut aliquando idem sit agens, et patiens, praesertim secundum partes diversas: potest enim unusquisque manibus sibi ipse pedes ligare, vel solvere, vel abluere, imo et una manu alteram solvere, ligare, abluere; eodem igitur modo poterit verbis, et lingua se ipse alteri tradere, quod in Matrimonio, solum requiritur. Quare si Cani argumentum valeret, probaret etiam Matrimonium, ut contractum civilem, esse impossibile: neque enim potest Matrimonium contrahi, quin seipsi conjuges ligent; et prande forma contractus in ipsum eumdem indicatur ut patientem, qui eam formam producit, atque inducit ut agens. Cur autem fieri nequeat, ut quis se ipse baptizet, aut confirmet, aut ordinet, aut inungat, etc., non est ea causa, quam hoc loco affert Canus; facillimum enim esset, ut quis se ipse aqua aspergeret, ac diceret: Ego me baptizo etc. et idem de aliis sacramentis: sed quia 1’cpugnat in eis ratio signi, ut supra diximus, quse non repugnat in sacramento Matrimonii.
Ad secundam probationem respondeo, tam materiam, quam formam sacramenti esse rem naturalem, si physice consideretur, et surpernaturalem, si consideretur sacramentalitcr. Non enim verba solum, sed etiam ablutio, [inunctio, etc., significationem habent supernaturalem ex divina institutione: id quod etiam Canus admittit, vel potius in argumentum assumpsit, objectione sexta;
quare inanis est distinctio, qua hoc loco utitur. Et sicut ipse admittit illa verba: « Ego te accipio in meam», esse materiam Sacramenti, licet sint verba aliquo modo humana, et naturalia, ita poterat admittere esse formam. Nam quemadmodum ille cogitur dicere verba illa, quatenus materia Sacramenti sunt, esse sacra, et supernaturalia, ratione novic significationis a Deo instituta;, ita nos dicimus verba illa, ut sacramenti formam, esse sacra, et supernaturalia, etc.
Ad tertiam respondeo, verba illa ex divina institutione significare effectum spiritualem, nimirum spiritualem unionem Christi cum Ecclesia, et cum anima: quod idem cogitur, Canus dicere de iisdem verbis, quatenus, ipsius opinione, materia sunt: nam etiam materia significare debet.
Ad quartam respondeo, verba sacramentalia determinata esse quoad sensum, non quoad numerum syllabarum, vel sonum vocis; alioqui non possent linguis diversis sticramenta celebrari. Sic igitur in sacramento Matrimonii verba determinata sunt, qua; mutuum consensum sufficienter exprimant, sive id pluribus, sive paucioribus vocibus fiat.
Ad quintam respondeo, tunc solum non posse subjici nutus loco verborum, quando forma sacramenti est solum verbum proprie dictum: at in Matrimonio id peculiare est, ut forma sint tam verba proprie dicta quam etiam improprie, ut nutus: ut supra diximus in solutione secunda; objectionis.
Ad sextam respondeo, argumento illo tantum probari verba conjugum esse materiam, non autem probari non verba conjugum esse etiam formam. Nam si id, quod materia est tantum sacramenti, sacramentum nominari potest; quanto magis sacramentum nominari poterit id, quod simul materia est, ct forma?
Deinde verba illa: « Ego te accipio iu meam», Matrimonium appellari, est omnino inauditum: Matrimonium enim definitur, maris ctfcemina; conjunctio, individuam vitee consuetudinem retinens. Sic definit Alexander III. cap. Illud, de praesumptione, et ante eum Justinianus, Institut. de pat. potest, in principio, et eam definitionem Theologi, et CanonisUe passim recipiunt. Quare verba illa: «Ego te accipio in meam », causa Matrimonii sunt, sed non sunt ipsa Matrimonium; proinde argumentum contra auctorem suum pugnat, probat enim illa
verba: « Ego te accipio iu meam », non esse materiam hujus sacramenti, sed potius formam, cum sacramentum de materia dicatur, de his autem verbis non dicatur.
Ultima objectio sumitur ex auctoritate Theologorum, Patrum, ac Pontificum: contendit enim Canus, non esse sententiam nostram communem omnibus Theologis. Atque ex tanto numero Doctorum, producit solum tres, autquatuor, ac deinde addit multa loca Pontificum, et Patrum ex jure canonico deprompta, qua; nihil ad rem faciunt. Respondeamus ad singula.
Primo adducit Guliclmum Parisienscm, qui in lib de sacramentis, tractat, de Matrimonio cap. 9. 'q. i, negat Matrimonium veri nominis sacramentum esse,etsacramentalem virtutem habere, nisi sacerdotali ministerio consecratum fuerit. Huic testimonio similes sunt nonnullorum canonistarum sententia; qui sacramentum Matrimonii gratiam conferens constituunt in benedictione sacerdotali, et precibus, qua; super conjugatos fundi solent, quorum canonistarum sententiam affirmat Canus hoc loco probabiliorem esse, quam sententia Theologorum sit.
Respondeo, duplex est benedictio sacerdotalis in Matrimonio. Una, qua; datur in contractu de prfezenti, cum Sacerdos dicit: « Ego vos conjungo, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti », et ha;c fere in domo privata dali solet. Altera est benedictio qua; datur in templo tempore Missa;, cum adjunctis variis precibus.
Si de priore loquatur Canus, de qua sane loqui visus est in tota superiore disputatione nullum habet auctorem, quem pro sua sententia proferat. Nam Gulielmus Parisiensis, et canonista; loquuntur de benedictione, et precibus, qua; adhibentur tempore sacrificii in templo. Si de posteriore loquatur, habet quidem auctores pranlictos, sed illi et pauci sunt, et nullo modo cum omni schola Theologorum conferendi. Et pra;terea in manifesto errore versantur: nam illam benedictionem posteriorem, exploratum, ac certum est, sacramentale quid esse, non autem sacramentum, cum in ea benedictione nulla sint verba, qua; forma sacramenti esse videantur; et cum ea benedictio secundis nuptiis non detur, qua; tamen omnium judicio vera sacramenta sunt; et cum absque peccato omitti possit, modo negligentia, et comtemptus absit, ut patet ex can. Nostrates 30. qua;st 5.
Adde quod fundamentum canonistarum debilissimum est; probant enim sententiam suam ex cap. In Ecclesia, de simonia, ubi prohibentur sacerdotes accipere pecunias pro benedictione nubentium, quia ea benedictio sacramentum est. Sed eo loco vocatur benedictio nubentium, sacramentum largo modo; ut etiam ibidem sacramenta vocantur, id est, creremonife sacrae, exequke defunctorum, officium sepulturae, deductio Episcopi ad suam sedem, et alia id genus.
Secundo objicit Canus Patres Concilii Coloniensis, qui aliam formam Sacramenti requirunt, quam Scholastici requirere solent. Secl ad hoc supra respondimus, cum Kemnitium refutaremus: ostendimus enim ex verbis ipsis Enchiridii, nomine Concilii Coloniensis editi, formam hujus Sacramenti esse verba, quibus conjuges mutuum consensum exprimunt.
Tertio objicit' Canus Petrum Paludanum, qui in 4. dist. 5. quaest. 2. scribit, non peccare conjuges, qui Matrimonium contrahunt in peccato mortali existentes. Ex qua sententia colligitur Matrimonium civiliter contractum non esse sacramentum, neque enim auctor ille tam imperitus erat, ut nesciret Sacramentum Matrimonii sine sacrilegio suscipi non posse ab iis, qui in peccato mortali existunt.
Respondeo, Petrus Paludanus in illo ipso loco quem Canus citat, apertis verbis docet, sacramentum Matrimonii ministrari ab ipsis conjugibus, consensum suum invicem exprimentibus, cum in eo consensu signis expresso essentia Matrimonii consistat. Quare mirum est, cur Canus velit nos potius ex consequentia quadam ipsius colligere Paludani sententiam, quam ex propriis verbis illius. Porro Paludamus eo loco non loquitur de conjugibus, ut Sacramentum Matrimonii recipiunt, sed ut illud ministrant: siquidem probare volebat, non semper peccare Ministrum, qui in peccato existens sacramentum dispensat, ut in casu necessitatis; sed quidquid sit de hac ejus sententia, dubitari non potest de mente ejus in quaestione, quam nunc, tractamus.
Quarto objicit S. Thomam, qucin duobus in locis sententiae sua; subscribere Canus affirmat. Unus locus est in 4. dist. I. qua>st. 1. art. 3. ubi S. Thomas docet, ad Poenitentiam quatenus virtus moralis est, et ad Matrimonium, ut est in officium naturae, non requiri determinata verba, sed signa, et nu- Tom V.
tus quoslibet sufficere. At vero ut Poenitentia, et. Matrimonium sacramenta sunt, in dispensatione Ministrorum Ecclesia; constituta requiri determinata verba. Alter locus est lib. iv. contraGentcs cap. 78. ubi S. Thomas probat Matrimonium esse sacramentum, quia per Ministros Ecclesia; dispeusatur, et qua;- dam benedictio nubentibus datur.
Respondeo, prior locus si quid probat, probat solum ad sacramentum Matrimonii non sufficere nutus, sive qua;cumque alia signa, sed necessaria esse verba, ut in omnibus aliis sacramentis; at non probat, Matrimonium non esse sacramentum, nisi verba illa a ministro ecclesiastico proferantur, cum idem S. Thomas dist. 2G. qua;st. 2. art. 1. ad. 1. disertis verbis dicat, formam sacramenti esse verba conjugum: benedictionem autem Sacerdos non esse de essentia hujus sacramenti. Adde; quod idem sanctus Thomas in secundo scripto in quartum dit. 1. quaest. 1. artic. 3. cum posuisset verba supra scripta, qua; habentur etiam in primo scripto, addidit: « Vel dicendum, quod in his, ut Sacramenta sunt, requiruntur a'iqua signa loco verborum»; exquointclligimus S. Thomam non certum fuisse prioris opinionis.”
In posteriore loco S. Thomas probat Matrimonium esse sacramentum a signo, et conjecturis, ut etiam nos supra fecimus, est enim signum hujus rei, quod Matrimonium sacerdotali benedictione ornetur, et quod ad Ecclesia; Ministros pertineat causas Matrimoniales judicare.
Quinto profert testimonia gravissimorum auctorum. Evaristi in epist. I Calixti in epist. ad Episcopos Callia;, Siricii in epist. ad Ilimerium, llormisda; apud Gratianum 30. qutest. i. can. Nullus, Nicolai apud eumdem Gratianum 31. qua;st. 2. can. Lotharius Ambrosii lib. ix. epist. 70. ad Vigilium, Isidori lib. n de officiis Eccles. cap. 19. Denique testimonia Conciliorum quorumdam ut Carthaginiensis IV. can. 13. Lateranensis ut habetur cap. in Ecclesia; corpore, extra de simonia. Viennensis, ut habetur in Clementina religiosi, de privilegiis Lugdunensis 33. q. 3. can. Nulli, et Constantiensis in fine ipsius Concilii. Qua; sane testimonia, si quid haberent contra sententiam nostram, merito nos terrerent.
At nihil omnino habet, (uno Evaristi testimonio excepto) nisi in Matrimonio adhiberi solere, vel debere benedictionem sacerdotalem, et alias ejusmodi caeremonias: quod
etiam nos libentissime accipimus, ct contra haereticos defendimus. Esse autem eas cieremonias de essentia sacramenti, aut Matrimonium per verba de praesenti inter fideles contractum, non esse sacramentum, in nullo eorum testimoniorum invenitur: imo in Concilio Lateranensi, unde sumptum est illud cap. In Ecclesia;, de simonia, vocatur quidem benedictio nubentium, sacramentum sed tale sacramentum, quale est etiam officium sepulturae, exequia; defunctorum, deductio Episcopi ad suam sedem, et similia.
Unus est Evaristus, qui in epist. i, et apud Gratianum 30. quaest 5. can. Aliter, Matrimonia sine Sacerdote contracta videtur dicere, non esse Matrimonia, sed adulteria, vel stupra, vel fornicationes.
Sed testimonium recte exponitur a Theologis et Canonistis, qui docent, loqui Pontificem de Matrimonio legitima in foro exteriore. Ecclesia enim non judicat Matrimonium legitimum, sed fornicationem in foro exteriore, nisi testibus probari possit, tam¬
etsi sciat in foro conscientiae esse verissimum Matrimonium, si utriusque conjugis consensus intervenerit. Quod autem Evaristus Matrimonia clandestina judicet illegitima, quia prajsumitur defuisse mutuus consensus in conjugium, perspicuum est ex ultimis verbis epistolae, ubi legimus Matrimonium esse illegitimum, nisi voluntas propria suffragata fuerit, et vota succurrerint legitima.
Hanc autem solutionem admittere cogitur Canus, nisi velit contra decretum Tridentini Concilii credere, Matrimonia Clandestina non fuisse vera conjugia, sed adulteria, vel stupra, aut fornicationes. Evaristus eaim Matrimonia illa occulta non solum negat esse Sacramenta, quod Canus audire cupit, sed etiam affirmat esse adulteria, stupra, fornicationes; quod nisi intelligatur in foro exteriore tantum, manifestum errorem continet, ut Concilium generale, cui Canus, ut vere Catholicus, parendum esse non dubitabat, apertissime definivit.
Chapter 8 of 13