Skip to the text

Textus

Matrimonium infidelium solubile esse, etiam quoad vinculum.

Sequitur controversia quarta, quae est de Matrimonii firmitate. Ubi est initio observandum, aliud judicium esse debere de conjugio fidelium, aliud de conjugio infidelium, et rursus aliud de conjugio fidelium raro,

et non consummato et aliud de conjugio fidelium raro, et consummato: denique aliud de conjugio fidelium consummato quoad divortium, aliud quoad repudium. Ex quo quatuor qua}stiones existunt de Matrimonii firmitate; sed ultima est hujus loci maxime propria, et pra}terea gravis admodum, et difficilis: ideo priorestresbre viter perstringemus.

Prima igitur qua}stio de conjugio infidelium, brevissima erit. Conjugium eni n infidelium solvi posse, etiam quoad vinculum, i alter conjugum convertatur ad fidem, et alter nolit ei cohabitare sine injuria Creatoris: extra controversiam est, ex doctrina B. Pauli, I Gorinth. vii. Si infidelis discedit, discedat, etc. (i). Et ex doctrina Ecclesia? 38. qua?st. 2. can. Si infidelis, et cap. Quanto, et cap. Gaudemus, de divort.

Neque obstat illud: Quod Deus conjunxit, homo non separet, Matth. xix; neque illud: Qui dimiserit uxorem, excepta causa fornicationis etc. ibidem; neque illud, quod propter hajresim non solvitur vinculum matrimonii, cum tamen haeresis species infidelitatis sit.

Nam ad primum responderi debet, hoc Matrimonium non dirimi ab homine, sed a Deo, cujus interpretem habemus Apostolum Paulum.

Ad secundum Cajetanus in comment. cap. 7. prioris ad Corinth. respondet, Christum dedisse libertatem solis viris, dimittendi, causa fornicationis, uxores; non autem uxoribus dimittendi viros. Paulum autem locutum esse de causa, qua? sit communis viro et uxori, et hanc esse voluisse, conversionem alterius conjugis ab infidelitate.

Sed hsec solutio ilon videtur satisfacere argumento. Nam in primis (ut infra ostensuri sumus) Dominus loquitur de dimissione quoad thorum, non quoad vinculum: in illa autem re pares sunt vir et uxor: potest enim, et vir uxorem adulteram, et uxor virum adulterum relinquere.

Sed neque ha?c loca recte conciliat Kemnitius, qui scribit in 2. par. Examin. pag. 1248, Christum loqui de eo, qui dimittit injuste, Paulum autem de eo qui injuste dimittitur. Nam ut Augustinus notat in lib. de adulterinis conjugiis, cap. 2. et 3. Paulus non tantum permittit conjugi deserto ab infideli, aliud Matrimonium inire, sed etiam permittit simpliciter, dimittere infidelem, etiamsi cohabitare velit: solum enim consulit, non autem praecipit, ut conjux fidelis non dimittat conjugem infidelem, si is velit cohabitare: et ideo si quis dimittat volentem cohabitare, non peccat contra ullum praeceptum. Praeterea, si infidelis non deserat fidelem, sed velit ei cohabitare cum injuria Creatoris, perpetuo scilicet persuadendo reditum ad infidelitatem, et Christum blasphemando, certe poterit a fideli dimitti, juxta illud: Qui non odit patrem, et matrem, uxorem, filios etc. propter me, Luc xiv.. Ilaec igitur est Apostoli sententia: Si infidelis dis¬

cedit, nimirum nolens cohabitare, aut nolens sine injuria Creatoris, discedat etc.

Dicendum est igitur cum Augustino, lib. i. de adulterinis conjugiis, cap. I. et 2. Christum loqui de Matrimonio inter fideles, Paulum de Matrimonio contracto inter infideles, id quod Paulus ipse satis declarat. Nam cum dixisset: Praecipio, non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere, subjungit: Cxteris autem ego dico, non Dominus; si quis habet uxorem infidelem, et hsec consentit habitare cum illo, non dimittat illam, etc.. Ubi per caeteros, intelligit eos, qui Matrimonium ante fidem contraxerunt, de quibus Dominus nihil pra?- ceperat: de his ergo Paulus consilium dat, ut vir non dimittat uxorem infidelem, si ea velit cohabitare sine injuria Creatoris. Sed quia hoc est consilium, non praeceptum, ideo licet etiam dimittere uxorem infidelem, et tunc maxime, si nolit cohabitare.

Ad tertium dicendum, magnum esse discrimen inter conjugia contracta in infidelitate, et conjugia contracta post Baptismum. Priora enim, et si rata sint et firma ex natura sua, tamen Sacramenta non sur.t, et ideo deest illis potissima ratio insolubilitatis. At posteriora, sacramenta sunt, et proinde duplicem habent rationem insolubilitatis. Quod ergo Apostolus docuit de matrimoniis in infidelitate contractis, non debet extendi ad matrimonia contracta post Baptismum: et idcirco si alter conjugum convertatur ab hseresi, et alter nolit cohabitare sine injuria Creatoris, non solvitur matrimonium quoad vinculum, non quia ha?resis non sit species infidelitatis, sed quia Matrimonium illud post Baptismum contractum fuerat, et ea fle causa sacramentum erat: et similiter si alter conjugum Christianorum, fiat non tantum haereticus, sed etiam apostata, ethnicus, atheus, tamen nunquam solvitur vinculum Matrimonii, quia Sacramentum est.

Et hinc solvitur etiam dubitatio, qua? nasci posset, cur videlicet si conjux fidelis nolit cohabitare cum conjuge etiam fideli, nisi cum injuria Creatoris, eum scilicet perpetuo ad malum sollicitando, cur, inquam, non possit Matrimonium solvi: causa enim jam reddita est, quod ejusmodi Matrimonium in Ecclesia contractum, Sacramentum sit.

Matrimonium ratum, non consummatum, solvi etiam quoad vinculum, per ingressum in religionem.

Altera quaestio, de Matrimonio fidelium raro, non autem consummato, tractata est a nobis in n. lib. de Monachis, cap. 38. Itaque ad eam Lectorem remittendum putavimus.

Matrimonium consummatum solvi posse quoad thorum, et cohabitationem

Tertia quaestio est de solutione Matrimonii consummati quoad thorum, et cohabitationem, manente vinculo conjugali; quae solutio proprie dicitur divortium a Theologis: et distinguitur a repudio, quod est solutio etiam quoad vinculum. Quamvis jureconsulti paulo aliter accipiant istas voces: nam repudium vocant dimissionem tum sponsae, tum etiam uxoris: divortium autem, dimissionem solius uxoris post Matrimonium, sive quoad thorum, sive quoad vinculum, ut patet exi. inter stuprum, etl. inter divortium, fF. de verb. significat, unde tam in jure canonico, quam civili, in titulo de divortiis, agitur de solutione matrimonii, sive quoad thorum tantum, sive etiam quoad vinculum.

Sed quidquid sit de vocibus, Lutherus in libro de captivit. Babylon, cap. de Matrimonio, Philippus in locis Theologicis lit. de conjugio, Kemnitius in 2. par. Exam. Concilii, Tridentini, et alii passim, non agnoscunt divortium manente vinculo conjugali. Kemnitius autem non solum negat, ullum esse licitum divortium ejusmodi, sed etiam Ecclesiam reprehendit, quod pluribus de causis, et non sola causa fornicationis, divortium' quoad thorum concedat.

At nihilominus sententia Theologorum, et Ecclesice totius est, posse matrimonium consummatum inter fideles solvi quoad thorum et cohabitationem, duabus de causis.

Primo ex consensu, propter majorem, atque altiorem statum acquirendum, ut si uterque conjugum continentiam perpetuam voveat, et ad religionem transeat; cujus rei plurima exempla Sanctorum exstant, ut in disputatione de votis ostendimus, et habemus testimonium Christi Matth. xix. Omnis qui reliquerit domum, vel agrum, vel uxorem etc.. ubi loquitur de dimissione uxoris, ut Apostoli fecerant, nimirum causa sequendi ipsum.

Secundo sine consensu, ob crimen, idque triplex. Primum est, adulterium alterius conjugis, de quo Matth. v. Deinde si alter conjugum a fide Catholica recedat, et de hoc habemus Apostolicum praeceptum, ad Tit. ni.: Haereticum hominem post unam, et secundam correctionem devita, ubi Apostolus de omnibus generatimloquitur, neque conjuges, aut parentes excipit. Et de his etiam intelliguntur verba Domini Luc. xiv: Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, etc.. Deinde si alter conjugum impellat alterum ad peccatum, ita ut non possit alter cum eo cohabitare sine periculo Deum offendendi; et de hoc loquitur Dominus cum ait: Si oculus tuus scandalizat te, eme eum, Matth. xvui. In quem locum scribens Hieronymus, docet sententiam Domini esse, ut si ii, qui nobis conjuncti sunt, et cari instar oculorum, ui parentes, filii, uxor, causa sint ruinarum, ab iis recedamus.

Atque haec omnia habentur in decretis Ecclesiae in titulo de divortiis, et nuper Concilium Tridentinum contra Lutheranos id ipsum his verbis confirmavit, sess. 24. can. 8: « Si quis dixerit, Ecclesiam errare, cum ob multas causas separationem inter conjuges quoad thorum, si quoad cohabitationem ad certum, incertumve tempus fieri posse decernit, anathema sit. »

Sunt autem antequam ad objectiones adversarii respondeamus, observanda tria. Primum est, libertatem divortium faciendi ob crimen, parem esse viro, et uxori: licet enim Dominus Matth. xix. de viro tantum loquatur, quia ordinarie viri uxores dimittunt, raro autem ab uxoribus dimittuntur viri; tamen quod Dominus de viris dixit, etiam ad foeminas pertinet. Nam Apostolus ICor. vii. utrumque dixit: Praecipio non ego, sed Dominus, uxorem a vitio non discedere, et vir uxorem non dimittat; nimirum sino licita causa. Et idem docent Concilium Milevit. can. 17. Innocentius 1. m epist. 3. cap. -4. Hieron. in epist. ad Oceanum de obitu Fabiolae, et Augustinus lib. de adulterinis conjugiis 2. cap. 8.

Secundum est, divortium quoad thorum tantum, propria auctoritate posse fieri, modo vere noverit conjux conjugis adulterium. At vero divortium quoad cohabitationem, quia res est publica, et quee scandalizare potest caeteros, non posse fieri, nisi Ecclesiae judicio, ut habemus cap. Porro, de divortiis.

Tertium est, divortium in causa fornicationis quatuor de causis posse fieri illicitum. Primo si fornicatio fuerit sine crimine, et proinde non fuerit nisi materialis, ut si mulier vim passa fuerit, aut ex ignorantia cum eo rem habuerit, quem virum suum esse credebat, cum tamen esset alienus. Secundo si uterque conjux eodem crimine teneatur. Tertio si post cognitum adulterium conjugis, cum eo rem habuerit. Quarto si auctor fuit conjugi, ut fornicaretur. Vide Solum in i. dist. 36. quaest. unica, art. 1.

Sed Kemnitii objecta diluenda sunt, quai adversus hunc Canonem proposuit in 2. par. Exam. 1268. et sequentibus. Prima objectio: (i Definitio illa divortii, quod sit separatio matrimonii quoad thorum, manente vinculo Conjugali, nova est, et ex verbis Pauli male intellectis, perperam fabricata: nam ex illis verbis deducta est: praecipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere, quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Sed Apostolus hoc loco non loquitur de justo divortio, quod fieri potest in causa fornicationis: non enim praeciperet uxorem a viro non discedere, si de divortio justo loqueretur. Agit igitur de dissidiis quibusdam levibus, qua) interdum inter conjuges oriuntur, et proinde de illicito divortio, quo a se invicem discedunt, sed paulo post reconciliantur. Quare perperam ex hoc loco Catholici divortium deduxerunt, quod manente vinculo in Ecclesia licite fiat. »

Respondeo: Catholici ex hoc loco verissime divortium justum et licitum, manente tamen vinculo didicerunt, quamvis non ex hoc loco solum, sed etiam ex multis aliis, ut supra ostendimus. Nam ut sanctus Augustinus, lib. i. de adulterinis conjugiis, cap. 1.

    1. et A. recte vidit, et monuit, non loquitur B. Paulus de eadem discessione, cum ait: Praecipio uxorem a viro non discedere. Et cum ait: Quod si discesserit, manere innuptam. Nam in priore loco agit de injusta discessione, in posteriore de justa. Si enim Apostolus ageret de separatione illicita ob leves causas, cum ait, Quod si discesserit etc. non daret conjugibus optionem, ut post separationem, aut innupta; manerent, aut viris suis reconciliarentur, sed simpliciter praeciperet, ut viris reconciliarentur. Si enim Dominus uxorem a viro discedere prohibuit, nimirum sine justa causa, ut ipse, Apostolus testatur, quomodo fieri potest, ut idem Apostolus ibidem permittat, contra Domini pra;- ceptum, uxorem a vero sine justa causa separatam manere? Quare hic erit' sensus Apostoli: praecipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere, nimirum sine justa causa; quod si discesserit, causa nimirum justa inventa, manere innuptam etc. Errant igitur manifeste Erasmus, Kemnitius, Calvinus, Beza et omnes alii, qui hunc locum exponunt de injusta discessione; et justum divortium ex hoc loco colligi posse negant.

Secunda objectio: « Christus Matth. v. et xix. dimissionem conjugis nisi propter causam fornicationis pronuntiat esse illicitam, et illegitimam. Contra hanc Christi sententiam, Pontificii decernunt praeter fornicationem, multas alias esse causas, propter quas licita, et legitima conjugum separatio fieri possit. »

Respondeo: constat ex Evangelio, alias esse causas, praeter fornicationem carnalem, cur conjugium separari possit quoad thorum, ut supra ostendimus cx variis locis: sed ille in primis est insignis, qui habetur Matth. xix. Nam ubi Dominus jusserat, non dimitti uxorem, nisi ob fornicationem; in eodem capite, promisit centuplum in hoc saeculo, et vitam aeternam in futuro iis, qui uxores dimiserint propter Evangelicam perfectionem. Quare ne ipsum Evangelium secum pugnet, adhibenda est explicatio, et limitatio aliqua.

Praeterea ex Apostolo I Cor. vii. didicimus, posse infidelem conjugem a fideli dimitti, etiamsi fornicatio non intercesserit: non igitur verba Domini universaliter, et sine limitatione accipienda sunt.

Ut igitur Domini sententiam exponamus,

primo limitanda est' ad Matrimonia contracta inter fideles, ut detur locus Apostolo permittenti solutionem conjugii contracti inter infideles. Secundo sententia Domini intelligenda est de dimissione ratione criminis non ratione majoris perfectionis adipiscenda). Nam ratio cur Dominus prohibet conjugem dimitti, est quia qui injuste dimittit, est alteri conjugi causa moechandi. At qui dimittit causa majoris perfectionis, non est causa moechandi, quia vel Matrimonium est consummatum, et tunc non potest fieri talis separatio, nisi ex consensu libero utriusque partis, vel est ratum tantum, et tunc fit separatio quoad vinculum, et ideo potest conjux relicta alteri nubere: quare nullum est adulterii periculum.

Cur autem dimissionem ob crimen Dominus dixerit non posse fieri, nisi causa fornicationis, cum tamen possit fieri etiam ob alia crimina, S. Augustinus lib. i. de serm. Domini in monte, cap. 26. 27. et 28. dicit rationem esse, quia nomine fornicationis intelligi possunt omnia crimina. Nam etiam idololatria, et omnis superstitio, est fornicatio qua)dam spiritualis cum falsis diis: et rursus secundum Apostolum, avaritia est idolorum servitus; et sicut avaritia est idolorum servitus, et proinde fornicatio quaedam, ita etiam omnis alia prava cupiditas est quaedam fornicatio.

Sed ha;c disputatio Augustini, ipsi etiam Augustino suspecta fuit: nam ad litteram non est dubium quin Dominus loquatur de sola fornicatione carnali. Et praeterea falsum est, ob quodlibet crimen posse dirimi Matrimonia, etiam quoad thorum: solum enim, ut supra ostendimus, dirimuntur ab Ecclesia ob crimina, quae vergunt in detrimentum alterius conjugis. Quare idem Augustinus lib. i. retract. cap. 11). non vult nos hanc suam sententiam absolute sequi.

Dicendum est igitur, Dominum ob duas causas excepisse solam fornicationem. Prima causa est, quia sola fornicatio est propria ratio solutionis matrimonii; caeterae autem communes sunt matrimonio cum aliis omnibus confoederationibus: nam propter hmresim, vel inductionem ad peccandum, non solum separari debet conjux a conjuge, sed etiam filius a patre, frater a fratre, servus a Domino etc. Quocirca Dominus istas causas non exclusit, quas sciebat esse communes, sed exclusit eas omnes, ob quas caetera) confederationes non dirimuntur, excepta Tom. V.

fornicatione. Ratio autem hujus est, quia sola fornicatio directe opponitur fidei conjugali, et substantiae ipsius matrimonii, ca)- fera autem crimina per accidens se habent ad matrimonium.

Secunda causa est, quia Dominus loquebatur de dimissione non ad certum tempus, sed perpetua: nam de hac loquebantur, qui eum interrogaverant. Porro causa perpetui divortii nulla est, nisi fornicatio: propter fornicationem enim conjugis, etiamsi tantum semel ea perpetretur, et mox qui peccaverat, resipiscat, liberatur alter conjux a debito reddendo per omnem vitam. At propter alia crimina non liberatur, nisi pro eo tempore, quo durant ea crimina: si enim conjux, qui conjugem ad peccandum inducebat., resipiscat, et serio convertatur, tenetur conjux eum retj^pere, eique aflectu maritali cohabitare. quia ista crimina, ut diximus, per accidens opponuntur Matrimonio, ac fornicatio per se opponitur; et ideo statim, atque conjux fornicando frangit conjugi datam fidem, quia non stat promissis, cadit a jure conjugii, nec habet amplius in conjugem ullum jus.

Tertia objectio: « Separationem, quse I Cor. vii. extra causam fornicationis describitur, Paulus nec suadet, nec decernit, sed docet eam pugnare cum prsecepto Domini, qui prseccpit non discedere: quando vqro conjuges contra illam Apostoli doctrinam privata contumacia se separant, tunc Paulus suadet reconciliationem, aut si hoc nolint, pronuntiat ipsos debere sine conjugio manere. Sed octavus hic canon dicit, ipsam Ecclesiam ob multas causas, prreter fornicationem, decernere posse separationem. » llaic Kemnitius; volui enim ejus verba ponere, ne queratur objectionem suam non esse fideliter recitatam.

Respondeo: tunc soluta est hsec objectio, cum ad primam respondimus: falso cniin Kemnitius assumit, illa verba Pauli: « Si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari, esse accipienda de illicita discessione, ut ibi ex Augustino invictissima demonstratione docuimus. Itaque falso dicit Kemnitius, describi I. Corinth. vii. separationem extra causam fornicationis, et eam a Paulo improbari. Sed etiamsi hoc esset verum, exponeremus Pauli sententiam, ut jam jam Domini sententiam exposuimus.

Quarta objectio: « Christus Matth. v. ideo prohibet uxorem dimitti extra causam

fornicationis, quia ejusmodi dimissio objicit periculis ustionis, fornicationis, et adulterii. Sed de his periculis Pontificii non sunt solliciti; libere enim decernunt separationem ad certum, inccrtumve tempus. »

Respondeo: quando justa est dimissio: periculum fornicationis, cui objicitur dimissus, non imputatur dimittenti, qui utitur jure suo, sed ei, qui dedit causam cur dimitteretur. Nam certe qui dimittit uxorem causa fornicationis, quia juste dimittit, non dicitur objicere uxorem periculo fornicationis, etiamsi illa sic dimissa meretriciam artem exercere incipiat. Justam autem esse dimissionem, quam Ecclesia decernit, supra probavimus, quia est conformis Evangelio, et rectae rationi. Nam cum duo immineant pericula, unum conjugi innocenti, si sinatur habitare cum conjuge haeretico, aut impellente ad flagitia, periculum videlicdt in haeresim, aut in flagitia labendi, alterum conjugi nocenti, si separetur, periculum scilicet fornicandi: Ecclesia recto judicio censet potius consulendum innocenti, quam nocenti, et ideo matrimonia illa dirimit quoad cohabitationem. Quare Pontificii non ideo separationem decernunt, quod de periculis fornicationis et adulterii non sint solliciti, sed quod magis solliciti sint de periculis aliis gravioribus.

Quinta objectio: « Contendunt tale debere esse divortium, in quo vinculum matrimonii salvum maneat. Atqui sic Pontificia illa separatione vinculum conjugii multis et variis modis solvitur. Nam quid sit vinculum matrimonii, docent hae sententiae: Et adhaerebit uxori suae; Faciamus ei adjutorium, quod sit coram ipso; Mulier non habet potestatem corporis sui, sed vir; Iterum convenire, ne tentet vos Satan; Non sunt duo, sed una caro; et ipsum Matrimonium definitur individua vitae consuetudine. At haec omnia vincula solvit divortium quoad thorum, et cohaibitationem; ergo homines separant, quod Deus conjunxit. »

Respondeo: tota objectio nititur falsa vinculi conjugalis explicatione. Vinculum enim conjugale dicitur mutua quaedam obligatio, quia vir ita efficitur maritus unius fieminae, ut non possit esse alterius, illa vivente; et foemina ita efficitur uxor unius viri, ut non possit esse alterius, illo vivente: sic enim explicat Apostolus Itoman. vn. et I Corint. vii. Cohabitatio autem, et societas lecti, ac mensae, de quo loquuntur Scripturae

allegatae a Kemnitio, non vinculum ipsum efficiunt, aut sunt, sed ex illo consequuntur: alioqui quotiescumque vir, et uxor, etiam justa de causa, in diversas regiones abirent, atque inter se distarent, conjugii vinculum solveretur; quod sane absurdissimum est. Sicut igitur vir, et uxor, vinculum matrimonii retinent, quando unus in Oriente, altera in Occidente degit, quia non potest vir alteri foeminae, neque uxor alteri viro sine adulterio jungi, cum adhuc sint veri conjuges, licet non cohabitent, neque sibi invicem adhaereant: ita etiam vinculum conjugii retinent vir et uxor, per divortium separati, quia adhuc ille hujus solius foeminae vir, et illa hujus solius viri uxor est.

Illa autem verba: Quod Deus conjunxit, homo non separet, de vero vinculo intelligenda sunt, non de cohabitatione, aut lecti communione, nisi velimus conjuges ipsos toties solvere quod Deus conjunxit, quoties a se invicem absunt.

An matrimonium fidelium consummatum, solubile sit quoad vinculum, varix sententix afferuntur.

Perventum est tandem ad quartam et ultimam quaestionem de solutionem matrimonii consummati, quoad vinculum: in qua quaestione multos habemus adversarios, Gi'aecos, Latinos, Haereticos, et Catholicos.

Sentiunt enim, in causa fornicationis posse conjugem innocentem non solum separaid quoad thorum, sed etiam quoad vinculum, a conjuge, et aliud Matrimonium inire, in primis Gi’aeci, qui se jam dudum a Romana Ecclesia separaverunt. Id enim inter eorum errores numerat Guido Carmelita, in sua summa de haereticis; et in Concilio Floren-* tino sessione ult. Pontifex ipse Eugenius Graecis dixit, eos gi-aviter a Latinis accusari, quod Matrimonia dissolverent: neque illi negat-e ausi sunt, sed rationes suas se habere responderunt. Denique notum est, hoc tempore Gxaecos re ipsa Matrimonia dissolvere, et conjugibus alia Matrimonia ineundi potestatem facere in causa adulterii.

Ex Latinis Lutherani omnes, et Calvinistax, atque Anabaptistce in eodem errore vellantur: sed alii magis, alii minus errant.

Lutherus in libro de captivitate Babylonica, cap. de Matrimonio, nihil statuere audet: tamen cupit vehementer definiri non solum in causafornicationis, sed etiam quando alter conjux recedit in aliam regionem post decennium, aut nunquam reversurus, licitum esse aliud matrimonium contrahere. Ubi obiter annotanda est Lutheri contradictio in eadem pagina. Nam scribit Papam errare, cum divortium concedit extra causam fornicationis, quam solam Dominus excepit, et statim adjungit, optare se ut definiatur, licere divortium lacero ob absentiam diuturnam alterius conjugis. Si enim error est, divortium facere ob aliam causam, quam fornicationis, errorem igitur definiri cupit Lutherus, cum ob absentiam conjugis divortium esse licitum definiri cupit.

Addit autem, se nolle quidquam definiri sola Papse, et Episcoporum auctoritate; sed si duo eruditi, et boni viri in nomine Christi consentirent* et in spiritu Christi pronuntiarent, eorum judicium se Conciliis praelaturum: quae sane mera fatuitas est. Nam unde sciemus, duos illos homines in nomine Christi magis consensisse, et in Spiritu sancto pronuntiasse, quam tot Episcopos, qui ex diversis provinciis unum in locum legitime conveniunt ad fidem Christianam explicandam? Certe his mille, et quingentis annis, nunquam Ecclesia duorum quorumlibet hominum judicia Episcoporum Conciliis anteposuit.

Idem Lutherus post annos tres, anno videlicetl523. doctior factus (nam priorem librum anno 1320. ediderat) scripsit librum in caput vii. prioris ad Corinth. ubi multas ob causas Matrimonium solvi, et aliud iniri posse censet: ut, si non modo ethnicus Christianam, sed etiaqi falsus Christianus Christianam conjugem deserat, vel si conjux conjugem ad furtum aut aliud peccatum inducat, vel si ob frequentes rixas molesta sit cohabitatio cum priore conjuge, vel si diu absit alter conjux. In libro quoque de causis Matrimonialibus, edito anno 1330, si pauper cum divito matrimonium contrahat, et consummet, ac deinde pauper divitem conjugem retinere non possit, quod amici, vel affines divitis impediant, judicat Lutherus posse pauperem ad aliud matrimonium se transferre.

Martinus Bucerus in cap. xix. Matth. Lutherum ipsum impudentia superat. Contendit enim matrimonium solvi posse, Ot aliud iniri,

quoties uxor non se commodam viro, aut

vir non se commodum uxori praebet: quacumque videlicet de causa sibi invicem conjuges displiceant. Ex quo recte colligit Tapperus in explicatione art. 18. Lovan. facilius dissolvi Matrimonia auctore Bucero, quam civiles contractus; neque enim contractus civiles ob solam malitiam contrahentium unquam dirimuntur.

Philippus Melanchthon in locis Theologicis, titulo de Conjugio, in duobus tantum casibus permittit aliud matrimonium iniri, nimirum si alter conjugum fornicetur; vel si injuste conjugem deserat, vult parti inno-* ccnti licere aliud conjugium celebrare. Tamen in annot. ad cap. v. Matth. idem Melanchthon non solum parti innocenti, sed etiam nocenti aliud matrimonium concedit, quia (ut ipse dicit) non est ulli imponenda pcena, quam ferre non possit.

Joannes' Brentius in Confess. Wirtembergensi, cap. de Conjugio, in fine illius cap., sperare se dicit, pios Episcopos, et principes concessuros jus contrahendi aliud matrimonium iis, qui ob adulterium alterius conjugis justo divortio separati sunt.

Joannes Calvinus lib. iv. Instit. cap. 19. §. ult. tyrannicam legem vocat, quae non permittit aliud conjugium ei, qui ab adultera conjuge divortium fecit: et in cap. xix. Matt. vult quidem vinculum Matrimonii dirimi in causa adulterii, sed non admittit alias causas, nisi desertionem fidelis a conjuge infideli.

Martinus Kemnitius in 2. par. Examin. pag. 1249. Calvinum apertissime sequitur. Nam duos tantum casus esse voluit, in quo liceret aliud Matrimonium inire, nimirum adulterium alterius conjugis, et desertionem infidelis, ubi per infidelem non intelligit quemlibet injustum desertorem, ut Lutherus, et Philippus intelligcbant, sed solum eum qui Christianus non est, sed gentilis; de quo casu nulla est quaistio, ut supra vidimus. Deinde in sequenti pag. 1230. explicat se tantum loqui de parte innocente, cum aliud matrimonium ob adulterium concedit. Quare neque Philippus cum Luthero, neque Kemnitius cum Philippo, aut Luthero in sententia convenit.

Eamdem sententiam secutus est Erasmus, qui m annotat, ad 7. cap. prioris ad Corinth. fusissime probare conatur, propter fornicationem licere conjugi innocenti ad alias nuptias transire. Edidit autem Erasmus primum

has annotationes anno 1313. biennio scilicet

Y.ti

antequam Lutheri factio exoriretur: ex quo intelligimus, non Erasmum a Luthero, sed Lutherum potius ab Erasmo hunc errorem hausisse.

Ex Catholicis duo sunt, qui eodem errore tenentur. Cajetanus in Commentar, ad. cap. xix. Matth., timide tamen, et breviter rem attingens: et Ambrosius Catharinus, qui lib. v. annotat, in Commentaria Cajetani, in fine, disputat quaestionem istam, ac tandem concludit, ex Evangelio, ct Apostolo non posse colligi, non licere in causa fornicationis aliud matrimonium inire, id tamen variis canonibus esse prohibitum, et ideo non debere fieri nisi ex Ecclesiae auctoritate.

Porro tres isti, Erasmus, Cajetanus, Catharinus in hoc multum ab haereticis supra nominatis distant, quod se Ecclesiae judicio disertis verbis subjiciunt. Et quia Ecclesia sententiam suam jam apertissime protulit, ut patet ex can. 6. ct 7. sess. 2i. Tridentini Concilii, ubi anathema dicitur iis, qui sentiunt Matrimonium quoad vinculum ulla de causa solvi posse, ideo isti quoque, ac praesertim duo posteriores, a reliquorum omnium Theologorum Catholicorum communissima sententia separandi minime esse videntur.

Matrimonium insolubile esse quod vinculum, probatur ex verbo Dei, traditione, et ratione.

Probandumigitur jamnobisest, matrimonii inter fideles contracti, et consummati vinculum adeo esse insolubile, ut neque causa fornicationis dirimi possit; et ideo vivente priore conjuge nunquam esse licitum ad alias nuptias aspirare.

Primus locus sit ille, qui est apud Matth. cap. v: Omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam moechari, et qui dimissam duxerit, adulterat (i). Verba illa.* Et qui dimissam duxerit, adulterat, vel universe accipienda sunt, vel cum exceptione, nisi ob fornicationem. Si universe, ergo qui dimissam duxerit, etiam ob fornicationem, moechatur; ergo non fuerat dimissa quoad vinculum, sed solum quoad thorum: non enim moecharetur qui illam

ducit, nisi adhuc esset priori viro alligata. Si cum exceptione, ergo qui fornicariam a viro dimissam duxerit, non moechatur. Ergo melior est conditio fornicariae, quam innocentis, et castae; nam fornicaria libera est, et nubere potest, innocens autem injuste dimissa, nec priorem virum habere potest, nec alteri nubere. Atqui hoc absurdissimum est, ut lex Christi justissima dimissam juste meliori loco esse velit, quam dimissam injuste.

Respondent aliqui, sententiam illam esse generalem, sed fornicariam non posse nubere alteri, non quod non sit diremptum vinculum matrimonii, sed quia in poenam peccati lex prohibet illam nubere.

Sed haec solutio nulla est. Si enim prohiberetur nubere in poenam peccati, sed vere tamen libera esset, ac soluta vinculis prioris conjugii, peccaret quidem nubendo, et forte Matrimonium esset irritum, sed non moecharetur neque ipsa, neque qui eam duceret: non enim est adulterium, nisi cum conjugo alterius. Dominus autem disertis verbis pronuntiat: Et qui dimissam duxerit, adulterat.

Secundus locus est apud Marcum, cap. x: Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam: et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, moechatur. Et similia habentur Lue. xvi: Omnis qui dimittit uxorem suam, et alteram ducit, moechatur, ct qui dimissam a viro ducit, moechatur. Haec verba universaliter docent nunquam ita dissolvi Matrimonium inter fideles contractum, et consummatum, ut liceat ad alias nuptias transire.

Respondent adversarii, loca ista debere exponi ex cap. xix. Matth. ubi habetur exceptio fornicationis. Nam nisi in verbis Marci, ct Lucae, subinlelligamus, excepta causa fornicationis, pugnabunt Marcus, et Lucas cum Matthaeo; ista enim contradicentia sunt: Omnis qui dimiserit, etc., moechatur, et, Non omnis qui dimiserit, etc. moechatur. Ista autem posterior sententia ex Matthaeo colligitur; idem enim est dicere: Omnis qui dimiserit, excepta fornicationis causa, et, Non omnis qui dimiserit: prior vero propositio apud Marcum, et Lucam habetur, nisi subintelligatur eadem exceptio.

At contra. Nam ut supra diximus in quaestione de polygamia, omittunt quidem interdum aliquid, aut addunt, quod alii Evangelistae non omiserunt, aut non addiderunt, sed oH

nunquam ita omittunt, ut sententia reddatur falsa; nam alioqui Evangelista? homines decepissent, quibus Evangelia sua tradiderunt, nulla mentione facta aliorum

Evangelista-

rum.

Certo, quando Marcus Romae scripsit Evangelium ex pra?dicatione Petri acceptum, non remisit Romanos ad Evangelium Matthaei tanquam ad commentarium: imo si tunc Roma? Matthaei Evangelium in manibus fidelium fuisse, credibile est Marcum scripturum non fuisse. Non enim scripsit Marcus, ut Matthaeo aliquid adderet, quod postea fecit Joannes, sed tantum ut haberent Romani scriptum, memoriae causa, quod sola voce B. Petrus Apostolus illis tradiderat: hanc enim causam referunt Irenaeus lib. iii. cap. 1. Eusebius lib. ii, histor. cap. Io. et Hieronymus in lib. de viris illustribus in Marco.

Atque idem dici potest de Luca, qui Evangelium scripsit his Gentibus, quibus praedicaverat Paulus, et ad quos nondum pervenerant Matthaei, et Marci volumina; sed tantum falsa quaedam scripta Pseudoevangelistarum, ut ipse breviter indicat in principio Evangelii, et clarius colligitur ex Ambrosio in commentar, i. cap. Lucae, et ex Eusebio lib. m. histor. cap. 24. et Hieronymus in libro dc viris illustribus in Luca. Oportet igitur vera esse absolute, quae Marcus et Lucas dicunt, neque pendere a verbis Matthaei, nisi velimus deceptos fuisse eos, qui sine Matthaeo., Marcum aut LuCam legebant. ' ",

Sed objicies, quia S. Augustinus lib. i. de adulterinis conjug. cap. Tl. dicit locum Matthaei esse obscurum, ei esse ambigendum de eq,. donec veniamus -aa, anos Evanfceli^ta^.j.1'^' j. jKIj

At Augustinus non dicit ambigendum dc eo qupmlflatthaBUs dicit, sed <Ie eo iquod non dicit. Matthaeus enim dicit eum mcecbari. qui extra causam fornicationis uxore dimissa, aliam ducit: /ei hoc est simpliciter verum. Sed non dicit, an hic tantum sit.moechus, an etiam is, qui dimissa uxore ob fornicationem, aliam ducit: id quod alii Evangelistae dixerunt apertissime. Adversarii autem nostri volunt nos ambigere de eo, quod Marcus et Lucas dicunt, an sit accipiendum ut sonat, non de en duold npn dicunt. Quare Taem S. Augustinus lib'. i. de adulterinis conjugiis, cap. 1). graviter invenitur in eos, qui horum Evangelislarum verba non accipiunt universaliter, ut sonant: « Qui sumus, inquit, nos,

ut dicamus, est.qui moechatur, uxore dimissa,

alteram ducens, ct est qui hoc faciens non moechatur, cum Evangelium dicat, cfuinem moechari qui hoc facit. »

Ad objectionem autem illam respondemus, non esse repugnantiam inter Evangelistas; illa enim propositio: Non omnis qui dimittit uxorem, et aliam ducit, moechatur, iion invenitur apud Matthaeum, ut adversarii existimant. Illa enim sunt verpa Matthaei: Quicumque dimiserit uxorem su6my nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur: ex.,, t,. c 7 sumi! fmnJrinj

quibus non debet inferri, ergo non omnis,

qui dimiserit uxorem, et aliam duxerit, mce-

chatur.

Cur autem id non debeat inferri, ‘cuin plane sequi videatur, multae causae reddi solent. Durandus in 4. dist. 3o. quaest. 2. ad ultimum, dicit, Christum loqui' apud Matthaeum praes upposita lege veteri, quaj jubebat adulteras occidi; hac enim lege servata, licebat in causa fornicationis uxorem dimittere, et aliam ducere, quia nimirum propter

adulterae supplicium extremum, dirimebatur

vinculum conjugii.

Non probatur mihi nsec solutio. Primo,

quia Dominus non tradidit legem solis Judaeis, sed etiam Christianis: non jubet lex

Lvangelica adulteros occidere, imo Joan. m

Dominus adulteram liberavit a morte. Nec

.,.j[non olGmamSii juroAmirb..areTraisgiuiny

rentur, adulteri.; quare non est Credibile,

Christum esse locutum praesupposifa lege de

nni-j - fx CC.•flTi.CTR-oin occidendis adulteris.,....

Praeterea, si ita e?set, Christi sententia

geret in aliam regionem, aut quia, non pos-

set probari testibus duobus adulterium,

etiamsi viro exploratum esset; quid ergo

-oe ma.,. uupinnr mij-iu.ffu

tunc fieret secundum Christi doctrinam?

rnnjiUi, non aoo uxri rji ail caonqiagjmm,orbi

Adde, qup.d tradere uxorem lapidandam,

non est proprie illam dimittere,, ct, ducere

aliam: non enim dimittitur qui occiditur,

pnornonvmt...iarfam

. Denique non poterat esse quaestio,, an b- -nmuoig surum JgMioiiiinnuxo.ouni Taanncs ceret uxore lapidata, Qh aduljtenpm, ahau|

ducere":, non igitur oportebat magis exci-

pere causam. lornrcationis, quam causam

rnuuijiiotl.•enmu.jM/'.inu.ouitlnM fqoab idu

Hac, ergo solutione omissa, aliqui d|cunt

verbum Moechatur ‘ referendum esse divisim

ad utram que partem sententia?, hoc modo:

.bidl (t.i —.LT.,7.bWI vS) -.XIa.rfJJsMfl)

Quicumque dimiserit uxorem suam nisi ob fornicationem, moechatur, et qui aliam duxerit, moechatur: bis enim moechatur, qui uxorem ducit priore dimissa, extra casum fqpnicationis, semel quidem, adulterio uxoris, cujus ipse causa fuit per injustam dimissionem; et semel, adulterio proprio, per nova} uxoris vivente priore conjunctionem.

' "Et hanc solutionem indicat breviter Theophylactus incap. xix. Matthaei, ubi dicit sententiam hujus loci esse quod qui dimittit uxorem extra causam fornicationis, moechatur, id est, auctor est illi ut moechetur. Et idem ante docuerat Augustinus lib. contra Adimantum cap. 3. ubi sic enarrat locum istum Matth. xix: Quicumque dimiserit uxorem^ wsi ob fornicationem, facit eam moechari et qui aliam duxerit, moechatur. ‘Estque haec solutio valde conformis ejus em Matthaei verbis cap. v. ubi ait: Quincumque dimiserit uxorem, suam, nisi ob fornicationem, facit eam moechari. Videtur igitur Matth. jftx. ad ijamdem sententiam: Quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, feferendum esse verbum, Moechatur, in illo sensu, id est, facit eam moechari.

Alii dicunt, nec minus prqbabiliter, illud: 'Nisi ob fornicationem, non pertinere nisi ad dimissionem, cum qua immediate conjungitur, et esse per parenthesim pronuntiandum, et aliquid subintelligendum, hoc modo: Quicumque dimiserit uxorem (quod non licet, nisi ob fornicationem) et aliam duxerit, moechatur. Et certe non sine causa Dominus non adjecit illam exceptionem postilla verba: Et aliam duxerit, sed immediate post illa: Quicumque dimiserit, et similiter non temere Dominus tum Matth. v. tum Matth. xix. cum adjunxit: Et qui dimissam duxerit, moechatur, non addidit: Nisi ob fornicationem, ut nimirum indicaret, causam fornicationis solam dimissionem licitam facere, non autem novi conjugii celebrationem. Hsec mihi videtur S. Thomas sententia in 4. dist. 33 quaest. unica art. 5. ad ultim. et eamdem bbscure subindicat Hieron. inComment. hujus loci.

Sunt et aliae explicationes minus probabiles, quas Abulensis, Alphonsus de Castro, et alii excogitarunt. Sed 'optima est S. Augustini lib. i. de adulterinis conjugiis, cap. 9. ubi docet Matthaeum, vel potius Dominum apud Matthaeum, accepisse illud: Nisi ob

fornicationem, negative, non exceptive; ut sensus sit: Quicumque dimiserit uxorem, nisi ob fornicationem, id est, extra causam fornicationis, et aliam duxerit, moechatur. Ex quo affirmatur quidem adulterium ejus, qui uxore dimissa extra causam fornicationis aliam duxerit, sed nihil dicitur de eo, qui duxerit aliam priore dimissa ob fornicationem.

At contra instant adversarii, et maxime Cajetanus, et Catharinus. Si istaestsententia, Domini, ergo frustra, etsupervacaneeadditur illud: Nisi ob fornicationem; poterat enim Dominus generatim, et facilius dicere: Omnis qui dimiserit uxorem, et aliam duxerit, moechatur.

Respondeo: imo divina prudentia Dominus ita locutus est; id enim postulabant locus et tempus. Nam Dominus in eo loco respondebat Pharisseis, qui venerant parati, ut eum tentarent, et in sermone caperent; et quia jam audierant, eum in monte quasdam disseruisse contra libellum repudii a Mose in lege concessum, et consequenter etiam contra polygamiam, interrogaverunt eum, an liceret uxorem dimittere quacumque ex causa, ut nimirum ea interrogatione impellerent eum ad pronuntiandum aliquid aperte contra legem, et exempla patrum. Quare Dominus cum videret auditores incapaces esse, respondit eis prmeise ad inter* rogata. Quoesierant illi, an. liceret uxorem dimittere, nimirum quoad vinculum, quacumque ex causa; respondit Dominus, non licere quacumque ex 'causa; idque probavit, quia non licet dimittere non fornicariam, et aliam ducere, id quod tam perspicue verum erat, ut nullo modo negari posset. U- trum autem liceat dimittere fornicariam quoad vinculum, et aliam ducere, Dominus tunc aperte dicere noluit, quia hoc altius, erat, quam ut ab eis tunc capi posset. Quamquam ex iis, quae Dominus dixerat de prima origine instituti Matrimonii, facile poterat hoc etiam intelligi, sed ne daret illis Dominus ansam calumniandi verba sua, voluit, ut ipsi per se id colligerent, quemadmodum fecit in parabola vinem, et alias smpe: et nihinominus domi paulo post (ut Marcus scribit capite 10.) aperte pronuntiavit, omnem qui dimittit uxorem, et aliam ducit, moechari. Vides igitur quemadmodum verba Domini nihil supervacanei contineant, nec

pugnent inter se verba diversorum Evangelistarum.

Unam duntaxat contra hanc expositionem objici posset, quod nimirum si ita exponamus, non habebimus ex hoc loco, licitum esse divortium quoad thorum, ob fornicationem alterius conjugis. Sed parum id refert; nam ad hoc dogma stabiliendum, sufficit testimonium Matth. cap. v.

Tertius locus habetur in epist. ad Roman. cap. vii.: An ignoratis, fratres (scientibus enim legem loquor) quia lex m homine dominatur quanto tempofe vitiit? Nam quae sub viro est mulier, vivente viro alligata est legi: si autem mortuus fuerit vir ejus, soluta est a lege viri. Igitur vivente viro, vocabitur adultera, si fuerit cum alio viro; si autem mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege viri, ut non sit adultera, si fuerit cum alio viro. Et similis locus habetur in epistola priore ad Corint. cap. vii.

Ex his autem locis colligimus nunquam solvi vinculum conjugale, nisi per mortem: et quia non solvitur, manere etiam post divortium quacumque de causa factum. Quod argumentum tanti fecit S. Augustinus ut lib. ii. de adulterinis conjugiis, cap. 4. clamaverit: « Haec verba Apostoli toties repetita, toties inculcata, vera sunt, viva sunt, sana sunt, plana sunt. Nullius viri posterioris mulier esse incipit, nisi prioris esse desierit: esse autem desinet uxor prioris, si moriatur vir ejus, non si fornicetur, licite itaque dimittitur conjux ob causam fornicationis, sed manet vinculum prioris, propter quod fit reus adulterii, qui dimissam duxerat, etiam ob causam fornicationis ». Haec ille.

Sed respondet Cajetanus, verba Apostoli accipienda esse regulariter, non autem in casu, ut sensus sit: vinculum viri cum uxore ordinarie, et regulariter, nisi scilicet aliunde solvatur, durare usque ad mortem, et tunc demum solvi. Idem fere respondet Erasmus, Calvinus, Martyr, et Bucerus in haec loca, et praesertim Petrus Martyr vult intelligi exceptionem: Nisi ob fornicationem, quae in Evangelio habetur. Et similiter docet Kemnitius in 2. par. Examin. pag. 1257.

Potest autem id probari primo, quia Paulus ait: Scientibus legem loquor, lex autem permittebat libellum repudii in quibusdam casibus, et proinde secundum legem regulariter quidem, sed non semper mors expe-

ctabatur ad vinculi conjugalis diremptionem. Secundo, quia Paulus ait: Quae sub viro est, mulier, et non dicit simpliciter Uxor. Quare loquitur de ea tantum, quae nondum est repudiata, sed adhuc viro cohabitat. Tertio videtur Apostolus non tam contendere, vinculum permanere usque ad mortem, quam non durare post mortem: id enim solum ille cupit ostendere, post mortem conjugis liberum esse alterum conjugem, sive ad mortem usque ad vinculum permanserit, sive non permanserit. Adde ultimo, quod cum haec sit quaedam similitudo, non est necesse ut in omnibus conveniat.

Sed falsam essehaneexpositionem, testantur primum ipsa verba, quae ut Augustinus recte dicit, plana sunt. Quid enim planius illo: Mulier vivente viro vocabitur adultera, si fuerit cum alio viro? Roman. vii. 1 Mulier alligata est legi, quanto tempore vir ejus vivit? I Gorinth. vii.. Et certe mirum esset Apostolum nunquam addidisse exceptionem, si ea addenda esset, cum tam saepe hsec repetiverit, et inculcaverit.

Deinde testantur interpretes, Ambrosius, Chrysostomus, Theophylactus, Theodoretus, OEcumenius, Primasius, Anselmus, et alii, in utrumque locum Pauli, et praeterea Origenes in cap. xix. Matth. Augustinus loco citato, et Hieronymus in epist. ad Amandum, ubi interrogatus, an liceret mulieri dimisso viro adultero, alii nubere, respondit, non licere, ob haec Pauli loca, quae (ut ipse dicit) omnem excusationem excludunt.

Denique idem testatur ratio similitudinis, quam eo loco Paulus adducit: volebat enim probare, legem veterem obligasse usque ad Christum, sed jam non amplius obligare: utitur autem ad hoc probandum similitudine ducta ex Matrimonio. Quemadmodum enim vir, et uxor tamdiu sibi invicem obligantur, donec alter eorum, vel uterque moriatur, sic etiam tamdiu homines legi subjecti sunt, donec vel ipsa lex abrogetur, et sic quodam modo moriatur, vel homines legi moriantur. Per Christi autem mortem utrumque factum est: nam et lex est abrogata, et nos translati in statum filiorum Dei, lege illi veteri, quse erat servorum, mortui sumus.

Ubi obiter est notandum, legem comparari viro, ut Chrysostomus exponit, et hominem comparari uxori, quia sicut vir dominatur uxori, non uxor viro, ita lex domina-

tur homini, cui data est, non homo legi. Et quamvis debuisset Apostolus concludere, homines liberos esse a lege; quia lex mortua est, sicut dicit uxorem liberari, quando moritur vir: tamen ne Judaeos offenderet, maluit invertere copclusionem, ac dicere, nos mortuos esse, quam legem esse mortuam, quamquam utrumque dicere potuisset, et perinde est ad id de quo agitur, utrum vir, aut uxor, aut uterque moriatur.

Porro haec similitudo B. Pauli omnino requirit, ut vir et uxor nullo divortio, aut repudio, sed sola morte liberati queant a vinculo conjugii. Nam quamdiu lex vetus vigebat, nunquam poterant Judaei jugum ejus a se excutere, etiamsi illi repudium dare, et ab ea divortium facere conarentur, fornicando cum variis legibus falsorum Deorum; ergo eodem modo, quanto tempore maritus vivit, nunquam potest uxor a vinculo conjugii liberari, quamvis cum multis aliis viris fornicetur.

Neque argumenta in contrarium convincunt. Ad primum respondeo, illud: Scientibus legem loquor, a Theodoreto, et Ambrosio exponi de lege natur ai, vel evangelica, non de lege veteri, ut sensus sit: Loquor hominibus peritis, et qui bene norunt naturam legis, et conjugii etc.

Et praiterea aut repudium in lege veteri solvebat revera vincula conjugii, aut non solvebat (est enim controversia inter Doctores). Si non solvebat, et tantum permittebatur, ut minus malum, non autem ut licitum, ut communior habet opinio Doctorum, quam etiam sequuntur Calvinus, et Beza, in cap. xix Matthaei, tum parum refert, de qua lege Paulus loquatur, ut patet. Si vero solvebat vinculum, et permittebatur ut licitum, tum non potest Pauli locus de lege Mosis intelligi, quia falsum esset quod Paulus dicit: Vivente viro, vocabitur adultera, si fuerit cum altero viro; neque enim vocabatur adultera quae vivente viro erat cum altero viro, si repudium licitum erat, et vinculum conjugii dissolvebat.

Ad secundum respondeo illud: Quae sub viro est, mulier, simpliciter conjugatam significare; quod nomen non minus convenit mulieri post divortium, quam ante divortium, si divortium non solvit vinculum, ut nos contendimus. Et hoc perspicuum est tum ex conclusione generali, quam Apostolus

infert: Igitur vivente viro, vocabitur adultera etc. non enim dixit, Igitur dum est sub viro, vel dum non repudiatur, sed dum vir ejus vivit, vocabitur adultera, si fuerit cum altero viro: tum ex I. Corinth. vn. ubi generatim Paulus dicit: Mulier alligata est legi, quanto tempore vir ejus vivet (i).

Ad tertium respondeo non solum voluisse Paulum ostendere, vinculum conjugii non durare post mortem; sed etiam durare toto tempore vita} alterius conjugis. Nam illud non durare post mortem apertissimum erat nec fuisset opus ad id persuadendum allegare legem, ac dicere: Scientibus legem loquor.

Praeterea conclusio ab Apostolo intenta, non erat solum, non obligari Christianos ad legem Mosis, sed etiam obligari ad non recipiendam ullam aliam, sicut etiam Hebraei obligabantur legem Mosis servare toto tempore, quo ea vivebat, nec poterant ullo proetextu eam deserere, donec moreretur per abrogationem, aut ipse morerentur illi per translationem in alium statum, ut diximus.

Ad ultimum responde, non debere quidem similia in omnibus esse similia, tamen debere similia esse in eo, in quo est vis argumenti ex illa similitudine ducti. Requirit autem vis argumenti Paulini, ut sicut vinculum legis nullo modo disrumpi potest, quacumque intercedente pra}varicatione, donec ea lex vivit, ita vinculum conjugii perseveret, quacumque interveniente fornicatione, donec maritus aut uxor vivit.

Adde quod I. Corinth. vii, non per modum parabolae, ad illud illustrandum, sed absolute pronuntiatur: Mulier alligata est legi, quanto tempore vir ejus vivit: quod si dormient vir ejus, liberata est; cui vult, nubat, etc..

Quartus locus est in epist. priore ad Corint. cap. vn: His, qui Matrimonio juncti sunt, praecipio, non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere: quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari.. Quem locum tractavimus in quaestione superiore de divortio quoad thorum.

Habemus autem hinc argumentum plane insolubile. Nam vel mulier, de qua dicitur: Si discesserit etc. discessit ex causa justa divortii, ut fornicationis, haeresis, et quaecumque sit alia; vel sine tali aliqua causa. Hoc posterius dici non potest, nam Paulus non diceret de tali fcemina: Maneat innupta, aut

viro suo reconcilietur; sed diceret: Maneat innupta donec viro suo reconcilietur, et omnino ad virum suum redeat; non enim poterat Paulus permittere injustum divortium contra expressum Domini praeceptum. Etsi in eodem capite Paulus non permittit conjuges abstinere a carnali commercio ob orationem, et ad tempus, nisi ex consensu, quomodo permitteret conjugem invito marito sine ulla causa justi divortii separatam a viro manere? Loquitur ergo sine ullo dubio de muliere, quaj discessit ob justam aliquam divortii causam. Atqui ista non posset alteri nubere, ut Paulus apertissime dicit; ergo etiam causa justa divortii non solvit vinculum conjugii, neque licet conjugibus justo divortio separatis ad alia transire conjugia.

Unum est tantum, quod objici potest, quod etiam ab Erasmo objectum fuit. Nam videtur Apostolus loqui de muliere adultera, qua} discedit a viro non sponte sua, sed ab illo ejecta: id enim significari videtur, cum dicitur: Aut viro suo reconcilietur; nam reconciliari proprie ad reos pertinet, qui per reconciliationem redeunt in gratiam cum iis, quos offenderunt. Quod si Paulus agat de adultera, non est mirum, si velit eam manere innuptam: soli enim parti innocenti conceduntur secunda} nuptias.

At nullo pacto defendi potest, Paulum loqui de muliere adultera, et ejecta: nam cum praecipitur mulieri a viro non discedere, praicipitur ne ipsa sit auctor divortii, ac ne deserat virum, non autem ne ejiciatur, et coacta discedat. Id enim praecipitur, quod est in potestate ejus, cui praecipitur: non est autem in potestate mulieris ne ejiciatur, neque potest] marito expellente non discedere.

Deinde paulo post ait Apostolus: Et vir uxorem non dimittat: quod esset omnino idem cum priore praecepto, et proinde supervacaneum, si mulierem discedere a viro nihil esset aliud, nisi ejici, et dimitti a viro.

Denique si Apostolus solum de adultera dimissa loqueretur, valde imperfectam doctrinam traderet: adhuc enim quaeri posset quid sit faciendum mulieri, quae sepaeratur a viro ob adulterium viri, non ob culpam suam propriam. Ergo Paulus generatim loquitur de omni muliere, quae justi divortii auctor est, dicit autem: Mulier non discedat, non autem dicit, mulier non dimittat virum,

sicut postea dicit: Vir non dimittat uxorem, quia ordinarie uxor est in domo viri, et ideo divortium facit discedendo ab eo, non eum ex domo ejiciendo; contra maritus, quia est in domo sua divortium facit dimittendo, non recedendo.

Illud autem quod objicitur de verbo, Reconcilior. quod etiam pag. 1259. notavit Kemnitius, ut probaret culpa sua uxorem discessisse, nullam vim habet. Reconciliari enim dicitur tam is, qui laesit, quam is, qui laesus est: nam reconciliantur proprie, qui alienati sunt. Unde M. T. Cic. lib. i. epist. 2. ad Lentulum, dicit reconciliatam esse voluntatem senatus, quae tam non culpa sua, sed aliorum, abalienata a Lentulo fuerat. Et in hoc sensu dicitur Deus reconciliari homirvibus, lib. II Machab. cap. i: Exaudiat Deus orationes vestras, et reconcilietur vobis; et cap. vil.: Reconciliabitur Deus servis suis; et illud Matth. v: Reconciliare fratri tuo, exponit Chrysostomus, sive juste, sive injuste frater se offensum dicat.

Eadem veritas secundo ex traditione probari potest: extant enim omnibus aetatibus testimonia Patrum. Ac primo quidem saeculo habemus testimonium Clementis, in Canonibus Apostolorum can. 48. ubi sine ulla exceptione excommunicari jubetur, qui uxore dimissa aliam ducit.

Deinde secundo saeculo, id est, post annum Domini 100. habemus testimonia Justini, et Athaenagorae. Uterque in Apologia pro Christianis, ad Imperat, antoninum, inter dogmata Christiana ponit, adulterium esse, si quis dimissam ab alio ducat; et Athenogoras addit etiam, si quis priore dimissa aliam ducat, non esse conjugium, sed adulterium. Eodem saeculo Clemens Alexandrinus lib. ii. Stromatum extremo: « Adulterium, inquit, existimat Scriptura, conjungi Matrimonio, vivo altero ex separatis», et paulo ante dixerat, non posse fieri separationem, nisi ob fornicationem.

Saiculo tertio, post annum Domini 200. Tertullianus lib. iv, in Marcionem, ultra medium, objicienti Marcioni Christum contrarium esse Moysi, quia prohibuit divortium, quod ille concesserat, respondet his verbis: « Dico illum conditionaliter nunc fecisse divortii prohibitionem, si ideo quis dimittat uxorem, ut aliam ducat etc. » ubi docet Christum non prohibuisse divortium, si causa

justa adsit, sed prohibuisse alterum conjmgium post divortium. Eodem saeculo Origenes tract. 7. in Matth. explicans cap. ixx. dicit quosdam Episcopos permississe mulieri nubei e viro priore vivente, et addit: Contra Scripturam fecerunt.

Saeculo quarto post annum Domini 300, in Concilio Elibertino can. 9, mulier quae ob viri adulterium alteri nupsit, non recipitur ad Communionem nisi post mortem prioris mariti: ex quo intelligimus, illicitum fuisse Matrimonium illud judicatum, etiam ex parte innocentis, et in causa adulterii. Eodem saeculo, S. Ambrosius in cap. xvi. Lucae multa scribit contra eos, qui uxore dimissa aliam ducunt, et passim adulterium vocat id conjugium: neque in tota illa disputatione unquam excipit causam fornicationis. Sanctus item Hieronymus, Ambrosii aequalis, in epist. ad Oceanum de obitu Fabiolae, scribit, Fabiolam dimisso viro non solum adultero, sed etiam omnibus flagitiis cooperto, alteri nupsisse; sed addit id eam fecisse, quia ignorabat rigorem Evangelii: et ibidem scribit, eam post mortem secundi mariti publicam poenitentiam sibi ab Episcopo impositam, summa humilitate egisse. Ex quo intelligimus, eo tempore publicum crimen habitum in Ecclesia catholica fuisse, si quis vivente conjuge ad alias nuptias transiret, etiam causa fornicationis, vivente conjuge ad alias nuptias transire. Eodem sseculo S. Joan. Chrysostomus homil. 17. in Matth. enarrans cap. v. idem docet.

Sa;culo quinto, post annum Domini 400. Concilium Milevitanum, can. 17. definivit secundum Evangelicam et Apostolicam doctrinam, nunquam licere vivente conjuge ad alias nuptias transire: et idem habetur in Concilio Africano can. 09. Eodem smculo Innocentius I. in epist. 3. ad Exuperium can. 0. interrogatus, an intercedente divortio liceret aliud inire conjugium, respondit nullo modo licere, sed esse utrumque adulterum, tam virum, quam uxorem, si post divortium ad alias nuptias transeant. Eodem tempore S. Augustinus ex professo hoc docuit, tum in duobus libris de adulterinis conjugiis, tum in libro de bono conjugali,

Sajculo sexto, postannum Domini 300. Primasius in Commentario, cap. vii. prioris ad Corint. in illud: Si discesserit, manere innuptam, idem habet.

Saeculo septimo, post annum Domini G00. Isidorus idem docet, lib. n. de officiis divinis, cap. ix.

Saeculo octavo, post annum Domini 700. Beda in cap. x. Marci idem affirmat.

Saeculo nono, post annum Domini 800. Concilium Forojuliense can. 10. idem apertissime definivit; et eodem saeculo Theophylactus in cap.. xix. Matth. et in cap. vii. prioris ad Corinth.

Saeculo decimo, post annum Domini 900. Concilium Nannetense, quod sub Arnulpho Imperatore celebratum creditur, can. 12. idem declaravit.

Saeculo undecimo, post annum 1,000. Anselmus in cap. v. et cap. xix. Matth. idem habet.

Saeculo duodecimo, post annum llOO.idem definivit Alexander III. Papa, cap. ex parte, de sponsalibus, et Matrimoniis.

Sapculo decimo tertio, post annum 1200. idem definivit Innocentius III. cap. Gaudemus, de divortiis; et eodem saeculo, idem docuerunt Theologi omnes, qui super dist. 33, quarti sententiarum scripserunt, ut S.Thomas, S. Bonaventura, et alii.

Saeculo decimo quarto, post annum 1300. plurimi Doctores scholastici, Scotus, Durandus, etc.

Saeculum decimo quinto, post annum 1400, idem statuit Concilum Florentinum, in instruet. Armenorum, quod sane mirum est non advertisse Cajetanum, et Catharinum, etc.

Saeculo denique decimo sexto, post annum 1300, idem definivit Concilium Trident. sessi 24. can. 7.

Accedat ultimo argumentum ex ratione petitum. Primo,. Matrimonium fidelium, signum est conjunctionis Christi cum Ecclesia, ut Apostolus docet cap. iv. ad Ephes. At illa unio indissolubilis est: igitur et vinculum conjugale indissolubile est. Et quamvis tota simul Ecclesia a Deo fornicari non possit, tamen aliquae partes Ecclesiae, nonnulli videlicet fideles, fornicantur interdum spiritualiter et divortium faciunt, sed non propterea licet illis mutare Deum, aut Deus ita illos abjicit, ut nolit reconciliari, imo semper hortatur ad reconciliationem. Tale igitur debet esse conjugium Christianorum, ut nunquam tale divortium fiat, quin spes maneat reconciliationis. Et hanc rationem a Sacramento ductam, valde urget Augustinus lib. de bono conjugali, cap. vii, xv, xvm, et xxiv.

Secundo, si licitum esset aliud Matrimonium, injuria efficeretur proles: nam filiis jam natis male consuleretur, qui pro patre vitricum, pro matre novercam habere inciperent. Et hsec est ratio S. Ambrosii in cap. xvi. Luca?, ubi etiam dicit, propter filios debere patrem culpa? ignoscere.

Tertio, si esset licitum ejusmodi conjugium vivente altero conjuge, aperiretur aditus infinitis repudiis etiam injustis. Nunc enim quia sciunt fideles, debere se, aut coelibes vivet'e. aut priori conjugi reconciliari, non facile ad divortium adducuntur: at si scirent, mox repudiata uxore posse aliam duci, facillime divortia fierent, et quaererent occasiones aliquando dissidiorium, et criminum, etc. Et hanc rationem attingit Hieronymus in cap. xix. Matthaei, ubi scribit, quia periculum erat ne mariti ob desiderium alterius conjugii, calumniam struerent priori uxori, sic Dominum voluisse dimitti uxorem ob fornicationem, ut tomen ea vivente non liceret aliam ducere.

Quarto, si post divortium in causa fornicationis, liceret parti innocenti aliud Matrimonium inire, vel id liceret etiam nocenti, yci non liceret. Si liceret, ergo commodum ex peccato suo adulter reportaret; et saepe etiam etiam viri dedita opera adulterium committerent, ut possent ab uxore liberari, et aliam uxorem ducere. Si non liceret, quaero in primis, quare? nam cum ea persona sit a vinculo prioris conjugii soluta (neque enim potuit pars innocens aliud Matrimonium inire, nisi vinculo prioris dirempto) neque ulli facit injuriam, quare non potest Matrimonium contrahere?

Dices, quia lex prohibet. Sed ubi est lex prohibens? neque enim ulla lex exstat, quod sciam, quae soli innocenti nuptias concedatt. Deinde, cur prohiberet lex conjugali hominem solutum, et proclivem ad vitia, quando nulla restat amplius spes reconciliationis cum conjuge priore? Divino igitur, prudentissimo, justissimoque judicio Christus sanxit, conjugiupi quoad vinculum omnino indissolubile esse debere.

c>: Afido ultimo, quod etiam apud Ethnicos, ubi mopum disciplina vigebat, nulla fiebant repudia. Scribit enim Tertullianus in Apologet. cap, vi. Itomaeipie,i’, qnnos ferme 600. ab Urbe condita, nullum scriptum fuisse repudium; deinde autem eversa disciplina, cum aliis vitiis etiam repudia introducta.

..oni Udanti Jo

Solvuntur argumenta adversariorum.

Proponam, et solvam argumenta Martini Kemnitii, tum quia ipse post alios omnes scripsit, et eorum argumenta collegit, tum quia nemo ei respondit; cum Erasmo, Cajetano, Catharino, Luthero, Bucero, Brentio, Calvino, et Philippo responderint Joan. Ec_ kius, Ruardus, Alphonsus de Catro, et alii ex Catholicis multi.

Prima objectio Kemnitii pag. 1250: «Lex Pontificia negans conjugi innocenti in causa adulterii aliud conjugium, privat innocentem jure suo absque ejus culpa, contra regulas juris. »

Respondeo: lex ista non est Pontificis Romani solius, sed etiam Christi. Et male Kemnitius regulam juris allegat: haec enim est regula in sexto de Regni. Juris, can. sine culpa: « Sine culpa nisi subsit causa, non est aliquis puniendus. » Ubi non solum culpam, sedetiam causam abesse oportet; ut quis nullo modo puniri possit: alioqui, quam saepe filii privantur ha?reditate paterna patris? quam saepe ob indicia aliqua jure torquentur homines a Judicibus, sine ulla propria culpa? quam sa?pe ob incurabilem conjugis morbum sine culpa sua privatur alter conjux debito conjugali, et (quod est gravius) fructu nuptiarum id est, prole? Sic igitur uxore per divortium separata, privatur vir usu conjugii sine culpa, sed non sine causa: causa enim subest maxima, quia vinculum prioris manet, et quia Christus prohibet, et quia fieret injuria proli etc.

Secunda objectio pag. 1251: « Si non liceret uxorem ducere homini innocenti, divortium a Filio Dei concessum in causa fornicationis, nihil esset aliud, nisi laqueus conscientia?, et conjiciens homines in ustiones, et fornicationes, in iram et judicium Dei: nam forte persona illa innocens non habebit donum continentia?, et ideo in perpetua ustione versabitur, quae impedit invocationem Dei; aut etiam in fornicationes, et adulteria praecipitabitur. Quare melius Ecclesia? sua? -Chvistqs consuluisset, si divortium nullum -concessisset, tunc enim persona innocens cogeretur uti remediis a Deo ordinatis. »

missionem potest reconciliari, aut Cogitur dimittere, nec potest reconciliari. Si detur primum, quod accedit ut plurimum, tum nullus conscientia} laqueus metuendus est: habet enim persona innocens remedium paratum, si continere non potest, nimirum ut conjugem non dimittat, non dimissa} reconcilietur, ad quod Apostolus hortatur,

I Corinth. vii. et post Apostolorum Ambrosius in cap. xvi. Luca}, et Augustinus lib. n. de adulterinis conjug. cap. vi. vii. et ix.

Et non debere durum videri maritis, culpis uxorum ignoscere, probat Augustinus loco notato multis modis. Primo, quia si Deus per sacramentum Poenitentiae purgat peccatum adulterii, et ex adultera facit sanctam, et eam sibi reconciliat, cur grave debet esse viro, mulierem Deo reconciliatam, et non amplius adulteram, sed justam existentem, sibi reconciliare? nam non minus illa Deum offenderat adulterio spirituali, quam virum adulterio carnali.

Secundo, Christus remittit viris, quoties ipsi reconciliari volunt, adulteria spiritualia; ergo debent etiam viri remittere uxoribus adulteria carnalia, si reconciliari illa} cupiant. Nam eadem mensura, qua mensi fuerimus, remetietur nobis, Matt. vn.etLuc. vi. et metuendum est, ne dicatur nobis: Nonne oportuit te misereri conservi tui, sicut ego tui misertus sum? Matth. xvm.

Tertio, saepe accidit, ut vir qui uxorem ob adulterium dimisit, sit etiam ipse adulter, si non opere, certe voluntate. Coram Deo autem, et in rei veritate: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo, Matth. v. Sicut ergo viri cupiunt non deseri ab uxoribus, etiamsi fidem eis non servaverint; ita debent eas non deserere, aut certe reducere si dimiserint, licet ipsis aliquando fidem non servaverint: licet enim secundum leges mundi impares videantur vir et uxor in causa adulterii, tamen secundum legem Christi pares sunt.

Quod si non liceat, aut non expediat uxorem retinere, aut revocare post crimen admissum: tunc etiam remedium non deest in divino auxilio, quod nemini petenti negatur, juxta illud: Petite, et accipietis, Matt. vii.

Et non esse hoc novum, ut quis cogatur sine sua culpa ad perpetuum coelibatum, ostendit Augustinus libro de adulterinis conjugiis, cap. H. et sequentibus, multis exem’-

piis. Nam si forte uxor ab initio Matrimonii in morbum incidat, et in eo perduret usque ad mortem viri; vel si captiva ducatur, et viro sciente, in carcero, vel alibi apud hostes perpetuo vivat, vel justi negotii causa multos annos in longinqua regione vir ab uxore disjunctus maneat, quid tunc faciet vir ille, si forte ustionem pati incipiat; cum neque ullam divortii justam causam habeat, neque uxore sua uti possit? nonne oportebit a Deo auxilium ad continendum piis precibus impetrare?

Ex his perspicitur quam inconsiderate Kemnitius scripserit, melius Christum Ecclesia} consulturum fuisse, si divortium nullum concessisset. Nam si id non concessisset, coegisset homines ad pericula apertissima, et maxima subeunda, ut vitarentur pericula minora, et qua} forte nunquam accident: quod extrema} dementiae fuisset. Nam si forte alter conjugum fiat haereticus, ct perpetuo alteram ad haeresim suam nitatur attrahere, quis non videt, si illicitum sit divortium, in aperto discrimine amittendae fidei miseram illam conjugem lege cogente esse futuram?

Tertia objectio, pag. 1232. et 1233: Pharisaei Christum interrogantes, Matth. xix. an liceret uxorem dimittere, loquebantur de dimissione quoad vinculum, et non quoad thorum tantum; neque enim illi aliam dimissionem noverant, nisi quae in lege permittebatur. Illa autem talis dimissio erat, ut liceret aliam ducere, ut colligitur ex Deuteron. xxiv, Levit. xxi, Jerem. m et Ezechiel. xliiv. Christus igitur eis respondens, loquitur etiam de dimissione quoad vinculum: nam alioqui non respondisset ad propositum. Unde semper Dominus conjungit dimissionem unius cum acceptione alterius, dicens: Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit etc. (-4). Matth. xix. Marci x. ct Lucae xiv. Sed Christus de ista dimissione quoad vin culum loquens, Matth. v et xix, excipit causam fornicationis; ergo voluit posse dimitti uxorem quoad /vinculum in causa fornicationis,

Et confirmatur argumentum a contrario sensu. Nam sicut Christus dicit: $hi dfinWit uxorem excepta causa fornicationis, et aliam ducit, moechatur, ergo qui propter causam fornicationis dimittit uixorem, et aliam ducis, non moechatur. Sunt autem haec argumenta a contrario sensu omnium et manifestissima, et firmissima.

Illi 'HI

iTr:

Secundo confirmatur ex eo, quod Augustinus, qui contrarium sensit, non potuit explicare istum locum, nisi misere torquendo textum Evangelii. Dicit enim hunc esse sensum exceptionis quod illi gravius quidem peccant, qui sine causa fornicationis divortium faciunt, sed tamen, et illos adulterii reos esse, qui propter causam forniflcationis, dimissa priore uxore aliam ducunt. At inspiciatur textus, et manifestum erit, Christum hoc non dicere.

Prajterea particulae, itapgxio;, et ei gr' illam Augustini contorsionem non admittunt: nam in Scripturis passim accipiuntur exceptive ut patet I Reg. xx: Puer hoc non sciebat, nisi tantum David, et Jonathas; I Reg. xxi: Non est hic alius gladius, praeter hunc; III Reg. iii: Nemo adfuit, nisi nos duae; Actor, xxvi: Optarim omnes fieri tales, qualis ego sum, exceptis his vinculis. In his enim sententiis ineptissima esset interpretatio de magis, et minus, cum simpliciter sint exclusivai exceptiones, sicut et particula Nisi, qme Matth. xix. usurpatur.

Respondeo: ad hoc argumentum duplex solutio adhiberi potest, juxta ea, quae diximus capite superiore. Nam verba illa Matthaei: Nisi ob fornicationem, possunt accipi exceptive, vel negative, ut ibi diximus, et si quidem accipiantur exceptive, tum respondendum est, Christum non loqui de dimissione quoad vinculum, sed solum quoad thorum, quando concedit dimissionem in causa fornicationis.

«At pharisaei interrogaverant de dimissione quoad vinculum, ergo et Dominus dc eadem respondit. » Concedo pharisaeos dc dimissione quoad vinculum interrogasse, sed nego Dominum de eadem respondisse. « Ergo, inquit adversarius, non satisfecit Dominus propositae quaestioni. » Neganda est consequentia. Nam cum in dimissione perfecta, quae est, quoad vinculum, non contineantur, dimissio unius, et potestas ducendi aliam: Dominus haec duo separavit, ac unum quidem concessit, dimissionem videlicet, cum restrictione ad causam fornicationis, alterum vero omnino sustulit. Et haec est causa, cur fei;e semper Dominus illa duo distincte posuerit: Quicumque dimiserit, etc., et, Aliam duxerit, ut nimirum explicaret repudium in lege permissum, et partim approbaret, partim improbaret.

Ad argumentum illud a contrario sensu respondeo, nihil illud concludere. Nam si exponamus, ut cap. superiore diximus, verba Domini, hoc modo: Quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur, id est, mcechatur illam dimittendo, quia facit eam moechari, et mcechatur aliam ducendo, quia proprie adulterium committit, atque ita bis moechatur, tunc a contrario sensu inferendum est: ergo qui propter fornicationem dimittit uxorem, et aliam ducit, non moechatur bis, sed tantum semel, id est, non moechatur dimittendo, sed solum aliam accipiendo, et hoc est verissimum. Sic etiam si accipiamus alteram expositionem, quae talis erat: Quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, id est, quod non licet nisi ob fornicationem: et aliam duxerit, mcechatur, a contrario sensu non potest inferri; nisi hoc, Ergo qui propter fornicationem dimittit uxorem, et aliam ducit, non peccat dimittendo, sed solum moechatur aliam ducendo. Atque haec de prima solutione.

Si vero cum S. Augustino accipiamus illa verba: IMsiob fornicationem, non exceptive, sed negative: tunc ad argumentum principale admittimus, Christum loqui de dimissione quoad vinculum, ut Kemnitius contendit: sed negamus, concedi istam dimissio-. nem in causa fornicationis, quia illud: Nisi ob fornicationem, non est exceptio, sed negatio; negat enim Dominus licitam esse talem dimissionem sine causa fornicationis, sed non dicit esse licitam si adsit causa fornicationis.

Ad primani confirmationem respondeo, argumentum a contrario sensu non concludere, nisi recte accipiantur contraria. Jam in proposito cum dicimus negative: Quicumque sine causa fornicationis dimissa uxore aliam ducit, moechatur, non recte infertur: Ergo qui propter fornicationem uxore dimissa aliam ducit, non mcechatur, sed tantum inferri potest: Ergo minus graviter moechatur. Nam qui sine causa fornicationis uxore dimissa aliam ducit, non ideo mcechatur, quia sine tali causa aliam ducit; sed quia aliam ducit. Quod autem ea causa absit, non facit eam moechari, sed facit eum maichari cum injuria prioris conjugis; et idcirco qui propter fornicationem priore dimissa aliam ducit, mcechatur quidem, sed

minus graviter, quia sine injuria prioris conjugis.

Ponit exemplum Augustinus lib. i. de adulterinis conjugiis, cap. 9, ex epist. Jacob. cap. iv: Scienti bonum, et non facienti, peccatum est illi. Neque enim a contrario sensu debet inferri: ergo, ignoranti bonum, et non facienti, peccatum non est illi; nam sunt etiam peccata ignoranti®. Sed inferri debet: Ergo ignoranti bonum, et non facienti, minus peccatum est, quam si sciens peccasset. Quemadmodum si quis diceret: Qui, nisi ob inopiam furatur, peccat, non posset inde inferre: Ergo qui ob inopiam furatur, non peccat, sed: Ergo qui ob inopiam furatur, minus peccat; nisi forte sit extrema necessitas, quia tunc non modo non peccatum, sed nec furtum appellandum esset.

Ad secundam confirmationem respondeo, Kemnitium semper sui esse similem, id est, fraudulentum, et mendacem: neque enim S. Augustinus usquam scripsit, exceptionis illius: Nisi ob fornicationem, sensum esse, quod illi gravius peccent, qui sine causa fornicationis divortium faciunt, 5]uasi qu®stio proposita fuisset, ex illicitis divortiis quodnam esset gravius. Nihil, inquam, tale unquam scribit Augustinus, sed solum Christum in Evangelio B. Matth®i, expressisse unam speciem adulterii, eamque gravissimam, aliis praetermissis, quia id requirebat locus et tempus illius disputationis habitae cum Pharis® is, ut nos supra capite superiore exposuimus.

Ad illud quod ultimo Kemnitius de particula exceptiva objecit, respondeo, negari non posse illas particulas, irapexTo;, et sl u/q sffipe accipi exceptive, ut loca a Kemnitio allata demonstrant: sed tamen posse etiam aliter accipi. Nam Apoc. ix. ubi legimus: Et praeceptum est illis, ne laederent f oenum terrae, neque omne viride, neque omnem arbor'em, nisi tantum homines, qui non habent signum Dei in frontibus suis. Nisi, gr®ce, ei non potest accipi exceptive, sed adversative, nisi quis velit homines inter arbores connumerare. Et cap. xxi. ubi legimus: Non intrabit in eam aliquid coinquinatum, nisi qui scripti sunt in libro vitae, non potest accipi particula Nisi, ei g7} gr®ce, exceptive: nam sensus esset, aliquos coinquinatos intraturos esse in regnum coelorum.

Deinde etiamsi in testimonio Matth®i xix.

vox Nisi, accipiatur exceptive, tamen poterit esse exceptio negativa, et id sufficit sententi® S. Augustini. Cum enim dicitur: Quicumque dimiserit uxorem, excepta causa fornicationis, et aliam duxerit, 'moechatur, potest excipi causa fornicationis, vel quia cum ea causa adest, non est adulterium aliam ducere; et h®c est exceptio affirmativa: vel quia de ea causa nihil in pr®sentia determinatur, an sufficiat excusare adulterium, nec ne, et h®c est negativa, quam S. Augustinus recte amplexus est. Cur autem Dominus nihil determinaverit eo loco de ista causa, ostendimus capite superiore.

Quarta objectio, pag. 1239. et 1260: « Cum Apostolus dicit, I. Gorinth. vn: Pr®cipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere: quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari, intelligit mulierem debere innuptapa manere, si discesserit excepta causa fornicationis viri, ob culpam nimirum suam; ergo si causa fornicationis adsit, non tenebitur manere innupta. »

Antecedens probat. Primo, quia in verbo illo: Praecipio non discedere, intelligitur exceptio a Domino posita de causa fornicationis; ergo etiam in verbo sequenti: Quod si discesserit, manere innuptam, debet intelligi eadem exceptio: alioqui erit ®quivo catio intra paucas lineas in verbo, Discedo. Secundo, probat ex verbo illo reconciliari, quod proprie ad reos pertinet: qui enim laesit, debet reconciliari, qui fuitl®sus, placari. Quare loquitur Paulus de muliere discedente injuste sine causa liciti divortii. Tertio, paulo post idem Apostolus concedit fideli deserto ab infideli, nubendi libertatem, ergo ostendit priorem illam sententiam: Non discedere, vel: Si discesserit etc. non esse accipiendam sine exceptione. Quarto, Chrysostomus,Theophylactus, QEcumenius, et Ambrosius, hunc locum exponentes, excipiunt causam fornicationis.

Respondeo, jam satis ostendi capite superiore, Paulum non posse exponi nisi de discessione ob justam causam, cum ait: Quod si discesserit etc. quia alioqui, et cum Evangelio, et secum ipse pugnaret, si daret optionem conjugi, ut ad conjugem rediret, vel non rediret, etiamsi injuste ab illo recessisset.

Ad primam probationem respondeo, non

esse aequivocationem in verbis Pauli, sed eclypsim ipsi Paulo frequentissimam, est enim sensus: Praecipio non discedere, scilicet sine justa causa; qudd si discesserit, videlicet causa inventa ctc.

Ab secundam supra respondi, verbum reconciliari esse commune, et ei qui laesit, et ei qui laesus est: nam secundum Scripturas, et nos reconciliamur Deo, et Deus reconciliatur nobis.

Ad tertiam respondeo, argumentum non esse ad rem. Nam quando Paulus permittit libertatem nubendi fideli deserto ab infideli, loquitur de conjugio contracto inter infideles, de quo Dominus nihil praeceperat; unde ait: Cxleris ego dico, non Dominus etc. At quando jubet, uxorem a viro non discedere, et si discesserit, manere innuptam, loquitur de Matrimonio contracto inter fideles, quod Christus insolubile esse pronuntiavit.

Sed instabit aliquis: Si fornicatio spiritualis, nempe infidelitas solvit vinculum conjugii, cur non magis fornicatio corporalis?

Respondent nonnulli, fornicationem spiritualem esse majus peccatum, quam corporalem, et ideo non esse consequens, ut si ob majus peccatum solvitur vinculum conjugii, solvatur ob minus peccatum. Sed non est solida solutio. Nam etiamsi fornicatio spiritualis sit majus peccatum absolute, tamen magis repugnat conjugio fornicatio corporalis, quam spiritualis: et ideo si fornicatio spiritualis solveret vinculum, solveret etiam corporalis.

Vera igitur solutio est, vinculum non solvi ob fornicationem spiritualem absolute, quia tunc solveretur etiam quando alter Catholicorum conjugum fieret infidelis: sed solvi tamen vinculum conjugii inter infideles contracti, quando alter convertitur ad fidem, quia conjugium illud sacramentum non erat, ut supra diximus.

Ad quartam respondeo, Patres illos non ponere exceptionem in illa sententia: Si discesserit; sed in illa: Praecipio, non discedere; in qua nos etiam eamdem exceptionem ponimus. Porro iidem Patres in illa sententia, Si discesserit etc. ponunt inclusionem, ut sic loquar, potius quam exceptionem fornicationis, quod est manifeste contra adversarium.

Chrysostomus enim, et Theophylactus dicunt ob continentiae desiderium, vel ob alias causas fieri divortia, sed cum tiunt, oportere conjuges non transire ad alia conjugia: inter

illas autem causas quis prohibet fornicationem alterius conjugis numerare?

Commentarius autem Ambrosii, sive quicumque fuerit auctor, dicit (ut Kemnitius citat) Apostolum loqui de muliere, quae recedit ob malam conversationem viri. Per malam autem conversationem nihil convenientius intelligi potest, quam si vir uxori fidem non servet, aut eam ad peccandum sollicitet, qua; duae sunt causa; justissimi divortii. Et de his causis se locutum auctor ille paulo post ostendit: dicit enim, ideo debere innuptam mulierem manere post divortium, quia non licet ei alteri nubere, si ob fornicationem, aut apostasiam viri ab illo discesserit. Verba igitur a Kemnitio allegata, contra ipsum Kemnitium maxime pugnant, quippe qui contendit Paulum do ea muliere loqui, qua; sine justa causa a viro recedit.

Objectio quinta, pag. 1263: « Origenes tract. 7. in Matth. etiamsi dicat, Episcopum, qui permittit mulieri secundas nuptias, post divortium causa adulterii factum, id permisisse contra Scripturam, tamen ibidem dici reum non sine causa permisisse, et comparat hanc permissionem cum illa, qua; exstat I. Corinth. vii: Bonum est homini mulierem non tangere, sed propter fornicationem etc. Non igitur intelligit permissionem criminis mortalis vastantis conscientiam, et effundentis gratiam. »

Respondeo: pervertit more suo haereticus scripta Patrum. Origenes enim loco notato, cum ait, illos Episcopos non sine causa permisisse; significat eos permisisse rem malam, et illicitam, ut ex duobus malis eligerent minus malum; sic enim ait: « Pejorum comparatione quae mala sunt, permiserunt». Neque comparat Origenes hanc permissionem cum illa Pauli: Bonum est homini mulierem non tangere; propter fornicationem autem unusquisque uxorem suam habeat, nisi in eo, quod utraque est permissio quaedam concessa ob infirmitatem hominum. Nam si omnes Christiani perfecti esse vellent sequerentur id, quod Apostolus simpliciter bonum appellat, cum ait: Bonum est mulierem non tangere; tamen quia non omnes capiunt verbum hoc, conceduntur uxores. Sed tamen Origenes non dicit, hanc Pauli permissionem esse contra Scripturam, aut esse rei malae, sicut loquitur de permissione secundi conjugii post divortium.

(Juod autem Kemnitius addit, ex sententia Origenis secundum illud conjugium non esse crimen lethale,. falsum est. Quomodo enim non est, crimen lethale, quod est, Origene teste, expresse contra Scripturam illam Pauli Roman. vii: Vivente viro, vocabitur adultera, si fuerit cum alio viro? an forte adulterium non est crimen lethale? Sed ad caetera transeamus.

Objectio sexta, pag. 1264: « Concilium Neocacsariense, canon 7, contrahentibus secundas nuptias post divortium, injungit aliquam poenitentiam, sed non dirimit contractum Matrimonium. Veteres igitur censebant ejusmodi conjugia non esse prorsus damnanda, licet optassent non fieri. »

Respondeo: non tractat Concilium de nuptiis post divortium, neque ulla est in toto illo Concilio divortii mentio, sed de secundis nuptiis, quae contrahuntur mortua priore uxore, quas licitas quidem esse sciebant veteres, sed tamen ob signum incontinentia; aliqua poenitentia notabant, ut clarius perspicitur in Concilio Laodiceno, can. 7.

Objectio septima ibidem: « Hieronymus in epistola ad Oceanum, narrat publicam poenitentiam Fabiolac, qua; nupserat alteri viro, priore vivente, post divortium factum causa fornicationis; sed addit, illam hoc non ut peccatum mortale commisisse, neque tantum Papiniani leges secutam, sed fecisse hoc juxta dicta Pauli: Melius est nubere, quam uri, etc. Volo juniores viduas nubere. Neque publica poenitentia Fabiplae efficit, peccatum esse simpliciter mortale: nam et illis qui adulteram sine divortio retinebant, duorum aut trium annorum poenitentia tunc imponebatur 32. quaest. 1. can. Si quis. »

Respondeo: recte dixit Augustinus frontem ha;reticorum non esse frontem, lib. iv. in Jul. cap. 8. quis enim crederet hominem, qui ullo pudore teneretur, tam impudenter potuisse mentiri? Nam illa verba Kemnitii: « Addit Hieronymus illam hoc non ut peccatum mortale commisisse », aut significant illud non fuisse peccatum mortale opinione Fabiolse, aut non fuisse opinione Hieronymi. Si dicat primum, ad rem non loquitur: quid enim curamus, quam opinionem habuerit Fabiola? de sententia enim Hieronymi, non Nabiola; disceptamus. Si dicat secundum, ut debet, aperte mentitur. Nusquam enim in tota illa epist. scribit S. Hieronymus Fabiolam in secundo illo conjugio non pec¬

casse mortaliter; neque id scribere poterat, nisi secum ipse pugnare vellet.

Neque dicit Fabiolam esse secutam legem Papiniani, et Pauli, imo potius dicit illam contra Papiniani legem fecisse, Papinianus enim viris frena libidinis laxat, non mulieribus. Fabiola autem fcemina erat, non vir: «Alia; sunt, inquit Hieronymus, leges Caesarum, aliae Christi: aliud Papinianus, aliud Paulus noster praecipit etc. » Quod autem Hieronymus in excusationem aliquam Fabiola; adducit verba Pauli: Melius est nubere, ' quam uri, et: Volo adolescentiores nubere; eo pertinet, ut ostendat illam partim ex infirmitate, partim ex ignorantia peccasse. Existimaverat enim illa ad se pertinere illas sententias, tum quia ignorabat vigorem Evangelii, tum quia concupiscentia; ardore se ipsa falleleaf.

Sed quod nihilominus teste Hieronymo, et propria Fabiola; conscientia, mortaliter ipsa peccaverit, facile probari potest. Primo, quia Hieronymus scribit factum illud Fabiola; fuisse contra Christi praeceptum: « Praecepit Dominus, inquit, uxorem non debere dimitti excepta causa fornicationis, et si dimissa fuerit, manere innuptam. Quidquid viris jubetur, hoc consequenter redundat in fceminas. » Haec ille: ubi apertissime factum Fabiolae indicat contra expressam Christi legem, et consequenter peccatum mortale ex genere suo fuisse.

Secundo, probatur ex illis verbis ejusdem Hieronymi: « Igitur et Fabiola, quia persuaserat sibi, et putabat a se virum jure dimissum, nec Evangelii vigorem noverat, in quo nubendi universa cautio, viventibus viris, foeminis amputatur: dum multa Diaboli vitat vulnera, unum incauta vulnus accepit. »

Tertio probatur exiliis: « Sed quid ego iu abolitis, et antiquis moror, quterens excusare culpam, cujus poenitentiam ipsa confessa est? » Qualis autem poenitentia fuerit, his verbis explicat: « Tota urbe spectante Romana, ante diem Paschae in Basilica quondam Laterani, qui Caesariano truncatus est gladio, stetit in ordine pcenitentium, Episcopo, presbyteris, et omni populo collacrymantibus: Sparsum crinen, ora lurida, et squalidas manus, sordida colla submisit. » Et infra: « Aperuit cunctis vulnus suum, et decolorem in corpore citatricem flens Roma conspexit: dissuta habuit latera, nudum caput, clausum os, non est ingressa in Ecclesiam Domini, sed extra castra cum Maria sorore Moysi separata consedit, ut quam sacerdos ejecerat, ipse revocaret. » Haec ille.

Quis autem unquam audivit ejusmodi poenitentiam publicam pro veniali culpa postulatam, aut concessam, ne dicam impositam, et injunctam in Ecclesia? quem unquam Episcopus expulit ex Ecclesia ob veniale delictum, ut Fabiolam ejectam scribit Hieronymus?

Porro canon ille, quem citat Kemnitius, quo poenitentia trium annorum injungitur ei, qui adulteram retinet, intelligi debet de eo qui in adulterium uxoris consensit, ut Doctores exponunt, quod quidem mortale crimen case nemo dubitare potest. Nam alioqui adulteram tolerari posse, et maxime emendari cupientem esse retinendam, fuse docet Augustinus lib. ii. de adulterinis conjugiis.

Objectio octava, pag. 1265: « Ambrosius, in Commentario cap. vii. prioris adCorinth., observat Apostolum non dixisse de viro, ut maneat sine uxore, aut uxori reconcilietur, si eam dimiserit: sed tantum, ut. vir uxorem non dimittat. Ex quo ipse colligit, soli mulieri prohiberi secundum conjugium, non autem viro post divortium. »

Respondeo: Gratianus 32. quiest. 7. et Petrus Lombardus lib. iv. sentent. distinet. 35. contendunt ea verba ab aliquo falsario inserta fuisse commentario hujus auctoris. Alii respondent loqui auctorem istum de lege politica Caesarum, quod videlicet liceat viris, non autem foeminis per leges Caesarum repudiata conjuge aliam ducere: et ideo Paulum, ne offenderet Caesarem, non voluisse expresse dicere, si vir dimiserit uxorem, maneat sic, aut uxori reconcilietur.

Si tamen haec minus probentur, in promptu est responsio, auctorem eorum commentariorum non esse Ambrosium, quod eruditi non ignorant, neque aliquem ex celebratis Patribus: proinde ejus unius sententiam non posse omnibus aliis praejudicare; prajsertim cum ejus sententia de impari jure conjugum aperte ipsi vero Ambrosio adversetur, ut videre est, lib. i. de Abrahatm, cap. 4.

Neque ai’gumentum ex Paulo sumptum ab hoc auctore, concludit; cum enim Paulus dicit: Et vir uxorem non dimittat; intelligit sine dubio, cum non debere uxorem ad eum Tom. V.

modum, quo explicatum est de muliere, non debere illam recedere a viro.

Objectio nona, pag. eadem: « Pollentius quidam Augustini sententiae, de illicito conjugio post divortium aperte contradixit; non igitur erat hoc eo tempore Catholicum dogma. »

Respondeo: Pollentius non contradixit Augustino, sed eum consuluit circa quaestionem obscuram, et loca Scripturae difficilia, ut ex principiis utriusque libri intelligi potest. Neque mirum est, si Augustinus Pollentium non vocavit h {creticum, neque acriter increpavit; non enim h {cretici sunt quicumque errant in fidei doctrina, sed qui pertinaciam ad errorem adjungunt, quod Pollentius non legitur fecisse. Quare idem Augustinus in epist. ad Volusianum tertia, non reprehendit Yolusiauum, sed modeste admonet et instruit, licet quaestiones ei proposuerit plane impias* an Deus relicta mundi cura, ad unius corpusculi angustias se coegerit, an Christi mater fuerit semper virgo, an sit credibile Deum esse, qui in utero clausus jacuit mensibus decem etc.

Adde, quod tempore Augustini non erat hoc dogma ab aliquo generali Concilio explicatum, et ideo facilius excusari poterant, si qui in hac re emissent. Quare idem Augustinus libro de fide, et operibus, cap. 19. dicit venialiter falli, qui ob Scripturae obscuritatem existimant non esse adulterum eum, qui dimissa uxore causa fornicationis, aliam ducit.

Objectio decima, pag. 1266: « Concilium Milevitanum canon. 17. prohibet quidem, ne post divortium aliud Matrimonium ineatur: sed neque aperte negat parti innocenti in causa fornicationis licitum esse aliud Matrimonium; et praeterea addit Concilium petendam esse de hac re legem ab Imperatore. Unde colligimus, non fuisse eo tempore ullam apud Christianos legem, quae dirimeret ejusmodi Matrimonia. »

Respondeo: Canones Concilii Milevitani, Augustino praecipue auctore (ut etiam fatetur Kemnitius) compositi, editique fuerunt. Quare cum Augustinus integris libris disputaverit, in nullo casu, ne fornicationis quidem, licitum esse vivente conjuge ad aliud transire conjugium; dubium esse non debet, quae sit Canonis illius sententia. Deinde hoc ipso, quod ille canon nullam causam excipit, generatim accipiendus est.

Legem autem imperialem Patres illi de.

siderabant, non qua declaretur illicitum esse novum conjugium post divortium, utroque adhuc vivente conjuge: id enim ex Evangelio, et Apostolo constare Patres illi affirmant: sed qua punirentur severe etiam a temporali potestate, qui crimen illud admitterent.

Objectio undecima, pag. eadem: « Leo epist 8o. alias 87. ad Episcopos Africa), cap. 1, sacerdotem, qui dimissa uxore aliam duxerat, tantum ab ordine removet, non autem Matrimonium ejus dirimit, aut eum ab Ecclesia) communione expellit. »

Respondeo: Non loquitur Leo de sacerdote, qui post susceptum sacrum ordinem, uxorem duxerit; neque enim id unquam factum est ante haeresim Lutheranam: sed de quodam, qui cum uxorem accepisset, priore dimissa, postea ad sacerdotium promotus fuerat. Hunc autem S. Leo ab ordine removet; nihil autem addit de Mafrimonio ejus, ratum ne, an irritum esset, tum quia non erat ei proposita quaestio, nisi de ordinatione: an scilicet talis homo ad sacerdotium promoveri potuisset; tum quia ibidem addit, salva esse debere decreta praedecessorum suorum. Unum est autem inter ea decretum Innocentii I. epist. 3. quo declarantur adulteri, qui priore dimissa, etiam per legitimum divortium, aliam ducunt.

Objectio duodecima, pag. 1266. et 1267: « In decreto Gratiani,. 32. qutest. 7, referuntur quatuor canones, Quod proposuisti, Quaedam, Concubuisti, Si quis eum; quibus conceditur aliud Matrimonium post divortium; et duo quidem eorum canonum ex Conciliis sumpti sunt, duo ex epistolis Pontificum Zacharise, et Gregorii. »

Respondeo: primus canon sumptus est ex epistola Gregorii III. ad Bonifacium; ubi legimus Gregorium concessisse secundum Matrimonium cuidam viro, ob aegritudinem ' conjugis prioris. Sed canonem istum intelligunt Doctores, de aegritudine, quae reddat mulierem ineptam ad conjugium, et proinde sit impedimentum dirimens contractum Matrimonium.

Secundus canon depromptus est ex Concilio quodam, cujus ne nomen quidem exstat, unde facile contemni posset. Sed exponitur tamen recte a Doctoribus, de conjugio ineundo post mortem prioris conjugis. Ilaec sunt verba canonis: « Quaedam cum fratre viri sui dormivit: decretum est, ut adulteri nunquam conjugio copulentur; illi vero,

cujus uxor stuprata est, licita conjugia non negentur. » Sententia autem hujus canonis colligitur ex canone simili, qui habetur paulo post in eadem quaestione, et incipit: Hi vero; ubi statuitur, ut mortua conjuge adultera, vir ejus ducat quam voluerit: mulier vero adultera, ne marito quidem mortuo nubere possit. Quod tamen intelligunt de adultera, quae cum propinquo aliquo suo peccaverit, et ideo simul incestuosa sit: nam alioqui simplex adulterium non impedit Matrimonium post mortem conjugis.

Tertius canon est Zachariae, ubi scribitur, eum, qui cum sorore uxoris suae dormivit, neutram habere posse, uxorem tamen ipsius posse nubere, cui voluerit. Et in eamdem sententiam loquitur canon 4. qui est Concilii Triburiensis. Sed intelliguntur omnes ejusmodi canones de conjugio, quod parti innocenti conceditur post mortem conjugis prioris. Atque hactenus Kemnitii argumenta dissolvimus. Nunc adducemus alia ex aliis.

Objectio decima tertia Lutheri in lib. de captivit. Babyl. cap. de Matrimonio: « Christus divortium permisitincausa fornicationis, Matth. v. et nullum cogit esse ccelibem, cum dicat: Qui potest capere, capiat, Matth. xix. Ergo permittit aliam uxorem duci facto divortio. Et confirmatur ex Paulo, qui ait: Melius est nubere, quam uri, I Corinth. vil.

Respondeo: Christus absolute neminem cogit esse ccelibem, quia coelibatum inter consilia, non inter pnecepta numerari voluit; tamen cogit hominem stare promissis, et consequenter saepe accidit ut cogat esse coelibem. Qui enim vovit continentiam, cogitur reddere vota sua, et sic cogitur esse coelebs: et qui duxit uxorem, promisit se illa vivente nulli alii adhgesurum; id enim requirit vinculum Matrimonii, quod est omnino insolubile; et si ideo a sua se continet, cogitur esse coelebs.

Porro Apostolus rectissime dixit, melius esse nubere, quam uri; sed non dixit, ut notat Augustinus lib. n. de adulterinis conjugiis, cap. 12 in fine, melius est moechari, quam uri: moechari autem eum, qui vivente priore aliam ducit, idem Apostolus docet Roman. vn.

Objectio decima quarta est Buceri in comment. cap. xix. Matth.: « Judaeis permissum erat ob duritiam cordis dimittere uxores, et alias ducere: ergo idem licere debet Christianis, quando eadem invenitur in eis cordis duritia, ut simul commode ha-

bitarc nequeant. Probatur consequentia. Primo, quiasi causa legis illius durat, se quum est, ut etiam lex ipsa duret. Secundo, quia Christus filius Dei non damnavit quidquam eorum, quse Pater ipsius pixccepit: Pater autem coelestis jussit duris corde, si nollent maritali sequitate uxores tractare, ut eas libere dimitterent, ut nuberent aliis. Tertio, adeo necessarise sunt nuptia), ut si qui, aut quse existat, cui nullus sit conjux, conjugem illi concedere oporteat. Non enim Deus creavit hominem masculum, et foeminam, ut seorsim vivant, sed dixit: Non est bonum hominem esse solum, Genes, n. Et Paulus I Corinth. vii: Unusquisque suam uxorem habeat. Ergo si impetrari possit, ut conjuges non separentur, aut separati reconcilientur, id quidem optandum est, et procurandum: si autem obstiterit cordis duritia, non poterit infringi verbum Domini, unusquisque suam, ct unaquseque suum. »

Respondeo: qusestio est apud Doctores, utrum repudium Judajis concessum, ita ut aliud Matrimonium post repudium iniri posset, permissum fuerit ut licitum, an vero ut minus malum.

Et quidem sententia communior Magistri dist. 33. lib. iv. et ibidem Bonav. Richardi, Dominici a Soto, et aliorum id habet, ut illicitum semper fuerit, sed permissum tamen ut impune fieret, causa majoris mali evitandi. Nam Deuter. xxiv, Scriptura testatur, mulierem repudiatam, si alteri nupserit, fieri pollutam, et abominabilem coram Domino; ex quo intelligimus, non. licuisse illi secundo nubere, sed conjugium illud, non tam conjugium, quam adulterium conjugii nomine tectum fuisse. Et Hierem. m. sic legimus: Vulgo dicitur, si dimiserit vir uxorem suam, et recedens ab eo duxerit virum alterum, numquid revertetur ad eam ultra? numquid non polluta, et contaminata erit mulier illa? Tu autem fornicata es eum amatoribus multis; tamen revertere ad me, dicit Dominus. Quo loco non solum polluta dicitur, qua) alteri nupserit, sed etiam aperte fornicaria esse significatur, id enim requirit comparatio inducta.

Et si quidem hmc opinio sit vera, Buceri argumentum facile solvitur: si enim Judicis, non obstante pennissione repudii, peccatum erat, post repudium seu divortium nubere, quanto magis Christianis peccatum erit.

Sed forte contrariam opinionem quis malit amplecti, quae (ut verum fatear) mihi semper probabilissima visa est. Primo quia si vinculum non fuisset solutum per libellum repudii, fuisset illa permissio valde insequalis, ne dicam, iniqua. Nam viris permittebatur alias uxores ducere, cum esset eo tempore licita polygamia unius viri cum multis uxoribus, focminaj autem, qua) tamen sunt infirmiores, coacta) fuissent perpetuo continere, et aliquando sine ulla culpa. Non enim licebat fceminis habere simul plures viros: quare debuissent, aut adulterae fieri, aut perpetuo continere. Quis autem credet, in lege veteri fuisse coactas mulieres perpetuum coelibatum eo tempore inusitatum tolerare.

Secundo, quia lex vetus non puniebat nuptias repudiatarum cum aliis viris, ut patet Deuteronom. xxiv: ergo si illae nuptiae adulteria erant, lex tolerasset publica, et continua adulteria. At quis facile sibi persuadeat, eam legem, qua) jubebat lapidari mulierem, qua) semel in adulterio deprehensa esset, simul tolerasse tot adulteria, quae publice patrata fuissent a multis toto vita) tempore?

Tertio, quia lex prohibebat, ne repudiata post mortem secundi mariti, posset unquam reduci a priore marito: et quidem ita prohibebat, ut simul indicaretgrave esse peccatum si id fieret* ut patet expendenti textum, cap. xxiv Deuteronomii. At si per repudium non solvebatur vinculum conjugii, non erat peccatum, nec prohibendum, imo valde bonum, et optandum, ut uxor rediret ad suum verum maritum.

Quarto, quia mirum esset, neque Mosem, neque Prophetas, qui alia vitia populi reprehendebant, nunquam palam reprehendisse ista adulteria, quse fiebant cum repudiatis.

Quinto, Levit, xxi, prohibetur sacerdos non ducere uxorem viduam, nec repudiatam, nec meretricem, sed virginem tantum, ex qua lege videtur omnino colligi, licuisse aliis ducere repudiatam, quemadmodum licebat ducere viduam, et meretricem.

Sexto, Abraham jubente Deo repudiavit Agar, quam duxerat in uxorem; neque probabile est fuisse coactam illam deinceps colere coelibatum. Sicut ergo Deus dispensavit cum Abraham ratione mysterii circa vin-

culum Matrimonii, cur non potuit dispensare cum populo suo ob eorum infirmitatem circa idem vinculum, etc.

Septimo, Exod. xxi, lex divina constituit, ut si dominus servo dederit uxorem, et ea pepererit filios, anno septimo servus egrediatur liber, sed uxor, et filii domini sint; atque ita privabatur vir ille uxore, et filiis. Quod si vinculum non solvebatur, cogebatur mulier illa sine ulla sua culpa perpetuo continere; quod cum improbabile sit, dicendum videtur, Deum eo tempore facile dispensasse circa vinculum, sicut etiam dispensaverat circa polygamiam.

Neque argumentum illud prioris opinionis convincit. Nam in Deuter. cap. xxiv. secundum Hebraeos, et Griecos coclices legimus: Quoniam abominatio est coram Domino, et est bic sensus verborum: Repudiata non debet redire ad primum virum, quando pollula est cum altero, id est, quando cum altero rem habuit, quia abominabile est coram Domino ut mulier toties mutet maritos, et quasi commodata fuerit alteri, iterum redeat ad primum. Sed juxta editionem Latinam, quic habet de muliere: Et abominabilis facta est coram Domino, sensus est: Quia maritus ejus publice, et proinde coram Domino eam pollutam et abom inabilem judicavit, cum illam ejecit, quia mulier ista a marito suo notata est publica infamia, et ab eo facta est abominabilis, et polluta, non est aequum ut illam amplius habeat, etiam si forte cupiat eam ducere.

Neque locus etiam Hicremise concludit: nam Dominus argumentatur a minori, si vir non recipit repudiatam, si ea nupserit alteri; quanto magis deberem ego non te recipere, qum non nupsisti alteri, sed fornicata es cum amatoribus plurimis?

Quod si haec sententia admittatur, quam defendunt S. Thomas, Scotus, Durandus, et Paludanus, in 4. distinet. 33. Abulensis in Matth. cap. xix. quaest. 49. et 30. Eckius homil. 74. de Sacramentis, et Petrus a Soto lect. 13.de Matrimonio, tunc ad argumentum Buceri neganda erit consequentia. Dominus enim concessionem J udaeis factam apertissime revocavit, cum ait Matth. xix: Qui dimissam duxerit, moechatur. Et Matth. xix: Ab initio non fuit sic. Et: Quod Deus conjunxit, homo non separet. Et Mare, x: Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium

committit super eam; et si uxor dimiserit virum, et alii nupserit, moechatur.

Sed respondet Bucerus, debere intelligi ista omnia de iis, qui dimittunt, vel dimissam accipiunt in fraudem prioris conjugii. Vult enim ipse, non posse aliud Matrimonium iniri, donec post divortium tentata sit reconciliatio; et si quis aliam ducat dimissa sua, aut dimissam ab alio accipiat, antequam tentaverit, an posset cum sua pacifice habitare, hunc dicit in fraudem prioris conjugii Matrimonium contrahere, et juxta Domini sententiam moechari: sed si alter conjugum duro corde sit, ut nullo modo velit pacifice cum conjuge habitare, de hoc dicit Christum nihil praecepisse.

At si ista ita se haberent, Dominus noster nulla in re a Pharisaeis dissensisset. Neque enim Pharissei volebant matrimonia dirimi, quando conjuges pacifice habitabant, sedsolum quando alter nolebat cum altero concorditer vivere: neque lex ipsa Mosis, libellum repudii dari permisit, nisi ob duritiam cordis. Quod si Domino cum Pharisaeis tam bene conveniebat, quid sibi volunt illa: Dictum est ant/quis, etc. Eqo autem dico vobis, etc.. Non igitur dubitandum est, quin Dominus absolute repudium illud in lege concessum aut permissum, omnino sustulerit, et ad primam originem conjugium revocaverit.

Ad primam probationem respondeo, causam illam non durare universaliter: et si duraret, non tamen esse tolerandam. Major enim est gratia Testamenti novi, quam veteris, sive cognitionem, sive Sacramenta, sive exempla consideres: imo proprium est novi Testamenti, auferre cor lapideum, et dare cor carneum, Ilieremue xxxi. et Ezechielis xxxvi. Nec solum in Testamento novo durum non judicatur, uni tantum conjugi insolubiliter alligari, sed etiam mulierem omnino non tangere, et usque ad vitae finem coelibatum colere. Denique ipsum etiam conjugium in testamento novo sacramentum est, et peculiarem gratiam confert, qua molestia} conjugii facile tolerentur, qua gratia Hebraei in veteri Testamento carebant. Quare multa in Judicis tolerari poterant, quorum status puerorum erat, quie in Christianis toleranda non sunt, quorum professio majorem perfectionem requirit, et adjumenta ad eam acquirendam, et conservandam suppeditat.

Deinde, etiamsi nihil horum haberemus quod respondere possemus, non tamen propter duros corde, Christi Evangelium, quod in hac re perspicue sonat, pervertere, vel mutare nobis liceret. Alioqui (ut recte monet S. Augustinus lib. ii. de adulterinis conjugiis, cap. 10, lex Christi omnibus incontinentibus displicet, nec tamen propter eos immutanda est.

Ad secundam concedo Christum non damnasse quidquam eorum, quae Pater praeceperat; is enim damnare dicitur, qui reprehendit tamquam injuste, vel imprudenter facta. Christus autem nihil eorum quae Pater praeceperat, non recte imperatum fuisse unquam pronuntiavit, sed contra potius Mattii, v. ait: Non veri solvere legem, sed adimplere. Et: Tota unum, aut unus apex non praeteribit a lege, donec omnia fiant. At nihilominus plurima Dei praecepta, quae pro tempore data erant, quaeque statui Synagogae tantum conveniebant, Christus immutavit: et qui id vel ignorat vel negat, Christianus non est. Ubi enim nunc est in populo Dei Circumcisio? ubi sabbatum? ubi sacrificia pecudum? ubi caeteri ritflfe innumerabiles, qui in Levitico per Mosem a Deo praecipiuntur? Talis igitur cum fuerit libellus repudii, mirum esse non debet, si eum sublatum de medio Christus voluerit.

Ad tertiam probationem, quae Epicurum magis, aut potius equum, et canem, quam hominem, et maxime Christianum deceret, respondeo, non esse necessarium, ut ubicumque est vir aut mulier sine conjugo, continuo detur ei conjux; alioqui falsa essent Apostoli verba: Bonum est homini, mulierem non tangere. Et: Solutus es ab uxore, noli quaerere uxorem. Et: Qui non jungit Matri¬

monio virginem suam, melius facit. Et: Beatior erit si sic permanserit, 1 Corinth. vil.; et B. Joannes, et Christus ipse, non recte fecissent, quod sine conjuge esse voluerunt.

Porro Deus hominem masculum, et foeminarn esse voluit, ut propagari posset genus humanum, non autem, ut cogerentur omnes cum conjuge vivere.

Illud vero: Non est bonum, hominem esse solum: significat non fuisse bonum ad pro-, pagationem generis, ut solus masculus crearetur, sed necessariam fuisse etiam foeminse creationem: non autem significat non licere, aut non esse melius ipsi homini, coelibatum colere, quam Matrimonio jungi, praesertim genere satis propagato; alioqui pugnaret verbum Dei: Non est bonum, hominem esse solum, cum alio verbo Dei: Bonum est homini, mulierem non tangere.

Denique illud Pauli: Unusquisque suami, dicitur conjugatis, juxta illud, alligatus ex uxori noli quaerere solutionem, vel si de ducenda uxore agatur, dicitur illis tantum, qui liberi sunt, pi fornicationis periculum timent. Nam alioqui, si quse mulier vinculo conjugii cuni viro ligata sit, et per divortium ab eo discedat, non dicitur ei, unaquaeque suum; ' sed dicitur: Manere innuptam, aut viro reconciliari. Et si quae per votum continentiae Deo sit alligata, et nubere velit, non dicitur ei, unaquaeque suum; sed: Damnationem habent, quia primam fidem irritam fecerunt, I. Timoth. v.. Denique si quae soluta sit, et de Deo sperans, fornicationis periculum non metuat, non dicitur ei, unaquaeque suum; sed: Beatior erit, si sic permanserit,

I Corinth. vn.. Atque hactenus de Matrimonii firmitate.

Chapter 10 of 13