Skip to the text

Caput V. Solvuntur argumenta adversariorum

Sed jam adversariorum argumenta diluamus. Primum argumentum est Lutheri in lib. de captivit. Babylon, cap. de Matrimonio, et Calvini lib. iv. Institut. cap. 19. §. 34. « Nusquam legitur, aliquid gratiae Dei accepturum, quisquis uxorem duxerit; quin nec signum divinitus est institutum in Matrimonio. Accedit praeterea, quod etiamsi signum esse possit conjugium humanum, conjunctionis Christi cum Ecclesia, non tamen inde Sacramentum aliquod colligi potest. Nam etiam coeli, qui enarrant gloriam Dei, significant Apostolos, et Sol Christum designat, et stella a stella differens in claritate, signum est Apostolo resurrectionis mortuorum: denique in Evangelio plurima signa regni coelorum in parabolis Domini inveniuntur; significatur enim regnum coelorum

per semen, per granum sinapis, per fermentum etc. et tamen nulla colliguntur ex tot signis Sacramenta proprie dicta. »

Respondeo: primo, falsum utherus assumit, ut supra ex Scripturis, et Patribus demonstravi. Secundo, non est argumentum solidum ab auctoritate negativa sacrae Scripturae, cum satis jam Catholici probaverint multa esse tradita ab Apostolis, quae non sunt litteris Sacris mandata.

Adde, quod Philippus in Apologia Confessionis Augustanae, art. 13. et Kemnitius in 2. par. Examinis, pag. 1219. agnoverunt, hoc Lutheri argumentum nihil valere. Et ideo admisit Philippus, habere Matrimonium promissionem aliquam gratiae; Kemnitius autem et signum externum, et gratiae promissionem admisit, licet aliunde nolint Matrimonium esse sacramentum proprie dictum.

Ad illam confirmationem, dico, non ex quolibet signo sacramentum colligi, sed tantum ex signo a Deo instituto, et cui sit annexa gratia. Quae omnia inveniuntur in Matrimonio; est enim signum conjunctionis Christi cum Ecclesia, ad hoc plane institutum, ut ostendimus ex insolubilitate ejus; et praeterea habet annexam gratiam, ut antea docuimus. At illa signa, quae Lutherus et Calvinus proferunt, neque gratiam annexam habent, nec sunt proprie a Deo instituta; non enim Deus creavit coelos, ut Apostolos significarent, sed ex naturali eorum proprietate ducit Scriptura similitudinem, ad officium Apostolorum explicandum. Et idem de omnibus aliis similibus intelligendum est.

Secundum argumentum Lutheri: <i Matrimonium fuit ab initio mundi, et adhuc permanet etiam apud infideles, nec minus verum, et sanctum est apud illos, quam apud nos: et contra inveniuntur apud fideles impii conjuges, quibusvis Gentibus pejores. At apud infideles Matrimonium non est sacramentum, ergo nec apud fideles: vel si est apud eos sacramentum, ergo non est sacramentum novae legis proprium. » Idem argumentum faciunt Philippus, et Kemnitius loco notato.

Respondeo, non desunt Catholici, qui admittant, Matrimonium non esse Sacramentum proprium novae legis, sed fuisse in lege veteri, etiamsi apud Judaeos, et a Christo non tam institutum, quam confirmatum. Ita enim docet Alphonsus u Castro libro XI. contra haereses, verbo Nuptiae, haeresi 3. et Petrus a Soto, lect. 2. de Matrimonio, et alii, quidam, quorum rationes sunt praecipue tres. Prima, quia Apostolus ad Ephes. 5. de conjugio AdamietEvae, dicit: Sacramentum hoc magnum est, elc.. [Secunda, quia Genes. i. Deus benedixit conjugio Adami et Eva;; ex quo videtur gratiam signo adjunxisse. Tertia, quia Leo epist. 92. ad Rusticum, dicit, nuptias ab initio sic institutas, ut haberent in se Christi, et Ecclesiae Sacramentum.

Sed profecto non video quemadmodum id tuto defendi possit. Nara Concilium Florentinum, numerat Matrimonium inter sacramenta novae legis, et distinguit sacramenta legis veteris a sacramentis legis novae, quod illa non conferrent gratiam, ista conferant gratiam. Et Concilium Trident. sess. 24. can. 4. disertis verbis tradit, sacramentum Matrimonii a Christo in nova lege institutum: et in ipso decreto, quod canones antecedit, Concilium docet, Matrimonia Christianorum, gratia praestare connubiis veterum.

Quae etiam sententia fuit veterum Theologorum: nam S. Thomas in 4. dist.26. quaest. 2. artic. 2. et 3. scribit Matrimonium institutum fuisse in officium naturae, in statu innocentiae, deinde in statu naturae corruptae, fuisse illi additum, ut esset in remedium; et tandem in lege nova, a Christo institutum fuisse in sacramentum. S. etiam Bonaventura in 4. dist. 26. artic. 2. quaest. 2. docet, Matrimonium in lege nova tantum habere annexam veram gratiam. Ex quo intelligimus euradem auctorem, cum supra asseruit, Sacramentum fuisse Matrimonium in statu innocentiae, non esse locutum de Sacramento, quale nunc est. Scotus praeterea eadem distine. 26. quaest. unica, conclusione 4. apertissimis verbis docet, Matrimonium non fuisse Sacramentum ante Christi adventum, sed nunc demum in lege nova a Christo institutum. Quod idem ex recentioribus docent, Ruardus in explicatione art. 18. Lovaniensium, et Dominicus a Soto, in 4. dist. 26. quaest. 2. art. 2. et alii permulti.

Et denique accedit manifesta ratio. Nam si Matrimonium sacramentum fuisset ante Christi adventum, vel fuisset institutum in statu innocentiae, vel postea: non in statu innocentiae, quia tunc nulla fuit necessitas

gratiae sacramentalis, cum nulla esset concupiscentia, vel difficultas; neque ullo remedio contra peccatum opus esset. In statu autem naturae corruptae, non legitur ulla institutio Matrimonii facta, in toto veteri Testamento, sed tantum restrictio quaedam, quoad personas contrahentes, Levit, xvm.

Praeterea in Testamento veteri, permissione Dei licita erant poligamia, et repudium; quae duo pugnant cum ratione signi, et ideo tunc ne signum quidem erat Matrimonium, neque erat eo tempore gratia tam necessaria in Matrimonio, quam nostro [tempore est, cum facile potuerint homines illius temporis, vel multitudine uxorum, vel libello repudii occurrere illis difficultatibus, ob quas nostro tempore gratiam requiri docuimus. Et quamvis eo tempore tenerentur Haebrei instituere filios in fide, et religione Dei: tamen hic finis, erat extrinsecus Matrimonio illorum, intrinsecus autem est Matrimonio Christianorum. De qua revide Ituardum loco notato.

Neque tria illa argumenta convincunt. Nam ad primum jam ante respondimus, Apostolum Paulum eo loco nomen sacramenti non tribuere conjugio primorum parentum, sed nuptiis fidelium. Deinde etiamsi conjugium Adami, etEvae significasset conjunctionem Christi et Ecclesiae, ut revera per modum figurae significavit: tamen non potuit dici sacramentum proprie dictum, qualia sunt nostra sacramenta, quia defuit illi promissio gratiae.

Ad secundum respondeo, benedictionem illam fuisse corporalem, non spiritualem: inde enim foeeunditas corporibus, non auxilium gratiae spiritibus attributa est. Quod recte probat Augustinus lib. xiii. Confessionem, cap. 24. ex eo, quod eadem benedictio data legitur piscibus, et avibus.

Ad tertium dico S. Leonem don dixisse, ab initio mundi nuptias habuisse Christi et Ecclesiae sacramentum; sed ab initio suae institutionis: quod recte intelligi potest de nova institutione per Christum. Deinde si Leo dixisset, ab initio mundi, id etiam esset verum, quia conjugium primum, quod Adami et Evae fuit; incarnationem Dominicam repraesentavit: sed non ideo conjugium illud, et multo minus caetera sacramenta proprie dicta fuerunt.

Ilis explicatis, ad argumentum respondeo,

Matrimonium fuisse ab initio mundi, et nunc etiam esse apud infideles, ut contractum civilem, et in officium naturae; sed non fuisse, nec esse verum Sacramentum, nisi apud Christianos, ut Augustinus disertis verbis docet, lib. de fide, et operibus, c. 7. et de bono conjugali, cap. 24. Quare falsum est, quod Lutherus assumit, Matrimonium esse jeque sanctum apud infideles, et fideles: nam Augustinus locis notatis, apertissime scribit, Matrimoniis infidelium deesse sacramenti sanctitatem, [quic Matrimoniis fidelium minime deest.

Ad illud, quod addebat Lutherus conjuges impios, ct omnibus gentilibus pejores inveniri apud fideles, respondeo, non pollui sacramenti sanctitatem per malos mores eorum, qui saci'amenta percipiunt, nam alioqui etiam * Baptismum, et Eucharistiam sacramenta esse negaremus: multi enim, qui ista sacramenta percipiunt, sccpenumero ipsis ethnicis sunt pejores. Adde, quod si apud fideles aliqui sunt conjuges impii, multi tamen pii, et sancti sunt: apud Gentes autem omnes sunt impii, nullus sanctus.

Tertium argumentum est Calvini, lib. iv. cap. 19. §. 34: « Non satis est, Matrimonium esse a Deo, ut Sacramentum censeri possit; nam etiam agricultura, et ars sutoria est a Deo, nec tamen est sacramentum: sed requiritur, ut sit caeremonia exterior a Deo posita, ad confirmandam promissionem, nihil tale esse in Matrimonio, pueri quoque judicabunt. »

Respondeo: de propositione hujus argumenti multa disputavimus, in primo lib. de Sacramentis in genere, ubi ostendimus, sacramentum non esse institutum ad confirmandam promissionem, sed ad significandum, et conferandam gratiam. Sed etiam si propositio esset vera, nihil concluderet argumentum, quia falsa est assumptio. Ipsa enim externa, et visibilis conjunctio viri, et femina;, quae per solemnia verba coram Ecclesia fieri solet, caeremonia externa est, atque a Deo instituta; et ex ea confirmari potest promissio illa divina, quod Ecclesiam suam Christus nunquam omnino sit deserturus, id enim per Matrimonium significari, ex Paulo demonstravimus ad Ephes. v.

Neque obstat, quod conjunctio illa viri et feminae, sit res naturalis, et usitata etiam apud ethnicos: nam res naturales si ad aliquid significandum referantur, caeremoniae dici possunt. Manducare panem, et bibere

vinum, res naturalis est, et apud omnes homines usitata, et tamen ipsi etiam Calvini - stae in sua Coma sancta, quam vocant, cum panem manducant, ct vinum bibunt, cairemoniam externam se exercere non made arbitrantur, quia manducant, et bibunt, ut Christi mortem repraesentent; et eodem modo tum nos, tum illi, cum Baptizamus, aqua corpus abluimus, quod usitatum est vulgo apud omnes; et tamen sacram caeremoniam vere exercemus, quia ablutionem illam externam, ad internam ablutionem significandam referimus.

Quartum argumentum est ejusdem Calvini ibidem §. 30. et Kemnitii in 2. pair. Exam. pag. 1207.: « Pontificii Matrimonium immunditiem, et pollutionem, et carnales sordes appellant; ei'go secum ipsi pugnant, cum Matrimonium sacramentum esse volunt; neque enim Sacramentum immundities, et pollutio, ac sordes dici potest. » Antecedens Calvinus non probat, notat quidem ad marginem loca quaedam Magistri Sententiarum, et Gratiani, sed in nullo eorum locorum invenire potui aliquid, quod ad rem faceret. Kemnitius autem probat ex epistola Siricii Papae ad Hiraerium Taraconensem, ubi verba illa: Qui in carne sunt, Deo placere non possunt, ad conjugium accommodari videntur; quasi in carne sint, et Deo placere non possint, qui nuptiis copulantur. Ibidem etiam sacerdotibus nuptiae interdicuntur, ob illa verba Scripturae, quae proprie ad Sacerdotes pertinent: Sancti estote, quoniam e<jo sanctus sum; et, Mundamini ‘, qui fertis vasa Domini. Atque haec est epistola, quam solet citare Calvinus, quando Catholicis objicit, quod Matrimonium ut pollutionem rejiciant, ut videre est lib. iv. Instit. cap. 12. §. 24.

Respondeo primum, argumentum hoc totum mendacio et calumnia niti: nusquam enim Catholici legitimum Matrimonium, pollutionem, aut immunditiem vocant. Siricius enim antiquissimus, et sapientissimus Pontifex, non conjugia damnat, sed sacrilegia, quai falso a Lutheranis conjugia nominantur. Reprehendit enim c. 6. et 7, Monachos, et Sacerdotes, qui illicitis nuptiis implicari volebant, quibus ex Apostolica doctrina conjugia interdicta esse noscuntur; ac de his dicit: Qui incarne sunt, Deo placere non possunt. Sacerdotes enim in carne esse, id est, carnaliter vivere convincuntur, cum ad conjugia sibi interdicta aspirant.

Capite autem 5. ubi nomen pollutionis habetur, reprehendit eos, qui post actam poenitentiam, ad pristinas sordes redeunt. Nemo autem agit poenitentiam, quod legitime nupserit, vel uxorem duxerit; quare id sequitur, ut illicitum aliquod Matrimonium reprehenderit.

Adde, quod si iu actu Matrimonii turpitudinem, et immunditiem aliquam esse diceremus ratione concupiscentia;, et rebellionis membrorum, nihil diceremus divinis litteris repugnans. Nam I Regum xxi, interrogavit sacerdos a Davide, petente panes propositionis: Si mundi sunt pueri, maxime a mulieribus? Et respondit David: Et quidem si de mulieribus agitur, continuimus nos ab heri, et nudius tertius? Ex quo loco recte probat S. Hieronymus lib. i. in Jovinian. actum carnalem etiam in conjugatis, immunditiem dici posse. Et Apoc. xiv: Hi sunt, qui cum mulieribus non sunt coinquinati; virgines enim sunt quo loco coinquinatio vocatur omnis actus, quo perit virginitas: per Matrimonium autem virginitatem perire, negari non potest.

Denique, si nihil turpe in actu conjugii est, cur homines erubescunt, neque coram aliis eum actum exercere audent? et cur Levit, xviii. et xx. perpetuo instrumenta ejus actus, turpitudinis vocabulo appellantur? Quare propter hujusmodi inquinationem, de qua loquitur Apocalypsis; et immunditiem, de qua Abimelech in libris Regum, -et turpitudinem, de qua Moses in Levitico: recte dici potest Sacerdotibus: Mundamini qui fertis vasa Domini.

Prieterea I Corinth. vii, Apostolus virginem conferens cum conjugata, dicit: Virgo cogitat quae Domini sunt, quomodo placeat Deo, ut sit sancta corpore et spiritu. Placet igitur Yirgo Deo aliquo modo, quo non placet conjugata; et sancta est virgo corpore et spiritu, aliquo modo quo sancta non est conjugata: quamobrem non male dici posset de conjugatis: Qui in carne sunt, Deo placere non possunt; id est, qui carnalibus curis ob nuptias sunt implicati, cogitant quae mundi sunt, quomodo placeant uxori, et ideo Deo placere non possunt eo gradu, quo placere potest virgo. Et ad eumdem modum Sacerdoti ob coelibatum recte accommodatur illud: Sancti estote, nimirum corpore et spiritu, quo modo conjugati sancti esse non

possunt, licet ipsi etiam suo modo sancti sint.

Quintum argumentum est eorumdem Calvini, et Kemnitii iu locis iisdem: « Si Matrimonium esset sacramentum, certe non pugnaret cum aliis sacramentis. At Pontificii docent, non posse Ordinis sacramentum cum Matrimonio simul consistere; igitur vel Matrimonium non est sacramentum, vel ipsi secum Pontificii pugnant. »

Respondeo: non arcentur Sacerdotes a Matrimonio propter sacramentum, quod in Matrimonio est, sed propter impedimenta, et saeculares curas, quee necessario Matrimonium consequuntur. Siquidem qui uxores duxerunt, et ex consensu mutuo continentiam perpetuam profitentur, sacris ordinibus initiari possunt, et tamen simul, et veri conjuges (nec enim per votum continentiae vinculum solvitur, aut sacramentum perit) et Sacerdotes sunt, quare non pugnant sacramenta inter se. Esse autem in Matrimonio, quando liberis opera datur, multa, quee animum a rebus divinis necessario avocent, Apostolus docet I Corinth. vii: Qui cum uxore est, sollicitus est quae sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est, et ibidem hortatur conjuges, saltem ad tempus ex consensu ab actu conjugii se abstineant, ut vacent orationi. Itaque non propter Sacramenti sanctitatem, sed propter ejusmodi impedimenta Sacerdotibus Matrimonium interdicitur.

Sed contra solutionem, Calvinus aliud argumentum profert. Est igitur sextum argumentum: « Coitus pars sacramenti est, nec sine eo Matrimonium Sacramentum est. ut habet Magister lib. iv. Sententiarum, dist. 26. et, Gratianus 27. queest. 2. canon. Non est dubium, et can. Cum societas: nam per eum figuratur conjunctio Christi cum Ecclesia, per naturae conformitatem, dum scilicet efficiuntur conjuges una caro. Ergo si a sacramento non arcentur Sacerdotes, non solum a vinculo, sed nec ab ipso coitu debent arceri: aut certe quod unum super est, Matrimonium sacramentum non erit. »

Addit ad idem comprobandum Calvinus hoc acutissimum, scilicet, argumentum: « In sacramento, inquit, conferri gratiam Spiritus Sancti affirmant: coitum tradunt esse sacramentum: in coitu negant unquam Spi-

ritum sanctum adesse. » Quam ultimam propositionem ex Gratiano probat, canon. Connubia, 32. qusest. 2.

Respondeo: de copula conjugali duae sunt opiniones Catholicorum. Quidam enim docent, copulam illam neque Sacramentum, neque partem sacramenti esse; sed actum solum, sive officium Matrimonii, proinde quid accidentalium esse respectu sacramenti Matrimonii Alii volunt, copulam conjugalem esse partem quamdam Sacramenti, non quidem essentialem, sed integralem, et ideo ante copulam, appellari ratum, sed non consummatum.

Omnes tamen in eo conveniunt, quod copula non sit pars essentialis, et propterea saerambntum Matrimonii totum, ac plenum quantum ad partes essentiales, inveniatur in contractu per verba de praesenti: qua; sententia est etiam veterum Patrum, ut ex apertissimis eorum testimoniis perspicuum est.

Ambrosius lib. de fnstitut. virgin. cap. 6: « Non defioratia, inquit, virginitatis, facit conjugium, sed pactio conjugalis. » Yide eumdem lib. ii. in Lucam, cap. 2. Idem habet Augustinus lib. i. de nuptiis, et concup. cap. \ 1. et lib. n. de consensu Evangelistarum, cap. l, ubi docet, inter B. Virginem Mariam, et S. Joseph, verum conjugium sine ulla carnali copula fuisse. Ad idem propositum alia quaedam adducit ex Chrysostomo, Isidoro, Nicolao Papa, et aliis, Gratian. 27. qusest. 2.

Ubi tamen observandum est, in eadem quaestione alligari in contrariam sententiam Augustinum, et Leonem, can. Non est dubium, et can. Cum societas. Sed uterque locus sumptus est ex epist. Leonis 92. ad Rusticum Narbonensem, et depravate allegatur. Nam illa verba Leonis: « Cum societas nuptiarum sic ab initio constituta sit, ut pra;ter sexuum commixtionem haberet in se Christi et Ecclesiae sacramentum. Gratianus addita negatione, ita legit: « Cum societas nuptiarum sic ab initio constituta sit, ut praeter sexuum commixtionem non haberet in se Christi et Ecclesiae sacramentum », sed emendandus est Gratiani codex ex ipsa Leonis epist. Eodem modo emendandus est textus Magistri lib. iv. dist. 26. ubi eadem loca, cum eadem depravatione habentur.

Esse autem veriorem lectionem, qua; caret negatione, patet; tum quia ita habent omnes codices S. Leonis, tum etiam quia illa nega¬

tio repugnat sententiae S. Leonis. Ille enim docere intendit, concubinam non esse veram uxorem: ut autem hoc probet, non est opus ut ostendat ad Matrimonium requiri commixtionem sexuum; illa enim commixtio in concubinatu non deest: sed ostendere debet, quod etiam facit, Matrimonium non tam in copula carnali consistere, quam in foedere nuptiali, in quo est sacramentum Christi, et Ecclesia;.

His praemissis, ad argumentum Calvini respondeo, duo falsa ad ipso affirmari. Primo, coitum sacramentum esse, vel talem sacramenti partem, ut sine eo sacramentum esse non possit: id enim falsum esse, testantur supra citati Patres. Neque obstat, quod per copulam significetur conjunctio Christi cum Ecclesia, per natura; conformitatem: nam non illa sola significatio sacramentum facit, sed etiam significatio conjunctionis Christi cum Ecclesia^ vel cum quavis anima, per amorem spiritualem. Quocirca sj desit copula, significatio quaedam deerit, non tamen omnis significatio, et ideo conjugium illud Sacramentum quidem erit, sed aliqua ex parte imperfectum, et non consummatum.

Ad illa loca Magistri, et Gratiani, quae Calvinus allegat, jam est responsum, loca esse corrupta: unde etiam Magister, et Gratianus laborant in eorum explicatione. Sed nulla est difficultas, si Leonis epist. consulatur.

Secundo falso Calvinus assumit, Sacerdotem non arceri a sacramento Matrimonii, ex Catholicorum doctorum sententia, sed solum a coitu. Arcentur enim plane Sacerdotes non a coitu tantum, sed etiam a sacramento Matrimonii; non quidem ratione sacramenti, ut supra diximus, sed ratione eorum, qua; sacramento annexa sunt. Neque est absurdum, eos, qui unum sacramentum habent, arceri ab alio, licet utrumque sanctum, et Deo grui tum sit, quando unius ministerium alterius functionem impedit. Nam et Apostoli, Actor, vi. rejecerunt a se munus ministrandi mensis, ut verbo Dei, et orationi diligentius instare possent: ettamen utrumque opus pium, et charitatis erat. Et I. Timor. v, reprehenduntur viduae, qua; ad ministerium Ecclesia; assumptae, nubere volebant: quia nimirum non facile poterant nuptiis simul et ministerio Ecclesia; satisfacere.

Ad confirmationem respondeo, in ea quoque duo esse vitia. Primum est, in illa propositione: « Coitum tradunt sacramentum, esse », nullus enim Catholicorum, quod sciam, hoc tradit; sed ut antea docui, aliqui id simpliciter negant, aliqui solum admittunt esse partem quamdam integrantem Sacramenti.

Ex qua sententia non sequitur, quod Calvinus sequi existimat, in coitu debere ordinarie sacramentalem gratiam dari: gratia siquidem ex Catholicorum sententia tunc datur, cum conjuges per verba de preesenti Matrimonium contrahunt; tunc enim sacramentum, quod attinet ad ejus essentiam, proprie ministratur.

Alterum vitium est in illa propositione:

<( In coitu negant unquam Spiritum sanctum adesse, » nam in primis verba illa a Gratiano relata, Origenis sunt, homil. 6. in Numer. Origenes autem non est tanta) auctoritatis in Ecclesia, ut ejus sententia necessario approbanda sit.

Deinde eo loco Origenes nihil affirmat; ait enim disertis verbis: « Ego autem, licet non usquequaque pronuntiem, puto tamen, ctc. »

Praeterea verba illa Origenis, quibus docet, in opere conjugali non dari, sive non adesse praesentiam Spiritus sancti, non significant nullo modo adesse, sed non adesse ad eum actum efficiendum, speciali aliquo auxilio. Id enim Origenes docet, non omnia sanctorum opera fieri a Spiritu sancto. Quaedam enim sunt aliquando mala opera, quae etiam a Sanctis fiunt, et ea non fiunt a Spiritu sancto; quaedam sunt bona, sed naturalia, et ideo non exigunt peculiarem Spiritus sancti praesentiam; imo nec decet ea tribuere peculiari Spiritus sancti auxilio. Et in hoc genere ponit Origenes conjugale opus, nec male existimat, ad opus hoc naturam sufficere, neque esse necessarium, neque decere illud tribuere Spiritui sancto. Cum hoc nutem Origenis pronuntiato recte cohaeret, per actum conjugalem posse acquiri gratiam Spiritus sancti, quando actus iste est actus justitiae, vel obedientiae, vel charitatis: nam harum omnium virtutum esse potest. Unde S. Augustinus lib. iv. in Julian. cap. 5. dicit, bonum beatificum esso, quando quis utitur conjugis carne non ad libidinem explendam, sed ad sobolem, ob Dei gloriam propagandam. Sed in tali opere voluntas illa, qua) actum conjugalem eligit ad Dei gloriam, Dei sine dudio auxilio indiget: opus autem ipsum conjugale ex voluntate illa sequitur per na¬

turalia instrumenta, sine novo ac speciali Dei auxilio, ut Origenes volebat.

Septimum argumentum Kemnitii est in 2. par. Examinis pag. 1220. « Sacramentis proprie dictis annexa debet esse promissio gratia) non cujuscumque, sed reconciliationis, et remissionis peccatorum: talis promissio Matrimonio deest. »

Respondeo, nititur argumentum falso fundamento, quod omnia sacramenta sint instituta ad remissionem peccatorum: quod fundamentum non semel evertimus, tum in i. lib. de Sacramentis in genero, tum in iv. lib. de Eucharistia. Et sane ex ipsa Eucharistia fundamentum illud solidissime evertitur. Eucharistiam enim sacramentum esse proprie dictum, omnes concedunt, et eam tamen non ad peccata remittenda, sed ad vitam spiritualem per baptismum acquisitam, alendam, et conservandam, institutam esse, species ipsae sacramenti testantur: ideo enim in specie panis, et vini hoc sacramentum datur, ut in eo nobis cibum dari ad vitam sustentandam intelligamus.

Octavum argumentum ejusdem, sumitur ex materia, et forma hujus sacramenti: de qua re disseremus in sequenti controversia.

Nonum argumentum Kemnitii sumitur ex eo, quod sancti Patres antiqui, et vetera Concilia, ante Constantiense, et Florentinum, non tradiderunt Matrimonium esse sacramentum; et ex Doctoribus Durandus cum iis, quos ipse citat, aperte negat Matrimonium esse sacramentum proprie dictum, sive univoce cum aliis. Ex quibus, mendacii arguere conatur Tridentini Concilii verba, qua) ad initium sess. 24. ita habent: « Matrimonium inter nova) legis sacramenta annumerandum sancti Patres nostri, Concilia, et universalis Ecclesia) traditio semper docuerunt. »

Respondeo, ut vera sit Concilii sententia non est necesse, ut omnes Patres, et omnia Concilia disertis verbis habeant, Matrimonium esse sacramentum: sed satis est, si aliqui Patres, et aliqua Concilia id habeant, et nulli Patres, nullaque Concilia contrarium aliquando docuerint: vel si quis forte contrarium senserit, ejus opinio communi judicio reprobata fuisse monstretur.

Porro Patres nonnullos Matrimonium pro sacramento habuisse, supra nos eorum locis allegatis docuimus, ad Kemnitium pertinebat, aliquos proferre, qui contrarium senserint; quod tamen nec fecit, nec facere potuit.

Concilia vetera id explicarunt, quod suis temporibus in controversiam vocabatur; Matrimonium videlicet a Deo institutum, remque factam, et bonam esse. Utrum autem sacramentum esset proprie dictum, non fuit causa cur tractarent, cum nemo de illa re tunc ambigeret; Concilia tamen posteriora, causa id postulante, declararunt quod a veteribus omissum fuerat.

Quod ad Durandum attinet, scripserat ille initio (ut Capreolus refert in 4. dist. 26. qu. unica art. 3.) Matrimonium non esse proprie sacramentum. Sed quia propterea male apud Catholicos audiebat; in posteriori editione id correxit, atque ait, esse Matrimonium vere, et proprie sacramentum, sed non univoce; atque istam qusestionem de univocatione, logicam esse dixit, ut nimirum non videretur ab aliis, nisi in quaestione logica dissentire. Sed quamquam ille non satis isto colore texit errorem suum, videmus tamen etiam ante Constantiense, et Florentinum Concilium, pro haereticis, vel de haeresi suspectis habitos, quij Matrimonium e numero Sacramentorum eximerent. Quid autem virium habeant argumenta Durandi, nunc videbimus.

Sit igitur decimum argumentum, quod est primum apud Durandum: « In Sacramentis caderis, id quod exterius agitur, excedit dictamcn rationis naturalis, nec potest reddi sufficiens causa illius, nisi per lumen fidei. At quodexterius agitur in Matrimonio, naturalem causam habet; non igitur sunt univoce sacramenta, Matrimonium, et reliqua sex. Major propositio probatur. Nam si quis videat in Ecclesia puerum Baptizari, et ignoret mysteria nostrae fidei, nunquam reddere poterit causam ejus ablutionis. Non enim ablutio illa fit, ut puer refrigeretur, aut lavetur corporaliter, qui sunt naturales aqua? effectus; sed ut justificetur a peccato originali, qui est effectus supernaturalis, et a sola Dei voluntate dependens. Et idem dici potest de aliis quoque Sacramentis, quae sunt omnia signa voluntaria a Deo instituta. Probatur quoque minor propositio. Nam Matrimonium fit ad significandam, et efficiendam unionem insolubilem viri, et mulieris: id autem naturaliter significant verba exprimentia mutuum consensum, et ideo si ethnicus videat Matrimonium celebrari, facile ausam reddet, cur id fiat. Neque satisfaciet, si quis dixerit, Matrimonium esse sacramentum Christi, et Ecclesia;, et hunc effc-

ctum non significari naturaliter, nec posse cognosci ab ethnico. Nam significatio sacramentorum principalis est ejus rei, quae per sacramentum efficitur; sacramenta enim faciunt quod significant. Matrimonium autem non efficit unionem Christi cum Ecclesia, sed unionem masculi, et foemince; et ista unio dicitur ab Augustino, lib. de bono conjugali cap. 7, res sacramenti. »

Respondeo: minor propositio falsa est. Nam non est quaslibet unio viri et faminse, res sacramenti hujus, sed unio plane insolubilis. Etiamsi enim communi consensu conjuges hoc vinculum Matrimonii consummati dirimere vellent, aut a summa potestate ecclesiastica, vel temporali dirimi vellent; non tamen vinculum solvi posset. Hanc autem tantam unionem non significant naturaliter verba illa conjugum, quae dicuntur in celebratione Matrimonii: ((Quem, inquit Augustinus loco notato, non faciunt intentum, quid sibi velit tanta firmitas vinculi conjugalis? quod nequaquam puto tantum valere potuisse, nisi alicujus rei majoris ex hac infirma mortalitate hominum, quoddam Sacramentum adhiberetur etc. »

Praeterea unio quam significat et efficit sacramentum Matrimonii, est unio non solum corporum, sed etiam animorum, non qualiscumque, sed per veram, et divinam charitatem, ut uxor jungatur viro, ut Ecclesia Christo; et vir uxori, ut Christus Ecclesia;; proinde est unio sacrans, et sanctificans animas, nisi ponatur obex; qua; omnia nec naturaliter significari, nec nisi lumine fidei cognosci possunt. Quare Matrimonium Christianum non minus ad placitum, et ex divina institutione significat, quam alia sacramenta.

Undecimum argumentum, quod est secundum Durandi: « Sacramenta caetera consistunt in aliqua re sacra, qua;applicatur extrinsecus suscipienti a ministro. At nihil tale invenitur in Matrimonio; non igitur Matrimonium est sacramentum univoce cum ccetcris. Major propositio patet inductive. Nam in Baptismo applicatur aqua, sive ablutio; in Confirmatione unctio; in Eucharistia panis consecratus; in Confessione absolutio etc. Minor autem propositio certissima est. Nam in Matrimonio nihil est quod applicari possit, vel debeat: nam voluntas conjugum signo expressa sufficit. Quod si quis respondeat, applicari in hoc Sacramento signa ipsa mutui consensus, non omnino satisfaciet;

nam nunquam ostendet applicari eo modo ista signa, quo modo applicantur Sacramenta esetera. Nam reliqua applicantur necessario ab alio; nemo enim seipse baptizat, nemo se absolvit etc. at in Matrimonio ipsi conjuges seipsos ligant. Praeterea alia Sacramenta non possunt conferri in absentes, neque uni per alium: nemo enim baptizat hominem absentem, neque ullus per procuratorem baptizatur. At Matrimonium inter absentes, et per procuratorem celebrari potest: non igitur univoce Matrimonium est Sacramentum cum Baptismo, et cajteris sacramentis. »

Respondeo: neganda est hujus argumenti consequentia; quia non est de ratione Sacramenti in genere, ut consistat in aliqua re, quae extrinsecus applicetur, sed satis est, ut sit signum, et causa gratiae justificantis.

Et sane, si hoc argumentum valeret, facile probaremus, nullum esse Sacramentum univoce cum reliquis. Nullum enim est, quod non habeat aliquid proprii, in quo ab omnibus aliis distinguatur: ut exempli causa, sacramentum nullum praeter Baptismum, habet pro materia verum, et naturale elementum. Possemus igitur ita formare argumentum; commune est sacramentis, non habere pro materia verum, et naturale elementum: sed Baptismus habet pro materia verum, et naturale elementum; non igitur Baptismus et sacramentum univoce cum caeteris. Idem argumentum fieri posset de Eucharistia; nam commune est sacramentis caeteris, in actione consistere; sed Eucharistia non in actione, sed in re permanente consistit. Idem dici posset de aliis Sacramentis, ut Paludanus, et Capreolus fuse deducunt.

Si quis autem roget, quae causa sit, cur solum Matrimonium non consistat in applicatione rei alicujus extrinsecae; responsio in promptu est. Deus enim sacramenta vario modo instituit; pro ut res erant variae, in quibus ea instituit. Sacramentum Baptismi in lotione instituit, ideo aquam adhiberi voluit: sacramentum Eucharistiae in refectione, ideo panem, et vinum elegit; sacramentum Poenitentiae in forma judiciali, ideo verbis sententiam pronuntiari mandavit; et sic de caeteris. Matrimonium in contractu quodam constituit, et ideo morem contractuum servari voluit: in contractibus autem nihil extrinsecus applicatur, sed ipsi contrahentes,

mutui consensus significatione contractum efficiunt.

Atque hinc etiam redditur causa, cur Matrimonium non egeat alio ministro praeter ipsos contrahentes, et cur inter absentes, et per procuratorem celebrari possit. Haec enim est natura contractus, ut ipsi se contrahentes ligent, neque opus habeant tertia persona a qua ligentur: et ut cum absentibus, et per procuratorem contractum facere, si velint, queant. In aliis autem sacramentis ista locum non habent, quia repugnant eorum naturae, et proprietati: neque enim ratio admittit, ut quis seipsum regeneret, aut absens absentem lavet, aut unus lavetur pro alio, et sic de aliis.

Argumentum duodecimum, quod est Durandi tertium: « Sacramentum Matrimonii non confert gratiam; caetera conferunt: non. igitur est Matrimonium sacramentum univoce cum reliquis. » Propositionem majorem probat Durandus auctoritate, et ratione. Auctoritas est aliquot juris canonici interpretum, ac praeterea magistri sententiarum in iv. lib. sentent. distinet. 2. Ratio est duplex: una jureconsultorum, quos ipse citat; altera, ipsius propria.

Jureconsulti probant, sacramentum Matrimonii non conferre gratiam, quia licite fit pactum de Matrimonio contrahendo, si certa summa pecuniae numeretur: quod illicitum videretur, si Matrimonium gratiam conferret, est enim siinoniae crimen, gratiam Dei pecuniis emere velle.

Ipse vero Durandus hoc argumento utitur: <(.Matrimonium non confert primam gratiam, quae est ipsa justificatio a peccatis; neque secundam gratiam, sive gratiae incrementum: nullam igitur gratiam confert. » Et quidem quod gratiam primam non conferat, probat, quia solus Baptismus, et Poenitentia ad peccati remissionem instituta sint. (Juod non secundam, probat, quia majoris gratiae esset Matrimonium, quam continentia; si continens per Matrimonium in gratia divina augeretur.

Respondeo, quod attinet ad auctoritatem interpretum juris canonici, non multum refert, quid pauci quidam ex illis senserint, tum quia communis sententia in Rubricam de sponsalibus et Matrimoniis, est in contrarium, ut notavit Navarrus in Enchirid. cap. 19. Numer 22; tum quia in his, quai ad jus divinum pertinent, qualia sunt sacramenta, major fides habenda est theologis, qui veri sunt juris divini consulti, quam canonistis, qui in solis humanis legibus versantur.

Neque valet quidquam Durandi argumentatio, qui ex eo probat, magnam esse,canonistarum auctoritatem, quia ipsi probe norunt sententiam, et fidem Romanae Ecclesia}. Nam sententiam Romanae Ecclesiae norunt canonistae in iis, quae ad humanos canones pertinent, non autem in iis, quae pendent ex jure divino: neque canonem ullum in toto corpore juris invenient, ubi habeatur Matrimonii sacramentum gratiam non conferre.

Quod autem ad Magistri sententiam attinet, ostendit praeclare S. Thomas, locum illum Magistri explanans, nihil a IVlagistro contra communem Ecclesiae sententiam in eo loco disputatum esse. Quod enim ait Magister, quaedam sacramenta instituta esse tum in remedium, tum ut gratiam adjutricem tribuerent, ut Baptismum, quaedam in remedium tantum, ut Matrimonium 4 quaedam ut gratiam tantum adjutricem darent, ut Eucharistiam, intelligendum est de principali fine, et effectu sacramentorum. Etsi enim omnia sacramenta gratiam gratum facientem conferant, et omnis gratia gratum faciens vim habeat peccata delendi, et auxilium ad bene vivendum tribuat, tamen quaedam sacramenta instituta sunt principaliter ad juvandum in bono, ut Eucharistia, Confirmatio, et Ordo: qusedam ad peccata delenda, aut vitanda, ut Poenitentia, Unctio infirmorum, et Matrimonium: quaedam ad utrumque effectum, ut Baptismus, qui cum sit nova generatio, includit simul vitam gratiae, et mortem vitiorum.

Ad rationem canonistarum respondet recte sanctus Thomas, in 2. 2. q. 100. art. 2. et in 4. dist. 25. q. 3. art. 2. quaest. 1, in Matrimonio non solum sacramentum, sed etiam contractum civilem considerari posse; et propterea licet non possit pro sacramento pecunia accipi, vel dari, posse tamen pro civili contractu ad onera Matrimonii toleranda. Adde, quod etiamsi Matrimonium gratiam non conferret, tamen adhuc sacramentum esset, ex eorumdem Canonistarum sententia, proinde non liceret pro eo Sacramento pecunias dare, vel accipere: nihil enim sacrum licite vendi, aut emi potest.

Ad rationem Durandi, qua) certe tanto theologo indigna est, respondeo, Matrimonii sacramentum gratiam conferre, quae et pri¬

ma, et secunda dici possit. Nam etiamsi hoc sacramentum non sit principaliter institutum ad remittenda peccata, tamen ea remittere potest eo modo, quo a sacramentis Eucharistia), Confirmationis y et Ordinis remittuntur: et siquidem id fiat, erit prima gratia; sin autem, erit secunda.

Neque obstat, quod continentia sit excellentior Matrimonio: nam aliud est comparare statum cum statu, aliud, statum cum sacramento. Status continentia) altior est statu Matrimonii, et majoris gratia), et meriti: Qui enim nubit, bene facit; qui non nubit, melius facit, I. Corinth. vn. Sacramentum tamen semper auget gratiam, in quocumque statu suscipiatur. Quare continens dum Matrimonium contrahit, in gratia crescit: sed si idem continens propter Deum nuptias humanas contempsisset, plus gratia) apud Deum invenisset, quam sit illa, quae per sacramentum Matrimonii datur.

Decimum tertium argumentum, 'quod est quartum Durandi: « In Sacramentis caeteris, ordinatio Ecclesiae vim praecepti habere potest, sed nunquam est de necessitate sacramenti, quia non potest Ecclesia mutare essentialia sacramentorum. At in Matrimonio, Ecclesiae ordinatio est de necessitate sacramenti, ut patet; quia cum Ecclesia prohibet conjugia in certo gradu consanguinitatis, non perficitur sacramentum inter eas personas, etiamsi personae illae reipsa Matrimonium contrahere conentur. Non igitur Matrimonium est cum caeteris sex univoce sacramentum. »

Respondeo: mala est consequentia hujus argumenti, et major propositio falsa. Nam causa cur ordinatio Ecclesiae sit de necessitate sacramenti Matrimonii, non est, quia Ecclesia possit mutare essentialia hujus sacramenti, sed quia potest mutare fundamentum praerequisitum ad hoc sacramentum. Materia enim sacramenti hujus, non est conjunctio viri et mulieris cujuscumque, sed conjunctio legitimarum personarum; alioqui etiam inter patrem et filiam, interque filium et matrem, esse posset Matrimonii sacramentum. Quae sint autem legitimae personae, Christus non definivit, sed praesupposito contractu humano inter legitimas personas, eam conjunctionem evexit ipse ad Sacramenti dignitatem. Ecclesia igitur determinat, quae sint habendae legitimae personae, et eo modo materiam, et fundamentum praeparat sacramento Matrimonii; non autem essentialia Matrimonii ullo modo mutat, aut mutare potest.

Simile est in aliis sacramentis. Nam quia materia Eucharistia; est panis, et vinum, nemo potest facere, ut panis et vinum dum talia sunt, non sint materia Eucharistia;; neque contra, ut quod non est panis, aut vinum, dum non est tale, Eucharistia; materia sit: sed bene possunt homines facere, ut vinum mutetur in acetum, et inde desinat esse materia sacramenti: et contra, ut uva incipiat esse vinum, et eo modo fiat materia sacramenti. Sic igitur Ecclesia non potest facere, u> persona; legitinue non sint materia sacramenti Matrimonii, dum legitima; non sunt; neque ut non legitima; sint materia, dum non sunt legitima;: sed potest tamen decreto et ordinatione sua, ex legitimis, illegitimas facere, et contra. Vide S. Thomam in 4. dist. 34. qua;st. 1. art. 1. ad 4.

Praeterea non videtur esse verum, quod in majori propositione Durandus posuit, esse proprium Matrimonii, ut in eo Ecplesia; ordinatio sit de necessitate sacramenti. Nam in sacramento Ptenitentise, et Confirmationis, idem cernimus. Cum enim Ecclesia sacerdotem aliquem certa; paroecia;, vel dioecesi praeficit, si is hominibus non sibi subjectis sacramentum Poenitentia; administrare aggrediatur, non solum peccat, quia contra Ecclesia; pra;ccptum agit, sed etiam irrita est absolutio. Et si summus Pontifex simplici presbytero committat, ut sacramentum Confirmationis alicubi conferat; sacramentum illud erit verum, et ratum. Quod si absque Pontificis mandato, vel facultate id faciat simplex sacerdos, neque sacramentum erit verum, et ipse peccabit.

Decimum quartum argumentum, quod est quintum Durandi: « Absque Baptismo nemo est capax sacramenti proprie dicti; sed Matrimonii capax est homo ante Baptismum,

ergo Matrimonium non est sacramentum proprie dictum. Minor propositio probatur. Nam Matrimonium ita est verum, et legitimum inter infideles ante Baptismum, ut inter fideles post Baptismum. Neque obstat, quod post Baptismum dicitur ratum, quod ante Baptismum non dicebatur: nam dicitur quidem ratum, sed non est magis Sacramentum, quam antea, cum nulla mutatio lacta sit. »

Respondent aliqui, ut Petrus Paludanus, et Joannes Capreolus in 4. dist. 26. q. unica art. 3. ad 5. et Joannes Eckius homil. 73. de Sacramentis, eos conjugatos, qui convertuntur ad fidem, debere post Baptismum iterum contrahere inter se Matrimonium, et tum demum contractum illum fieri sacramentum. Alii tamen, ut Thomas de Argcntina in 4. dist. 39, q. 1. art. 4. ad 1. et Paludanus loco citato, dicunt sine novo contractu Matrimonium quod ante Baptismum non erat sacramentum, statim post Baptismum esse sacramentum, quia jam actu significat, quod antea solum in potentia significabat.

Sed quidquid de hoc sit, communis sententia Theologorum in 4. Sentent. dist. 39. est, Matrimonium infidelium esse posse verum, et legitimum, sed non ratum, nec omnino insolubile; sed si ambo conjugati convertantur ad fidem, ct baptizentur, Matrimonium eorum fieri ratum, ct omnino insolubile, et proinde sacramentum. Nam ideo Matrimonium infidelium non est ratum, quia non est sacramentum, ut S. Thomas docet in secundo scripto in 4. sent. dist. 39. Omnimoda enim insolubilitas est effectus sacramenti. Sive igitur conjugati post Baptismum iterum contrahant, sive persistant in contractu antiquo, ille consensus mutuus signo aliquo, aut saltem ipsa copula expressus, sacramentum conjugii facit in iis, qui jam per Baptismum capaces sacramentorum effecti sunt.

Chapter 7 of 13