Textus
De polygamia multarum tucorum successive.
Sequitur controversia tertia de unitate Matrimonii, sive de polygamia, quae unitate opponitur. Duae sunt partes principales hujus controversiae: una de polygamia multarum uxorum successive; altera, de polygamia multarum uxorum simul.
De polygamia multarum uxorum successive, quarum videlicet una alteri succedat, duo sunt, qua; nobis haeretici hujus temporis objiciunt. Primum est, quod polygamos non admittamus ad sacros Ordines.
Sed de hac re disseruimus in i lib. de Clericis, ubi ostendimus, Paulum unius uxoris virum, id est, qui non plures uxores habuerit Episcopum, Presbyterum, et Diaconum ordinari voluisse, I Tim. 3. et Tit. I.
nis istam polygamiam. Kemnitius enim in 2. part. Examin pag. 1226. scribit, Catholicos existimare, secundas nuptias non debere benedici, eo quod sacramento careant, et fornicationes sint, ac prostitutiones; et allegat decretum Gratiani, can. Ilac ratione, et can. Quomodo 31. quaest. 1.
Sed haec est manifesta calumnia. Fuit quidem antiquus error Montani, ut refert S. Augustinus in libro de ha;resibus cap. 26. et Tertulliani, ut patet ex lib. ejusdem de Monogamia, etNovatianorum, teste Theodoreto lib. m. de fabulis haereticorum, secundas nuptias esse illicitas. Catholici vero, et verbo, et facto docent secundas nuptias, imo etiam tertias, ct quartas, et alias deinceps esse licitas, et vera Matrimonia, atque adeo sacramenta.
Id quod ex Apostolo manifeste colligitur, qui llom. vi. affirmat, mulierem viro suo mortuo non fore adulteram, si alteri viro nupserit; et I Corinth. vn. dicit; Si dormierit vir ejus, cui vult nubat, tantum in Domino. Quem locum diligenter expendit Augustinus lib. de bono viduitatis cap. 12. ubi observat, B. Paulum non dixisse: Si dormierit primus vir, aut secundus, aut tertius; sed indefinite: Vir ejus. Proinde semper nubere licet mortuo marito, quotus tandem fuerit. Idem Apostolus I Timoth. v. viduas juniores hortatur, ut secundo nubant, ob incontinentiae periculum.
Praeterea Concilium Nicaenum can. 8. jubet Novatianos non recipi, cum ad Ecclesiam redeunt, nisi polliceantur se communicaturos etiam cum iis qui forte secundas nuptias experti fuerint.
Huc accedant testimonia Patrum, Ambrosii in libro de viduis, Hieronymi in epist. ad Geruntiam, Augustini in libro de bono viduitatis, Chrysostomi hom. 20. in epist. ad Ephes. et aliorum, qui secundas nuptias aperte probant, licet illis continentiam praeferant.
Denique Concilium Florentinum in instructione Armenorum (juxta fidem ejus, qui summam Conciliorum collegit) non solum secundas, et tertias, sed etiam quartas, et alias deinceps nuptias, licitas esse declaravit.
Ad id, quod objicitur de benedictione, respondeamus, verissimum esse, secundas nuptias non benedici, sed causam hujus rei non esse, quia secundae nuptiae careant sacramento. Nam illud primum, id est, secundas nuptias non debere benedici, affirmant gravissimi auctores, Patres Concilii Ncocaesariensis can. 7. Ambrosius, sive quicumque fuit auctor, in vn. cap. prioris ad Corinth. et in m. caput prioris ad Timoth. Augustinus serm. 243. de tempore. Isidorus lib. ii. de officiis divinis cap. 19. Alexander III. et Urbanus III. extra, de secundis nuptiis, cap. Capellanum, et cap. Vir autem. At jdeo secundas nuptias non benedici, quod sacramento careant, Patres citati non dicunt, neque est verum: benedictio enim illa ad Sacramenti essentiam non pertinet, ut supra ostendimus. Causa autem cur secundae nuptiae non benedicantur, est, quia benedictio in primis nuptiis data non perit, neque debent iterum benedici, qui semel benedicti fuerunt, ut Urbanus docet loco notato.
Ad loca, quae objecit Kemnitius, facile est respondere. Nam vel canonum illorum auctores Kemnitius reprehendit, vel Gratianum collectorem. Si auctores canonum: cum an¬
tiquissimis Patribus bellum gerit, non cum scholasticis, vel recentioribus doctoribus: tres enim canones, qui in secundarum nuptiarum reprehensionem eo loco citantur, deprompti sunt ex auctoribus, qui ante mille et centum, vel mille et ducentos annos vixerunt. Si collectorem Kemnitius accusat, iniquus et improbus est, cum eodem loco Gratianus aperte contrarium asserat, et multa testimonia Hieronymi et Augustini adducat, ut probet non solum secundas, sed etiam quartas, et ulteriores nuptias licitas esse.
Sed expendamus etiam canones a Gratiano citatos. Primus est concilii Neocaesariensis ante annos 200. celebrari: nam in eo concilio can. 7. prohibentur Presbyteri interesse celebritati secundarum nuptiarum, cum poe- ' nitentia injungenda sit iis, qui saepius nubunt.
Hunc canonem aliqui intelligunt de iis, qui simul plures uxores habere volunt: quod esse contra Evangelium in sequenti capite demonstrabimus. Alii eumdem canonem de iis intelligunt, qui saepius nuptias contrahunt successive, atque hos non peccare affirmant, quod saepius nuptias appetant, sed quod in secundis nuptiis eam celebritatem adhiberi velint, quae solum in primis, de more Ecclesiae adhibenda est; et ideo pienitentiam injungendam illis esse a Presbyteris, a quibus ad eam celebritatem invitantur. Potest etiam fieri, ut antiqui illi Patres, qui aliis etiam in rebus severiores erant, ob signum incontinentiae notandos aliqua poenitentia esse voluerint eos, qui saepe Matrimonia contrahunt: nam Concilium Laodicenum can. 1. fatetur, legitimas esse secundas nuptias, et tamen injungit certi temporis poenitentiam iis, qui secundas nuptias appetunt. Sed quaecumque fuerit eorum Patrum mens, Concilium fuit particulare^ cui recte opponi potest Concilium Nicaenum generale can. 8. in quo secundae nuptiae apertissime approbantur.
Secundus canon tribuitur Chrysostomo, sed revera non sancti Joannis Chrysostomi, sed alterius cujusdam est, cujus exstat opus imperfectum in Matthaeum: quod opus aut est hominis haeretici, aut est ab haereticis corruptum, siquidem multa continet cum doctrina orthodoxa pugnantia.
Yerba praesentis canonis habentur serm. 32. in cap. xix. Matthaei, ubi auctor ille scribit, secundas nuptias ab Apostolis praecipi ob incontinentiam hominum, sed revera fornicationem esse. Qua) verba nonnulli ita exponunt, ut velint eum auctorem per hyperbolen) vocasse fornicationem secundas nuptias, non quod revera fornicatio sit secundo nubere, sed aliquid minus bonum, quam in viduitate permanere. Sed quidquid sit de auctoris illius mente, certum est ejus verba non habere in dogmatibus auctoritatem: prtesertim, cuin verus Chrysostomus hom. 20. in epist. ’ ad Ephes. dicat, secundas nuptias non posse damnari.
Postremus canon S. Hieronymi est, in lib. i. adversus Jovin., ubi tam multa scripsit in laudem virginitatis, et continentia), ut visus sit nonnullis non modo polygamiam, sed etiam nuptias absolute damnare.
Goeterum in Apologia ad Paro maelii um, pro libris adversus Jovinianum, disertis verbis scripsit: « Non damno bigamos, imonec trigamos, et si dici potest octogamos etc. » et in com. cap. i. ad Tit. dicit, librum de Monogamia Tertulliani, ubi secunda) nuptiae damnantur, esse haereticum: et in epist. ad Gerontiam de Monogamia: « Quid igitur? inquit, damnamus secunda Matrimonia minime; sed prima laudamus: abjicimus de Ecclesia digamos? absit: sed monogamos ad continentiam provocamus. » Itaque S. Hieronymus non illicitas secundas nuptias esse censebat; sed si quando vehementius ad monogamiam hortabatur, id faciebat tum amore pudicitia), quo sanctissimus ille vir mire ardebat, tum ob incontinentiam multorum, qui non contenti secundo, aut tertio, vel etiam quarto Matrimonio, usque ad vigesimum aliquando progrediebantur: refert enim in eadem epist. ad Gerontiam, Damasi tempore fuisse Rorate par conjugum, quorum alter viginti uxores sepelierat, altera maritos viginti, et unum.
Unus tamen adhuc serupulus remanere videtur. Nam cum Catholici doceant, bigamos defectu Sacramenti non posse ad sacros ordines promoveri, videtur secundum Matrimonium apud Catholicos, utKcmnitius dicebat sacramento carere. *
Respondeo: bigami, defectu sacramenti, sacris initiari nequeunt, non quod eorum Matrimonium sacramentum non sit, sed quod perfectione quadam sacramenti carcat. Qui enim monogamus est, significat Christum ita esse unum unius conjugis virum, ut nunquam alteram habuerit; qui autem bigamus est, significat quidem Christum esse unum
unius, quod ad sacramentum sufficit, sed non significat ita esse unius, ut non fuerit alterius; et tum defectu hujus significationis tum ob alias causas, de quibus egimus in disputatione de bigamia clericorum, bigami ad sacros Ordines non assumuntur.
De polygamia multarum uxorum simul.
Nunc, ut ad alteram partem hujus controversia) veniamus: primus qui inter Christianos po'ygamia) aditum patefecit, videtur fuisse Valentinianus Imperator, alioqui pius et Catholicus Princeps. Is enim (ut Socrates refert lib. i. hist. cap. 27.) cum amore captus esset Justinae cujusdam, eamque in Matrimonium ducere vellet, retenta priore conjugo Severa, ex qua Gratianum filium jam susceperat: ut colore aliquo intemperantiam suam tegeret, legem promulgavit, ut liceret unicuique duas simul conjuges habere.
Nostros tempore Martin us Lutherus, ut alios errores innumerabiles, ita etiam hunc errorem, cujus fere nulla memoria apud fideles exstabat, ab inferis revocare conatus est. Nam in propositionibus de Bigamia Episcoporum, quas edidit anno 1528. ita scripsit, propositione 65. et 60: « Nota sunt jura Mosaica, de fratris defuncti uxore, et de filia corrupta invito Patre, qua) cogunt plurium esse uxorum virum.: qua) non magis sunt abrogata, quam reliqua omnia, id est, libera, nec prohibita, nec praecepta, » et supra in propositione 62. et sequentibus, dicit, apud ethnicos fortasse scandalum fore, si Christianus plures uxores habeat: tamen inter Judaeos non esse scandalum, et ideo non posse ostendi id esse illicitum. Et quia in tota Europa et Africa vix ulli sunt cum Christianis ethnici, sed tantum Judaei, et Mahumetani, quibus uxorum multitudinem pseudopropheta suus concessit; secundum Lutheri sententiam liceret in his omnibus regionibus uxores multas ducere. Quid? quod idem Lutherus in explicatione Geneseos, quam anno 1525. edidit, in commentario ad cap. 16. non obiter, sed ex professo disputat, 'utrum Christian is liceat exemplo Abrahae plures simul uxores habere, ac tandem respondet, id neque esse praeceptum, neque prohibitum, sed liberum; et se quidem nolle hanc novam consuetudinem introducere, sed nec improbare posse, cum exempla Patrum adhuc sintlibera.
Hanc Lutheri sententiam Anabaptistas sequuntur, ut Kemnitius in 2. par. Exam. pag. 1229. testatur; ubi fatetur recte a Concilio Tridentino damnari hunc errorem depolygamia plurium uxorum simul. Quare fateri debet recte etiam damnari Archiprophctam Lutheranorum, qui in eodem errore fuit; ut revera damnatur in 2. can. Concilii Tridentini sess. 21. his verbis: « Si quis dixerit, licere Christianis plures simul habere uxores, et hoc nulla lege divina esse prohibitum, anathema sit. » liare enim verba Concilii, quee a Kemnitio approbantur, proprie in Lutherum diriguntur, cujus est illa sententia, polygamiam non esse a Deo praeceptam, nec prohibitam.
Neque est nova ha?c definitio Concilii Tridentini. Idem enim definivit olim Syricius in epist. 1. et Innocentius I. in epist. 9. et Innocentius III. cap. Gaudemus, de divor. ac denique multi alii, in toto titulo de sponsa duorum, et apud Gratianum 24. quaest. 3. can. An non.
Potest autem heee veritas his argumentis confirmari. Primo, Christus, Matth. xix. revocat Matrimonium ad primam institutionem ac vult eam deinceps valere. Sed prima illa institutio excludit polygamiam: igitur polygamia a Christo prohibita est. Major propositio probatur; nam Dominus interrogatus a Pharisaris, an liceret uxorem repudiare, respondit non licere: Quia qui fecit hominem ab initio, masculum, et fue minam fecit eos, et dixit: Propter hoc dimittet homo patrem et matrem, et adhxrebit uxori sux, et erunt duo in carne una: itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. Et cum instarent Phariscei, Mosem permisisse libellum repudii: Dominus iterum revocans totam causam ad primam institutionem, ait: Ad duritiam co)'dis vestri Moses permisit vobis dimittere uxores vestras, ab initio autem non fuit sic, ele.
Quod autem Matrimonium initio institutum omnino excludat polygamiam multarum uxorum simul, probatur primo ex modo loquendi; il4a enim verlfa in numero singulari: Masculum, et fceminam fecit eos, et: Adherebit uxori sux, et: Erunt duo in carne una, aperte indicant Deum voluisse Matrimonium esse conjunctionem unius cum una, non unius cum multis.
Secundo ex illa explicatione Christi: JCaque jam non sunt duo, sed una caro. Iftec enim
verba significant Matrimonii initio instituti eum esse effectum, ut qui conjunguntur, fiant una caro: at si unus multis jungatur, non erit una caro, sed multar; nec tam fiet unio, quam divisio per tale Matrimonium.
Tertio patet ex ipsa prima creatione hominis. Nam si Deus voluisset Matrimonium esse unius cum multis, crcasset Adamo non unam tantum, sed multas foeminas, quas in uxores ducere potuisset. Nam non poterat Adam uxorem habere, nisi qua; cum illo creata fuisset a Deo; repugnat enim omnino natura, ut pater ducat filiam, aut neptem: omnes autem foemina prater Evam, filia, aut neptes fuerunt. Itaque coegit Deus Adamum monogamum esse.
Accedat ultimo consensus Patrum. Nam Hieronymus, Chrysostomus, Beda, Theophylactus, et Anselmus in commentario ad cap. xix. Matth. Ambrosius in lib. de viduis extremo, et Augustinus lib. i. de nuptiis et concupiscentia, cap. 9, docent Matrimonium initio institutum, excludere polygamiam; imo rationes paulo ante allata, ex his Patribus deprompta sunt fere omnes.
Secundo, Christus Matthai v. et xix. Marci x. et Luca xvi. declarat eum, qui dimissa uxore aliam duxerit, moechari. Ex quibus testimoniis colligitur, polygamiam jure evangelico esse omnino illicitam; nam ideo moechari dicitur, qui dimissa priore aliam ducit: quia prior non poterat dimitti, et licetvideatur dimissa coram hominibus, tamen adhuc vere est uxor illius, qui eam primo duxerat. Nam si per dimissionem desiisset esse uxor, non moecharetur vir ejus, aliam ducens, quemadmodum non moechatur, qui priore uxore mortua aliam ducit. Quod si moechatur, qui aliam ducit vivente priore, non licet igitur plures conjuges habere, nisi adulteria licita esse velimus; et si non licet aliam ducere, dimissa priore, multo minus priore retenta. Nam non licet priore dimissa aliam ducere, quia prior adhuc est uxor; at multo magis est uxor quee non est dimissa: quare vivente priore uxore, sive dimissa, sive retenta, illicitum est ducere aliam.
Hoc argumentum non videtur Cajctano satis solidum: sciabcns enim Cajetanus in cap. xix. Matth. dicit hoc argumentum non carere scrupulo, propter verba quardam Marci. Deinde scribens in cap. x. Marci, explicat scrupulum antea notatum: est autem hic scrupulus, quoniam Marcus referens verba Domini, non dixit: Qui aliam duxerit, moechatur, sed: Qui aliam (luxerit, nuet liatur super eam. Ex quo vult Cajetanus intelligi (si tamen ego recte illum intelligo; obscurius enim loquitur more suo) secundum illud conjugium non vocari a Christo adulterium simpliciter, sed adulterium in injuriam prioris uxoris, id est, adulterium improprie, et secundum aliquid, non absolute, et proprie.
Sed iste scrupulus facile eximi potest. Nam in primis illa verba: Super eam, non habentur apud Matth. cap. xix et Lue. cap. xvi. isti enim Evangelista? absolute dicunt, moechari eum, qui aliam duxerit.
Neque obstat, quod Cajetanus dicit, debere exponi Matthaeum et Lucam, per Marcum, qui addidit quod alii omiserunt. Nam Evangelistse licet interdum omittant aliquid, quod ab aliis suppletur, tamen semper verum dicunt, et ita sufficienter, ut possint intelligi etiam ab iis, qui non legerint alios Evangelistas: alioqui ii, qui solum unum aliquando habebant, decepti fuissent. Quare * expositio unius Evangelistae per alium non debet esse talis, ut sine ea reddat falsum, quod aliquis eorum dixit. Oportet igitur, ut perspicue verum sit quod Matthaeus et Lucas dicunt, videlicet absolute moechari eum, qui secundam uxorem ducit, prima vivente: alioqui decepti fuissent, qui Matthaeum, aut Lucam sine Marco legissent.
Praeterea illa verba: Moechatur super eam, non tollunt adulterium, sed ponunt, et aliquid praeterea addunt. Moechari enim super dimissam uxorem, est vere moechari, sed cum injuria addita injusta? dimissionis: et aliter exponere, est sine ulla causa relinquere propriam, et germanam verborum significationem, et fingere tropos ad arbitrium, quod si liceret, liceret etiam Scripturas omnes corrumpere et depravare.
Adde, quod Augustinus lib. i de adulterinis conjugiis cap. 11. et Bedain commentario ad cap. x. Marci, ita Marcum exponunt, ut nos diximus: et Innocentius III. cap. Gaudemus, de divortiis, totum argumentum, quod hactenus. explicuimus, habet, et ante eum Innocentius I. in epist. 3. ad Exuperium cap. 6. et omnes alii Patres, quos in sequenti qutestionc citabimus, qui affirmant vere eum moechari, qui vivente priore uxore etiam dimissa per repudium, alteri jungitur.
Sed forte Cajetanus dicere voluit, moechari super eam, esse verum adulterium, quia ducitur tunc alia uxor, invita priore, qua; injuste dimissa est: at retenta, et consentiente priore, non esse adulterium, si ducatur alia; proinde non aperte colligi ex verbis Domini, prohibitionem polygamiae.
Respondeo: consensus uxoris neque sufficit, neque requiritur ad polygamiam licitam reddendam. Nam tempore Christiano, quo interdicta est polygamia, etiamsi prior uxor maxime vellet, ut maritus aliam duceret, non tamen id ei liceret: tempore autem Patriarcharum, quo polygamia licita erat, non requirebatur consensus; ut patet de uxoribus Jacob. Non enim verisimile est, consensisse Liam, ut Jacob acciperet Balam, Rachelis semulce sua? ancillam, in uxorem; neque contra consensisse Rachelem, ut Jacob acciperet Zelpham, ancillam Lice: sed Jacob jure suo utebatur. Sic etiam David multas uxores accepit, prioribus id ignorantibus; neque usquam legitur, maritum petiisse uxoris prioris consensum, ut ei liceret aliam ducere. Quare non facit adulterium, invita uxore aliam ducere, sed aliam ducere priore vivente, et uxore permanente.
Tertio probatur ex Apostolo. Nam in primis Apostolus ubicumque loquitur de Matrimonio, semper loquitur de uxore in numero singulari, ut I Cor. vii: Unusquisque suam uxorem habeat, et: Alligatus es uxori, noli quaerere solutionem, etc.. Deinde idem Apostolus apertissime scribit, uxorem non posse, vivente marito, alicui alteri nubere. Ilom. vii. Vivente viro vocabitur adultera, si fuerit cum altero viro. Et 1 Gorinth. vii. Iis qui Matrimonio juncti sunt, praecipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere; quod st discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Et infra: Mulier alligata est legi, quanto tempore vir ejus vivit: quod si dormierit vir ejus, liberare est a lege; cui vult nubat. Qua? loca prohibent polygamiam ex parte focminarum expresse, id est, prohibent ne foemina? saepius nubant, viventibus viris prioribus. Sed prohibent etiam consequenter polygamiam ex parte virorum, id est, ne viri plures simul uxores ducant. Nam licet minus repugnet rationi, ac natura?, ut vir plures uxores, quam uxor plures maritos habeat, ut inferius demonstrabimus, utrumque tamen rationi repugnat.
Et praeterea quidquid sit de jure naturae, jure Evangelico pares sunt vir et foemina, quantum ad fidem, et debitum conjugale, ut ipse idem Paulus explicat I Corinth. vn. cum ait: Uxori vir debitum reddat, et uxor viro. Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir; similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. Quibus verbis Apostolus significat in contractu matrimonii Christiani, quod est sacramentum unius Christi cum Ecclesia, ita conjungi virum uxori ut se totum illi tradat, sicut se totam viro mulier tradit: ex quo sequitur, ut sicut non potest mulier sine injustitia se tradere alteri viro, ita nec possit vir sine injustitia se tradere alteri fceminae.
Quare S. Augustinus licet in libro de bono conjugali cap. 17. scripserit, magis absurdum esse si una mulier multis viris, quam si unus vir mulieribus multis jungatur, tamen in lib. i. de adulterinis conjugiis cap. 8. docuit parem esse in matrimonio Christiano fceminam viro, quod attinet ad monogamiam; et ideo sicut, Apostolo teste, mulier adultera erit, si vivente marito fuerit cum altero viro, ita etiam e contrario vir adulter erit, si vivente uxor'e fuerit cum alia foemina.
Colligimus igitur ex Apostolo hanc rationem; Mulier non potest juxta Apostoli doctrinam plures viros habere; sed juxta eumdem Apostolum pares sunt vir et mulier in hac re. Non igitur potest juxta Apostolum unus vir plures uxores habere.
Quarto polygamia tum ex parte viri, tum ex parte uxoris, juri naturae, et rationi matrimonii repugnat; non igitur licita est, praesertim in lege evangelica, quae sustulit permissiones omnes, quae erant in lege veteri. Antecedens, quod attinet ad polygamiam, qua una mulier multis simul viris nuberet, apud omnes certum, et exploratum est: nam talis polygamia repugnat omnibus Matrimomonii finibus.
Possunt autem distingui quatuor fines matrimonii, doctrinae causa. Finis primarius est susceptio et educatio prolis. At cum una mulier non nisi semel in anno parere possit, ab uno viro sufficienter foetari poterit. Si vero pluribus jungatur, non solum non pariet saepius, sed rarius, aut nunquam pariet: experientia enim testatur, meretrices infoecundas esse. Deinde nemo virorum illorum quibus eadem uxor communis esset, filios
suos nossct, quod sane educationi liberorum plurimum noceret.
Alter linis matrimonii est, domestica societas, et communicatio operum, quae ad vitam necessaria sunt. Nam ut Aristoteles docet lib. viii. Ethicorum, cap. 12, viret uxor non junguntur solum ad procreandum, ut animalia caetera, sed etiam ad cohabitandum, ut simul familiam regant, et officia domestica inter se partiantur: alia enim munia viro, alia uxori conveniunt. Hic autem finis omnino impediretur per multitudinem virorum in eadem familia: essent enim multa capita unius corporis. Quocirca sicut multi servi possunt esse unius Domini, non tamen potest unus servus multis Dominis recte servire, sic etiam potest aliquo modo unus vir multas conjuges simul habere, nullo autem modo potest una foemina multos simul habere maritos.
Tertius finis est, ut sit conjugium in remedium contra concupiscentiam. At istud conjugium unius fceminae cum multis viris, non modo remedium non afferret contra concupiscentiam, sed etiam iras, rixas, et discordias implacabiles excitaret inter rivales, ut notum est, quas discordias non posset uxor ulla ratione compescere, cum ei conveniat subjici, etobedire, non praeesse, et dominari.
Quartus finis est, ut sit sacramentum Christi et Ecclesia!, cui fini maxime repugnat ista polygamia. Unus enim Deus est, cui Ecclesia jungitur, non multi: nec potest Ecclesia, sive anima quaevis multis Diis conjungi, nisi fornicando.
Sunt autem hae rationes S. Augustini lib. ni. de doctrina Christiana cap. 12. et libro de bono conjugali cap. 17. utyi etiam hanc ipsam sententiam probat exemplo veterum sanctorum. Inveniuntur enim quidam San-. ctorum, qui plures uxores habuerunt, sed quae maritis pluribus juncta fuerit, nullam omnino sanctarum legimus foeminarum.
Quod vero ad polygamiam illam attinet, qua unus vir multas uxores habet, non est omnino extra controversiam, an talis polygamia juri naturae repugnet. Durandus enim in 4. distinet. 33. quaest. 1. et Alphonsus Episcopus Abulensis in cap. xix. Matth. quaest. 30. docent, non repugnare: Innocentius tamen Pontifex cap. Gaudemus, de divortiis, et Theologi plerique in dist. 33. lib. iv. sententiam contrariam tuentur. Nam etiamsi conjugium unius viri cum multis uxoribus, non repugnet, primo fini matrimonii, id est, prolis propagationi, et educationi, cum facile possit unus vir ex multis foeminis liberos procreare, et alere., tamen aliis finibus aperte repugnat.
Nam secundus ille finis, qui est socialis cohabitatio, et domus gubernatio, non parum impeditur per uxorum multitudinem. Siquidem uxor, licet sit viro subjecta, non tamen ut famula, sed ut socia, et collateralis: ct ideo ipsa quoque in domo principatum habet, ut fuse tradit Chrysostomus hom. 20. in epist. ad Ephesios: et idem probat S. Thomas. 1. par. quaest. 92. art. 3. ex ipsa productione mulieris: ideo enim non ex capite, neque ex pedibus, sed ex latere formata est, ut neque dominetur viro, neque subjiciatur instar ancilla?, sed socia sit, et collateralis. Quod etiam testantur honorum vocabula. Regum enim uxores reginae, et augustorum augustae dicuntur. Jam vero omnis principatus sua natura diligit singularitatem, ut Augustinus docet lib. de bono conjugali cap. 17. repugnat igitur Matrimonio, ut unius viri plures sint conjuges.
Atque hinc intelligimus argumentum Augustini loco citato, quo ipse probat, non ita esse contra rationem, si unus vir plures uxores habeat, quemadmodum est contra rationem, si una mulier multos viros habeat: quia non est contra rationem, ut unus Dominus multos servos habeat; cum sit contra rationem ut unus servus multos habeat Dominos; intelligimus, inquam, hoc argumentum non probare, non esse absolute contra rationem, ut unus vir multas uxores habeat: siquidem magnum est. discrimen inter subjectionem servorum ad Dominum, et subjectionem uxoris ad virum; sed tantum probare, minus esse absurdum, ut unus vir plures uxores, quam ut una mulier plures viros habeat, cum vir sit caput mulieris, non contra mulier viri.
Tertius finis, qui est remedium contra concupiscentiam, impeditur etiam per istam polygamiam unius viri cum multis uxoribus. Nam sine dubio non potest unus vir ita debitum reddere multis uxoribus, atque redderet uni, et videtur, ut in tertia ratione diximus, iniquitas qusedam, ut uxor se totam viro tradat, vir autem non se totum uxori. Et proeterea cum vix fieri possit, ut non magis una diligatur, quam altera, inde rixa?, et contentiones ex hac polygamia facile nascun¬
tur: sicut etiam inter sanctas fceminas, Saram et Agar, Liam, Rachelem natas esse, Scriptura testatur, Genes. 16. et 30. et inter Annam et Phenennam, I Reg. i. Neque verum est, quod scribitDurandus, ejusmodi rixas per accidens oriri, ex pravitate scilicet fceminarum. Nam e contrario potius per accidens fieret, ex bonitate foeminarum, si ea? non orirentur, cum eas polygamia secum afferat.
Quartus denique finis, nimirum sacramentum, sine controversia polygamia? repugnat.
His accedit prima institutio: si enim polygamia natura? conformis esset, sine dubio Deus initio illam instituisset, cum et esset eo tempore maxime necessaria ad propagandum genus, et naturalis origo tunc formaretur. At e contrarioTJeus initio monogamiam instituitt ut in prima ratione ostendimus; ' non es, igitur polygamia secundum naturam.
Quintum argumentum sumi potest ex Ecclesia? consuetudine. Si enim polygamia Christianis licita esset, aliquod exemplum proferretur probatorum Christianorum, qui plures simul conjuges habuissent. Mirabile enim est, exempla patriarcharum, ut Lutherus dicit, semper fuisse libera, et licita: et tamen nullum probum virum nominari posse, qui in totis 1500. annis exempla illa imitatus cum laude fuerit.
Quid? quod non solum Christiani semper monogamiam coluerunt, sed etiam ethnici apud Romanos. Nam in jure civili ab imperatoribus gentilibus infamiae nota, aliisque poenis polygami afficiuntur, ut patet ff. de his, qui notantur infamia leg. I. item c. de incestis nuptiis, leg. eum qui. Aristoteles etiam tum in politicis, tum in utroque oeconomico, monogamiam praecipit. Sed de his hactenus.
Solvitur argumentum adversariorum, ex Patriarcharum exemplo ductum.
Sed argumentum solvendum est Lutheri, et Anabaptistarum, quod ab exemplo Abraha?, Jacob, David, aliorumque patriarcharum sumitur, quos et uxores multas habuisse, et simul Deo gratos, atque acceptos fuisse constat. Quod argumentum variis modis dissolvi solet.
Quidam enim docent, Patriarchas unam tantum uxorem legitimam habuisse, coeteras vero, concubinas eorum fuisse. Id quod probant, primum ex illis verbis Judseorum Joan. vin: Nos ex formicatione non sumas nati; videntur enim significare voluisse Euthymio interprete, se non descendere ex Agar concubina Abrahce, sed ex legitima ejus uxore Sara.
Deinde, quia Scriptura passim concubinas appellat mulieres illas, qua; praiter uxorem Patriarchis adhaerebant; neque filios earum haeredes fuisse docet, ut patet ex illis verbis Genes, xxv: Dedit Abraham cuncta quae possiderat, Isaac; filiis autem concubinarum largitus est munera.
Ultimo ex Patribus. Nam Ambrosius lib. r. de Abraham cap. 4, cum factum Abrahie defendere vellet, qui ex ancilla filium quaesierat, vivente Sara uxore, tres affert excusationes. Prima est, quod eo tempore nondum adulterium lege prohibitum esset. Secunda, quod amore posteritatis, non ardore libidinis id fecerit, et de consensu uxoris, et tandem ejus rei poenitentiam egerit. Tertia, quod id egerit ad aliquid futurum significandum, juxta Apostolum ad Galat. iv.
Sanctus etiam Augustinus lib. ii. contra adversarium Legis et Prophetarum cap. 9, lib. xxii. contra Faustum cap. 30. etlib. xvi. de Civit. Dei cap. 23, idem crimen Abrahse a Manichaeis objectum excusat, quod non libidine, sed prolis gratia, idque uxore cogente fecerit. Potuisset autem uno verbo crimen diluere, si existimasset Agar veram conjugem Abrahami fuisse.
Denique S. Leo epist. 92 ad. Rusticum Narbonensem, cap. 4. distinguit inter uxorem et concubinam, ac docet concubinam, non esse veram uxorem, ita ut si quis habens concubinam, ducat aliam in uxorem, ille non censeatur duplicare conjugium: ponit autem exemplum de Sara, et Agar. Quare videtur sensisse, Agar non veram fuisse Abrahae conjugem.
Sed haic sententia est improbabilis, nec difficultatem solvit. Nam quidquid sit de Sara, et Agar, certe Lia, et Rachel duae verae conjuges erant Patriarchae Jacob, utraque enim libera erat, et utraque uxor perpetuo nominatur: et idem dici potest de Anna, etPhencnna uxoribus Ilelcanae, et aliis permultis.
Deinde, quis credat Patriarcham Abraham virum sapientissimum, et sanctissimum, imo parentem omnis sanctitatis, et in Scripturis ab Apostolis, et Prophetis, et ab ipso Christo semper cum honore nominatum, vel ignorasse adulterium esse peccatum, vel adigi potuisse consensu conjugis, aut alia ulla de causa, ad id perpetrandum, quod peccatum esse non ignoraret.
Adde, quod si non fuissent illae verae uxores Patriarcharum, oporteret dicere patriarchas non ftintum semel, aut iterum ex humana fragilitate, sed toto fere vitae tempore,, idque palam, et ex professione peccasse: illas enim mulieres perpetuo, et publice retinebant.
Praeterea Deus ipse dicit Davidi, II Reg. xn: Dedi uxores Domini tui in sinum tuum: at quomodo, quaeso, Deus adulterii auctor esse potest?
Denique beatus Paulus ad Galat. iv, scribit, duos filios Abraham significasse duo Testamenta, sive duos populos; et sicut Abraham unumfilium habuit ex libera, id est, Sara, alterum ex ancilla, id est, Agar, ita Deum habuisse duos populos, unum ex Synagoga serva, alterum ex Ecclesia libera. Significavit igitur Agar Synagogam. At Sjnagoga non fuit adulterina conjunctione Deo copulata, sed legitima; ergo et Agar, si vera est significatio, non fuit adultera concubina, sed legitima conjux Abrahse.
Neque argumenta illa concludunt; nam illud: Nos ex fornicatione non sumus nati, intelligi debet de fornicatione spirituali, quee est idololatria, non de fornicatione carnali, ut hunc locum S. Augustinus recte exponit: ideo enim illi addunt: Sed unum Patrem habemus Deum. Ac si dixissent: Nos non descendimus ex Gentibus idololatris, qui cum multis Diis fornicantur, sed ex patriarchis unius Dei cultoribus.
Deinde idem patet ex verbis superioribus: supra enim dixerant, se Patrem habere Abraham, et inde concludunt postea, se non esse ex fornicatione; ita ut idem sit esse ex Abraham et non esse ex fornicatione. At si ageretur de fornicatione carnali, et per fornicationem intelligeretur conjunctio cum Agar, fuissent ex fornicatione, etiamsi fuissent ex Abraham. Si vero agatur de spirituali fornicatione, id est, de idololatria, verissime dicuntur non esse ex fornicatione, qui sunt ex Abraham^
quia Abraham idololatra non fuit, sed unius Dei fidelissimus cultor.
Neque secundum argumentum concludit. Nam in Scriptura etiam vera), et legitimae uxores aliquando dicuntur concubinae, et ipsae concubinae dicuntur uxores. Siquidem Genes, xvr. Agar dicitur uxor: Genes, xxi, Cethura dicitur etiam uxor, et paulo post tam ipsa, quam Agar dicuntur concubia®: et Judic. xix. uxor vera, et legitima, imo et unica cujusdam levit®, nunc uxor, nunc concubina nominatur.
Erant autem duo genera uxorum, tum apud Hebr®os veteres, tum etiam apud gentiles. Qu®dam, qu® ducebantur non solum ad procreandos liberos, sed etiam ad societatem omnium bonorum, et totius domus gubernationem; atque harum tantum filii erant h®redes; et h® proprie dicebantur matres familias. Qu®dam erant legitim® etiam uxores, sed non admiss® ad societatem bonorum, et domus gubernationem; et h® neque matresfamilias dicebantur, neque earum filii hffiredes erant; et h® tum uxores, tum concubin® nominabantur.
Id in usu fuisse apud Ilebraos, patet ex cap. xxv. Gen. supra citato. Apud gentdes autemid fuisse in more positum, perspicuum est ex Gellio lib. xvm, cap. 6.
Et hoc modo exponit Gratianus dist. 34. can. Omnibus, canonem ultimum Concilii Toletani, ubi dicuntur admitti posse ad communionem ii, qui una muliere contenti sunt, sive ea sit uxor, sive concubina: dicit enim concubinam vocari eam, qu® vere esset uxor, sed privatim ducta, sine legalibus instrumentis.
Ad tertium argumentum ex Patribus desumptum, respondeo, Ambrosium variis modis Abrahamum defendere conatum esse, sed in ultima responsione veram defensionem posuisse. In ultima enim responsione aperte scripsit, conjugium Abrah® cum Agar non fuisse peccatum, sed mysterium: Deus enim ita fieri voluit ad aliquid futurum significandum, ut Apostolus exponit Galat. iv. Ex quo intelligimus, Ambrosium existimasse, conjugium cum pluribus uxoribus alioqui illicitum, Dei dispensatione factum esse licitum: qu® est solutio, quam postea Innocentius III et Scholastici secuti sunt.
Porro S. Augustinus in locis citatis non dicit, Agar non fuisse uxorem, aut conjunctionem Abrahami cum ipsa fuisse adulte¬
rium, sed solum dicit, eum non peccasse peccato libidinis, quia solum ob amorem prolis, et ex consensu uxoris aliam mulierem cognovit.
At, inquiunt, potuisset uno verbo crimen depellere, si dixisset, Agar veram conjugem fuisse, et eo tempore licitam fuisse polygamiam. Respondeo hoc alibi dixit Augustinus. Nam in lib. xvi de Civit. Dei cap. 38. aperte scripsit, Jacob patriarcham quatuor uxores habuisse, quia eo tempore nulla lex id prohibebat: et lib. xxii. contra Faustum cap. 47. dicit eo tempore id non fuisse contra leges, neque contra consuetudinem, et ideo fuisse licitum. Sed quia Manich®i pr®cipue objiciebant patriarchis libidinem, ac petulantiam, idcirco S. Augustinus, et s®pius, et fusius demonstrare conatur, patriarchas non lubrico carnis, sed amore posteritatis operam uxoribus dedisse.
Quod ad S. Leonem pertinet, distinguit ille uxorem a concubina, et liberam ab ancilla, et concubinam ita accipit, ut ea non vera uxor intelligatur: sed cum exemplum affert Sar® et Agar, de libera et ancilla loquitur. Neque necessario sequitur, ut velit esse omnino eamdem, ancillam et concubinam, liberam et uxorem: nam etmult®sunt concubin®, qu® tamen sunt liber®; et mult® sunt ancili®, et tamen uxores. Quare ad exempli a S. Leone allati veritatem, satis est, si Agar ancilla fuerit Abrah®, quod est verissimum: non autem necesse est, ut eadem uxor non fuerit. Fateor tamen Leonem obscurius, et duriuscule loqui: unde lib. ii, de Conciliis cap. 8. cum explicarem can. 17. Concilii Toletani I. dixi, Agar ex sententia S. Leonis non fuisse veram Abrah® uxorem, sed concubinam tantum; secutus nimirum Glossam in canonem, Non omnis 32. qu. 2. sed in re dubia pium existimo, Leonem exponere, ut jam feci.
Est igitur alia sententia aliorum, qui non solum docent, fceminas illas patriarcharum veras, et legitimas uxores fuisse, sed etiam affirmant id non esse prohibitum, nisi jure positivo evangelico. Quam sententiam esse volunt sanctorum Patrum Hieronymi, et Augustini.
Hieronymus enim in epist. ad Oceanum de Monogamia clericorum, sic loquitur: «Sciebat, Apostolus, lege concessum, et exemplo Patriarcharum, ac Moysi, familiare populo noverat inmultisuxoribuslibcrosspargerc. » H®c ille: non igitur contra legem ullam, sed potius secundum legem erat polygamia, temporibus Hebraeorum.
Augustinus lib. ni. de doct. Christ. cap. 12: <t Sufficiendae, inquit, prolis causa, erat uxorum plurium simul uni viro habendarum inculpabilis consuetudo. » Et lib. vi. de Civ. Dei cap. 38: « Eo tempore multiplicandae posteritatis causa multas uxores habere lex nulla prohibebat. » Denique lib. xxii. contra Faustum cap. 47: « Peccata alia sunt contra naturam, alia contra morem, alia contra praeceptum. Qua? cum ita sint, quid tandem criminis est, quod de pluribus uxoribus simul habitis objicitur sancto viro Jacob? Si naturam consulas, non lasciviendi, sed generandi causa illis mulieribus utebatur: si morem, illo tempore, et in illis locis hoc factitabatur: si praeceptum, nulla lege prohibebatur. )) Itec ille.
Haec tamen sententia, repugnat Innocentio III. cap. Gaudemus, de divort. ubi dicit nulli unquam fuisse licitum sine divina dispensaitione, plures simul uxores habere: repugnat etiam Chrysostomo homil. 56. in cap. xxx. Geneseos, ubi dicit, consuetudinem plurium uxorum habendarum fuisse malam, et ideo a Christo abolitam; sed Patribus antiquis fuisse licitam, quia a Deo permissam: repugnat quoque Ambrosio, qui ut supra vidimus, non potuit Abrahamum excusare ab adulterii crimine nisi ratione mysterii, nimirum, quia Deus dispensaverat in lege monogamiae ab initio institutae.
Praeterea si solo jure evangelico positivo, non autem jure naturali prohibita esset polygamia, liceret hoc tempore infidelibus plures uxores habere: neque enim illi tenentur particularibus legibus Evangelii, antequam Christiani fiant. At post Christi adventum, et praedicationem, omnibus hominibus illicita est polygamia, ut ex eo patet; quod si infidelis polygamus ad Baptismum veniat, cogitur dimittene uxores omnes, praeter primam; quia indicat Ecclesia solum conjugium cum prima verum esse Matrimonium, ut patet ex cap. Gaudemus de divort.
Nec responderi potest, ejusmodi infidelem cogi postBaptismum dimittere uxores praeter unam, quia lex Christiana prohibet, ne quis habeat plures simul uxores, etsi id in gentilitate licitum fuerit. Nam lex Christiana prohibet etiam dirimi vera matrimonia: ac proinde si illa fuissent vera matrimonia, non dirimerentur ab Ecclesia, sed solum praeciperetur ejusmodi homini, ne deinceps
alias uxores duceret, nisi omnibus illis mortuis, quas ante duxisset: quemadmodum fieri videmus in matrimoniis contractis ab infidelibus, in gradibus ab Ecclesia prohibitis. Nam quia lex Ecclesiae non obligat infideles, matrimonia censentur legitima, nec dirimuntur, cum illi veniunt ad fidem, etiamsi dirimerentur, si post Baptismum acceptum fierent; quod totum ex eodem cap. Gaudemus, cognoscere licet.
Denique refellitur argumentis omnibus, quae in quarta ratione facta sunt.
Neque Hieronymus, et Augustinus nobis adversantur: eorum enim sententiae verissimae sunt, posita dispensatione divina, quam nos cum Innocentio et Scholasticis ponimus. Ea enim dispensatione posita, non erat contra legem, imo erat secundum legem Mosis scriptam, matrimonium cum pluribus simul uxoribus: consuetudo quoque illius temporis erat inculpabilis, ut Augustinus dicit. Et denique eadem dispensatione vigente, non erat contra naturam, plures uxores ducere, sed tantum eas ducere lasciviendi causa; et ideo recte dicit Augustinus, conjugia Patriarcharum non fuisse contra naturam, quia non fiebant lasciviendi, sed gignendi causa.
Est igitur tertia sententia Scholarum communis, patriarchis ex divina dispensatione licuisse plures uxores ducere. Sed quoniam de hac etiam re variae sunt opiniones, et alii quidem volunt singulis Patribus peculiarem adfuisse divinam inspirationem, qua intelligerent licere sibi divina dispensatione pluribus uxoribus jungi, alii volunt satis fuisse, si primis Patriarchis divina inspiratione innotuerit ea dispensatio, et rursus alii hanc dispensationem tantum cum populo Dei| alii cum omnibus gentibus factam docent: exponam paucis propositionibus, quid mihi in hac re probabilius videatur.
Prima propositio: « Circa polygamiam tam uxoris cum multis viris, quam viri cum multis uxoribus, nullus homo dispensare potest, et maxime post Evangelium praedicatura. » Patet; quia polygamia prohibita est primum jure divino naturali, et deinde jure divino Evangelico: non potest autem inferior dispensare in lege superioris proinde nec homo in lege Dei.
Secunda: « Potest Deus dispensare circa polygamiam unius viri cum pluribus uxoribus, non autem unius uxoris cum multis viris. » Itatio est, quia duo genera praeceptorum ad jus naturae pertinent. Quaedam uni-
vcrsalia, ct communissima, quin sunt veluti principia prima juris natura}. Qua}dam alia, qum ex primis tanquam conclusiones derivantur. Et quidem priora illa, continent ita universaliter regulam rectitudinis, ut in nullo casu mutatione ulla indigeant, et ideo sunt omnino indispensabilia; qualia sunt pra;cepta Decalogi. Posteriora autem continent quidem regulam rectitudinis: sed aliquando mutatis circumstantiis rerum, et personarum, utile est legem mutari; sed tamen etiam tunc mutari non potest nisi ab eo, qui illam posuit.
Jam igitur polygamia fumiime unius cum multis viris pertinet ad prima illa principia juris natura}, nec per ullam mutationem circumstantiarum potest fieri bona, quia repugnat, ut supra ostendimus, omnibus finibus matrimonii; ideo in illam nulla cadit dispensatio.
Dices, quid si sola esset una mulier inter homines, et ea esset nupta viro sterili: nonne oporteret cum ea dispensare, ut nuberet alteri viro, ne mundus interiret?
Respondeo, non esse periculum ut talis casus accidat: Deo enim curae est providentia generis humani. Alioqui etiam quaerere possemus num deberet pater filiam uxorem ducere, aut fdius matrem, si nulli alii inter homines superessent. Sed dato etiam illo casu, potius dispensandum cum ea esset, ut solveret vinculum cum priore marito, quam ut duos maritos haberet.
Porro polygamia unius viri cum multis uxoribus, ad posterius genus prameptorum pertinet: quia, ut diximus, non repugnat primario fini, sed secundario tantum; et ■fieri potest, ut aliquando utile sit ad consequendum primarium finem, contemnere secundarium: et idcirco in illam legem cadere potest dispensatio, sed Dei tantum, ut diximus, non hominum.
Tertia propositio: « Ut Deus dicatur dispensare circa polygamiam, non requiritur externa aliqua locutio, vel Soriptura, nec sufficit quod recta ratio dictet alicui illam esse licitam: sed requiritur peculiaris inspiratio Dei. »
Prima pars probatur, quia qualis est lex, talis etiam requiritur dispensatio. Lex autem prohibens polygamiam tempore patriarcharum, non erat scripta in ullo libro, sed solum impressa in mentibus: libros enim Scii-
pturse saerre a Mose initium habuisse, certum est.
Secunda pars probatur, quia lex prohibens polygamiam, non erat solum naturalis, quia conformis rationi recta), sed quia Deus speciali inspiratione docuerat Adamum, quee esset natura Matrimonii a se instituti, et proinde se velle ut monogamiam contineret. Nam secundaria ista prmeepta juris naturae, non habent vim coactivam, nisi specialiter a Deo, vel ab aliquo principe sanciantur; sed solum obligant quatenus recta ratio docet ita esse faciendum, vel non faciendum, ut S. Thomas docet in 4. sentent. dist. 33. quaest. l.art. 1. ad 2. Sicut igitur speciali inspiratione sancita fuerat a Deo lex monogamia), ita speciali inspiratione opus erat in ejus dispensatione.
Quarta propositio: « Dispensatio circa polygamiam, indicata est a Deo primis aliquot Patribus; deinde illorum verbo, aut exemplo, ad caderos pervenit. »
Probatur, quia jam tempore Abrahce, et deinceps postea res erat omnibus nota, adeo, ut Sara Abrahamum induceret ad secundam uxorem ducendam. Neque enim credibile est, Saram foeminam sanctissimam hoc facturam fuisse, nisi id licitum esse scivisset: neque verisimile est, illi primum hoc a Deo indicatum. Pari ratione Laban obtulit Jacobo duas filias; et rursus illa) obtulerunt eidem duas alias uxores; neque ipse miratus est, aut dixit, non licere. Et denique Moses in Deuteronomio, tamquam de re nota, et passim licita loquitur, cum ait: Si fuerint alicui dux uxores, una dilecta, altera odiosa, etc., Deu teron. xxi; non igitur necesse erat, ut ad singulos fieret inspiratio divina, sed satis erat, si primis Patribus facta fuerit, et fortasse soli Noc facta fuit, et deinde ipse alios docuit.
Quinta propositio: « Probabile est dispensationem concessam omnibua Gentibus, non autem solis Hebreeis. » Dico id esse probabile, quia non ignoro multos existimare, soli populo Dei id esse concessum, nimirum ad propagandam eam Gentem, unde Messias nasciturus erat.
Probatur primo ex Augustino, qui in lib. xvi. de Civit. Dei cap. 38. et lib. xxii. contra Faustum, cap. 47. scribit, in terris ubiJacob uxores quatuor duxit, fuisse morem ducendi plures uxores, posteritatis causa, et eum mo-
rem fuisse inculpabilem, quia eo tempore polygamiam lex nulla prohibebat. Quo loco Augustinus indicat, dispensationem fuisse generalem, tum quia absolute dicit, eo tempore nullam fuisse legem prohibentem polygamiam, quia nimirum lex naturalis pro-i pter generalem dispensationem nusquam obligabat, tum etiam, quia dicit in eo loco, et in aliis terris, ubi Jacob tunc erat, id fuisse licitum. Locus autem ille Gentilium erat, non Hebramrum: siquidem Laban, cujus filias Jacob accepit uxores, idololatra erat, ut patet Genes. 31. tum denique quia causa cur polygamia tunc esset licita, dicitur ab Augustino fuisse propagationis generis, seu sufficiendae prolis: nec usquam dicit, quod sciam, propagandi populi Dei tantum.
Secundo probatur, quia Scriptura narrat, non solum Abraham et Jacob, et eorum posteros, sed etiam Esau, qui ad populum Dei non pertinebat, multas uxores duxisse. Genes, xxvi. etxxvm. Neque dubium videtur, quin Esau ad imitationem Abrahae id fecerit; neque Scriptura eum reprehendit. Ismaelitas quoque, qui usque ad hanc diem consuetudinem polygamiae retinent, ab Abrahamo, aliisque Patribus eam accepisse credibile est:.et cum Scriptura Gentiles non reprehendat, quod eo tempore plures uxores haberent, probabile est omnino generalem fuisse permissionem.
Sexta propositio: « Probabile est, dispensationem hanc ante Christi adventum cessasse; sed si non ante cessaverit, certum est a Christo omnino esse sublatam, ita ut jam non
solum Christianis, sed etiam aliis Gentibus omnibus polygamia prohibita sit. »
Quod a Christo sublata dispensatio sit, si qua tunc erat, satis probatum est in primo argumento capitis superioris. Quod autem probabile sit, antea per se cessasse, inde colligimus, quod jam antea cessaverat causa dispensationis: causa enim fuerat paucitas hominum. Nam quia post diluvium homines paucissimi erant, et non diu vivebant, ut ante diluvium, idcirco Deus ad faciliorem propagationem generis humani, indulsit polygamiam: sed antequam Christus veniret, jam plenissimus erat mundus hominibus; quare cessaverat causa dispensationis.
Id quod homines etiam intellexisse videntur. Nam nec apud Judams, nec apud Romanos erat in usu polygamia tempore Christi nisi forte apud paucissimos. Siquidem in Evangelio sive discipuli, sive Pharisan, sive alii loquantur, semper de uxore in numero singulari loquuntur; et quod est manifestum indicium hujus rei, Zacharias, pater Joannis, cum uxorem sterilem haberet, non tamen aliam uxorem accepit, sed cum illa una usque ad senectutem vixit, ut patet ex i. cap. Luca;.
Unum adhuc solvi posset argumentum ex epistola Gregorii III. ad Bonifacium, ubi uxorem secundam concessisse videtur cuidam ob aegritudinem primae. Sed de hac i‘e disseruimus lib. iv. de Pontifice, cap. 12. Solutio communis est, illam primam non fuisse veram conjugem ob impedimentum perpetuum: atque id Gregorium declarasse.
Chapter 9 of 13