Skip to the text

Textus

De impedimentis Matrimonii in genere.

Disseruimus de Matrimonii contracti firmitate: nunc de impedimentis contrahendis disserendum est. Suntautem duo genera impedimentorum. Quaedam enim impediunt contrahendum, sed non dirimuntcontractum.

Quaedam et impediunt confradiendum, ct dirimunt contractum.

Dicuntur impedire, et non dirimere ea, quae non adversantur essentiae Matrimonii, sed soleinnitati, aut ornamento alicui accidentario; et ideo si cum co impedimento Matrimonium contrahatur, peccant, qui ita contrahunt, sed Matrimonium est firmum, et ratum.

Ea vero dicuntur impedire, et dirimere, quae ipsi essentiae Matrimonii contraria sunt, adeo ut necessario aliquid essentiale Matrimonio desit, proinde nec sit verum Matrimonium, si cum eo impedimento fuerit celebratum. Quare non dicuntur ista impedimenta dirimere contractum Matrimonium, quasi Matrimonium verum dirimant, sed quia Matrimonium de facto, non de jure contractum, irritum reddunt. Impedimenta hujus generis numerantur omnino duodecim, qua; his versiculis continentur:

Error, conditio, votum, cognatio, crimen.

Cultus disparitas, vis, ordo, ligamen, honestas,

Si sis affinis, si forte coire nequibis,

Haec socianda velant connubia, facta retractant.

Sed ut hujus numeri ratio intelligatur, sciendum est, omnia impedimenta revocanda esse ad consensum conjugum, vel ad personas contrahentes. Nam cum tria sint necessaria ad omnia sacramenta, materia, forma, et intentio Ministri, in hoc sacramento materia sunt persona) legitima;, ut supra diximus: ex consensu autem pendent forma, et intentio. Est enim consensus causa efficiens Matrimonii, signa vero exprimentia consensum, forma: unde si consensus adsit, etiam signa erunt vera; si consensus non adsit, signa erunt falsa; et similiter si consensus adsit, intentio aderit; si consensus absit, intentio aberit. Itaque ad Matrimonii sacramentum nihil aliud requiritur essentialiter, nisi consensus signo expressus inter legitimas personas.

Jam igitur ex parte consensus sumuntur duo generalia impedimenta, ignorantia, et coactio: ha;c enim duo faciant involuntarium. Ad ignorantiam pertinet error persona;, quod est primum impedimentum: neque enim consentire censetur in Matrimonium, qui uni persona; jungitur, existimans esse aliam. Item conditio persona;, quod est secundum impedimentum, ut, cum quis servam accipit, quam liberam esse credebat.

IIuc etiam pertinet, carentia usus liberi arbitrii; neque enim pueri, furiosi, amentes contrahere possunt, cum deliberatum consensum habere nequeant: et hoc impedimentum non est inter illa duodecim numeratum, sed reducitur ad errorem. Ad coactionem pertinet vis, seu metus, quod est impedimentum septimum.

Ex parte personarum contrahentium sumuntur cadera omnia, quorum alia reddunt

personam inhabilem absolute, et proinde respectu cujuscumque Matrimonii; alia reddunt inhabilem solum respectu alicujus Matrimonii cum certa persona contrahendi, non autcui absolute.

Ex his, quie reddunt personam inhabilem absolute, alia sunt naturalia, alia voluntaria. Naturale impedimentum est, frigiditas, et impotentia qutevis coeundi perpetua, sive innata, sive maleficio procurata: ct hoc est impedimentum duodecimum. Voluntaria impedimenta sunt: votum solemne continentia;, ordo sacer, et ligamen cum alio con juge; qua; sunt impedimenta III. VIII. et IX. Qui enim alligati sunt Deo per vota monastica, aut per sacros Ordines, vel conjugi per Matrimonium, non possunt novum conjugii vinculum accipere.

Ea vero, quae inhabilem faciunt respectu certi Matrimonii, non autem absolute, tria sunt, crimen, nimia conjunctio, et nimia disjunctio. Crimen est impedimentum quintum, et per crimen intelligitur adulterium mixtum homicidio, cum ordine ad futurum conjugium. Non enim potest, qui cum aliqua adulterium commisit, et ejus viro necem fnolitus est, illam unquam ducere in uxorem, ut infra explicabitur: quocirca hoc impedimentum dirimit certum aliquod Matrimonium, non autem omne absolute.

Nimia disjunctio vocatur cultus disparitas, et est impedimentum sextum, non enim potest fidelis cum infideli contrahere Matrimonium. Nimia conjunctio est cognatio, ad quam tria impedimenta revocantur, nimirum cognatio naturalis, quae dicitur proprie consanguinitas, et est impedimentum quartum, et ad illud reducuntur cognatio spiritualis, qualis est inter baptizantem seu confirmantem, etbaptizatum seu confirmatum; et cognatio legalis, quae fit per adoptionem. Huc etiam pertinet affinitas, quae per carnalem copulam acquiritur, quae est impedimentum undecimum. Et denique publica honestas, qua; est affinitas orta ex sponsalibus; et est impedimentum decimum.

Impedimenta autem quae contrahendum impediunt, sed non dirimunt contractum, duo numerari solent. Unde existunt versiculi i

Ecclesiae vetitum, necnon tempus feriatum impediunt lieri, permittunt facta teneri.

Per Ecclesite vetitum, intelligunt prohibitionera, ne Matrimonia clam fiant, cum dc^ beant in facie Ecclesiae, et coram testibus celebrari. Per tempus feriatum, intelligunt certa tempora sacra, ut Adventus, et Quadragesimae, quibus Ecclesia nuptias celebrari prohibuit. Sed primum horum impedimentorum jam post Concilium Tridentinum non est amplius tantum impediens conjugium contrahendum, sed etiam dirimens contractum; quare vel reducendum est hoc impedimentum ad crimen, quod erat unum ex impedimentis dirimentibus, vel certe erit impedimentum XIII.

Sunt praeterea quaedam alia impedimenta non dirimentia, ut votum continentiae simplex, sponsalia, instructio Catechumeni per traditionem Catechismi, et sex crimina: incestus, raptus alienae sponsae, conjugium sacrilegum cum sanctimoniali, caedes uxoris, homicidium presbyteri, et Baptismus proprii filii.

Sed haec non ponuntur in numero seorsim cum illis duobus primis, quia duo illa sunt impedimenta distincta omnino a dirimentibus: haec autem novem reducuntur ad dirimentia, et cum illis explicari solent. Nam sex crimina reducuntur ad crimen, Catcchismus ad cognationem spiritualem, votu n simplex ad votum solemne, et sponsalia ad ligamen.

Porro adversarii impedimenta tria, quae sumuntur ex parte consensus admittunt, nimirum errorem, conditionem, et vim, seu coactionem; ut patet cum ex aliis, tum ex Philippo in locis, tit. de conjugio. Sed unum ipsi addunt impedimentum, nimirum defectum consensus paterni; et ideo prima quaestio erit utrum ad matrimonium filiorum familias, ita necessario requiratur parentum consensus, ut sine eo irritum sit conjugium.

Ex impedimentis autem, quae sumuntur ex parte personae, duo admittunt simpliciter, nimirum impotentiam reddendi debitum conjugale, et ligamen. Duo alia admittunt ex parte, non simpliciter, ut consanguinitatem, et affinitatem; haec enim admittunt, quoad gradus, qui prohibentur in Levitico; quoad alios rejiciunt.

Reliqua omnia simpliciter damnant: unde est illa vox Lutheri in serm. de Matrimonio:

« Duo do viginti causas in suo jure effinxit Papa, quibus omnibus Matrimonium vel dissipet, vel impediat, quas tamen fere omnes, et rejicio, ct condemno. » Haec ille. De his

igitur impedimentis, septem tantum sunt cum Haereticis hujus temporis quaestiones.

Non requiri ad essentiam Matrimonii, consensum parentum.

Prima igitur quaestio est, an requiratur necessario ad Matrimonium filiorum, consensus parentum. Contendunt enim adversarii, Matrimonium irritum esse, nisi fiat cum parentum co#nsensu: sed quia non omnino inter se conveniunt, eorum sententias breviter referemus. Primus videtur fuisse Erasmus, qui rem in controversiam revocavit: nam in colloquio de Matrimonio, inquo Eubulum, et Catharinam loquentes in ducit, sic ait: « Definiunt quidaun Matrimonium esse ratum, quod insciis, aut etiam invitis parentibus, inter puerum et puellam per verba de praesenti contractum est. Atqui istud dogma nec natuim sensus approbat, nec veterum leges, nec Moyses ipse, nec evangelica, aut apostolica doctrina. » Haec ille.

Martinus Lutherus in serm. de Matrimonio, cum distinctione loquitur: nam aut nata est proles ex conjugio contracto sine parentum consensu, aut nondum est nata. Si nata est, firmum esse debet Matrimonium: si nondum est nata, in potestate parentum Ierit, confirmare, vel irritare conjugium, dem docet Philippus in locis, tit. de conjugio.

Bucerus in cap. 19. Matthaei revocari optat in usum leges civiles, quibus id caveri dicit, ne nuptim filiorum ratae sint sine consensu patris, aut avi, aut proavi. Joannes Brentius in Catechismo, exponens quartum praeceptum, si Matrimonium sine parentum consensu, celebratum sit, jubet id referri ad Magistratum, atque ejus judicio, confirmandum, vel irritandum esse. Nam etiamsi generalis regula sit, quod liberi debeant inire conjugia cum parentum consensu, tamen nonnulli sunt casus, in quibus licet etiam secus agere. In eamdem sententiam descendit Martinus. Kemnitius in 2. part. Exam. Concilii Tridentini pagina 1273. et sequentibus, ubi tamen non recte confundit Matrimonia filiorum sine consensu parentum, cum Matrimoniis clandestinis: potest enim fieri ut Matrimonium sit clandestinum, et tamen cum parentum consensu contractum, et contra ut non sit clandestinum, sed publicum, et coram Ecclesia, et tamen insciis, et invitis parentibus celebratum; Joannes Calvinus lib. iv. Instituf. cap. 19. §. ult. enumerans leges Pontificum Romanorum de Matrimonio (ut ipse loquitur) vel in Deum impias, vel in homines iniquissimas, primo loco istam ponit: « Quales sunt, inquit, ut conjugia inter adolcscentulos, parentum injussu contracta, firma, rataque maneant. » Haec illi. Catholici vero Doctores adeo non dubitant ea Matrimonia firma, ac rata esse, ut neque unquam inter impedimenta Matrimonii numeraverint defectum consensus paterni, et nuper Concilium Tridentinum sess. 24. in decreto de Matrimoniis clandestinis, in haec verba statuerit: « Sancta Synodus anathemate damnat eos, qui falso affirmant Matrimonia a filiisfamilias sine consensu parentum contracta, irrita esse, et parentes ea rata, vel irrita facere posse. » Sed ut brevius, et facilius qusestio explicetur, propositiones aliquot statuemus.

Prima propositio: « Solo consensu parentum, Matrimonium inter filios celebrari non potest: et ideo non potest pater filium ad conjugium cogere. » Hpnc propositionem admittit Philippus loco notato, neque alii eam negant.

Probatur primo exemplo Scriptura) divinae. Nam in Genesi cap. xxiv. cum pater, et frater Rebecca) de Matrimonio ejus cum procuratore Abrahae petebat, tractassent, dixerunt: « Vocemus puellam, et inquiramus ejus voluntatem. »

Secundo patet ex jure canonico, can. Sufficiat, 27. q. 2. et can. Ubi non est, 30. qu. 2. cap. Tuas dudum, de sponsa duorum; et can. unico, de desponsatione impuberum in VI.

Tertio patet ratione. Nam illorum necessario ponsensus requiritur, qui Matrimonii formam pronuntiant; essent enim falsa verba illa: (( Ego te accipio in meam, Egi» te accipio in meum, » si consensus pronuntiantium ea verba deesset. At formam pronuntiant ipsi qui contrahunt; ipsorum igitur consensus necessario requiritur.

Deinde conjugium est summus amicitia) gradus, secundum philosophum; repugnat igitur naturae conjugii, ut contrahatur inter invitos.

Secunda propositio: « Filiorum consensus,

etiamsi solus sit, ad Matrimonium firmum, ac ratum efficiendum sufficit; nec potest a parentibus, vel magistratu ejusmodi Matrimonium irritari. » Htec est contra Erasinum et Uutheranos.

Probatur primo exemplis Scripturae divina). Genesi xxvi^Esau duxit uxores duas, quae ambae offenderant animum Isaac et Rebecca) parentum ejus: proinde invitis parentibus eas accepit. Et rursus cap.xxvm, accepittertiam, contra coriundem parentum voluntatem; nec tamen Isaac ea conjugia irritavit, et Scriptura simpliciter uxores vocat, qua) itaducta) fuerant. Deinde Jocob Genes, xxix. et xxx, duxit uxorem unam juxta consilium parentum suorum; sed alias tres, et praesertim duas ancillas duxit, parentibus omnino insciis; nec tamen Jacob sanctissimus Patriarcha id fecisset, si credidisset necessarium esse consensum parentum. Tobias quoque, ut legimus cap. vir. libri Tobiae, uxorem duxit in aliena regione, parentibus ignorantibus: nec tamen angelus Raphael, qui cum ipso erat, eum admonuit ut parentum consensum expectaret, neque ipse religioni sibi duxit, insciis parentibus id facere.

Secundo probatur ex Jure canonico. Nam capit. Cum virum, de regularibus, ita loquitur Clemens III. de puella nubili: « Tunc, inquit, quia liberum habet arbitrium, in electione propositi, parentum sequi non co- • gitur voluntatem. » Et huc pertinet quod ait S. Ambrosius in libro de Virginibus: « Cui licet, inquit, maritum eligere, non licet Deum pneferre? » ubi docet licere puella; virgini, patre etiam invito, continentiam Deo vovere: sicut eidem licet virum eligere. Et idem Ambrosius in epist. 43. ad Sysinnium, qui filio indignabatur, quod sine suo consilio uxorem duxisset, dicit, culpam aliquam ab eo filio admissam, tamen, satis aperte indicat, Matrimonium fuisse ratum, et Sysinnium laudat, quod facile culpam ignoverit filio.

Tertio probatur ratione. In ejusmodi conjugio nihil eorum deest, qua; ad essentiam Matrimonii pertinent; verum igitur, et ratum, atque adeo insolubile Matrimonium erit. Probatur antecedens. Nara consensus contrahentium adest, et proinde attentio Ministri; adest materia, qua; sunt persona; ad Matrimonium idonea;, adest forma, id est, verba seu signa mutui consensus: quid igitur deest? Dicent, consensus non est plenus, ac sufficiens; nam cum filii sint in potestate parentum, non possunt in re lam gravi sine parentum facultate aliquid constituere. Respondeo: vel consensus filiorum non est plenus, quia deest usus liberi arbitrii, vel quia deest consilii maturitas, vel quia ita subjiciuntur filii parentibus, ut jus non habeant de statu vitee sua; disponendi. Primum dici non potest, quia tunc etiam cum parentum consensu, conjugium non esset. Nec secundum dici potest. Nam ad Matrimonium contrahendum non exigitur necessario consilii maturitas, sed solum usus liberi arbitrii, qu.alis etiam requiritur ad peccandum, ad merendum, ad vovendum, etc., alioqui daretur occasio Matrimonia passim dirimendi. Quocirca solam pubertatem in contrahentibus canones exigunt. Deinde saepe accidit, ut qui parentes adhuc habet, sit vir maturioris consilii, quam multi alii, qui parentibus, aliisque majoribus orbati sunt; si igitur hi posteriores uxorem eligere possunt, sine ullius alterius consilio, cur non etiam priores illi, qui sunt his, ut jam ponimus, prudentiores? Sed neque tertium dici potest. Nam filius licet patri obedientiam, et reverentiam debeat, tamen quando usum liberi arbitrii habet, liber est, et sui juris, non minus quam pater, in his quae ad statum vitae pertinent. Quare poterit quidem peccare, dum non sequitur patris directionem in statu eligendo, tamen quod facit, ratum et firmum, erit, quia de re sua, non de aliena disposuit. Praeterea conjugium servorum invitis Dominis, firmum ac ratum esse, Theologi recte docent; et habetur injure canonico, cap. 1. de conjugio servorum: non enim jus gentium, quo servitus introducta est, id potuit auferre quod jus naturae concessit. Ergo multo magis conjugium filiorum invitis parentibus erit ratum: major enim subjectio est servorum ad Dominum, quam filiorum ad parentes. Confirmatur argumentum ex testimonio adversariorum. Nam Lutherus et Melanchthon contendunt, Matrimonium filiorum invitis parentibus contractum, si per copulam carnalem consummatum sit, non posse amplius a parentibus irritari.

At copula illa carnalis non facit filium prudentiorem, neque eximit a patria potestate; ergo etiam ante copulam Matrimonium contractum a parentibus irritari non poterat, vel si tunc poterat, etiam post copulam poterit, quod ipsi negant. Sed, inquit Melanchthon, « quando Matrimonium est consummatum, non amplius agitur de futuro, sed de

praesenti; et injuria fieret conjugi, si post, violationem desereretur». At etiam Matrimonium contractum per verba de praesenti, non est futurum, sed praesens conjugium, et donatio conjugalis jam peracta est; illa igitur ratione non poterit irritari Matrimonium ullum, sive non consummatum; sive non consummatum. Praeterea Matrimonium consummatum invitis parentibus, vel jure consummatum est, vel non. Si jure consummatum; ergo et jure contractum ante consummationem: non enim jure consummari potest Matrimonium, non jure contractum; ergo etiam ante consummationem Matrimonium invitis parentibus contractum, ratum erat, ac firmum. Sin autem non jure consummatum fuit, jure post consummationem irritari poterit, neque ulla fiet injuria conjugi: non enim ulli facit injuriam, qui utitur jure suo. Alioqui si ista ratio universe vim habex-ct, non possent dirimi Matrimonia ulla pos.t consummationem, quamvis nullo jure, imo contra omnia jura contracta. Et eadem ratione, per stuprum virgini illatum, non posset dirimi illa conjunctio; cujus tamen contrarium legimus in Exodo cap. 22. ubi, qui virginem nulli desponsatam vitiaverit, cogitur eam habere uxorem, si pater eam dare voluerit, sin minus, cogitur saltem dotare.

Tertia propositio: « Peccant filii quando sine justa, et rationabili causa parentibus insciis, vel invitis Matrimonia contrahunt. » Dixi: « Sine justa, et rationabili causa, » quia potest aliquando fieri ut filius non peccet inscio patre uxorem ducendo; quia nimirum credit patrem id ratum habiturum; et hoc modo Tobias inscio patre uxorem duxit. Potest etiam fieri, ut non peccet filius invito patre uxorem ducendo, ut si pater injuste prohibeat filium a conjugio; vel causa majoris dotis, non nisi indignam mulierem, aut etiam haereticam ei dare velit. Ut plurimum tamen peccant filii, cum non sequuntur in hac re parentum voluntatem: nam ut plurimum parentes sunt prudentiores, neque periculum est ut filiis male consultum velint, cum eos naturaliter diligant. Praeterea parentum est, filiis prospicere, eosque dirigere; ergo filiorum est, sinere se a parentibus regi, ac duci. Et habemus exempla, ac testimonia in Scripturis perspicua. Genes, cap. xxiv, Isaac accepit uxorem, quam pater ei dedit, et Rebecca uxor ipsius, consilium patris sui in ea re secuta est; de qua re disputans Ambrosius lib. i. de Abraham cap. ultimo, mul»

ta ad hoc propositum affert, et inter alia laudat versus Euripidis, qui virginem ita loquentem introducit: « Sponsalium quidem meorum pater meus curam subibit; hoc enim non est meum. » Et in epist. 43. ad Sysinnium, dicit eum juste indignatum, quod se inscio filius uxorem ducere voluisset.

Exod. xxxiv et Deuteronomii vn, praceptum de Matrimonio filiorum, parentibus potius datur, quam filiis, ne jungantur videlicet cum Chananaeis: « Filiam tuam non dabis Tilio ejus; nec filiam illius accipies filio tuo. Et Isaac aperte jussit filio suo Jacob, ut non acciperet uxorem de filiabus Palestinorum, sed aliquam ex filialius Laban; quod et ille obedienter fecit, Genes, xxvm. Dices, si potest pater filio imperare, ut uxorem, et talem uxorem ducat; ergo potest cogere, ut ducat, vel non ducat uxorem, quod est contra primam propositionem. Respondeo tribus modis potest intelligi, ut pater dicatur filium cogere ad Matrimonium. Primo, ut filium plane dissentientem et invitum pater cogat vivere cum aliqua quam velit ejus uxorem esse; et hoc non potest fieri, et si fiat, Matrimonium est nullum. Et hoc proprie in prima propositione assertum est. Secundo, ut filium assentiri cogat, injecto metu mortis, aut alio, cadente in constantem virum; et hoc etiam patri minime licet. Neque Matrimonium illud esset ratum: quoniam ad Matrimonium non solum consensus, sed etiam consensus liberrimus contrahentium exigitur, cum Matrimonium sit vinculum perpetuum, et natura sua benevolentiam et amicitiam, eamque summam requirat. Tertio, ut filium ad assentiendum inducat, auctoritate paterna imperando, quando revera filio id conducit, ita ut secundum rectam rationem dissentire non possit: et hoc patri licet, et filius obedire tenetur. Quemadmodum etiam cum filio expedit comedere talem, aut talem cibum, et a tali, vel tali abstinere, potest parens jubere, et filius tenetur parere. Et licet hoc etiam sit suo modo cogere, et metum incutere mortis feternaj: non tamen propterea Matrimonium illud diceretur coactum, neque irritum esset; quia metus ille gehennee non proprie incutitur ad hoc, ut iste uxorem ducat; sed per se consequitur pnecepti transgressionem.

Solvuntur argumenta Kemnitii.

Sed jam argumenta Kemnitii dissolvamus, qui ex Luthero, Bucero, Calvino, et aliis sectariis ea collegit.

Primo objicit testimonium seniorum Pontificiorum, qui agnoscunt et fatentur, Matrimonia insciis et invitis parentibus contracta, non esse legitimam, aut divinam conjunctionem; et allegat Joannem Gropperum in institutione Coloniensi.

Respondeo: multis modis fallitur Kemnitius. Primo, quia ex uno Groppero colligere conaturmentem saniorum Catholicorum, cum nos contra proferre possimus omnes antiquos Theologos, et in eis S. Thomam, in 4. dist. 28. quaest. 1. ari. 3. et recentiores plurimos doctissimos, ut Ruardum, Petrum et Dominicum a Soto, et alios, qui apertissime docent, Matrimonium, sive clandestinum, sive insciis parentibus contractum, non esse solum Matrimonium verum, sed etiam verum sacramentum.

Secundo, quia Joannes Gropperus eo loco non loquitur de Matrimonio, cui solum deest parentum consensus, de quo nos in praesenti quaestione tractamus, sed de Matrimonio, quod insciis parentibus contrahitur, et simul clandestinum est. Matrimonium enim, quod in facie Ecclesiae celebratur, licet parentibus insciis, vel invitis, nunquam Gropperus verum esse sacramentum denegasset. Quare in quaestione praesenti praecise accepta, nulla est inter Catholicos dissentio.

Tertio, quia Gropperus Matrimonium clandestinum negat quidem esse sacramentum, id quo manifeste fallitur, ac S. Thomae, et sanioribus Theologis repugnat: tamen admittit esse verum Matrimonium, et ab Ecclesia longo tempore toleratum, sed optat ab Ecclesia irritari; quod jam factum est in Concilio Tridentino. Concilium enim dum asseruit Matrimonia clandestina, quamdiu ab Ecclesia irrita non erant, fuisse vera Matrimonia, et tamen deinceps illa irritavit, ac personas inhabiles fecit ad sic contrahendum; plane satisfecit desid<?rio Gropperi, et aliorum multorum, qui ob incommoda gravissima, quse ex clandestinis conjugiis oriuntur, ea omnino sublata cupiebant. Nulla igitur inre, si quaestionem de sacramento separes a quaestione de veritate Matrimonii, de qua sola nunc agimus, Gropperus a nobis, atque a ca)teris Theologis Catholicis dissentit.

Secundo, Kemnitius argumentum ducit ex jure divino (profitetur enim se probaturum sententiam suam ex jure divino, naturali, civili, et canonico): « Matrimonium talis debet esse conjunctio, ut ejus auctor, et conciliator Deus ipse haberi possit: at ejusmodi non sunt Matrimonia, quae insciis, vel invitis parentibus contrahuntur: non igitur sunt vera Matrimonia. Propositio certa est ex illo Matthaei xix. Quod, Deus conjunxit etc. Assumptio probatur. Non est Deus auctor, et conciliator Matrimonii, quod contra ejus verbum, et praeceptum contrahitur, Matrimonium insciis vel invitis parentibus, contra Dei verbum, et mandatum contrahitur: non est igitur ejus auctor, et conciliator Deus. Assumptio probatur (nam propositio certissima est): nam in quarto praecepto Decalogi jubentur filii obedire parentibus: et explicat Apostolus ad Colossens. m. id in omnibus rebus esse intelligendum: Filii, inquit, obedite parentibus per omnia. »

Et quia posset fortasse responderi, ab ea lege, quae jubet obedire parentibus, excipi causrm Matrimonii, dicente Scriptura: Relinquet homo patrem, et matrem et adhaerebit uxori suse, probat Kemnitius istum locum Scripturae debere intelligi de Matrimonio consummato, non de desponsatione, et proinde in Matrimonio contrahendo debere filios parentibus obedire, Nam in Scriptura tradit praecepta parentibus, de filiabus in Matrimonio collocandis, Deuter. vn, Hierem. xxix.et I. Corinth. vn.

Praeterea exstat lex divina Exodi xxii. et Deuteronomii xxn. ut si quis virginem stupraverit, det patri ejus certum numerum siclorum, et eam uxorem habeat, si pater voluerit, vel non habeat, si noluerit. Ex quo intelligimus patriae potestatis esse, conjugium filiae ratum vel irritum facere.

Adhaec, si puella Deo voverit aliquid, potest pater votum illud irritare, Num.cap.xxx.; ergo multo magis irritare poterit idem parens, promissionem homini factam de conjugio.

Denique Deus conjungit virum uxori in legitimo Matrimonio, sed non conjungit immediate, ut olim Adamum Ev&; ergo per ali¬

quod medium. Quod sit autem medium, ipse explicat in traditione quarti praicepti, ubi jubet filios parentibus obedire; ergo qui his mediis spretis Matrimonium contrahunt, non possunt certo pronuntiare, conjugium illud esse divinam, et legitimam conjunctionem: « Haec ratio, inquit Kemnitius, gravissima est, et ex jure divino desumpta. »

Despondeo, non probat hoc argumentum, Matrimonium esse irritum, aut irritari posse, si fiat insciis, aut invitis parentibus; quod sane probandum erat: sed tantum,- non debere Matrimonium insciis aut invitis parentibus contrahi, et male facere, qui ita contrahunt, de quo nulla quaestio est. Sed ut res tota perspicue intelligatur, singulas argumenti partes inspiciamus.

Ad primam igitur primi syllogismi propositionem respondeo, dupliciter posse Deum auctorem dici Matrimonialis conjunctionis. Uno modo ex parde ipsius conjugii; altero modo ex parte contrahentium.

Erit auctor Deus Matrimonii ex parte ipsius conjugii, si ipsa conjugii essentia a Deo sit instituta: erit autem auctor Matrimonii ex parte contrahentium, si ipsius contrahentibus Deus inspiret ut Matrimonio jungantur. Id quod in omnibus sacramentis facile reperimus. Cum enim quis Baptismum, aut Ordinationem, aut sacramentum aliud alj alio percipit, potest Deus auctor dici ejus actionis, vel quia ipse sacramentum instituit, quod ille percipit, vel quia ipse movet tum Ministrum ad Sacramentum conferendum, tum alium ad Sacramentum recipiendum. Et potest ssepe accidere, ut priore modo sit auctor Deus, posteriore diabolus; si videlicet verum sacramentum tradatur, et percipiatur, sed et qui tradit, et qui percipit, non ob Dei gloriam, et animse salutem, sed ob lucrum, aut commodum aliquod turpe, ac sordidum moveatur.

Sic igitur in conjugio, auctor conjugii uno modo erit Deus, si materia, et forma adsint, qualia Deus instituit: et hoc solum requiritur, ut Matrimonium sit verum, firmum et ratum. Altero modo auctor erit etiafti Deus^ si conjuges ad prolem ad Dei gloriam gignendam, maturo consilio, de sententia majorum, aliisque circumstantiis debitis observatis, Matrimonium contrahant: et hoc requiritur, ut Matrimonium sine peccato, imo vero cuin merito, et laude celebretur; non autem ut sit verum, firmum et ratum. Si enim tantum ad explendam libidinem, terne-

re, sine consilio parentum, conjugium ineatur, non erit auctor Deus, sed diabolus ejus conjugii, quod attinet ad voluntatem suscipientium: licet ejusdem conjugii auctor sit Deus, quod attinet ad sacramenti ejus essentiam, quae tota in eo conjugio reperitur; ut de Baptismo, aliisque sacramentis omnibus dici potest.

Ad assumptionem ejusdem primi syllogismi respondeo, juxta positam distinctionem, Matrimonia, qua) insciis, vel invitis parentibus contrahuntur, saepe non habere Deum auctorem secundo modo, habere tamen primo modo, si nihil aliud obstet; et ideo vera, ac rata Matrimonia esse, licet sine peccato ut plurimum non contrahantur.

Ad probationem assumptionis, quae erat: « Deus non est auctor Matrimonii, quod contra praeceptum ipsius contrahitur », per eamdem distinctionem respondeo. Aut enim praeceptum Dei, contra quod Matrimonium aliquis contrahit, ad essentiam Matrimonii pertinet, aut solum ad circumstantias Matrimonio accidentarias explicandas, ut ad voluntatem contrahentium perficiendam, ut bonum bene quaerat, et appetat, etc. Si priore modo quis contra praeceptum Dei faciat, non habet Deum auctorem conjugii, quoad essentiam ipsius conjugii, proinde irritum, et illegitimum est conjugium. Si posteriore modo contra praeceptum faciat, non habet Deum auctorem suae voluntatis in conjugio suscipiendo, neque praemium, sed poenam operis meretur; tamen Deum habet conjugii sui, quod pertinet ad ejus essentiam, auctorem et conciliatorem.

Ad probationem assumptionis secundi syllogismi, quae ducebatur ex quarto praecepto Decalogi, quod explicatur a Paulo Colossens. iii, respondeo, praeceptum illud ad mores informandos, non ad sacramenta ministranda pertinere. Quare obediendum est Patri per omnia, etiam in contrahendo conjugio, si juste, et secundum Deum praecipiat: et ideo qui id non facit, peccat, sed non continuo Matrimonium est irritum. Nam non minus Episcopo, et Ecclesiae obediendum est per omnia, quam patri carnali; et tamen si quis laicus contra Episcopi, et Ecclesiae praeceptum baptizet, Baptismus erit ratus, et verus, sed laicus ille baptizando peccabit. Neque solum Matrimonium ut sacramentum, est ratum, sed etiam ut civilis contractus, licet contra praeceptum Patris contrahatur. Nam filius, ut supra exposuimus, etsi te¬

neatur patris directionem sequi, cum de statu vitae suae disponit; tamen de re sua, non de aliena disponit, remque suam, non alienam donat: quare dispositio ac donatio rata et firma est, quamvis non sine peccato transacta sit.

At illa testimonia, quae adversarius producebat, ut probaret Scripturam dare Patri praecepta de filiabus in Matrimonio collocandis, nihil opus est respondere, cum nos minime negemus ad parentum curam et providentiam, filiorum conjugia maxime pertinere.

Ad illud autem, quod ex cap. 22. Exodi, et xxii. Deuteronomii adfertur, ad probandum, penes patrem esse, conjugium filia) ratum, vel irritum facere. Respondemus, non agi eo loco de Matrimonio jam contracto, sed de futuro, causa stupri praecedentis. Non enim illa conjunctio viri cum puella, quae inscio patre in duobus illis capitibus facta describitur, copula conjugalis erat, sed stuprum, ut Scriptura loquitur. Non enim stuprator uxorem habere voluit, sed libidinem tantum explere: quare in poenam injungitur ei, ut puellam ducat uxorem, si eam pater dare voluerit. Itaque uon est exemplum illud conjugii a patre irritati, sed tantum conjugii futuri, vel non futuri pro arbitrio patris, a quo tamen non excluditur puella) consensus. Sed quid futurum esset, si pari consensu vir, et fcemina inscio patre Matrimonium contraxissent, Scriptura non habet.

Adde, quod si in illis capitibus Moses loqueretur de irritatione Matrimonii jam contracti inter virginem et stupratorem ejus, esset hoc exemplum contra Lutherum et Philippum, et contra ipsum etiam Kemnitium, qui dicunt, conjugium filiorum invitis parentibus dirimi non posse, si consummatum sit. Quo modo enim potuisset pater filiam suam a stupratore illo separare (ut Moses aperte concedit) si stuprum illud consummati conjugii fuisset?

Ad illud de irritatione votorum, quae habetur in lib. Numer. cap. xxx, respondeo, legem illam de filiabus determinare, qua) adhuc non pervenerunt ad pubertatem; ut ex eo perspicuum est, quod Scriptura in eo capite bis repetit, patrem irritare posse vota filiae, quae in domo parentum habitat, et adhuc est in aetate puellari. Cui legi divinae similis est lex canonica, quae habetur Canone Puella 20. quaest. 2. in ha)c verba:

« Puella si ante duodecimum aetatis annumi sponte sua velamen sibi sacrum assumpserit. possunt statim parentes, vel tutores id factum irritum facere, si voluerint. Si vero in fortiori fetate adolescentula, vel adolescens servire Deo elegerit, non est potestas parentibus prohibendi. » Ratio autem legis tum divinae, tum canonicae, est, quia ante annos pubertatis non habent homines plenum judicium rationis, ideoque nec sunt Domini actuum suorum: at post annos pubertatis, sui juris efficiuntur, et de persona sua, et actibus qui naturaliter liberi sunt, pro arbitrio disponere possunt.

Ad ultimum de mediis, per qua; Deus conjungit homines in Matrimonium, respondeo* ad hoc ut Matrimonium sit verum et ratum, non requiri alia media, praeter conjugum liberum consensum. Ut enim alia sacramenta Deus per ministrum dispensat: sic etiam Matrimonium; minister autem Matrimonii est uterque conjux, ut alibi explicuimus. Ut autem conjugium sit Deo gratum et ipsis conjugibus utile, media a Deo instituta sunt, parentum, et amicorum consilia, matura deliberatio, Sacerdotis benedictio, et alia id genus; quae qui spernit, non potest certo pronuntiare suum conjugium Deo placere, aut sibi utile futurum, licet eodem tempore possit non ambigere, quin sit verum et firmum, atque a Deo certissime institutum.

Tertia objectio Kemnitii ducitur simul ex jure naturali et civili. Nam quod Matrimonia liliorum invitis parentibus contracta, irrita sint, ex jure civili probat, ex 1. Nuptiae, ff. de ritu nuptiarum, et ex 1. i. et n. c. de nuptiis, et ex Institut. de nuptiis §. justas autem. Quod autem irrita sint etiam jure natura;, probat ex lege proxime citata. Nam in ea lege, posteaquam sancitum est requiri in nuptiis consensum parentum, subjunguntur luec verba: « Nam hoc fieri debere, et civilis, et naturalis ratio suadet, in tantum ut jussus parentum praecedere debeat. »

Respondeo ratio naturalis docet nuptias non debere injussu parentum celebrari. Et hoc vere asserit eo loco Justinianus: siquidem jure natura; filius patri subjicitur, et ab eo regendus esset, a quo accepit ut esset: tamen jus natura; non docet, irritum esse Matrimonium si injussu parentum fiat. Lex autem civilis non multum refert, quid in hac parte statuerit: nam ut scribit Lucius Papa 111. cap. Clerici, de Judiciis, Imperator ipse fatetur; non dedignari leges sacros Canones

mirari; et habemus hanc Imperatoris confessionem in authent. Ut Clerici apud Episcopos, §. penultim. Cum igitur sacri canones, et nuper generale Concilium definierit, Matrimonium invitis parentibus contractum, modo non sit clandestinum (hoc enim idem Concilium irritavit) ratum esse, non possunt leges contrarium definire, et si forte definierint, abrogatae judicanda; sunt.

Quarta objectio ex jure canonico plures canones continet, ad quorum singulos respondebimus. Primus est Evaristi in epistola decretali, qui sic loquitur: «Aliter legitimum non sit confugium, nisi ab his qui super ipsam fceminam dominationem habere videntur, et a quibus custoditur uxor petatur, et a parentibus, et propinquis sponsetur. »

Respondeo: decretum Evaristi, quod est etiam in corpus juris canonici relatum, can. Aliter xxx. quaest. 5. multas conditiones requirit, ut Matrimonia censeantur legitima, quarum conditionum nonnulla; adversariis nullo modo placere possunt. Quare hoc decretum non minus cum adversariis, quam nobiscum pugnat; requirit enim inter caetera, ut uxor cum precibus, et oblationibus (id est, cum sacrificio Missae) a Sacerdote benedicatur: item ut conjuges biduo, vel triduo orationibus vacent, et castitatem custodiant. Quae conditiones si necessariae sunt, ut conjugia legitima sint, nulla erunt inter Lutheranos legitima conjugia: neque enim oblationem Deo pro nupturis offerunt, neque biduo, vel triduo continentiam servant.

Praeterea multae ex illis conditionibus, ita sunt extrinsecae et accidentariae, ut stultum sit credere, sine illis conjugium irritum esse; quales sunt, ut uxorem paranymphi custodiant, ut propinqui comitentur, ut ea legitime dotetur, et solemniter accipiatur etc. Quare cogimur dicere, Evaristum non voluisse significare, eas omnes conditiones esse necessarias, ita ut si una vel altera desit, irritum sit Matrimonium: sed ita legitimum esse conjugium, si illa omnia adsint, ut e contrario si nulla earum adsit, et conjugium occulte sine testibus, et sine ulla celebritate contrahatur, legitimum haberi non possit; non quidem in conscientia, sed in foro externo, et apud Ecclesiam, quae non judicat de occultis.

Secundus canon desumptus est ex lib. i. de Abraham S. Ambrosii, et habetur apud Gratianum can. Honorantur 32. quaist. 2.

Sed nihil in eo canone contra sententiam nostram habetur: solum enim Ambrosius hortatur puellas, ut ad exemplum Rebeccae, permittant parentibus judicium de nuptiis suis. Si autem secus fiat, sintne legitimae nuptiae an non, Ambrosius eo loco nihil definit.

Tertius canon est Concilii IV. Garthaginensis apud Gratianum 30. quaest. 3. ean. sponsus. Sed neque iste canon quidquam habet cui respondendum sit. Jubet enim canon, ut cum sponsus et sponsa benedicendi sunt a Sacerdote, offerantur Ecclesiae a parentibus, et paranymphis; quod quidem faciendum esse nos minime negamus. Sed non inde sequitur, conjugium esse irritum, si ista non fiant, quia dubium non est, ista ad solemnitatem, non ad essentiam conjugii pertinere.

Quartus canon, qui Leoni tribuitur, est apud Gratianum, can. Qualis 30. quaest. 3. Ubi non solum nihil est contra Catholicam sententiam, cum solum describat ille canon ritum nuptiarum, non autem definiat, irritum esse conjugium, si ritus illi non serventur: sed est aliquid expresse contra adversarios. Sic enim concluditur ille canon: « Si fornicata fuerit uxor, dimittenda est, sed illa vivente, altera non ducenda, quia adulteri regnum Dei non possidebunt. » Hanc sententiam admittere deberet Kemnitius, si canones veneratur.

Quintus canon est Concilii Toletani III. apud Gratianum, can. IIoc sanctum 32. quaest. 2. ubi hoc solum legimus, ut nulla virgo extra voluntatem parentum, vel suam cogatur maritum accipere. Quod quidem si recte inspiciatur, aliquid habet contra Lutheranos, contra Catholicos prorsus nihil: pugnat enim Concilium adversus eos, qui virgines a propositio continentiae impedire, atque eis maritos obtrudere nitebantur, quod sane Lutherani frequenter faciunt. Statuit igitur Concilium, ut non cogatur virgo virum accipere, nisi quem ipsa elegerit, aut certe pator ejus, ipsa consentiente: sed numquid hinc sequitur, ut si patre inscio virum duxerit, irritum sit conjugium.

Sextus canon est Nicolai Papa), et habetur can. Nostrates 30. quaest. 3. ubi inter alios ritus nuptiarum ponitur, ut fiant de consensu parentum. Sed nihil inde sequitur. Enumerat enim Nicolaus varios nuptiarum ritus, et in fine canonis adjungit, non esse peccatum, si non omnes serventur: ex quo intelligi-

mus, non omnes esse essentiales, neque declarat ipse eo loco, qui sint essentiales, qui vero accidentarii.

Septimus canon est Concilii Aurelianensis apud Gratianum 30. qusest. 1. can. De raptoribus, ubi legimus puellam raptam reddendam esse patri, etiamsi raptori ipsa consenserit.

Octavus est Gregorii, vel potius Gratiani ipsius, eadem causa 36. quaest. 2. can. Apud, ubi dicitur: « Cum rapta patri fuerit restituta, si voluntas parentis utriusque in unum convenerit, non prohibentur invicem copulari. »

• Respondeo: aliud est raptus, aliud conjugium invito patre celebratum: raptus enim ad eam pertinet, quae nondum est propria uxor, neque sponsa. Qui enim violenter sponsam suam patri ejusdem sponsae aufert, non dicitur raptor; quia rem suam, non alienam capit, ut patet ex Gelasio, cap. Lex illa 36. quaest. 1. Recte igitur volunt Canones raptam puellam, etiamsi ipsa consenserit rapi, reddendam esse patri; quia qui rapuit, injuriam fecit patri, violenter ejus filiam abducendo, licet injuriam puqllaj non fecerit. Sed si puella rapta juxta decretum Tridentini Concilii sess. 24. cap. 6. extra raptoris potestatem constituta, et in loco tuto, libero consensu cum raptore conjugium contraheret, Matrimonium esset ratum, nec posset a patre irritari. Raptus enim est impedimentum impediens contrahendum conjugium, sed non dirimens contractum, ut docent Theologi, et in iis S. Thomas 2. 2. quaest. 134. art. 7. ad 3. ubi ostendit Concilium Meldense, quod contrarium statuerat, esse abrogatum.

De impedimentis, quae inhabilem simpliciter

faciunt contrahentem, id est, de Voto et Li-

gamine.

Diximus de impedimentis, quae sumuntur ex parte consensus. Nunc de iis dicendum est, qu;e sumuntur ex parte personarum contrahentium. Et primum de illis, quae simpliciter inhabilem reddunt; deinde de aliis.

Impedimenta, quae simpliciter reddunt inhabilem personam, quatuor sunt (ut supra diximus): impotentia coeundi, votum solemne monachorum, ordo sacer, et ligamen cum uxore jam ducta. Et quibus primum et ultimum, extra controversiam sunt: tametsi Luthciais de ligamine ex sponsalibus orto novum errorem excogitaverit, quem paulo post obiter refutabimus. Duo media ad unum revocari possunt, nimirum ad votum solemne: siquidem ordo sacer ideo censetur impedimentum, quia ex decreto Ecclesia) annexum habet votum solemne castitatis.

Quaestio igitur solum superest; utrum solemne votum continentia) sit impedimentum dirimens matrimonium. Et quidem Lutherus in lib. de captivitate Babylonica cap. de Matrimonio, admisit, votum continentia) esse impedimentum legitimum: sed in aliis libris postea scriptis, semper negavit, et reipsa, ducta uxore sanctimoniali, sententiam suam declaravit. Quod idem omnes ejus discipuli, et verbis, et factis docent.

.Apud Catholicos nunquam dubium fuit, quin votum continentia) semplex, sit impedimentum impediens contrahendum, non tamen dirimens contractum: votum autem solemne sit impedimentum impediens contrahendum, et dirimens contractum quod ultimum sub anathemate definitum est in Concilio Tridentino, sess. 24. can. 9.

Quare tria probanda sunt. Primo votum simplex castitatis esse impedimentum impediensmatrimonium contrahendum. Secundos votum simplex castitatis, non esse impedimentum dirimens contractum. Tertio, votum solemne castitatis, esse impedimentum, et impediens et dirimens.

Sit igitur prima propositio: « Votum simplex impedit Matrimonium contrahendum. » Ilsec facile probari potest ex fundamento facto in n. lib. de Monachis, ubi ostendimus ex Scripturis, Conciliis, Patribus, et ex ipsa ratione votum perpetuae continentia) esse licitum sanctum, et Deo gratissimum. Inde enim ratiocinari possumus ad id, quod est hujus loci: Votum perpetua) continentiae est licitum, erge servandum est; cum Scriptura dicat: Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere, Ecclesiast. v, et Deuteron. xxm. At reddi non potest votum continentia) ab eo qui uxorem ducit, cum teneatur illi petenti debitum redere: non igitur licet iis, qui votum ejusmodi habent, Matrimonio jungi.

Pra)terea, I. Timoth. v. B. Paulus de viduis, qua) continentiam voverant, ita pronun¬

tiat: Cum luxuriatae fuerint in Christo, nubere volunt, habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt. Ubi Apostolus non damnat viduas illas, quia posteaquam luxuriata) fuerant, nubere voluerunt: id enim laudandum erat, non vituperandum: sed quia nubere volentes, primam fidem, Deo videlicet datam de servanda continentia, irritam faciebant, et hoc modo hunc locum nitellexerunt omnes interpretes Gra)ci, et Latini, et praeterea Concil. Carthaginiense IV. can. 104. et Toletanum IV. can. 55. Item Tertullianus in lib. de Monogamia. Basilius in lib. de virginitate. Epiphanius hanes. 48. Hieronymus lib. i. in Jovinianum. Innocentius I. epistola 2. cap. 13. Augustinus lib. de bono viduitatis cap. 8. et 9. Gelasius epistola 1, cap. 23. Fulgentius epist. 1.

Secunda propositio: « Votum simplex non dirimit matrimonium post ipsum votum contractum.» Hanc adversarii non negant: et eamdem ex professo docet Augustinus in lib. de bono viduitatis cap. 9. et 10. eamdem invenimus in jure declaratam ab Alexandro III. Ccelestino III. etBonifacio VIII. cap. Consuluit, qui clerici, vel voventes, et cap. Ilursus, eodem, et cap. unico, de Voto in VI. Et ratio declarationi huic apertissima suffragatur. Promissio enim qualis est votum simplex, obligat quidem in conscientia, tamen non transfert dominium rei promissae ab eo, qui promisit, in eum qui promissa est: et ideo si is, qui promisit, sententiam mutet, et rem alteri re ipsa donet, ille quidem peccat, tamen donatio vim suam habet, nisi tale sit vot m simplex quod hominem in statu religioso constituat, de quo voto hoc loco non agitur.

Et hinc refellitur alius error Lutheri, qui in lib. de Captiv. Babylon, cap. de Matrimonio, disputans impedimento ligaminis, admittit quidem cum Catholicis, ligamen cum uxore jam ducta esse impedimentum dirimens omnia alia Matrimonia, sed addit contra omnes Theologos debere etiam ligamen sponsaliorum derimere sequens Matrimonium: « Hic, inquit, concludunt, si posteriorem quis cognoverit, prioris cessare sponsalia: quod plane non cupio. Et ego arbitror eum esse jam non sui juris, qui uni sese addixerit, ac per hoc prohibente jure divino etc.

Sed error iste lutheri damnatus jamdu-

dum fuit, cap. De illis, et cap. Si inter virum, et cap. adolescens, de sponsalibus, et Matrimonio, et cap. 1. de sponsa duorum, quod caput S. Augustino tribuitur: et ratio eadem est, quia per sponsalia non fit donatio, sed promissio.

Neque argumenta Lutheri concludunt primo sic objicit:: « Nemo potest dare quod non habet. Qui sponsalia cum una contraxit, non est amplius sui juris; ergo non potest se ipse alteri dare: ergo secundum conjugium irritum judicandum est. » Respondeo, negatur assumptio. Nam qui sponsalia cum una contraxit, adhuc est sui juris, cum se nulli donaverit, licet donaturum promiserit. Quare si relicta sponsa cum alia contrahat per verba de praesenti, Matrimonium tenet, sed peccavit, qui fidem fregit.

Secundo objicit: « Deus prohibet ne quis in negotio fratrem suum circumveniat, quod servandum est ultra, et supra omnes humanas traditiones. » Respondeo, verum est quod assumitur: sed quorsum tendit? Fatemur enim peccare eum, qui fratrem suum circumvenit, fidem ei datam non servans, sed non ideo irritum erit Matrimonium cum eo peccato contractum. Nam is etiam-, qui uxorem alicui divitem, autmobilem, aut bene moratam promittit, si ea talis non sit, illum sine dubio circumvenit, graviterque in proximum suum peccavit: neque tamen Matrimonium irritum erit, si per verba de prresenti contractum fuerit.

Objicit tertio: « Si votum religionis facit alienum, cur non etiam fides data, et accepta; cum h®c sit praecepti, et fructus spiritus, Gal. v. illud autem arbitrii humani?» Responde si comparemus, fidem dare spons®, cum eo quod est vovere, utrumque est arbitrii humani: neque enim cogitur quisquam jure divino hoc aut istud vovere, aut uxorem istam, vel illam ducere. Si conferamus autem id, quod est servare fidem spons®, cum eo, quod est implere votum Deo factum; utrumque est pr®cepti, et fructus spiritus: siquidem implere votum, est fidem servare Deo. Neque Apostolus inter fructus Spiritus sancti numerat, servare fidem homini, et non servare fidem Deo: quare Lutherus graviter errat, cum vota arbitrii humani, sponsalia autem juris divini esse docet. Cur autem vota religionis solemnia Matrimonium dirimant, paulo post explicabimus.

Objicit quarto: « Licet uxori virum suum repetere, voto religionis facto non obstante;

cur ergo non liceat spons® sponsum suum repetere, etiam secuta copula cum altera? » Respondeo; magnum est discrimen inter uxorem et sponsam, cum illa jam habeat, et possideat ut rem suam, corpus viri sui, ut Apostolus docet, I Cor. vii. ista autem nondum habeat, nec possideat viri corpus, nisi in spe et promissione. Sed de his satis.

Tertia propositio. « Votum solemne dirimit matrimonium post ipsum votum celebratum. » Probatur auctoritate et ratione. Ac primo est auctoritas veterum Conciliorum.

Toletanum I. celebratum circa annum Domini 400. can. 16. statuit, devotam foeminam si forte nupserit, non posse recipi ad Ecclesiam nisi vivente illo, cui se conjunxerat, caste vivat, aut nonnisi post mortem ejus. Ex quo intelligimus nuptias illas non fuisse habitas veras nuptias, quia post monasticam professionem contract® fuerant: alioqui enim si ver® nupti® fuissent, cur illam continere oportuisset ab illo ipso, qui in maritum fuerat acceptus?

Chalcedonense Concilium generale, ante annos 1100. celebratum can. 16: «Virginem, inquit, qu® se Domino consecravit, similiter et Monachum non licere nuptialia jura contrahere: quod si hoc inventi fuerint perpetrantes, excommunicentur. »

Neque responderi potest, Concilium prohibere nuptias celebrandas, sed non judicare irritas celebratas. Nam in primis Concilium Triburiense canone 23. hunc ipsum canonem Concilii Chalcedonensis allegavit, ut probaret non esse verum Matrimonium, quod post solemnia vota contrahitur. Deinde, nunquam fuit dubium inter Christianos, an peccarent qui votum continenti® Deo non redderent; sed non defuerunt, qui dubitarent, an Matrimonia essent vera et rata, qu® ab ipsis contrahuntur, qui continentiam voverant. Quare Concilium declarare voluit id quod dubium erat, atque asseruit non esse legitima Matrimonia post solemne votum, quale est Monachorum, et sanctimonialium.

Concilium Forojuliense ante annos 1300. can. 11. de sacris virginibus: « Si publice, inquit, nupserint, dignis quidem mundano judicio corporalibus coercit® vindictis segregentur ab invicem, et agant cunctis diebus vitae su® poenitentiam. »

Concilium Toletanum VIII, ante annos 900, canone 6. subdiaconos, si uxores duxerint, in monasteriis includi jubet.

Toletanum IV, ante annos 930, can. 51: k Nonnulli, inquit, monachorum egredientes a monasterio, non solum ad saeculum revertuntur, sed etiam uxores accipiunt. Igitur revocari in eodem monasterio, unde exierant poenitentiae deputentur. »

Turonicum II, ante annos 1000, can. 16: « Si qui, inquit, in monasterio conversi sunt, nullatenus exinde habeant licentiam evagandi; nec (quod absit) ullus eorum conjugem ducere possit; et si uxorem duxerit, excommunicetur, et de uxoris malae societatis conv sortio, etiam judicis auxilio separetur. » i

Triburicnse Concilium, ante annos circiter 700, can. 23, aperte jubet separari cos, qui post votum solemne Matrimonio conjunguntur.

Secundo est auctoritas Pontificum veterum, ac Sanctissimorum. Siricius in epistola i. cap. vi. monachos et sanctimoniales, si matrimonia contrahere praesumant, jubet non solum excommunicari, sed etiam in ergastuli8 usque ad finem vitae poenitentiam agere.

Innocentius I. in epist. 2, cap. xn et xni, distinguit aperte inter votum solemne, et simplex. Nam c. 2. dicit, eam, quae velum sacrum acceperat, ac proinde solemne votum emiserat continentia?, si forte nupserit, non posse admitti ad poenitentiam, donec vixerit is, cui se conjunxit: quemadmodum cum illa agitur, qua; vivente viro alteri jungitur; cap. xm, dicit, eam, qiuc promiserat continentiam perpetuam, sed velum sacrum nondum acceperat, id est, qua? votum simplex, non solemne emiserat, si postea nupserit, ad poenitentiam admitti posse.

Gelasius I. in epist. 1. cap. xxii et xxm. similem distinctionem habet, ac discrimen magnum agnoscit inter nuptias virginum professarum, quarum est solemne votum; et nuptias viduarum, qua; votum habenlsimplex. Nam virginum sacrarum nuptias vocat incesta foedera, et excommnnicari eas jubet; incesta autem foedera illigetimum conjugium sonant. X iduas autem illas dicit olebere Deo per poenitentiam satisfacere: sed nec vocat earum nuptias incesta foedera, neque eas jubet excommunicari.

Gregorius I. lib. I. epist. 40. ad Anthemium, scribit, monachos, qui uxores duxerint, separandos a conjugibus esso, atque ad monasteria remittendos.

In eamdem sententiam exstant multa responsa Alexandri III. Ccclestini III. et In- Toh. V.

nocentii III. in tit. Qui clerici, vel voventes.

Tertio est auctoritas sanctorum Patrum. Cyprianus lib. I. epist. H. ad Pomponium scribit, virgines sacras, qua; cum viris dormierant, adulteras Christi esse, et a viris illis omnino separandas, ct conjunctionem illam incestam appellat. Et quamvis ii, cum quibus illa; dormierant, non se maritos earum dicebant; tamen idem judicium de illis Cyprianus fecisset, si se maritos earum profiteri voluissent. Nam illas adulteras Christi vocat, quia fidem Christo non servant; fidem autem non servant, si alteri se jungant, sive eum maritum, sive alio nomine appellent. Et incestam conjunctionem viri cum sacra virgine Cyprianus vocat, propter relationem ad Christum, qui frater noster fieri voluit: qua; relatio non minus inveniretur in ea conjunctione; qua; cum viro fieret sub nomine conjugis, quam in ea, qua; fieret sine tali nomine. Unde quod in eadem epist. Cyprianus dicit, eas virgines admonendas esse, ut si perseverare nolint, aut non possint, aperte nubant, intelligendum est de illis, qua; nondum voverunt. Alioqui cum Cyprianus sub disjunctione dicat, ut nubant, si perseverare nolint, aut non possint, permitteret illis, ut nuberent post votum, etiamsi possint continere, modo tantuifi nolint, quod est absurdissimum, ct ne ab ipsis quidem Lutheranis concedendum.

Basilius in lib. de virginitate, parum ultra medium: « Cum, inquit, virginitatem Domino professa; sint, carnali postmodum voluntate male blanda dclinita;, ac devicta;, stupri scelus honesto conjugii nomine obtegere cupiunt, non ignorant hujusmodi, quamvis ignorantiam simulent; qua; sponsi dextram, et foedera praevaricata sit, eam nec illius ultra esse sponsam, quem dereliquit; neque ejus uxorem per ullas leges dici posse, cui se, deserto sponso, libidine incitata conjunxit. » Et infra copiose hoc idem ostendit, nunquam illam dici posse uxorem viri mortalis, sed semper Christi, viri immortalis adulteram.

Ambrosius in lib. ad virginem lapsam cap. v: « Qua; se spopondit Christo, ct sacrum velamen accepit, jam nupsit»; jam immortali juncta est viro, ct jam si voluerit nubere communi lege conjugii, adulterium perpetrat.

Joan. Chrysostomus in epist. 6. ad Tl:c-

odorum: « Honorabiles, inquit, nuptiae, sed te jam servare non convenit privilegia nuptiarum: quamvis frequenter hoc ipsum nuptias voces, ego tamen adulterio illud pejus existimo. »

Hieronymus lib. i. in Joviannum: «Certe confiteris, inquit, non posse esse Episcopum, qui in episcopatu filios faciat: alioqui si deprehensus fuerit, non quasi vir tenebitur, sed quasi adulter damnabitur. »

Neque obstat, quod quidam objiciunt de S. Malcho, qui teste S. Hieronymo in ejus vita, posteaquam multos annos monachus fuerat, uxorem duxit, et cum ea usque ad finem vitae permansit. Nam conjugium nullum fuit inter Malchum, et eam foeminam, quam, coactus, se ducere tinxit in uxorem: siquidem illa virum alterum habuit viventem, ut idem Hieronymus refert, quando a domino suo nubere Malcho copellcbatur. Itaque societas quaedam spiritualis et sancta inter eos fuit, sub nomine nuptiarum.

Nunc ut ratione ducta ex verbo Dei, probemus, votum solemne esse impedimentum dirimens Matrimonium, praemittendum necessario est, quaestionem esse inter Catholicos, quo jure votum solemne dirimat Matrimonium, quod post ejusmodi votum celebratur, naturali ne, ac- divino, an solum ecclesiastico, ac positivo.

Et quidem multi, iique gravissimi Theologi, S. Thomas, S. Bonaventura, Albertus, Richardus, Durandus, et Dominicus a Soto in 4. dist. 38. contendunt, votum solemne jure divino, ac naturali dirimere Matrimonium. Quorum haec est potissima ratio, quia votum solemne non est simplex promissio Deo facta, ut est votum, quod dicitur simplex, sed est traditio de praesenti sui ipsius in perpetuum Christi obsequium; et ea traditio a Christo per Ministros suos acceptata, ac probata est. Quare differt votum solemne a simplici, ut conjugium de praesenti contractum a sponsalibus de futuro. Sed jure divino ac naturali, nemo potest alteri dare quod suum non est, et si dederit, irrita est donatio: igitur jure naturali, et divino irritum est conjugium post votum solemne.

Et quidem si ex Scripturis, aut evidenti aliqua ratione demonstrari posset, votum solemne differre a simplici, quod in illo sit donatio de praesenti, in isto vero promissio tantum de futuro, non opoi’teret aliam quae-

rere rationem. Tamen quia principium iliuil multi negant, ut Scotus, et Paludanus in 4. distinet. 38. et Cajetanus in 2. 2. quaest. 88. art. 7. et omnes interpretes juris canonici, ut Panormitanus testatur in cap. ItursHS, qui clerici, vel voventes, et contra potius existimant, solo Ecclesiae decreto factum esse, ut votum solemne dirimat Matrimonium: ideo probandum superest, Ecclesiam potuisse hoc impedimentum Matrimonii constituere.

Sed hoc facile probatur. Primum ex eo ipso quod fecit, Ecclesia enim ab antiquissi^ mis temporibus, ut ex testimoniis citatis perspicuum est, tum in Conciliis, tum per summos Pontifices hoc statuit. Fortasse etiam hoc de Apostolica traditione descendit. Nara Cyprianus, Basilius et Ambrosius, qui hoc impedimentum agnoscunt, ante ea Concilia, eosque Pontifices vixerunt, a quibus hoc decretum factum videtur: et ideo Concilia et Pontifices non tam novi aliquid statuisse, quam vetus decretum innovasse, aut declarasse censendi sunt. Quod autem Ecclesia antiqua, quam veram fuisse Christi Ecclesiam haeretici negare non possunt, fecit, ct saepius repetivit, stultum, atque impium est dicere, non esse jure factum.

Deinde probatur, quia illegitimas facere personas ad Matrimonium, non est mutare sacramenti essentiam, ut supra diximus, sed ratum vel irritum facere contractum humanum, qui in sacramento Matrimonii praerequiritur. Non enim Christus declaravit, quis contractus humanus sit habendus legitimus, quis illegitimus, sed ea declaratione preesupposita, voluit contractum humanum legitimum inter virum, et foeminam sacramentum esse.

Posse autem Ecclesiam ejusmodi contractus legitimos vel illegitimos decreto suo reddere, personas habiles vel inhabiles efficiendo, probatur. Nam in primis huc pertinent omnia illa Scripturae loca, ex quibus discimus, curam Ecclesiae gubernandae Apostolis, ct eorum successoribus esse commissam, Luqae x: Qui vos audit, me audit; Matth. xvi: Tibi dabo claves regni coelorum; Joannis ultim.: Pasce oves meas. Nam ad eum, qui jure praeest, pertinet leges condere de actibus humanis, eosque regere, et ratos, vel irritos facere.

In testamento veteri, praeter jus divinum

(lj Luc X, 16; Matth. XVI, 19; Joan. XXI, 17.

naturale, erant etiam certa: leges positiva: judiciales accommodata: illi populo, tum circa Matrimonia, tum circa alios contractus humanos. Illa: autem leges abrogata: sunt, neque habemus alias a Christo praescriptas; ergo necesse est in Ecclesia esse potestatem similium legum pro locis, et temporibus sanciendarum, alioqui Christiana Respublica imperfectissima, ac plane miserrima esset.

Pra:terca possunt reges politici, qui reipublica: prasunt, circa humanos contractus, humanas leges ferre, eosque certo modo factos, ratos, secus autem irritos esse decernere, ob communem pacem et concordiam populorum; ergo poterunt etiam id principes Ecclesiastici ob salutem aeternam animarum.

Dices: si ita est, non solum Ecclesia, sed etiam principes politici poterunt impedimenta Matrimonii constituere: nam ex contractu Matrimonii non tantum salus animarum, sed etiam pax, et concordia temporalis pendet.

Respondeo: si Matrimonium esset solum contractus civilis, possent sine dubio politici principes impedimenta constituere, personas legitimas, vel illegitimas efficiendo, sicut etiam fecerunt sa:pe Imperatores, praesertim ethnici, ut patet IT. de ritu nuptiarum, et C. ad legem Juliam de adulteriis; ubi sunt multa: leges de contractu Matrimonii. Tamen quia nunc apud Christianos Matrimonium est sacramentum, et ex contractu illo civili sacramentum Ecclesia: pendet, et sacramentorum dispensatio ad Ecclesiam pertinet; ideo potestas impedimenta Matrimonii constituendi,- maxime proprie ad principem ecclesiasticum pertinet. Ad politicum autem non pertinet, nisi cum consensu, et subordinatione ad principem ecclesiasticum; non enim eadem potestas ad duo diversa tribunalia teque et immediate et proprie pertinere potest.

Quare S. Thomas, quamvis in 4. dist. 34. qua:st unica art. 1. ad. 4. concesserit Matrimonium, ut est civilis contractus, ‘pendere posse a lege civili, tamen dist. 42. qua:st. 2. art. 2. ad 4. id ita explicat, ut locum habeat lex civilis, si auctoritas etiam accesserit Ecclesia:: « Prohibitio, inquit, legis humana: non sufficeret ad impedimentum Matrimonii, nisi interveniret auctoritas Ecclesia:, quae idem interdicit. »

Quod autem Ecclesia non solum potuerit votum solemne, impedimentum dirimens

Matrimonii constituere, sed etiam causam habuerit id constituendi, facile probari potest. Nam qui vota solemnia continentiae suscipiunt, illi statum vita: mutant, et ab imperfecto ad perfectum ascendunt; absurdum autem esset, si iidem postea iterum redirent ad statum imperfectiorem. Deinde, qui ha:c vota faciunt, magna deliberatione, et praecedente probatione diuturna faciunt: incongruum autem est, ut id, quod maturo consilio factum est, iterum mutetur. Adhmc vota solemnia regulariter publice, et coram testibus multis, imo “populo inspectante fiunt; ergo non possunt sine ingenti scandalo violari. Quare decuit Ecclesiam providere, ne id mutari possit: medium autem effieassimum providendi fuit, irritare Matrimonia post ejusmodi vota contracta. Denique, qui vota solemnia faciunt, non solum Deo se obligant, sed etiam sponte se subjiciunt Ecclesia:, ut ab ea cogi possint, etiam per viam judicii: proinde queri non possunt, si cos inhabiles ad Matrimonium Ecclesia facit.

Atque ea:dcm ista: rationes ostendunt, cur noluerit Ecclesia, vota simplicia esse impedimenta dirimentia. Qui enim vota simplicia faciunt, nec statum proprie mutant, et sa:pe sine magna deliberatione, et privatim, ac sine testibus illa faciunt, neque se Ecclesia: subjiciunt magis quam antea subjecti essent; unde cogi non possint ad votum servandum per viam judicii, sed per viam correctionis fraterna:, nisi talia sint vota simplicia, quee, ut paulo ante diximus, hominem vere ac proprie religiosum constituant, qualia sunt vota simplicia Societatis nostra:, quee ex constitutione Gregorii XIII. Summi Pontificis, quae incipit: Ascendente Domino, declarantur substantialia Religionis et dirimentia Matrimonium.

Supersunt impedimenta illa, qua: personam inhabilem reddunt ad Matrimonium cum certa persona, non autem universe cum omnibus. Ea vero sunt, ut supra notavimus: crimen, cultus disparitas, et cognatio. De his igitur breviter disserendum est, ac primum de crimine.

Jubent canones impedimentum esse dirimens Matrimonium, si quis cum ea conjugium contrahat, quam polluit per adulte.

rium: de qua re est integer titulas in epistulis Decretalibus, sed tamen observant IJoctorcs,non semper Matrimonium esse irritum, cum quis ducit eam, quam polluerat per adulterium, sed solum in tribus casibus.

Primus casus est, cum adulter procurat mortem conjugis sua?, vel mariti adultera;, ut cum adultera conjugium celebrare possit: vel contra, si adultera procuret mortem viri sui, vel uxoris adulteri, ut adulterum in maritum accipiat; et habetur definitio hujus rei, cap. Super hoc, de eo, qui duxit in Matrimonium quam polluerat per adulterium, et intelligitur casus, si mors revera sequatur.

Secundus est, si adulteri dederint sibi invicem fidem de Matrimonio inter se contrahendo post mortem uxoris adulteri, vel mariti adultera;: nam qui ita sibi fidem dederunt, videntur omnino procuraturi mortem alterius conjugum. Et habetur decisio hujus can. Relatum 31. qua;st. 1.

Tertius est, si de facto adulteri inter se contraxerint, viventibus prioribus conjugibus, ut habetur cap. Finali, de eo qui duxit in Matrimonium.

Sed intelliguntur duo isti casus, si uterque adulter erat conscius vitae conjugis alterius. Alioqui enim si vir adulteram decipiat, affirmans conjugem suam esse mortuam; vel contra, mulier adulterum decipiat, affirmans virum suum esse mortuum: tunc matrimonium non est irritum, ut patet ex cap. Propositum, de eo qui duxit in Matrimonium.

Extra hos casus non dirimi Matrimonium inter adulteros contractum, docet Augustinus in lib. de bono conjugali cap. 14. et in lib. i. de nuptiis et concupiscentia cap. 10. et relata sunt hmc testimonia Augustini inter canones ecclesiasticos 31. qumst. 1. can. Denique. Et ha;c de crimine adulterii.

Crimen autem homicidii sine adulterio, in uno tantum casu dirimit Matrimonium, quando videlicet in morte alterius conjugum procuranda conveniunt tam vir, quam foemina, qui inter se conjugium inire cupiunt; ut habemus cap. Laudabilem, de conversione infidelium. Alioqui enim, si alter tantum homicidium procuraret, altero inscio, et adulterium non pimccssif, non dirimitur Matrimonium.

Reprehendunt Ecclesiam ob hoc impedimentum Lutherus in lib. de captivit. Babylon. cap. de Matrimonio, ct Philippus Melanclfhon in locis titul. de conjugio: ct ar¬

gumentum ipsorum est, exemplum Davidis, qui Bcthsabeam uxorem duxit, cum et ipsam antea per adulterium potuisset, et virum ejus occidisset, 11 Reg. xi.

At sententia Ecclesia; nititur gravissimis testimoniis Pontificum ct Conciliorum, qua; habentur 31. qua;st. 1. can. Nullus, qui est S. Leonis, et can. Illud, et can. Relatum, qua; ex Conciliis deprompta sunt, et can. Super hoc, et can. Propositum, de eo qui duxit in Matrimonium, quam polluit per adulterium. Et praderea gravissima ratione. Quid enim atrocius in conjugio fingi potest, quam ut alter conjugum non solum fidem conjugi non servet, sed etiam vita; ejus insidictur, cum quo summum amicitia; gradum colere debuisset?

Neque exemplum Davidis ad rem facit. Hoc enim impedimentum non est de jure divino, sed Ecclesiastico: et in Testamento veteri multa permittebantur, qua; in nova lege, qua; perfectior est, optimo jure interdicuntur, ut polygamia, libellus repudii, et alia id genus multa.

Adde, quod etiam secundum ecclesiasticam legem, peccatum illud Davidis et Bethsabca;, fortasse non fuisset impedimentum dirimens. Nou enim adulterium solum, neque conjugis homicidium quocumque animo patratum, dirimens impedimentum judicari solet, sed illud solum homicidium conjugis, quod ea intentione committitur, ut ejus uxore quis postea potiatur. Jam vero Bcthsabea in adulterium quidem consensit, sed in mortem viri nullo modo quidquam legitur machinata: proinde ex parte ejus non fuit impedimentum, quominus conjugium cum Davide contrahere posset. David autem adulterio homicidium Uria; adjunxit, sed non est certum an eo animo, ut uxore ejus potiretur: nam antea sa;pc conatus erat inducere U- riam, ut aci uxorem rediret, ut co modo adulterium tegeretur.

De cultus disparitate.

Alterum impedimentum est cultus disparitas. Catholici enim communi consensu docent, Matrimonia fidelium cum infidelibus non baptizatis, non solum esse illicita, sed etiam irrita: cum ha;reticis autem baptizatis illicita esse, non tamen irrita.

Lutherus autem in lib. dc captiv. Babylon. cap. de Matrimonio, hoc impedimentum non admittit, nec tamen aliud argumentum adfert, nisi quia Deus haic Matrimonia Christianis prohibuisse non legitur, et quia B. Monica S. Augustini mater virum habuit infidelem. Idem etiam repetit, cum in serm. de Matrimonio, tum in expositione septimi capitis, prioris ad Corinthios. Philippus etiam Melanchthon in locis, tit. de conjugio, licet fateatur bono animo ab Ecclesia haec Matrimonia fuisse prohibita: vellet tamen non adeo rigide haec observari, ut Catholici postulant.

Sit igitur propositio prima: « Non licet fidelibus cum infidelibus, aut etiam haereticis Matrimonia jungere. » Probatur primo ex verbo Dei, Deuter. vri, Deus prohibuit populo suo Matrimonia jungere cum Gentilibus. Et quamvis praeceptum illud sit judiciale, et solos Judaeos proprie obligaverit, tamen habet aliquid etiam moralis, et ad omnes pertinet, si causa inspiciatur: nam causam reddit plane moralem, quae etiam nunc locum habet: Quia seducet, inquit, filium tuum ne sQf/uatur me, et ut magis serviat Diis alienis (i), et 111 Reg. xi. ubi idem praeceptum repetitur, addit Deus: Certissime avertent corda vestra, ut sequamini Deos alienos, et ibidem additur, Salomonem contra hoc praeceptum egisse, et illi continuo accidisse quod Deus praedixerat: depravatus enim per uxores illas ethnicas, adoravit earum idola. Et sane si vir sapientissimus, et qui multas alias uxores habebat, per nova illa conjugia cum Gentilibus ita perverti potuit ut singularum Deos coleret, quantum periculum iis imminet, qui unam tantum, eamque ethnicam, vel haereticam ducunt, et qui nullo modo sunt cum Salomone in prudentia, ct sapientia comparandi?

Deinde verbum illud B. Pauli I. Corinth. Vli: Cui vult nubat, tantum in Domino, praeceptum esse de Matrimonio non jungendo nisi cum fidelibus, docent interpretes hujus loci fere omnes, ut Ambrosius, Theodoretus, Theophylactus, Anselmus, Sedulius, S. Thomas, Cajetanus, et alii: et praeterea Tertullianus in lib. ii. ad uxorem, et Hieronymus lib. i. adversus Jovi nianum.

Denique Augustinus lib. i. de adulterinis conjugiis cap. 23. hanc expositionem admittit, licet etiam aliter exponi posse dicat,

sic enim ait: «Illud In Domino, duobus modis potest intelligi: aut Christiano nubens, aut Christiana permanens. Sed posterior expositio non videtur ita probabilis, ut prior: non enim dubium esse poterat, quin illicitum esset nubendo apostatare a fide; imo id tam perspicuum, et notum est omnibus, ut plane supervacaneum videatur de ea re Christianos monere. »

Est etiam alius locus, II. Corinth. vi: Nolite jugum ducere cum infidelibus, quem S. Hieronymus, cum in lib. i. in Jovinianum, tum in epist. ad Gcrontiam de monogamia, exponit dc conjugio cum infidelibus non jungendo. Neque huic expositioni repugnat Theophylactus ct alii, qui generatim exponunt dc commercio -vitando cum infidelibus: si enim commercium cum infidelibus interdicitur, certe conjugium, quod est commercium omnium maximum, et periculosissimum, interdicitur.

Secundo probatur ex Conciliis. Exstat canon 13. Concilii generalis Chalcedonensis, ubi prohibentur conjugia cum haereticis, judaeis et paganis. Exstat item Concilii Agathensis can. G7. ubi habentur haic verba: « Non oportet cum hominibus haereticis miscere connubia, et vel filios, vel filias illis dare. » Concilium item Toletanum 111. can. 11. prohibet, ne Judaei uxorem Christianam habeant, et Toletanum IV. canon 61. jubet Hebraeos cum Christianis Matrimonio conjunctos, aut Christianos fieri, aut ab uxoribus separari. Exstat etiam in jure civili c. de Judaeis, I. Ne quis Christianam, lex Valentiniani et Theodosii, quae ut adulteria, punit conjugia Judaeorum cum Christianis, et in C. Theodosiano lib. m. tit. 11. similiter puniuntur Matrimonia Romanorum cum Gentilibus.

Tertio probatur ex Patribus. Tertullianus in n. lib. ad uxorem, longa disputatione hoc agit, non oportere Christianos, vel Christianas cum infidelibus contrahere Matrimonia S. Cyprianus in serm. dc lapsis, inter alia crimina fidelium numerat, jungere cum infidelibus Matrimonia: idque esse dicit, prostituere Gentilibus membra Christi. S. Ambrosius lib. i. de Abraham cap. 9: Cave, Christiane, inquit, Gentili, aut Judaeo filiam suam tradere; cave Gentilem, aut Judaeam, atque alienigenam, hoft est, haereticam, et omnem alienam a fide tua, uxorem accersas tibi.»

Et in epist. 70. quae est prima lib. xx. ad Vigilium, instituit novum Episcopum, ut plebem suam doceat summopere cavere Matrimonium cum infidelibus. S. Hieronymus in i. lib. adversus Jovinianum: « At nunc pleraeque, inquit, contemnentes Apostoli jussionem, junguntur Gentilibus, et templa Christi idolis prostituunt. »

S. Augustinus videtur in hac re dubius haesisse. Nam in lib. i. ad Pollentium cap. 21. refert sententiam Pollentii, quod in utroque Testamento prohibitum sit, Matrimonium fidelibus cum infidelibus jungere: qua) verba Magister in libro iv. Sententiar. distinet. 39. tamquam ex Augustini sententia refert, cum revera ex Pollentii, non ex Augustini sententia accipienda sint. Deinde cap. 25. ex sententia sua loquens, tantum dicit non inveniri testimonium in Testamento novo, in quo sine ambiguitate ejusmodi conjugia prohibeantur, quamvis fateatur Cyprianum nihil dubitasse, quin illicita essent ea conjugia. In libro vero de fide et operibus cap. 19. iterum repetit, in Scripturis novi Testamenti se non reperisse de hac re certum testimonium, tametsi Cyprianus inter gravissima crimina posuerit, cum infidelibus jungere Matrimonia. Sed tandem concludit, omnino cavendas esse ejusmodi conjunctiones, quia expedit in re dubia tutiorem partem sequi: « Omnimodo, inquit, conandum est, ne fiant tales conjunctiones: quid enim opus est in tantum discrimen ambiguitatis caput mittere. »

Itaque ex Augustino habemus, ut minimum ista Matrimonia esse dubia, et proinde non contrahenda. Nec tamen si Augustino dubitare licuit, nobis quoque licebit, cum nos Pauli sententiam habeamus a pluribus interpretibus explicatam, multa etiam testimonia Conciliorum et Patrum, quse ipse non viderat: et denique omnium Theologorum, qui post Magistrum scripserunt, atque adeo totius Ecclesise consensum teneamus.

Quarto probatur ratione. Matrimonium fidelis cum infideli multa secum adfert incommoda, atque damna; non igitur licitum censeri debet. Antecedens probatur. Nam in primis periculum, et quidem gravissimum adfert fideli, apostatandi a vera fide: Et qui amat periculum, peribit in illo, Ecclesiastici m. Deinde, proles non poterit commode educari in vera religione. Adhaec vix poterit.

in domo pax, et tranquillitas illa inveniri, quae ad conjugium requiritur, siquidem dissensio circa religionem, contentiones, et jurgia, odium etiam, et alienationem animorum gignit. Denique, ut Tertullianus copiose demonstrat, si maritus sit infidelis, facile impediet omnia exercitia pietatis, qute alioqui uxor Christiana exhibere tenetur.

Secunda propositio: « Matrimonium inter fidelem, et infidelem non est irritum juro divino, naturali, vel positivo, vel certa aliqua lege Ecclesia). » Quod non jure divino, probari existimant Dominicus a Soto (ut ipse loquitur in 4. dist. 39. quaestione unica art. 2.) evidenter ex eo, quod I Corinth. vii. Paulus permittit fidelem non separari a conjugo infideli. Si enim jure divino Matrimonium fidelis cum infideli irritum esset, quomodo B. Paulus permitteret, in tali conjunctione, qua) fornicaria sine dubio esset, Christianos permanere?

At ista ratio non solum non evidens, sed nec solida esse videtur. Apostolus enim non permittit fidelem cum infideli contrahere, sed Matrimonium cum infideli contractum permittit non dirimi per conversionem alterius conjugis. Non est autem consequens, ut si cultus disparitas non dirimat Matrimonium, jure divino antea contractum, non dirimat etiam post contractum. Nam impedimenta dirimentia hoc proprium habent, ut dirimant si ipsa praecedant; non dirimant, si sequantur. Impotentia enim coeundi, et votum solemne continentiae, et alia id genus, si praecedant Matrimonium, illud ita impediunt, ut irritum reddant, si fiat: at si superveniant post Matrimonium legitime contractum, illud derimere nequaquam possunt. Sicut etiam hoc tempore cultus disparitas, saltem jure Ecclesiastico, dirimit Matrimonium post contractum: et taine/i si superveniat post Matrimonium legitime contractum, ut si alter conjugium fidelium fiat paganus, vel si alter infidelium convertatur, non dirimitur conjugium, etiam jure ecclesiastico, saltem ipso facto.

Illa igitur ratione omissa, quod non sit cultus disparitas impedimentum dirimens jure naturali, probatur primo, quia non tollit omnino finem Matrimonii, licet aliquo modo impediat. Nam ex tali conjugio proles nasci potest, et institui etiam in religione, licet difficilius ctc.; et aliquando; accidere potest ut non etiam impediatur ullo modo educatio, neque pax, ut, si alter conjugum de religione nihil curet, aut bene sit allectus erga fidem. Quo casu non modo non ex-it impedimentum aut periculum ullum conjugi fideli, sed etiam erit magna spes trahendi alterum ad fidem: tunc autem (si non obstet jus positivum) ratio dictat conjugium ejusmodi non esse malum, sed bonum.

Secundo probatur exemplo Sanctorum, qui sine dubio infidelibus corffuncti non fuissent, si id Matrimonium jure natura) irritum esset. Exstant autem exempla in lege naturae, in lego sci'ipta, et in lege gratia). In lege natura;, Jacob uxores duxit filias Laban Idololatra;; Joseph filiam Putipharis Egyptiam; Moses filiam Jctro jEtbiopissam. In lege scripta Esther nupsit Assuei’o regi Persarum ethnico; ct Salomon uxorem duxit filiam Pharaonis; et David accepit filiam Regis Gessur, II Regum m. In lege gratia) testantur Hieronymus lib. i. in Jovinianum, ct Augustinus lib. de fide et operibus cap. 19. suo tempore fuisse fx-equentissimain Ecclesia ejusmodi conjugia; et quamvis a Patribus reprehendebantur, tamen non dirimebantur, nec est probabile fuissp tolerata, si vera Matrimonia non fuissent.

Praeterea, sancta Monica virum habuit paganum, teste Augustino lib. ix. Confession. cap. 9. et Clotildis Christiana nupsit Clodoveo regi Francorum ethnico, teste Ci’egoinoTuronicolib. ii. hist. cap. 28. Utraque autem pia ei’at, et virum ad fidem convertit: non potest autem fieri ut pia; fceminae essent, et in perpetua fornicatione viverent.

Quod non sit etiam impedimentum dirimens jure divino positivo, probatur: nam in Testamento novo, non exstat tale praeceptum. Verba enim Pauli: Tantum in Domino, et: Nolite juifum ducere cum infidelibus, non probant, nisi non esse contrahendum cum infidelibus: non autem pi'obant, Matrimonium esse irritum.

In Testamento autem veteri non invenitur praeceptum ita prohibens conjugia cum infidelibus, ut ea reddex’entur irrita, nisi apud Esdram, lib. i. cap. 9. et 10. Ibi enim legimus, Esdra interpretante legem Domini in Deuteronomio a Moyse latam, separatos fuisse filios Israel a conjugibus infidelibus, quas duxerant. Sed illud pxaeceptum quatenus irritans Matrimonia, judiciale fuit, non naturale, et ideo cessavit cum caeteris, neque ad Christianos pertinet. Fuisse autem judi¬

ciale, ex eo colligitur, quod solum pi-ohibuerit conjugia Judamrum cum infidelibus habitantibus in terra Chanaam, quos Deus omnino interfici, et deleri volebat: non autem cum infidelibus caetei'is.

Unde Esther legitime nupsit Assuero gentili, et Salomon accepit in uxorem filiam Pharaonis. Neque obstat, quod lib. i. Esdrae cap. ix. inter Gentes, quarum connubia Judaeis erant prohibita, numerantur ^Egyptii: loquitur enim Esdras de zEgyptiis, qui habitabant in terra Chanaam, non de aliis, ut Cajetanus annotavit.

Jam vero quod non sit cultus disparitas impedimentum dirimens, ob certam aliquam legem Ecclesiae, piubatur, quia nulla exstat talis lex. Quae enim nos supra citavimus ex Conciliis, non probant Matrimonium esse irritum, si fiat inter fidelem, et infidelem sed tantum non esse faciendum. Nam in Concilionxrn Chalcedonense, et Agathense inter infideles nominatim ponunt etiam haereticos, et tamen communi consensu Catholicorum, Matrimonium cum haeretico non est irritum. Concilium autem Toletanum IV. jubet quidem separari conjuges, sed non loquitur nisi de Judaeis, et in Hispania: neque enim Concilium illud universale, sed nationale fuit, quare legem toti Ecclesiae dare non potuit.

Tertia propositio: « Matrimonium inter fidelem, et infidelem non baptizatum, imtum est ex more populi Christiani, vim legis obtinente. » Probatur; nam ab annis, ut minimum 400. sine ulla controversia creditum est in Ecclesia Christiana, ista Matrimonia esse nulla. Nam et magister sententiarum in lib. iv. dist. 39. et Gratianus 28. quaest. 1. et deinceps omnes Theologi, et Canonistae tamquam rem exploratam, et a majoribus acceptam boc tradiderunt. Cum igitur tota Ecclesia a multis jam saeculis id crediderit et servaverit, et tamen certa aliqua lex non inveniatur, necesse est, ut id paulatim sit introductum, et consuetudo vim legis obtinuerit.

Non posse autem hunc morem, sive hanc legem improbari, duobus argumentis demonstrari potest. Primo, exemplo legis. Si enim in lege, veteri cultus disparitas erat impedimentum dirimens saltem intra certas nationes, certe majori i'atione potuit fieri cultus disparitas impedimentum dirimens apud Chi-istianos: nam lex Chi’istiana perfectior est. Et praeterea major est cultus disparitas inter Christianos, et infideles, quam inter Judajos, et infideles. Nam Christiana lex omnibus est ad salutem necessaria; et qui Christiani non sunt, alieni sunt a Deo, et ah Ecclesia, ac religione divina. At lex Hebraeorum non erat omnibus necessaria, multique inter Gentes salvari poterant, dum lex vigeret: quare non erant Gentiles extra Ecclesiam Dei per hoc solum, quod ad populum Israel non pertinebant.

Secundo, Matrimonium apud Christianos Sacramentum est, ergo non debet a Christianis, illis personis tribui, qui Sacramenta suscipere nequeunt. Ergo maxima fuit causa irritandi Matrimonia fidelium cum infidelibus: non enim infidelis non baptizatus ullius Sacramenti capax est. Et heee etiam ratio est, cur Matrimonia cum hasrcticis irritata non sint, quia videlicet Sacramenta esse possunt ratione praicedentis Baptismi in utroque conjugo.

Quarta propositio: « Potest summus Pontifex, si causa id postulet, cum fideli dispensari, utcuminfideliMatrimonium contrahat. » hcec propositio ex superioribus sequitur. Si enim agatur de praecepto irritante ejusmodi Matrimonia, dubium non est, quin in eo summus Pontifex dispensare possit, cum id praeceptum non sit naturale, nec divinum positivum, sed plane ecclesiasticum.

Si vero agatur de praecepto simpliciter prohibente, de quo diximus in prima propositione, id praeceptum vel est positivum, vel naturale. Si est naturale, non obligat nisi quatenus recta ratio dictat id non esse faciendum, vel ob periculum subversionis, vel ob alias causas. Quare cessantibus illis causis, non est contra jus naturae ejusmodi conjugium, praesertim accedente declaratione summi pastoris: unde etiam Esther, (ut supra diximus) et Joseph, Jacob, Moyses, et alii viri sancti, cum infidelibus Matrimonio juncti sunt, quia cessabat ratio periculi etc. Si vero est praeceptum positivum humanum, pt apostoli Pauli, et Conciliorum, ac Pontificum, potest sine dubio Apostolorum, et Pontificum aliorum successor in eo dispensare, cessante periculo, et justa causa id postulante. Praiceptum autem positivum divinum, multum est, ut supra ostendimus: illud enim Deuteron vn, quatenus positivum, jam est abrogatum; quatenus autem aliquo modo naturale erat, non obligat, ut diximus, nisi quanda ratio recta judicat inesse periculum illud, ob quod praiceptum datum est.

Atque hinc solvuntur omnia argumenta, quae fiunt ab haereticis, vel etiam fieri possunt: nihil enim afferre possunt, neque afferunt, nisi exempla eorum fidelium, qui vel in lege antiqua, vel in lege nova, Matrimonia cum infidelibus contraxerunt.

Ad quae uno ex quatuor modis respondendum est. Vel enim exempla ad cos pertinent, quibus nulla lege particulari, sed solum lege naturae secundum rectam rationem in certis casibus talia matrimonia prohibebantur, et tales fuerunt, Jacob, Joseph, Esther etc. Vel ad eos, qui uxores gentiles quidem, sed quae ad fidem convertebantur, duxerunt: id enim semper fuit licitum. Et hoc modoSalmon duxit Raab meretricem ex Palaestina, et Booz Iluth Moabitidem etc.; illae siquidem ad fidem, et religionem judaicam accesserunt, licet alioqui essent ex gentibus, cum quibus non licebat Judaeis contrahere matrimonia. Vel ad eos, qui aperte reprehenduntur, quod contra legem cum gentilibus conjugia celebraverint. Et in his fuit Salomon, qui III Reg. xi. valde arguitur a divina Scriptura, quod uxores Moabitidas, Ammonitidas, et Chanaanitidas contra legem duxerit: in his etiam numerandi sunfr Christiani, qui propterea graviter a sanctis Patribus reprehenduntur, ut ex Cypriano, Ambrosio, et Hieronymo supra demonstravimus. Vel denique ad eos, quos ignorantia, et introducta consuetudo fortasse excusabat. Et in hoc numero ponenda videtur sancta Monica mater B. Augustini: nam ejus tempore ita invaluerat consuetudo, ut peccatum non putaretur cum gentilibus jungere matrimonia, ut Augustinus testatur lib. de fide, et operibus cap.49.

Itaque S. Monica, cujus exemplum hmrctici tanti faciunt, ignorantia, et more patria; a peccato fortasse excusabatur; vel certe poenitentia, et lacrymis illud purgavit: neque debuit matrimonium semel contractum dirimere, quia nondum mos populi fidelis cultus disparitatem inter impedimenta dirimentia reposuerat, ut postea fecit.

De impedimento Cognationis; qu i<l sit Cognatio, et quot ejus gradus.

Restat impedimentum cognationis, de quo gravissima controversia est: qua; ut ordine explicari possit, primo exponendum erit, quid sit cognatio, ctqui, ct quot ejus gradus. Secundo, quid de hac re haeretici sentiant. Tertio, probanda erit veritas, et solvenda argumenta ipsorum.

Ut igitur a primo incipiamus, jureconsulti distinguunt inter cognationem* et agnationem. Cognatos enim vocant, qui ex eodem sanguine per matrem descendunt, agnatos, qui per patrem; tametsi cognatos etiam interdum omnes consanguineos appellent. Itaque cognatio aliquando est nomen generis, aliquando speciei; agnatio autem scinper est nomen speciei: qui enim agnati sunt, cognati etiam dici possunt, non contra, ut perspicuum est ex leg. Inter agnatos, ff. unde legitimi, et leg. Jureconsultus, ff. de gradibus et affinibus: et ex Ambrosio in epist. 66. ad Paternum, extrema, ubi negat dici posse agnatos, qui per patrem non descendunt, ut fratres uterinos ex diverso patre natos. Quare deceptus est Dominicus a Soto in 4. dist. 40. quaestione unica art. 1. ubi dicit, agnationem esse genus, et cognationem esse speciem.

In jure canonico, tumcognatio, tum agnatio simpliciter dicitur consanguinitas, qua? in hoc differt ab affinitate, quod consanguinitas est vinculum eorum, qui ab uno aliquo per sanguinis propagationem descendunt; ita ut omnes eumdem sanguinem participent, et ad unum stipitem reducantur: affinitas autem inter eos est, qui non per propagationem, sed per unionem duorum in carnem unam conjunguntur. Quia enim per carnalem copulam vir, et fcemina fiunt una caro, inde est quod consanguinei unius ex illis efficiuntur proximi, et affines alterius. Itaque parentes, et fratres, et caeteri consanguinei uxoris, efficiuntur affines mariti, et contra parentes, et fratres, et caeteri consanguinei mariti, eodem modo efficiuntur affines uxoris: non tamen consanguinei unius conjugis, sunt affines consanguineis alterius conjugis, sed solum ipsi conjugi. Et quidem in eo gradu fiunt affines alteri: conjugum, in quo gradu sunt consanguinei alteri pater enim sponsa? efficitur quodam modo pater sponsi, et frater sponsa? efficitur frater sponsi, etc. Quare si quis noverit gradus consanguinitatis, facile colliget gradus affinitatis.

Quantum igitur ad gradus, sciendum est, aliter numerari in jure civili, aliter in jure canonico. In jure civili, ut patet ex titulo de gradibus, in Pandectis Justiniani, duplex

ordo constituitur. Unus rectus, ut patris, filii, nepotis etc. vel sursum versus, patris, avi, abavi etc. Alter transversus, fratrum, consobrinorum etc.

Et quidem in ordine recto tot suntgradus, quot sunt persona?, omisso stipite: verbi gratia, filius est in primo gradu, nepos in s i eundo, pronepos in tertio, abnepos in quarto, etc.; neque in haere discrepat jus canonicum.

In ordine autem transverso jus civile nullum ponit primum gradum, sed incipit a secundo, qui est fratrum inter se. Et ratio est, quia in transverso etiam ordine, tot ponit jus civile gradus, quot sunt persona? dempto stipite, fratres autem ut minimum duo esse debent. Si enim unus tantum sit alicujus patris filius, is non dicitur frater, sed filius tantum: proinde non facit ordinem transv ersum, sed tantum propagat ordinem rectum. Fratres igitur qui duo sunt ut minimum, secundum efficiunt gradum: tertium autem faciunt patruus, vel avunculus cum filiis fratrum, vel sororum; nam tunc tres persona? inveniuntur dempto stipite. Sint, exempli gratia, duo fratres: si alteri eorum filius nascatur, jam erunt tres, et incipiet dici alter fratrum patruus, respectu filii fratris sui; atque ita in tertio gradu sunt patruus, et filius fratris. Et eadem de avunculo, amita, matertera, ratio est. Quartum faciunt filii fratrum, qui inter se patrueles dicuntur, vel consobrini, si filii sororum sint. Neque enim esse possunt patrueles, sive consobrini, nisi quatuor persona? dempto stipite numerentur; duo videlicet fratres, ct duo ipsorum filii. Quintus porro gradus erit inter patruelem unius, et filium alterius. Sextus gradus inter duos filios patruelium; ct sic deinceps.

Ubi illud obiter est notandum, secundum gradum esse aequaliter distantium a stipite, tertium autem esse ina?qualiter distantium: et ad eumdem modum, quartum, sextum, octavum, etc. esse aequaliter distantium; quintum, septimum, nonum, etc., esse inaequaliter distantium.

Neque istum ordinem graduum confinxit Justinianus in authenticis, neque eum reprobavit Alexander secundus, in Concilio Lateranensi (ut suspicatur Dominicus a Soto, in quartum, dist. 40. art. 2.) sed erat in antiquissimis legibus Romanorum, ut patet ex Paulo jureconsulto in ff. de gradibus, qui Paulus trecentis annis Justinianum processit: floruit enim tempore Alexandri Impe-

  • ratoris, circa annum Domini 230. et ex S. Ambrosio in epist. GG. ad Paternum, ubi juxta hunc ordinem numerandi gradus, affirmat duos consobrinos esse consanguineos in quarto gradu; patruum autem, et filium sororis in tertio. Scripsit autem Ambrosius annis supra centum antequam nasceretur Justinianus.

Alexander autem II. papa, in Concilio Lateranensi, ut patet ex can. Ad sedem, 35. quaest. 3. non refellit Justinianum, sed errorem quorumdam male intclligentium Justinianum: unde ibidem Alexander bis terve repetit, legem civilem recte se habere, licet alium ordinem servet. Jus enim civile respicit numerum personarum, jus autem canonicum distantiam a stipite. Igitur secundum jus canonicum in ordine recto primus gradus est filiorum, qui proxime a stipite derivantur, secundus nepotum, tertius pronepotum, etc.; in ordine transverso, primus gradus est fratrum germanorum, secundus patruelium, seu consobrinorum, et simul patrui, et filii fratris, tertius est filiorum duorum fratruum patruelium; et simul patruelis, et filii alterius patruelis, et sic deinceps. Ex quo deducit Alexander Papa, ex duobus gradibus secundum jus civile, unum constitui secundum jus canonicum; et proinde eum qui est secundus jure civili, esse primum jure canonico; et qui est tertius et quartus jure civili, esse secundum jure canonico; et qui est tertius et sextus jure civili, esse tertium jure canonico; et qui est septimus, et octavus jure civili, esse quortum jure canonico, et sic deinceps.

Ratio autem canonicae supputationis redditur optima a theologis et canonistis, et habetur etiam capite Quod dilectio, de consanguinitate et affinitate, et cap. Finali eodem, quia nimirum cum persome in ordine transverso non conjungantur, nisi ratione stipitis, a quo procedunt, non possunt inter se magis, aut minus distare, quam a stipite distent: necessario igitur efficitur, ut eo gradu inter se conjungantur, vel distent, quo stipiti conjunguntur, vel ab eo distant. Quare duo fratres in primo gradu erunt, quia uterque in primo gradu est cum stipite: ponsobrini in secundo erunt, quia uterque in secundo gradu est cum stipite. Quod si inaequaliter a stipite distent, ut patruus, et filius fratris, tunc eo gradu inter se distabunt, quo distat a stipite ille, qui est remotior. Cum enim per stipitem conjungantur, fieri *non

potest, ut ullus propinquior sit consanguineo suo, quam stipiti: non igitur filius fratris minus distare potest a patruo, quam ab avo. Licet igitur patruus uno tantum gradu distet a stipite, tamen quia filius fratris duobus gradibus distat ab eodem stipite, ideo patruus, et filius fratris in secundo gradu sunt, non minus quam duo filii fratrum.

Et hoc est, quod Alexander Papa significavit, cum ait, ex duobus gradibus civilibus fieri unum canonicum. Siquidem jure civili patruus, et filius fratris, faciunt unum gradum; duo filii fratrum faciunt alterum, quia una persona additur ad numerum, et jus civile numerum personarum respicit:'at Jure canonico idem est gradus patrui et filii fratris, qui duorum patruelium, quia jus canonicum non numerat personas, sed distantiam a stipite considerat.

Est autem illud observandum, graduum supputationem non extendi in infinitum. Nam virtus paterna in filium traducta, per quam est filius patri similis, non solum in specie, sed etiam in individuo, ut complexione, moribus, colore, lineamentis, ob quam existit peculiaris affectio inter consanguineos; paulatim minuitur, ita ut major sit in filio, quam in nepote, major in nepote, quam in pronepote etc. et tandem post aliquot generationes penitus evanescit. Alioqui si semper duraret, id sequeretur, ut omnes homines, qui ab uno Adamo, primo stipite generis humani descendunt, consanguinei essent; cum tamen c contrario experiamur non modo non omnes homines, sed neque cives unius oppidi eum affectum retinere, quem natura consanguineis insevit.

Quia tamen non facile sciri potest, quousque virtus illa ejusdem sanguinis perseveret, et probabile est, non aequaliter semper, sed nunc in pluribus, nunc in paucioribus ge nerationibus conservari, prout in uno potentior est virtus, quam in alio: ideo, ut certi aliquid haberemus, legislatores certum numerum graduum praefixerunt.

Et quidem Moyses in Levit, cap. 18. praefixit duos gradus tantum, primum videlicet, et secundum. Prohibuit enim in recta linea, conjugium patris cum filia, et cum nepte, et similiter matris cum filio, et cum nepote: in transversa prohibuit conjugium fratris cum sorore, sive ex uno, sive ex utroque parente, et nepotis cum amita, vel matertera; non tamen prohibuit conjugium econtrario patrui, vel avunculi cum filia fratris vel sororis. Et haec quoad consanguinitatem, ubi sunt duo gradus secundum canones, et tres secundum leges. Quoad affinitatem, prohibuit conjugium lilii cum noverca, et patris cum nuru, et rursus patris cum privigna, vel cum ejus filia: et hsec in recto ordine. In transverso autem, prohibuit conjugium cum uxore fratris, et cum sorore uxoris, uxore vivente; et cum uxore patrui. Ubi etiam sunt duo gradus secundum canones, primus et secundus, et tres secundum leges: nam filia privigna} est in secundo gradu cum patre, et uxor patrui est in secundo gradu cum ejus nepote.

Quare errat Lutherus incaptivit. Babylon, cap. de Matrimonio, ubi dicit, in lege divina non prohiberi, nisi primum gradum affinitatis, et primum, et secundum consanguinitatis.

Quod etiam S. Ambrosius in epist. 66. dicit, in lege divina prohiberi conjugium patruelium. qui sunt in 4. gradu secundum leges, non video quomodo verum esse possit: sicut etiam, quod idem Ambrosius ibidem, negat in lege expresse prohiberi conjugium Patris cum filia, forte lapsus est memoriae. Nam prima illa prohibitio: « Turpitudinem patris tui, et turpitudinem matris tuae non discooperies », nihil aliud significat, nisi ne filia patri nubat, et ne filius matrem accipiat in uxorem.

Sed quamquam lex divina his paucis gradibus contenta fuerit: tamen lex civilis prohibuit etiam conjugia consobrinorum, qui sunt in quarto gradu secundum leges, ut Ambrosius testatur epist. 66.

Lex autem ecclesiastica longius progressa est. Ecclesia enim olim septimum gradum definierat, ultra quem non esset ulla consanguinitas, ut patet ex Alexandro II. supra citato: sed postea in Concilio Lateranensi sub Innocentio III. restricta est tum consanguinitas, tum affinitas ad quartum gradum, ut patet ex cap. Non debet, de consanguinitate et affinitate.

Ex quo intelligimus, id quod communiter dici solet, in linea recta in infinitum prohiberi connubia, quod primus forte scripsit Cajus 1. nuptiaj 2. ff. de ritu nuptiarum, a multis negari.

Quamquam non est cur de hac de valde solliciti simus, cum vix contingere possit, ut cupiant aliqui Matrimonium inire in gradu quinto, aut ulteriore in recta linea. Aut er. jm non inveniuntur homines vivi, aut sunt ita

inaequales quoad aetatem, ut absurdissimum sit eos inter se Matrimonium velle contrahere. Nam, ut demus in aliqua linea singulos gignere cum primum per aetatem licet, id est, cum ad annum decimum quintum pervenerint, quod tamen raro, aut numquam accidit, si deberent in quinto gradu conjungi, haberet unus annos 90, alter -15, et si in octavo gradu, haberet unos annos 133. alter 15. Imo ipse Adam, qui vixit 930. annos, non supervixit tamen nisi usque ad octavam generationem: quo tempore si extra consanguinitatem suam uxorem ducere voluisset, debuisset vir decrepitus, annorum fere 900. puellam annorum 15. uxorem accipere.

Addidit praeterea Ecclesia duas alias species cognationis, quas in Levitico non continentur, nimirum cognationem spiritualem, quas oritur ex Baptismo, et Confirmatione: et cognationem legalem, qua; oritur ex adoptione. Item addidit duas alias quasi species affinitatis; unam, qua? oritur ex sponsalibus, qua; publica} honestatis justitia appellatur; et alteram, quse oritur ex copula carnali fornicaria, quamvis heee ultima ex Levitico juxta quosdam non difficulter eruatur. Porro juxta Concilii Tx'identini decreta session. 24. cognatio spiritualis, et publica etiam honestas intra primum gradum tantum Matrimonia dirimunt: affinitas autem ex copula fornicaria, intra primum et secundum.

Est etiam &lia quaedam affinitas, qua) oritur ex Matrimonio raro, sed nondum consummato, qua) quamvis publica justitia dici soleat: jtainen haud dubie est quid perfectius, et ideo Pius V. Papa declaravit, restrictionem Concilii publica) justitia) ad primum gradum non habere locum, nisi in sponsalibus de futuro.

Sententia; afferuntur de impedimento cognationis.

Ilis praemissis, qua)stioest, intra quos gradus cognatio, sive etiam affinitas Matrimonii contractum jure impediat: impedire enim intra gradum aliquem memo est, qui neget. Quinque invenio de hac re sententias haereticorum.

Prima est Joannis Wicleffi, qui in iv. lib. Trialogi cap. 20. affirmat cognationem in primo solum gradu impedire conjugium, idque in recto ordine, in transverso autem nullam esse prohibitionem: ex quo colligit, inter fratres et sorores Matrimonium posse conjungi, quia id non est prohibitum jure divino, sed tantum per humanam inventionem.

Quare deceptus est Dominicus a Soto in 4. sententiarum distinet. 40. artic. 3. ubi refert, Wicleffum sensisse, prohibitiones quse habentur in Levitico, vim suam jure divino etiam apud Christianos retinere. Non enim id sensit Wicleffus, sed plane contrarium. Ilsec enim sunt verba in libro ipsius, quem apud me habeo: u Nec delector in multitudine causarum divortii, cum multas sint infundabilitcr humanitus ordinata;, ut patet specialiter de cognatione. Nam tempore primi hominis, fratres et sorores fuerunt ex ordinatione divina taliter conjugati: et tempero Patriarcharum, ut Abraham, Isaac, et talium, satis propinqua;. Nec superest ratio, quare non liceret hodie, nisi humana ordinatio. » Hsec ille: et ideo Thomas Waldensis, tomo n. de Sacramentis cap. 134. (quem etiam Sotus citat) contra Wicleffum contendit, pra?cepta Levitici jure divino ad Christianos etiam pertinere.

Altera sententia est Lutheri in lib. de captivitateJBabylonica cap. de Matrimonio, et in serm. de Matrimonio, edito anno 1523, Argentinsc; et Martini Buceri in comment. cap..\ix. Matthsci; qui solos gradus cognationis, qui habentur in Levit, cap. wm. ut Matrimonii impedimenta agnoscunt, eseteros ab Ecclesia additos omnino rejiciunt. Itaque nolunt in gradibus in Levitico expressis ullo modo licere matrimonia contrahere, neque ullam admittunt Ecclesia; dispensationem, cum lex illa divina sit, non humana: et contra volunt, in omnibus aliis gradibus libere pesse contrahi, non obstante humana lege, vel consuetudine, cum Deus optime noverit quid prohibendum, quidve non prohibendum fuerit.

Et hanc sententiam sequebantur, qui persuaserunt Henrico regi Anglorum, non potuisse Romanum Pontificem cum ipso dispensare, ut acciperet uxorem fratris sui defuncti; quod id videlicet expresse prohibeat lex divina Levit, xviii.

Tertia sententia est Philippi Malanchthonis in locis, tit de conjugio, et Martini Kemnitii in 2. part. Examinis Concilii Tridentini pag. 1230. et sequentibus, qui conveniunt cum

Luthero et Bucero, quod prreccpla Levitici circa gradus cognationis naturalem justitia; normam contineant, et per hoc etiam apud Christianos vim habeant, et omnino immutabilia sint: sed discrepant, quoad alios gradus in Levitico non expressos. Dicunt enim aliquos alios gradus ab Ecclesia antiqua recte fuisse prohibitos, et nunc etiam posse prohiberi, modo id fiat servata libertate conscientia;, id est, ut non sit peccatum in conscientia, si secus fiat.

Sed tres sunt in disputationeKemnitii contradictiones. Primum enim pagina 1231, dicit, prsecepta Levitici de gradibus cognationis, esse mandata naturalia, qua; ad omnes homines, et ad omnia tempora pertineant, tanquam norma; justitia;, in mente et voluntate divina immutabiles, et tamen pag. 1230. proxime praecedenti dixerat, Deuin dispensasse cum filiis Adami, ut fratres sororibus copularentur; qui est gradus primus in linea transversa, in Levitico expresse prohibitus. Si lex illa Levitici ad omnes homines et omnia tempora se extendit, et est norma justitiae in mente divina immutabilis, quo pacto ad ipso Deo statim initio mundi mutata est?

Deinde pag. 1238. affirmat Kemnitius, omnia Matrimonia, qurc non pugnant contra divinas prohibitiones, esse a Deo conjuncta, et ideo dirimi non posse, cum Christus dixerit: Quod Deus conjunxit, homo non separet; et tamen in eadem pagina et superiore, concesserat posse Ecclesiam cum magistratu, gradus aliquos constituere iis proximos, quos lex divina constituerat; et pag. 1234, et 1233. approbaverat ex Ambrosio, et Augustino, legem civilem prohibentem conjugia consobrinorum, licet ea non prohibuerit lex divina. At si omnia Matrimonia, 'qua; non pugnant cum divina prohibitione, sunt a Deo, et dirimi nequeunt: ergo nulla matrimonia prohiberi possunt, quse Deus non prohibuit, neque ulli gradus constitui, quos Deus non constituit, nisi prohibere velimus, ac dirimere matrimonia, quse Deus conjunxit. Quomodo ergo possunt homines gradus constituere; qui non sunt in Levitico, ut de consobrinis?

Postremo pag. 1237. vult Kemnitius posse constitui per leges humanas certos gradus, intra quos non sint legitima matrimonia; sed tamen salva libertate conscientisc. At ista manifeste pugnant. Nam vel matrimonia intra gradus lege humana prsescriptos contracta, erunt legitima, vel illegitima. Legiti-

ma esse non poterunt, cum sint contra legem, aut certe lex ipsa iniqua erit, et mala, cujus contrarium Kemnitius asserit; ergo erunt illegitima. Ergo in conscientia malum erit illa contrahere; nisi forte non sit malum, in conscientia nomine conjugii fornicationem committere; ergo lex illa, quamvis humana in conscientia obligat, cujus contrarium Kemnitius affirmabat.

Adde etiam manifestum Kemnitii mendacium, pagina 1238. dicit enim Romanum Pontificem velle conscientias Pontificiis prohibitionibus non minus teneri, quam divinis. At hoc mendacium esse, perspicuum est, quia summus Pontifex in pontificiis prohibitionibus sa?pc dispensat; in divinis nunquam. Nam qua? videntur Kemnitio divinae prohibitiones, et in quibus aliquando Papa dispensat, eas nos paulo post, non esse divinas apud Christianos, Deo volente manifeste probabimus.

Quarta sententia Brentii est, qui in Confessione Wirtembergensi, cap. de conjugio, ct in Apologia pro eadem confessione, vult in gradibus cognationis legem civilem imperatorum servandam esse. Sed fusius hoc tractat in Commentariis in Leviticum ad cap. 18. quee autem eo loco habet, ad quinque capita revocari possunt.

Primo affirmat legem divinam, qua? in Levitico habetur, ad Christianos non pertinere, quatenus Mosaica et Leviticajudicialis est, cum sit per Christum abrogata: sed solum quatemus continet aliquo modo legem natura?. Lex enim natura? jubet, discrimen esse inter personas in contrahendis Matrimoniis, sed quod sit illud discrimen, non expresse docet.

Secundo addit, non osse relinquendum in arbirio uniuscujusque, ut discrimen personarum, et proinde gradus cognationis constituat, sed opus esse aliquo legislatore.

Tertio dicit, tres esse legislatores, qui de his gradibus leges posuerunt, Moysem, Romanum Pontificem ct Csesarem, sed nullum horum simpliciter admitti posse. Moyses enim ad nos non pertinet, cum ejus politia per Christum abrogata sit. Romanus Pontifex non habet auctoritatem leges ferendi. Ca?sar est quidem verus legislator, sed quia in hoc negotio de Matrimonio subjecit leges suas canonibus Pontificiis, ideo ipse quoque auctoritatem amisit.

Quarto dicit, cum nulla sit reliqua lex de nuptiis, sectandam esse legem naturae, et ad

cognoscendum qui gradus sint prohibiti ure naturae, observari jubet, in quibus gradibus conveniant lex Mosis, et lex imperatoris Romani. Nam qui gradus prohibentur ab utraque lege, ii sine dubio censeri debent prohibiti jure natura?; et in iis nulla dispensatio admittenda est: qui autem prohibentur a lege Mosis tantum, aut a lege Romani Imperatoris tantum, ii habendi sunt prohibiti lege politica, non jure natura?.

Quinto denique addit, non solum servandam esse legem natura? in gradibus cognationis, quod attinet ad matrimonia, sed etiam legem Romani Imperatoris, el consuetudidem loci, et arbitrium etiam prudentium virorum. Licet enim lex Romani Imperatoris auctoritatem perdiderit, cum se canonibus Pontificiis subjecit, tamen alioqui justa erat: et quemadmodum quidam appellavit a rege somnolento ad vigilantem, ct alius ab ebrio ad sobrium, ita nos appellabimus a deceptis fraude ad recte edoctos, aut a legum administratoribus ad ipsas leges.

In qua sententia Brentii, primum, et secundum pronuntiatum verissima sunt; tertium et quartum, falsa, ct in sequenti capite refutanda; quintum absurdissimum est, ct cum tertio manifeste pugnans. Nam si leges civiles Romana? amiserunt auctoritatem, ut apertissime in tertio pronuntiato Brentius ait, nullum jam obligare possunt, aeper hoc nulla erunt illegitima matrimonia, nisi qua? prohibentur lege naturali: cujus contrarium habet quintum pronuntiatum.

Neque obstat illa appellatio Brentii, a deceptis fraude, ad melius edoctos. Nam imperatores Romani adhuc sunt, quales olim fuerunt, nimirum Catholici, et adhuc subjiciunt leges suas Canonibus; neque enim ullus adhuc fuit imperator Lutheranus: ad quem igitur imperatorem Brentius appellabit?

Sed ideo fortasse addidit, se appellare ab administratoribus legum ad ipsas leges. At hoc inauditum, et absurdissimum est, ut quis a judice ad legem appellet: et quamvis utcumque tolerari posset, ut appellaretur a judice aliquo inferiore ad legem: tamen ut a principe, qui legem condidit (hunc enim vocat Brentius legis administratorem) appelletur ad legem, omnino intolerabile est, cum lex a principe, non princeps a lege auctoriritalem habeat, nec possit princeps auctoritate privari, quin et ipsius leges continuo desinant esse leges.

Sed fortasse Brentius leges Romanas esse

censet, non ut leges coactivas, sed ut prudentes admonitiones, ad quem modum etiam leges Platonis, vel Aristotelis de Republica, vel Marci Tullii de officiis servari possent. At neque hoc dici potest. Nam leges istic, quse carent principis auctoritate, non faciunt legitima, vel illegitima matrimonia, ac pnesertim in foro externo. Brentius autem de iis legibus loquitur, qum faciunt legitima, vel illegitima Matrimonia: scribit enim politicas leges Romanorum servandas esse, non solum propter conscientiam, sed etiam propter successiones, et hmreditates, quae ad legitimos fdios tantum pertinent; et ii sunt filii legitimi, qui ex legitimo matrimonio procreantur. Cogitur ergo Brentius duo ista pugnantia admittere, leges Romanas de gradibus cognationis perdidisse auctoritatem, et tamen obligare, ac necessario ut verissimas leges esse servandas. Sed de Brentio satis.

Joannes Calvinus non salis explicat sententiam suam. Solum enim lib. lv. Institut. cap. 19. §. ultimo reprehendit Ecclesiam, quod gradus cognationis constituerit prajter aliarum Gentium, et ipsius etiam Mosis politiam: et quod spiritualem cognationem impedimentum Matrimonii esse voluerit. Sed ex sententia Theodori Bezce primarii Calvini discipuli, sententiam Calvini cognoscere licebit.

Est igitur quinta sententia Theodori Bezm in libro de repudiis et divortiis, qui primo reprehendit modum supputandi gradus, quo utuntur Canonici Doctores, tamquam absurdum; et solum sequendum esse contendit modum supputandi, quo utuntur jureconsulti civiles.

Deinde affirmat gradus, qui numerantur in Levitico, jure divino servandos esse, et matrimonia in illis gradibus contracta, esse omnino nulla.

Tertio docet, non solum gradus illos, qui expresse habentur in levitico, jure divino servandos esse, sed etiam eos, qui a simili colliguntur. Ut, quia in Levitico prohibetur conjugium nepotis cum amita, vel matertera, asserit Beza, prohibitum etiam intolligi debere conjugium patrui, vel avunculi cum nepte ex fratre vel sorore: et quia in Levitico prohibetur conjugium patris cum filia, et avi cum nepte, colligit ipse, prohibita intelligi omnia conjugia in linea recta, quia semper major in linea recta habet locum patris respectu junioris, et eadem ratione vult

esse prohibitum conjugium patrui non soluin cum nepte, sed cum pronepte etiam, et cum abnepte, et cum omnibus inferioribus. Itaque multos gradus jure divino servari jubet, quamvis expresse in Levitico non habeantur.

Quarto docet, leges etiam civiles de gradibus cognationis servandas esse, sic tamen ut matrimonia in his gradibus non contrahantur, sed si contracta fuerint, non dirimantur. Quod tamen revera non est legem civilem servare: lex enim civilis irritat Matrimonia intra gradus prohibitos contracta. Sed de his postea disseremus.

Illud hic obiter est observandum, Bczara, ut haereticum decebat, in eo libro calumniis, et mendaciis satis instructum incedere: e quibus duo annotare placuit. Pag. ii. depingit hanc figuram,

Joannes.

Petrus Paulus

Jacobus Rachel

Andreas Susanna,

Johanna.

ac dicit: « Concedunt canonici Johannam fratris abneptem ducere Petro patruo maximo, quae ab eo si rectam supputationem sequamur, sex gradibus distat: Jacobo vero Johannam non item, quamvis totidem, id est, sex gradibus distent, imo ne Joannam quidem Andreas accipere ex illorum Canonibus poterit, a qua tamen septem distat gradibus. Itaque intra sextum gradum concedunt nuptias etiam cum eo, qui parentis loco sit, ut modo diximus: intra eumdem, qui parentis loco non sit, non concedunt, nempe inter Jacobum et Johannam: nec in septimo quidem gradu, ut inter Andrcam et Johannam. Usque adeo procul cos a recto cogit deflectere gheunda illa regula conuncntitia de gradibus in transversa linea inaequali numerandis. » lloec ille. In quibus paucis lineis tot sunt ferme errata, quot verba; adeo ut dubitare cogar, dormiens ne an vigilans illa scripserit.

Primo falso affirmat canonicos Doctores concedere patruo maximo, ut abneptem ex fratre ducat uxorem: nam cum inter hos secundum canones sit quartus gradus consanguinitatis, nemo canonicorum diceret, inter cos conjugium esse licitum. Notissimum enim est, et supra etiam ab ipso Beza citatum, in quarto gradu matrimonium prohiberi, cap. Non debet, de consanguinit. et affinit.

Secundo falso affirmat inter hos esse gradum sextum, secundum rectam supputationem. Nam per rectam, intelligit legalem, ut ex superioribus constat: semper enim pro legali contra canonicam pugnat. At secundum legalem supputationem inter Petrum et Joannam, sunt gradus quinque, non sex: tot enim sunt personae dempto stipite.

Tertio falso affirmat nuptias Johanna), qua) concedebantur Petro negari Jacobo, et Andrea). Nam omnibus quidem negantur, quia sunt omnes cum ea in quarto gradu: at si Petro concederentur, concederentur etiam consequenter Jacobo et Andrea), qui in eodem gradu sunt respectu Johanna). Neque ullum Beza canonistam inveniet, qui secus doceat.

Quarto falso affirmat secundum legum supputationem, totidem gradibus distare Johannam a Jacobo, quot ea distat a Petro, nimirum sex; id enim falsum esse, nemo dubitare potest, cum secundum leges uno gradu sit propinquior Petrus Johanna), quam Jacobus eidem Johanna). Itaque Petrus quinque gradibus ab ea distat, Jacobus sex, Andreas septem, si legum supputationem sequamur: secundum canones autem, omnes tres in quarto gradu cum Johanna •sunt.

Ex his autem quatuor manifestis erroribus sequitur, ut tota illa conclusio sit falsa: qua concludit, canonicos doctores concedere nuptias intra sextum gradum legalem ei, qui locp patris sit, et intra eumdem non concedere ei, qui loco patris non sit: ejusmodi enim heee sunt, ut vix per febrim deliranti excidere potuerint.

Deinde pag. 49. Beza scribit Martinum V. non puduisse, Matrimonium cum sorore germana cuidam relaxare, idque sceleratissimum factum appellat. At Martinus V. Pontifex omnium consensu sapientissimus, et optimus, non permisit conjugium cum sorore sua germana, ut Beza mentitur, sed cum sorore ejus, quam antea cognoverat per fornicationem, ut sanctus Antoninus refert, 3. parte summa) Theologica), titulo i. cap. H. hanc autem affinitatem non expresse legimus in Levitico. Neque negare possunt adversarii, longe tolerabilius esse, ducere affinem ex copula fornicaria factam, quam affinem, ex legitimo matrimonio, vel consanguineam in primo gradu; et tamen hoc ipsum non permisit Pontifex (ut rursus mentitur Beza) ob pecunias sibi datas; sed ob

scandalum ingens, quod ex illius conjugii separatione timebatur, cum casus esset occultus; idque. ex maturo consilio, et longa disceptatione multorum Theologorum, ut ex eodem sancto Antonino, qui eodem tempore vixit, intelligi potest.

Rationem Canonicam supputandi gradus,

optimam esse, defenditur contra Bezam.

Adversus omnes superiores, errores, statuam aliquot sententias, seu propositiones, ut per partes facilius veritas explicetur.

Prima propositio: Ratio supputandi gradus cognationis, qua utuntur sacri canones, optima est. » Hanc assero contra Bezam in libro citato de repudiis. Nam cum cognatio sit vinculum eorum, qui propagantur ab uno, non potest fingi melior ratio supputandi gradus, quam penes distantiam ab illo uno. Et confirmatur, quia licet ratio civilis supputandi gradus sit etiam bona, tamen non potest negari, quin canonica sit melior, cum in linea transversa primum gradum ponat: videtur enim nescio quid absurdi pra) se ferre, quod detur secundus gradus sine primo, ut revera datur in ratione supputandi civili. Et quamvis ipsi respondere possint, non posse dari primum in illa ratione supputandi, tamen quis negabit, recte fecisse canonistas, qui aliam rationem excogitarunt, qua illi etiam incommodo mederentur?

Sed videamus argumenta Beza) contra rationem supputandi canonistarum: « Tres, inquit, sunt regula) quibus comprehenditur tota sententia canonistarum: nulla illarum est, qua) non sit inepta, et absurda: ergo tota sententia ipsorum est absurda. »

Probat majorem propositionem: et primo quoad primam 'regulam. Nam prima regula est: « In recta linea tot numerandos esse gradus, quot sunt persona), una dempta. » <i IIa)c vero regula, inquit Beza, et si nihil efficit a veritate alienum, tamen non recte concepta est; relinquit enim suspensum animum, cur demenda sit una, etquamam sit demenda. »

Respondeo: cur sit demenda una, et quod demenda sit prima, dubium esse non poterat inspicienti arborem, sive lineas cognatorum

Nam cum gradus sit distantia unius ab alia, prima persona non potest gradum facere, cum nec a seipsa, nec ab ulla superiore distet, alioqui non esset prima, sed secunda, quae primo incipit distare, et separari ab alia, et primum gradum facit. Itaque prima persona est veluti punctum, a quo ducitur linea: per quam distat secunda persona a prima, et illa linea intermedia, est primus gradus, qui incipit a prima, et terminatur in secundam; proinde non potest dici gradus, nisi cum producta fuerit secunda persona.

Probat deinde Beza idem de secunda regula, qiuc est talis: « In ordine transverso si duo aequi distent a stipite, tot gradibus inter se distant, quot a stipite quivis illorum distat. » — « Atqui, inquit Beza, ineptam, et falsam esse hanc enumerationem, vel ipse communis sensus dictare potuit: natura enim ipsa ostendit, tot esse oportere gradus quot sunt generationes; nec posse perveniri a fratre ad fratrem, nisi transitu per patrem communem facto. »

Respondeo, decipitur Beza, quia fingit ita a fratre ad fratrem transeundum esse per patrem, ac si in aliqua linea per medium punctum, duo fratres, duo extrema tenerent: sic enim haud dubie unus frater ab alio duobus gradibus distaret. Sed falsa ista imaginatio est: non enim ultra patrem est progressio ad aliam personam, nisi ad illam a qua pater ipse procedit, nimirum ad avum. Et sic in linea recta per unam personam transitui' ad aliam, quia una persona procedit, ab alia: ut, nepos duobus gradibus distat ab avo, quia non potest a nepote ad avum ascendi nisi per patrem. At a fratre ad fratrem non transitui' per patrem, cum nulla sit processio fratris a fratre, nec immediata, nec mediata, sed frater uterque in patre conjungitur; nec habet conjunctionem frater cum fratre, vel habitudinem, nisi quatenus est unum cum patre. Quare si quis distantiam inter fratres cognoscere cupit, debet id solum attendere, quantum distet alter eorum a patre; tantum enim inter se etiam distabunt, cum non habeat alter habitudinem ad alterum, nisi ut est unum cum patre suo, ut jam diximus: quod enim efiain ipse a patre distet uno gradu, per accidens est respectu distantiae ab altero fratre.

Dicet aliquis: Filius patri propinquior esse videtur quam fratri; nam et amor vehementior, et obligatio etiam justitiae major est inter patrem et filium, quam inter duos

fratres. At filius a patre uno gradu distat, ergo duobus distat, nisi gradus dimidiatos quis jam fingere velit.

Respondeo: majorest propinquitas filii ad Patrem, quam fratris ad fratrem, si sic loqui licet, intensive, non extensive: non enim longius distat frater a fratre, quam filius a patre; sed in aequali distantia major est conjunctio, et proinde major amor, et obligatio. Et ratio est, quia non sunt gradus illi ejusdem rationis. Filiusenimcum patre jungitur ut effectus eum sua proxima causa, et ideo illi similis est ex vi productionis, unde oritur amor, et ab illo pendet, unde oritur obligatio. At frater cum fratre conjungitur, ut effectus a communi causa procedens: inter duos autem effectus ab una causa procedentes non est ea dependentia, qua? inter causam, et efTcctum, licet distantia non sit major.

Tandem probat Beza tertiam regulam esse falsam, et intolerabilem errorem continere. Est autem hac regula tertia: « In linea transversa inaequali, tot gradibus inter se distant, quot gradibus distat a stipite ille, qui est remotior » « Ilaec vero regula, inquit Beza, tum crassum, et pudendum errorem prodit, ut vel sola manifeste ostendat istos Antichristos vere fuisse vertiginis spiritui mancipatos, ut Dominus per cos ulcisceretur id universo mundo sum veritatis contemptum. Cui enim obsecro, nisi prosus mente capto, venire in mentem potuit, ut existimaret, data duplici serie cognatorum, una ad dexteram, altera ad sinistram, conspici quidem ex una parte discrimen gcncratioiuim, in altera non item? » Haec ille.

Vis autem argumenti in hoc ista est, quod ex nostra tertia regula sequatur hoc absurdum, ut una persona a; quali ter distet a multis inaequaliter distantibus. Nam si a stipite, qui sit Thare, descendant ab una parte A- braham, Isaac, Jacob, Joseph; ab altera Nachor, Bathuel, Laban: si quaeras quoto gradu distet Joseph a Nachor, respondebitur: quarto; si quaeras quoto distet idem Joseph a Bathuel, respondebitur item quarto, et idem dicetur de Laban. Absurdum autem omnino videtur, ut item Joseph aequaliter distet ab illis tribus, qui inter se singulis gradibus distant.

Respondeo: hoc argumentum, si quid probat, probat etiam contra secundam regulam: nam etiam in linea transversa aequali, qui est postremus in uno latere, distat aequaliter ab omnibus, qui sunt in altero latore. Quare frustra adducitur hoc argumentum proprie contra tertiam regulam.

Sed argumentum revera contra neutram regulam ullam vim habet. Nam qui sunt in uno latere, non habent habitudinem ad eos, qui sunt in altero, nisi ratione stipitis, in quo uniuntur, et ideo per accidens est, quod inter se distent, vel non distent; quantum ad habitudinem ad personas alterius lateris. Quare non est absurdum, sed plane conveniens, imo et necessarium, ut Joseph tantum distet a Nachor, quantum a Bathuel, vel etiam a Laban, licet illi inter se singulis gradibus distinguantur: nam tres illi Josephum respiciunt solum, 'quatenus omnes tres uniuntur in Thare primo stipite, a quo Joseph quatuor gradibus distat.

Sed petet aliquis fortasse, unde fiat, ut si consideremus personam remotiorem a stipite, inveniamus illam aequaliter distare ab omnibus personis alterius lateris, ut diximus de Joseph: si vero consideremus, propinquiorum, inveniamus illam distare insequaliter a singulis alterius lateris. Nam certe Abraham, qui est proximus stipiti, id est, Thare, distat a Nachor, qui est primus in altero latere, uno gradu; a Bathuel, qui est secundus, duobus; a Laban, qui est tertius, tribus.

Respondeo, rationem hujus esse, quia quando consideramus personam remotius distantem, ut Joseph, tunc attendimus distantiam ipsius a stipite, et in stipite intelliguntur omnes, qui sunt in altero latere: et ideo tantum distat persona illa remotior a stipite, quantum ab omnibus personis alterius lateris. At quando consideramus personam propinquiorem, ut Abraham, tunc non attendimus distantiam ejus a stipite; sed distantiam stipitis ad personas alterius lateris, et in stipite tunc intelligimus personam illam propinquiorem: et quia stips distat inaequaliter a personis alterius lateris, ideo etiam persona illa propinquior, id est, Abraham, inaequaliter distat ab omnibus personis alterius lateris.

Dices rursus: quare considerando personam remotam, ut Joseph, attendimus distantiam ejus a stipite, et non etiam id facimus, quando consideramus personam propinquam, ut Abraham?

Respondeo, quia si considerando personam propinquam, attenderemus distantiam ejus a stipite, sequeretur personas aliquas alterius lateris esse propinquiores suo Tom. V.

collaterali, quam stipiti, quod est omnino impossibile; cum non conjungantur collaterales, nisi per stipitem. Hoc autem absurdum, et impossibile sequi, perspicuum est. Nam si attendamus distantiam' Abrahae aTharc, et in Thare intelligamus omnes personas alterius lateris; tunc distabit Abraham ab omnibus personis alterius lateris uno tantum gradu, quemadmodum uno tantum gradu distat a stipite, qui est Thare. Ergo Abraham, et Laban erunt in primo gradu. Ergo Laban propinquior erit ipsi Abrahae, quam ipsi Thare: nam ab Abraham distabit uno gradu, a Thare tribus, quod est impossibile, cum per Thare Laban conjungatur cum Abraham.

Atque hoc est fundamentum tertiae regulae Canonicae, nimirum, tot gradibus in linea inaequali distare inter se collaterales, quot grabibus distat remotior a stipite; non autem quot gradibus propinquior distat ab eodem stipite; ex cujus regulae ignoratione processit inanis illa jactantia, atque temeritas Bezae.

Non omnia praecepta Levitici de gradibus cognationis, esse de jure naturae.

Sit jam secunda propositio: « Non obligant jure divino Christianos praecepta omnia, quae de gradibus habentur in Levitico. » Haec est contra Lutherum, Bucerum, Melanchthonem, Kemnitium, Calvinum etBezam.

Sed est in primis observandum inter nos, et •adversarios convenire, praecepta Levitici non obligare Chistianos, quatenus proprie levitica, id est, positiva, et judicialia sunt, sed tantum quatenus naturalia. Sed tota controversia est, an omnia illa praecepta, quae habentur in Levitico de gradibus cognationis, sint naturalia; an aliqua, vel omnia judicialia. Et quidem adversarii volunt, omnia esse naturalia, et proinde per Ecclesiam indispensabilia: nos autem docemus, non esse omnia naturalia, et ideo in quibusdam posse per Ecclesiam dispensari ut Concilium Tridentinum affirmat, session. 2 i. canon. 3.

Advertendum est secundo, naturalia praecepta illa esse, quae solo lumine naturali sine aliquo discursu, aut certe per discursum rationis facillimum cognoscuntur, et apud om-

nes sunt eadem, tum quoad notitiam, tum quoad rectitudinem. Nam quae indigent lumine supernaturali, dicuntur divina positiva; quae per discursum humanum a principe constituuntur, dicuntur humana, et talia non sunt eadem apud omnes.

Potest autem tribus modis aliquod pr*- ceptum prohibens dici naturale. Primo, quia sit de re intrinsece mala, ita ut semper, et apud omnes sitmala,nec possit permutationem circumstantiarum fieri bona: qualia sunt mentiri, moechari, odisse Deum etc. et haec proprie vim legis habent, et sunt omnino indispensabilia.

Secundo, quia sit de re mala semper', et apud omnes, excepta extrema necessitate: quale est, tollei’e alienum invito Domino. Id enim apud omnes, et semper est malum, excepta ultima necessitate: tunc enim quod erat alienum, definit esse alienum et sit commune. Et tale etiam esse videtur, Matrimonium cum propria soror’e: nam ubique apud homines, qui recta ratione utuntur, id judicatur malum, nisi extrema omnino cogente necessitate, qualis fuit initio mundi. Et hsec etiam praecepta vim habent legis naturalis, et sunt indispensabilia, nisi cesset obligatio, exti'ema necessitate adveniente.

Tertio modo, quia sit de re mala, si res illa nude, et absolute sumatur; quae tamen possit mutatis cii'cumstantiis variis modis honestari, ac fieri bona: quale est occidere hominem. Nam homicidium absolute et nude sumptum, quid malum sonat apud omnes, et hoc modo habetur in decalogo: Non occides; tamen si addantur variae circumstantiae, ut, quod fiat publica auctoritate, ob bonum commune, in eum qui perniciosus est lleipublicae: jam non sonat malum, et jdeoin eadem lege Mosis, saepe jubentur occidi homines, ut malefici, adulteri, homicidae. Et tale etiam est juramentum: siquidem nude sumptum, quid malum sonat, cum sit quoddam signum incredulitatis, et fraudum humanarum. Si enim inter homines fides vigeret, et suspicio fraudum cessaret, nemo expeteret juramentum. Et ideo Dominus Matth. v. prohibet juramentum, nimirum nude sumptum: et tamen dubium esse non potest, quin juramentum suis circumstantiis seu comitibus, ut vocant ornatum, sit bonum et licitum.

Hoc igitur tertio modo praecepta naturalia vita habent legis, si agatur de re nude sumpta. Si autem agatur de re adhibitis variis

circumstantiis, non habent vim legis, quia tunc res illae mutabiles sunt, neque sunt apud omnes eaedem, et ideo necesse est, ut sanciantur speciali lege positiva, si omnino prohibendae sunt: ac praesertim si non solum matrimonium impedire, sed etiam dirimere debeant. Nam multa sunt, quae si fiant contra i'ectam rationem, mala sunt, et tamen facta tenent, nisi speciali lege initentur, ut supra diximus de conjugio filiorum invitis parentibus.

Jam igitur cum in conclusione negamus, omnia praecepta Levitici de gradibus cognationis, esse naturalia, intelligimus primo et secundo modo: nam tertio modo posset concedi, omnia esse naturalia, ut concedunt plei-ique Theologorum veterum, in 4. distinet. 40. ut Bonaventura, Itichardus, Paludanus, et alii. Sed non inde sequitur, omnia illa praecepta vim legis habere; nisi agatur de gradibus nude sumptis. Proinde multi ex illis gradibus, si considerentur, ut variis circumstantiis mutari possunt; non erunt jui'e naturali prohibiti; neque diriment jure naturae Matrimonium.

Observandum est tertio, nos in conclusione non dicere, nulla praecepta Levitici esse naturalia, sed non omnia esse naturalia quia de aliquibus id libenter fatemur, ut de primo gradu consanguinitatis; sed de omnibus id non concedimus. Unde etiam Concilium Tridentinum, non dixit Ecclesiam posse dispensare in omnibus, sed tantum in aliquibus.

Probatur nunc propositio, primo ex cap. xx. Levitici. Nam cap. xvill, feruntur leges de gradibus, in quibus matrimonium prohibetur: capite autem xx. adduntur pcenaj iis, qui intra eos gradus conjugium forte conti-axerint. Colligimus autem ex poenis illis maximam diversitatem inter illos gradus. Nam conjugium in primo gradu affinitatis in recta linea, Deus punit morte, et conjungit hoc peccatum cum adulterio, et cum sodomia, quse sunt manifeste contra jus natur*; et eadem est ratio, vel potius major, de consanguinitate in primo gradu in linea directa. Neque enim dubitari potest, quin sit dignus morte, qui duxerit matrem suam, si est dignus morte, qui duxerit novercam suam. Deinde eamdem poenam mortis lex statuit in cos, qui junguntur in primo gradu consanguinitatis in linea transversa, ut cum frater accipit sororem. At conjugium in secundo gradu consanguinitatis in linea transversa, ut nepotis cnm amita vel matertera, non punitur morte, sed pmna leviori. Et similiter conjugium in primo gradu affinitatis, ut qui cum uxore fratris defuncti, et in secundo gradu, ut nepotis cum uxore patrui, non puniuntur morte, sed tantum privatione filiorum, id est, ut filii non adscribantur ipsis. Qua) poena satis aperte indicat, conjugia ista non prohiberi jure natura), sed jure positivo, proprio Judaeorum: non enim communis ratio dictat apud omnes homines, istam esse justam poenam hujus criminis.

Secundo probatur. Nam si omnia illa praecepta essent naturalia, semper obligasscnt, etiam ante legem datam, quemadmodum obligabat lex de non occidendo, non moechando, non furando, non mentiendo, ante- • quam lex a Deo per Mosem populo suo daretur: si autem leges illa) semper obligassent, nunquam sancti viri, et amici Dei contra eas leges matrimonia coutraxissent. Habemus autem exempla non pauca Sanctorum qui in lege natura), in gradibus in Levitico prohibitis, connubia junxerant.

Primum exemplum sit patriarcha) Jacob, qui duas sorores viventes simul accepit uxores, Liam, et Rachelem, Genes, xxix; id autem expresse prohibetur Levit, xviii, et est primus gradus affinitatis in linea transversa: imo duplex erat in eo conjugio affinitas; nam utrique soror erat affinis ratione alterius.

Secundum exemplum est Judee patriarchae qui Genes, xxxvm, dedit filio suo secundo genito uxorem primogeniti defuncti, et illo etiam defuncto eamdem promisit tertio filio, qui tamen gradus in Levitico prohibetur; et est etiam primus gradus affinitatis in linea transversa.

Tertium exemplum est Moysis, qui natus est ex conjugio nepotis cum amita. Nam Exod. vi, sic legimus: Accepit Amram uxorem Jochabed patruelem suam, quae peperit ei Aaron, et Moysem; eo autem loco nomen patruelis accipitur pro patrua, non pro sorore patruele. Nam vox Kebrsea HTl ad verbum significat patruam, sicut “Vn significat patruum: non enim habent Hebrafi distinctum nomen pro sorore patris, ut nos Latini nomen amita). Hieronymus autem ne diceret patruam, quod Latine est inusitatum, maluit dicere patruelem.

Sed praeter vocem Hebraeam est locus

manifestus in Numeris. Proprie enim Jochabed.erat amita ipsius Amram, ut patet ex cap. xxvi. Numeri, ubi habemus Amram, fuisse filium Gaat filii Levi, et accepisse uxorem Jochabed filiam Levi, qua) nata est ei in Egypto; ubi apertissime vides, Jochabed fuisse sororem Caat patris Amram, et proinde amitam ipsius Amram viri sui.

Ad hoc argumentum respondent adversarii dupliciter. Aliqui dicunt conjugia ista facta fuisse Deo dispensante, ob aliquod mysterium. Sed hmc solutio non est solida: nam ex cap. xxyiii Genes, satis apparet fuisse consuetudinem loci, ut dua) sorores uni viro conjungiJpossent.Nam Laban cum decepisset Jacobum obtrudendo ei unam sororem pro alia, obtulit ei etiam alteram: ille vero nihil omnino dubitans, continuo acquievit; neque parentes postea eum reprehenderunt, neque ipse factum purgavit. At certe si fuisset res insolita, et singularis, et qua) scandalum gignere potuisset, profecto vir sanctus, aut id non fecisset, aut facti sui rationem reddidisset. Idem apparet in facto Juda), qui cum uxorem fratris alteri fratri conjunxit, non allegavit dispensationem, sed rationem consuetudinis, ut scilicet semen defuncti suscitaretur. Pra)terea nulla apparet causa hujus dispensationis. Quid enim mysterii continet, quod affines, vel consanguinei inter se conjungantur? et quae necessitas erat harum nuptiarum? non poterant Jacobo sufficere tres uxores? aut nullae erant praeterea mulieres in terra, praeter duas illas sorores?

Alia ergo solutio est Philippi in locis, titulo de conjugio, et Bezae in libro de repudiis, et divortiis, quam etiam indicat esse Calvini; peccasse istos Patriarchas, neque in omnibus excusandos esse. At id nullo modo dici potest. Nam licet sancti Patriarcha) aliquando, ut homines, peccaverint, tamen perpetuo in peccato manere, non est Sanctorum, et amicorum Dei, quales illi sine dubio erant. Si autem omnia pra)cepta Levitici (ut adversarii dicunt) essent juris natura), et matrimonia contra illa contracta fuissent irrita, non solum Jacob, et Amram peccassent, sed in peccato semper mansissent; et eorum filii spurii, et illegitimi fuissent: atque ita pars quaedam filiorum Jacob, et ipse Moses ex illegitimo Matrimonio nati essent.

Tertio probatur. Nam si omnia illa pra)- cepfa Levitici de gradibus, jure natura) constituta essent, sine dubio universalia essent ita ut intra eumdem gradum omnia matrimonia essent illicita. At Moses in Levitico quaedam conjugia prohibuit, et quaedam permisit in eodem gradu: ergo non est illa prohibitio juris naturae, sed judicialis, et positi va- Propositio certissima est; quod enim jure naturae prohibetur, semper et ubique prohibetur; neque id adversarii negant. Assum, ptio probatur. Nam lex illa Levitici prohibet conjugium nepotis cum amita, et matertera, cl non prohibet conjugium patrui, vel avunculi cum nepte ex fratre, vel ex sorore; cum tamen sint in eodem gradu nepos et amita, patruus et neptis. Praeterea lex prohibet conjugium cum uxore fratris etiam defuncti, et non prohibet conjugium cum sorore uxoris, nisi ea vivente, ac proinde non prohibet cum sorore uxoris jam defunctae: et tamen est idem prorsus gradus affinitatis cum sorore uxoris, et cum uxore fratris.

Ad hoc respondet Beza in libro de i-epudiis et divortiis, prohibita esse ista omnia conjugia, etiamsi in Scriptura non exprimantur: nam a simili deducuntur praecepta similia.

Sed contra. Nam in primis argumentum a simili in legibus prohibentibus non solet valere: leges enim prohibentes sunt odiosae; odiosae autem leges non sunt laxandae, sed restringendae, ut habet regula juris.

Deinde consequentiae, quas Beza facit, non sunt omnino a simili, sed a minori. Nam licet sint in eodem gradu nepos cum amita, et patruus cum nepte, tamen turpius est conjungi nepotem cum amita, quam patruum, cum nepte: siquidem ordinarie amita est senior nepote, et ratione sui gradus habet in nepotem, quasi patriam auctoritatem. Uxor autem subjici, ac regi debet: quare indecens est, ut amita sit uxor nepotis, quia deberet simul regere, et regi; subjici, et praeesse. At patruus est ordinarie senior nepte, et in illam auctoritatem habet: non est autem indecens, ut vir sit uxore senior, et illi praesit. Hac igitur de causa lex unum prohibuit, alterum concessit. Pari ratione sicut turpius est ut una mulier duos simul maritos habeat, quam ut unus vir duas simul uxores, ita suo modo indecentius videtur, ut una sit uxor duorum fratrum etiam successive, quam ut unus sit vir duarum sororum sucessive: et ideo lex unum concessit, alterum prohibuit. Sed quanquamista diversitas fuerit sufficiens ratio, cur lege positiva judiciali in eodem

gradu conjugium modo prohiberetur, modo concederetur: tamen si gradus ille jure interdictus esset, profecto non sufficeret modica alia diversitas ad id efficiendum, ut in eo gradu matrimonium esset aliquando licitum. Non enim illa diversitas est in ipso gradu propinquitatis, sed in aliquo extrinseco superaddito, nimirum in retate, vel sexu, vel aliqua simili circumstantia.

Confirmatur haec ratio. Nam matrimonium inter patrueles non est prohibitum jure naturae, ut etiam adversarii concedunt; et tamen in eo gradu sunt patrueles, in quo est amita cum suo nepote: omnes enim sunt in secundo gradu. Non igitur secundus ille gradus jure naturae prohibitus est: proinde conjugium nepotis cum amita prohibitum est in Levitico lege positiva, non jure natura}.

Neque obstat, quod juxta supputationem legalem patrueles sint in quarto gradu; et amita cum nepote in tertio. Nam licet numerando personas, ut jubet legalis supputatio, in diverso gradu sint patrueles, et amita cum nepote, tamen quod attinet ad propinquitatem, vel distantiam, sunt omnino in eodem. Nam, ut supra ostendimus, non potest amita vel ejus filius, cum filio fratris cognationem habere, nisi ut cum stipite unitur: proinde non magis ab illo distat, quam ab eodem stipite distat nepos. Nepos autem a stipite duobus gradibus distat; ergo tam amita, quam ejus filius, a filio fratris qui amitae nepos, et amitae filio patruelis est, duobus tantum gradibus distat. Porro graduum prohibitio sine ullo dubio propinquitatem respicit, non personarum multiplicationem; et ideo tertius, et quartus gradus legalis in secundum canonicum coincidunt, quod attinet ad conjugiorum prohibitionem.

Confirmatur ultimo haec ipsa ratio, exemplo Abrahae, et fratris ejus Nachor, qui (ut habetur Genes, xi.) duxerunt uxores, duas filias fratris sui Aran. Ex quo sequitur, non esse contra jus naturae, ut patruus neptem ducat, et consequenter non esse contra jus natura} ut nepos ducat amitam, cum sint in eodem gradu: et tandem sequitur, prohibitionem, quae habetur in Levitico, ne quis amitam ducat, judicialem esse, non naturalem.

Ad hoc Beza quatuor modis responderet, ut ex libro ejus de repudiis colligitur. Primo Aran patrem uxoris Abrahae, non esse fra-

trem Abraham, sed alium quendam hominem distinctum ab illo Aran, qui frater Abrahae fuit. Sed hoc repugnat non solum communi expositioni interpretum ejus loci, sed etiam cap. xx. Gcneseos, ubi Abraham dicit, Saram uxorem suam esse sororem suam, filiam patris sui, et non filiam matris sua;: quod exponitur communiter, ut fuerit neptis ejus ex patre, non ex matre, quod uterini non essent Abraham et Aran. At si Aran pater Sara; alius quidam erat a fratre et patre Abraha; distinctus, quomodo erat illa soror Abraha; ex patre?

Secundo dicit, forte Saram fuisse privignam Thare patris Abraham. Sed refellit ipse idem hanc opinionem; quia si Sara fuisset privigna Thare, non dixisset Abraham de illa: Filia est Patris mei, non filia matris mex; sed c contrario, filia est matris mea;, non filia patris mei. Quod si quis dicat fuisse privignam ex alia uxore, non ex matre Abrahami. Respondebimus id fieri non potuisse, quia tunc non fuisset soror Abraha; neque ullo modo illi affinis, ut notum est, et tamen ipse ait Genes, xx: Vere soror mea est.

Tertio dicit, fuisse Saram sororem germanam Abrahami. Sed hoc falsum esse, inferius demonstrabo, ubi perventum fuerit ad* locum de conjugio fratrum, et sororum. IIoc autem loco, non est opus id refellere: nam sententia ista maxime pugnat contra adversarios. Si enim Abraham sororem suam germanam conjugem accepit, qui est primus gradus cognationis, multo magis ducere licuisset amitam, vel neptem qua; sunt in secundo gradu.

Ideo quarto dicit, Abrahamuin in ea re peccasse: neque id esse mirum, quia nondum erat fidelis, quando illam accepit. At haec solutio tolerari non potest. Nam si jure natura; irritum erat matrimonium illud, non solum peccasset Abraham contrahendo-, sed etiam in conjugio permanendo, nam tota fere vita sua in incestu perseverasset: quod de viro sanctissimo nullo modo credi potest. Quid? quod Deus conjugium illud approbavit, cum ex Sara filium illi promisit, in quo omnes gentes benedicenda; erant, Genes. XVII.

Ex quo falsum esse convincitur, quod Beza scribit in eo libro de repudiis pag. 48. Deum tolerasse, sed nunquam id conjugium com¬

probasse. Quomodo enim non comprobavit, cum ei dixit: Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram; et benedicam ei, et ex illa dabo tibi filium, cui benedicturus sum? Gen. xvn. Quis credat ex illegitimo, et incesto conjugio voluisse Deum excitare haeredem Abraha;, ex quo Messias nasciturus erat, et in quo benedicenda; erant omnes Gentes.

Probatur ultimo nostra propositio ex cap. xxv. Deuteronomii, ubi praecipitur, ut si quis absque liberis moriatur, ducat frater ejus uxorem illius, et suscitet semen fratri suo. Lex ista nihil jubet contra jus natura;; quid enim absurdius, quam ut naturae auctor contra naturam pugnet? Non igitur est contra jus naturae, ut ob justum aliquem finem quis ducat uxorem fratris sui: ergo quod in Levitico legimus, cap. xvm, ne quis ducat uxorem fratris sui, non est naturale praeceptum, si intelligatur simpliciter, ut adversarii volunt.

Est autem observandum multos conatos esse haec duo loca conciliare, sed intentione diversa. Alii enim voluerunt ex his locis efficere, conjugium cum uxore fratris non esse prohibitum jure naturae, et ideo posse in eo Pontificem dispensare. Alii contra haec loca conciliant, ut possint asserere, non obstante lege Deuteronomii, conjugium cum uxore fratris pugnare cum jure naturae.

Primo igitur Joan. Major, in iv. sent. dist. 40. quaest. 3. dicit, nusquam in lege prohibitum esse conjugium cum uxore fratris; in Levitico enim illud praeceptum vitio scriptorum superadditum fuisse.

At haec conciliatio ansam pra;bel negandi apertissimas Scripturas, quando eae cum aliis pugnare videntur: nulla enim est ratio, cur Major neget, praeceptum illud esse de textu in Levitico, nisi quia pugnare videtur cum praecepto Deuteronomii. Nam alioqui praecepti illius verba habentur in omnibus codicibus Hebraeis, Graecis, Chaldaicis, Latinis; neque ulla suspicio est, inserta fuisse ab aliquo.

Secundo quidam dixerunt, in Levitico non prohiberi conjugium cum uxore fratris absolute, sed tantum cum uxore fratris viventis, quemadmodum in eodem loco prohibetur conjugium cum sorore uxoris, et expresse additur: « Illa vivente ». Haec expositio est Radulphi in commentario hujus loci, et favet causae nostrae, id est, Catholicorum, qui con-

stiinter affirmant Pontificem Maximum jure dispensasse cura rege Anglorum, ut uxorem fratris sui defuncti accipere posset.

Tamen haec sententia non videtur vera. Nam conjugium cum uxore fratris viventis, est adulterium. Adulterium autem in eodem capite expresse prohibitum fuerat; ergo frustra haec prohibitio de conjugio cum uxore fratris addita fuisset. Praeterea, Levit, xx, adulterium punitur poena mortis: conjugium autem cum uxore fratris punitur poena longe minori. Non igitur per conjugium cum uxore fratris intelligitur adulterium; ergo non intelligitur conjugium cum uxore fratris viventis, quod sine adulterio esse non potest. Neque obstat, quod in eodem capite prohibetur conjugium cum sorore uxoris viventis. Nam non erat adulterium tempore Judaeorum, consuetudo cum pluribus mulieribus, quia polygamia erat licita viri cum pluribus uxoribus, non autem uxoris cum pluribus viris.

Tertio alii dicunt, in Levitico prohiberi conjugium cum uxore fratris viventis, sed repudiata.

Haec etiam sententia Catholicis favet, tamen non est probabilis, cum nulla fiat in eo loco Levitici mentio repudii, et quia sequeretur, posse eodem modo restringi, omnia illa praecepta ad repudiatam; vel confunderentur omnia illa praecepta.

Quarto alii volunt, praeceptum Deuteronomii non intelligi de fratre germano, sed de proximo in alio gradu, in quo liceat secundum legem contrahere Matrimonium, ut de patrueli, vel de consobrino: nam etiam isti apud Hebraeos dici solent fratres. Hanc sententiam sequitur Calvinus in comment. ad cap. 18. Levitici.

Sed est sententia improbabilis, et falsa, et ab ipso Beza Calvini discipulo refutatur in lib. de repudiis, pag. 76. Nam ex Scripturis constat, legem intelligi de fratribus germanis principaliter, licet ad alios etiam propinquos extendatur. Genes, xxxvm. Judas fratribus germanis uxorem eamdem conjunxit; et Ruth. i, Noemi hortatur nurus suas viduas, ut non expcctent in conjuges, fratres virorum, quos ante habuerant, sed aliis viris nubant. Loqui autem illam de fratribus germanis, patet ex illis verbis ejus: An adhuc in utero meo sunt filii, qui fiant mariti vestri? Revertimimi, et abite filiae meae; quoniam se¬

nior sum, quam ut virum habere queam. Et Matth. xxn, interrogatio Sadducaeorum de muliere, quae nupsit septem fratribus, videtur omnino cogere, ut de germanis fratribus lex intelligi debeat. Adde, quod lex ipsa Deuteronomii satis indicat de fratre germano rem esse intelligendam. Nam non dicit absolute accipiat eam frater. Sed: Si habitaverint, inquit, fratres simul, et unus moriatur sine liberis; non exibit uxor ejus extra domum, sed ducet eam frater alius; ubi describuntur fratres, qui in eadem domo habitant, quales ordinarie non sunt, nisi fratres germani.

Sed objiciunt vocem hebraicam; quae habetur in Deuteronomio: non enim dicitur, accipiet eam ns, id est, frater, sed 031, id est, cognatus.

Respondeo, vocem illam 03*' proprie significare levirum, id est, fratrem mariti defuncti: unde etiam verbum OS1' in Piel, significat accipere uxorem fratris. Habetur enim haec eadem vox Genes, xxxvm. vers. 8. et Ruth. 1. vers. 45. ubi sine controversia agitur de fratribus germanis. Praeterea in hoc cap. xxv. Deuteronom. quorsum Scriptura diceret: Si habitaverint fratres simul, et unus moriatur sine liberis etc., nisi vellet per 031 significare fratrem defuncti fratris? Denique ibidem paulo pos Scriptura subjungit: Primogenitus, quem pariet mulier, erit fratris defuncti; ubi expresse defunctum Scriptura vocat fratrem ejus, quem vocavit OS'' ergo et iste est frater illius. Proprie igitur 031 est id, quod latine dicitur levit: quamvis derivetur etiam ad alios propinquos, sicut etiam lex ipsa ad alioS pertinebat: quando fratres deerant, aut non volebant illam accipere; tunc enim propinquior succedebat in jure illam ducendi, ut historia Ruth. cap. iv. aperte declarat.

Quinto alii volunt, legem Deuteronomii intelligi quidem de fratre germano, sed esse exceptionem quamdam legis in Levitico latae. Ita docet S. Augustinus, quaest. 61. in Leviticum, et Lyranus, et alii in commentario hujus loci: eamdem sequitur Beza in libro de repudiis, pag. 78.

Quae sententia probabilis est; sed nihil adversariis prodest. Nam exceptio ista, sive lex exceptiva, et declarativa alterius legis, aperte demonstrat, legem illam Levitici non fuisse naturalem, sed judicialem. Nam lex

ista Deuteronomii, quae est legis leviticae declaratio, sive exceptio; vel est naturalis, vel judicialis. Non potest dici naturalis, quia etiam hoc tempore servanda esset, quod tamen omnes negant, et maxime adversarii, et ii potissimum qui divortium regis Henrici VIII a Catharina regina defendunt. Nam cum Arthurus, Henrici frater natu major, sine liberis decesserit, non solum potuisset, sed jure divino, et naturali debuisset Henricus frater uxorem ejus, id est, Catharinam conjugem dicere. Ergo coguntur fateri, ut etiam fatentur, legem Deuteronomii esse judicialem, et proinde nunc per Christum abrogatam. Quod si exceptio judicialis est, ergo et lex, a qua fit exceptio, judicialis est: exceptio enim fit ab iis, qua; sunt ejusdem natura;, et ordinis. Vel si lex illa naturalis erat, et exceptio erit naturalis: qualis est illa, quod in ultima necessitate liceat fratri sororem ducere; lex enim naturalis patitur hanc naturalem exceptionem.

Praeterea|qualiscumque sit illa exceptio, sive naturalis, sive judicialis, convincit, conjugium cum uxore fratris non esse per se, et intrinsece malum; non enim quod est intrinsece malum, per ullam circonstantiam potest fieri bonum. Quare habemus ex hac exceptione legem leviticam non esse naturalem primi ordinis.

Rursus ista eadem exceptio convincit, conjugium cum uxore fratris non esse malum semper, excepta sola ultima necessitate, quale diximus esse conjugium cum sorore germana. Nam iste casus in Deuteronomio exceptus, non erat ultima necessitas, sed pietas quaedam in fratrem mortuum. Ergo praeceptum Leviticum non est etiam naturale secundi ordinis, sed tantum tertii, id est, earum rerum, quae sunt malae, ob extrinsecam aliquam turpitudinem, quae tamen potest tolli per aliquam circumstantiam, cujus honestas vincat priorem turpitudinem: tunc enim tale conjugium licitum redditur secundum rectam rationem, cessante lege positiva. Et sicut non est contra rationem, imo secundum rationem, conjugium ob pietatem in fratrem: ita si fiat alia similis exceptio, vel etiam majoris alicujus boni, ut, si modo ad pacem inter principes conservandam, ducat quis uxorem fratris defuncti; non erit contra rationem tale conjugium, nec ullo modo illicitum, nisi ob legem Ecclesiasticam, in qua dispensari potest.

Dices fortasse, fuisse dispensationem in

lege natura; a Deo factam. At dispensatio non est lex, nec jubet aliquid fieri, sed tantum tollit obligationem legis in aliquo particulari casu, et permittit secus fieri, quam lex praecipiat. In Deuteronomio autem lex plane statuitur, jubens ut frater uxorem fratris demortui ducat, et poenam in transgressorem constituit.

Adde ultimo, quod licet non sit improbabile ob Augustini auctoritatem, illam exceptionem esse, tamen probabilius est non esse. Nam exceptionem addere post legem conditam, et maxime alio tempore, et loco, non est Dei, qui omnia novit: sed hominum, qui experimento paulatim discunt, suas leges nonposse servari, nisi aliquid excipiatur.

Quare probabilissima est Cajetani expositio in commentario Levitici, et aliorum, qui volunt non prohiberi in Levitico matrimonium cum uxore fratris defuncti; nisi accipiendo tale conjugium nude, et solitarie., quemadmodum accipitur homicidium in Decalogo, cum dicitur: Non occides. Qua; lex non impedit quominus fiant postea leges positivae particulares, quae conjugium cum uxore fratris cum aliqua circumstantia prohibeant, cum alia jubeant: ad quem modum non impedit lex Decalogi: Non occides, quominus fiant leges particulares, quae jubeant occidi latronem, et maleficum; et contra jubeant non occidi eum, qui casu, vel se ipse defendendo alium occideret, etc.

Sed jam argumenta solvenda sunt, quibus Haeretici probant, omnia praecepta Levitici de gradibus cognationis esse naturalia, et per hoc indispensabilia.

Primum argumentum est Philippi in locis, titulo de conjugio, Brentii in Levitici cap. xviii, Kemnitii in 2. par. Examinis, pag. 1231, et Bezae in lib. de repudiis. Deus, Levit. 18. et 20. pronuntiat, se gentes, quae habitabant Palaestinam antequam eo Hebraei venissent, puniturum ob -incesta conjugia, quae in isto cap. xviii. Levitici prohibentur et vocat conjunctiones illas gentilium, et abominationem coram Deo; ergo praecepta Levitici de gradibus cognationis, non sunt judicialia, sed naturalia, cum gentes etiam obligaverint, quae ad populum Israel non pertinebant.

Responderet aliquis fortasse, Deum punire voluisse gentiles, non propter transgressionem praeceptorum de gradibus cognationis, sed propter adulteria, propter concubitum cum masculis, et jumentis, et propter

idololatriam, quam gentes illa; exercebant cum idolo Moloch. Nam istaquatuor scelera, qua; vere sunt contra naturam, prohibentur in cap. xviii. 'Levitici, postprohibitionem graduum cognationis, ct tandem subjiciuntur poena; in gentiles, qui pixedictis sceleribus polluebantur. At non videtur solida solutio. Nam etiamsi in cap. xviii. Levitici, poeninie gentiles subjiciantur immediate post illa quatuor scelera, tamen cap. xx. subjiciuntur esedem poenae in eosdem gentiles immediate post prohibitiones graduum cognationis.

Neque potest responderi, Deum punivisse gentiles ob conjugia in primo gradu consanguinitatis, quas sunt contra legem natura;: non autem ob conjugia in aliis gradibus. Nam in illo cap. xx. post enumeratos gradus, habentur ha;c verba: Custodire leges meas, atque judicia, ct facite ea; ne et vos evomat terra... JS olite ambulare in legitimis nationum quas ego expulsurus sum ante vos; omnia enim hxc fecerunt, et abominatus sum eas. Hsec ibi; illa autem verba postrema: «Omnia heee fecerunt», cum sint universalia, non possunt restringi ad certa aliqua scelera.

Respondeo: omnia illa praecepta de gradibus cognationis, naturalia sunt aliquo, modo, nimirum si nude, ac solitarie sumantur gradus cognationis, sine circumstantiis, qua; sufficiant ad Matrimonia in illis gradibus honestanda. Nam certe propositio illa generalis Levit, xviii: Ad proximam sanguinis sui nemo accedat, jus natura; complectitur, et ideo etiam in singulis pra;ccptis de gradibus, repetitur vocabulum, Turpitudo, quia turpe est cum cognata matrimonium contrahere, cum natura ipsa dictet reverentiam quamdam illis deberi, cum qua pugnat copula carnalis. Et quia gentes ilice sine ullo delectu miscebantur consanguineis, peccabant haud dubie in singulis contra jus natura;, et ideo merito puniebantur.

Est tamen illud hic observandum, peccasse quidem gentes in ejusmodi conjugiis contrahendis; sed non ita graviter, ut propter illa ejicienda essent c terra: ista enim pcenajproprie respicit crimen idololatria;, ct adulteria, ac flagitia illa prodigiosa cum bestiis, et masculis. Cum enim Scriptura dicit: Omnia hxc fecerunt etc. non intelligit tantum conjugia in gradibus prohibitis, sed omnia scelera supra nominata. Nec dicit Scriptura,

propter singula peccata fuisse dignos illos, qui a terra evomerentur; sed propteromnia, quia nimirum inter illa omnia erant quaedam gravissima, et enormia.

Veram esse hanc solutionem, confirmari potest exemplis Patriarcharum, ut Jacob, Juda, et ‘Amram, addo etiam Abraham ex opinione Theodori Bezae, qui in gradibus prohibitis conjugia contraxerunt, et tamen a Deo puniri non sunt, quia videlicet non temere, sed cum ratione id fecerunt: neque ad ista conjugia adjunxerunt quatuor illa scelera, ob qua; proprie gentes illae punitae fuerunt.

Secundum argumentum ejusdem Philippi, ct Kemnitii: « Corinthii praetextu Evangclicae libertatis non servabant legem Leviticam de gradibus cognationis: quidam enim eorum cum noverca sua Matrimonium celebravit. At B. Paulus acriterob hanc rem Corinthios: reprehendit, et incestuosum illum Satanae tradidit: ergo Paulo judice, tenentur Christiani ad observantiam legis Leviticae de gradibus. Quare lex illa non judicialis, sed naturalis est. »

Respondeo, primo probabile est, primum gradum affinitatis in linea recta, simpliciter prohibitum esse jure naturae: sed non ideo praecepta omnia de gradibus sunt naturalia, quia unum aut alterum est naturale.

Secundo, probabile est Apostolum loqui de aliquo, qui novercam concubinae loco haberet, vivente adhuc patre; quod scelus non incestus tantum, sed et adulterium etiam gravissimum erat. Id enim colligunt S. Anselmus, et S. Thomasex illo II Corinth. vii: Scripsi vobis non propter illum, qui fecit injuriam, nec propter eum, qui passus est, sed ad manifestandam sollicitudinem nostram, nam is qui fecit injuriam, est filius incestuosus; qui eam pertulit, est pater, cujus uxor violata est. Et quanquam posset intelligi, ut vult Theodoretus, patri mortuo factam esse injuriam, tamen longe probabilius est, Apostolum loqui de patre vivo; nam mortuo non facit injuriam, qui ejus uxorem ducit, cum per mortem solvatur vinculum conjugale.

Tertium argumentum Kemnitii: « Joan. Baptista, cujus ministerium finem imposuit legi veteri, confirmavit pra;ceptum Levitici de non ducenda uxore fratris ». Dixit enim. Herodi: Non licet tibi habere uxorem fratris tui (A), Matth. xiv. et Marci xv.

Respondeo: primo Joan. Baptista non imposuit finem legi, sed Christus, si de mutatione; et abrogatione legis agatur: imposuit tamen etiam Joannes finem legi, quia fuit ipse ultimus Propheta veteris Testamenti, juxta illud Lucae xvi: Lex, et Prophetae usque ad Joannem. Quare toto tempore Joannis, lex Mosis vigebat, et tenebatur Herodes, qui eam legem profitebatur, observare. Non licebat autem ei secundum legem habere uxorem fratris sui, sive is viveret, sive mortuus esset, quia proles ex eo Matrimonio jam nata erat, nimirum filia illa Ilerodiadis, quae saltandi arte ita placuit regi, ut ab eo caput sancti Joannis impetraverit. Istam enim filiam fuisse Ilerodiadis, ex priore marito, docet Ghrysostomushomil. 49. in Matthaeum; et satis constat ex eo, quod mors Joannis incidit in ipsum initium conjugii Herodis cum Herodiade, ut patet ex Josepho lib. xviii. antiquit. cap. 10. Si enim eo tempore puella jam tripudiare noverat, certe multis annis ante nata fuerat: neque verisimile est S. Joannem expectaturum fuisse tot annos, antequam Herodem publici illius criminis reprehenderet.

Secundo responderi potest, crimen Herodis non fuisse incestum tantum, sed etiam adulterium: siquidem ut in comment. cap. xiv. in Matth. refert ex antiquis historiis S. Hieronymus, Herodes viventis fratris uxorem acceperat. Quod etiam Josephus scribit lib. xviii. Antiquit. cap. 9. quamvis in nomine dissensio sit. Josephus enim dicit Herodem istum duxisse Ilerodiadem uxorem alterius Herodis fratris sui viventis. Hieronymus autem Philippum nominat fratrem Herodis, cujus uxor antea fuerat Herodias. Et quod longe majus est, Marcus, cap. vi. aperte vocat Philippum: quare oportet, vel falsum esse Josephum, vel hominem illum utroque nomine appellatum. Illud hoc loco ad rem nostram facit, omnes convenire, Herodem viventis fratris uxorem habuisse.

Quartum argumentum Kemnitii: « Deus Levit, xviii. et xx. varias poenas, easque gravissimas adjecit praeceptis illis de gradibus cognationis; jussit enim interfici, aut deleri de populo, aut orbari filiis, aut prohiberi aditu Ecclesiae. »

Respondeo: non sequitur ex his poenis, omnia illa praecepta esse naturalia: nam etiam judicialibus, et caeremonialibus ad¬

duntur similes poenae, ut patet de transgressore legis, de Circumcisione, Gen. xvn, et de comedente fermentatum in diebus azymorum, Exod. xii. Denique pleni sunt libri Exodi, Levitici, et Numerorum ejusmodi poenis.

Quintum argumentum est Joan. Brentii in commentario Levitici, cap. xviii: « Leges, in quibus conveniunt Moses, et Caesar Romanus, non possunt esse judiciales, sed morales. Sed conveniunt Moses et Caesar in multis gradibus cognationis prohibendis: ergo lex prohibens ejusmodi gradus, non est habenda judicialis, sed jmoralis. » Majorem propositionem probat, quia politiae Mosis et Romanorum, sunt approbatae a Deo, et sunt omnium aliarum praestantissimae; ergo non est dubium, ea, in quibus duae illae politiae conveniunt, esse juris naturae.

Respondeo: non est verum leges omnes ad jus naturae pertinere, in quibus Moses, et Caesar conveniunt, neque id solide probatur a Brentio.

Primum enim non allegat, neque allegare potest Brentius ullum testimonium verbi Dei, unde probet suam propositionem; proinde non tenemur illi credere, si quidquam valent apud ipsos ipsorum principia.

Deinde non vere assumit, politiam Romanorum a Deo fuisse approbatam. Christus quidem dicit Matth. xxn. Reddite quae sunt Caesaris, Coesari, et Apostolus, Rom. xm, omnem potestatem esse a Deo, et ideo principibus esse parendum, et tributa praestanda.: sed non ideo confirmavit Deus omnes leges Romanorum; alioqui confirmasset etiam leges de colendis idolis, et de solvendis usuris. Scribit enim Augustinus in epistola 54. ad Macedonium, adhuc suo tempore legibus Romanis coactos fuisse homines usuras solvere: nec desunt aliae leges injustae, quas nimis impium est dicere, a Deo esse probatas. Aliud igitur est, parendum esse principibus juste imperantibus, quod Christus, et Apostolus volunt; aliud autem, omnes Principum leges esse justas, et a Deo probatas, quod nusquam in verbo Dei reperitur.

Adhaec etiamsi leges Romanorum fuissent omnes justae, atque adeo probatae, ut revera erant leges Mosis: non tamen colligi posset, ad jus naturae pertinere omnes leges, in quibus Moses et Caesar conveniunt. Potest enim facile fieri, ut conveniant etiam in legibus positivis; imo cum omnes leges Caesarum positiva sint, necesse est, ut si quando conveniunt cum Mosaicis, in positivis plane conveniant. Lex enim Caesaris non prohibet id, quod solo lumine rationis omnes noverunt esse prohibitum, sed poenam constituit in eos qui secus fecerint, aut certe quod jus natur® docet in genere, lex civilis determinat in particulari; utrumque autem positivum est, tam pcen® constitutio, quam etiam determinatio juris in particulari.

Non igitur probavit Brentius suam propositionem: sed probemus nos modo ex ejus principiis, illam esse falsam. Lex Casaris prohibet conjugium cumforore uxoris mortua, quod conjugium non prohibet lex Mosis, ut ibidem Brentius concedit: ergo lex illa positiva est, et proprie Casaris, et politica, non autem naturalis, secundum regulam Brentii, qui vult positivas esse, et non naturales leges, in quibus Moses et Casar non conveniunt. Rursus, lex illa prositiva, et politica est, ergo etiam lex illa, qua prohibet conjugium cum uxore fratris positiva et non naturalis erit: nam est idem prorsus gradus affinitatis cum uxore fratris, et cum sorore uxoris. Ut enim uxor fratris mei est mihi soror affinitate, quia illa est una caro cum fratre meo, ita soror uxoris mea est mihi soror affinitate, quia soror ejus et ego, una caro sumus. Quod si lex prohibens conjugium cum uxore fratris, non est naturalis, ut jam deduximus, ergo falsa est propositio Brentii affirmans, naturales esso omnes illas leges, in quibus conveniunt Casar et Moses: hac enim non est naturalis, et tamen in ea conveniunt Casar et Moses.

Sextum argumentum affert Thomas Waldensis tom. ii. de Sacramentis cap. 13-4. ex Augustino in lib. quastionum super Levit, quasi. 53. alias 65. ubi Augustinus videtur totam illam tabulam leviticam de gradibus prohibitis reducere ad Decalogum, tamquam in eo praconceptam.

Respondeo, non diligenter attendit Waldensis sententiam S. Augustini. Is enim quasi. 61. et 65. dicit, adulterium in Decalogo esse prohibitum, et iterum in Levitico cap. xvm. ex eo autem deducit, reliqua pracepta Levitici, qua prohibent conjugium cum uxore patris, vel fratris, vel patrui etc. non debere accipi de uxore patris viventis, aut patrui viventis, aut fratris viventis, sed mortui, quiaalioqui supervacanea essent, cum

omnia ista adulteria sint, et jam in Decaloga prohibita.

Septimum argumentum addi potest ex Innocentio 111. capit. Gaudemus, de divortiis, ubi dicit, matrimonium inter infideles contractum in 2, 3, et ulterioribus gradibus, esse ratum, nec debere dissolvi cum illi convertuntur ad fidem, quia non tenebantur illis legibus Ecclesia. Ex quo colligunt aliqui, ex sententia Innocentii matrimonium infidelium in primo gradu contractum, esse irritum, et proinde jure natura prohibitum. At conjugium cum uxore fratris mortui, est in primo gradu, ergo prohibitum jura natura.

Respondeo: argumentum hoc non est contra conclusionem nostram. Nos autem tantum contendimus, non omnes gradus in Levitico prohibitos, esse prohibitos jure natura, id quod Innocentius etiam docet, dum secundum gradum non vult esse prohibitum jure natura, cum tamen non ignoraret eum gradum in Levitico fuisse prohibitum.

Est tamen hoc argumentum contra id quod sape dicimus, conjugium cum uxore fratris, non esse irritum jure natura. Ideo respondeo, Innocentium de primo gradu nihil dixisse, sed tantum declarasse id, quod ei propositum fuerat de secundo et sequentibus. Praterea etiamsi aperte dixisset primum gradum jure natura prohibitum esse, deberet hoc intelligi de primo gradu in linea recta, vel de primo gradu consanguinitatis, non autem affinitatis. Nam ut habemus cap. fin. de divortiis, idem Innocentius dispensavit, ut in Livonia retinerent uxores fratrum defunctorum: quod certe numquam fecisset, si existimasset, jure naturali eum gradum prohibitum fuisse.

Primum gradum consanguinitatis tam in recta, quam m transversa linea, et primum affinitatis in recta linea, jure naturae interdictos esse, et ab homine indispensabiles

Sit jam tertia propositio: a Jure natura interdicta sunt conjugia in primo gradu consanguinitatis, tam in recta linea, quam in transversa; ct in primo gradu affinitatis in recta linea tantum. » Docuimus in superiore conclusione, non omnia pracepta de gradibus prohibitis ad jus natura pertinere: nunc explicamus, quaj sint censenda pnecepta juris naturaj.

Est autem circa propositionem istam tertiam primo loco notandum, nos nihil dixisse de secundo, et tertio, et sequentibus gradibus in recta linea, non quod eos non putemus jure naturaj prohibitos, sed quia eadem ratio esse videtur de primo, et de cajteris: est enim communis sententia, inter ascendentes et descendentes omnia conjugia esse prohibita. Nam etiamsi in gradibus remotioribus minor sit propinquitas sanguinis, tamen major est 'inajqualitas aetatis, quae defectum illum propinquitatis compensat; ut, ex. gr. inter nepotem et aviam minor est propinquitas sanguinis, et proinde minor indecentia conjugii, quam inter filium et matrem; tamen major est inajqualitas aetatis, et consequenter major indecentia ratione aetatis: nepos enim vix est adolescens, cum avia jam est anus. Pari ratione inter pronepotem et proaviam, minor est propinquitas sanguinis, tamen major inaequalitas aetatis, quam inter nepotem, et aviam. Et quando tam procul proceditur in gradibus, ut jam nulla sit communicatio sanguinis, utiu quinto gradu, et sdquentibus, tunc aut mortui sunt ascendentes, aut omnino confecti, ac decrepiti; et contra, descendentes, aut infantuli, aut tam tenerae aetatis sunt, ut nulla ratio ferat, inter eos conjugia copulari.

Secundo loco notandum est, nos in conclusione posuisse primum gradum, sed non omnino universaliter: nam primum gradum affinitatis in linea transversa, ut leviri cum fratria, non putamus prohibitum esse jure naturae, ut conclusione superiore docuimus. Neque id mirum videri debet. Nam magnis differentia est inter primum gradum in linea recta, et primum in transversa; et rursum discrimen est non contemnendum, inter consanguinitatem et affinitatem: imo in eodem primo gradu in linea recta, invenitur latitudo quaedam, et proinde diversitas.

Possumus autem doctrinae causa ita disponere ordinem conjugiorum jure naturae prohibitorum. Primum, idque omnium turpissimum est, filii cum matre. Nam et summa conjunctio est inter matrem et filium, et praeterea deberet mater, quae naturae ordine filio praeest, eidem conjugii ratione subesse.

Secundum est, patris cum filia. Id enim par est primo, quod attinet ad conjunctionem, sed minus turpe est, quia non invertitur ordo regiminis, cum et filiae, et uxoris

sit subjici, non praeesse. Ac de his duobus omnes conveniunt, jure naturae esse prohibita.

Tertium est, fratris cum sorore germana, ex utroque parente: nam et hic summa conjunctio est, sed lateralis, et ideo minor, quam sit ea, quae patri cum filia intercedit.

Quartum est, fratris cum sorore, ex altero tantum parente: neque enim dubium esse potest, quin sit minus turpe conjugium cum sorore ex altero parente, quam ex utroque.

Quintum est, privigni cum noverca, id enim parum omnino abest a tertio, et forte nihil. Nam etiamsi ex una parte minus turpitudinis habeat, quia est affinitas, non consanguinatas: tamen ex altera parte plus indecentiae prae se fert, cum sit in recta linea, et invertitur ordo regiminis; noverca enim est loco matris, et ordinarie etiam senior esse solet, et in privignum ordine naturae potestatem habet.

Sextum, et ultimum est, vitrici cum privigna: hoc enim est in eodem gradu cum superiore, sed de est indecentia ex perversione regiminis. Privignae subesse convenit vitrico, sive sit loco tantum patris, sive fiat etiam maritus: et quod dictum est de privigno, et noverca, intelligendum est etiam de genero, et socru; et quod dictum est de vitrico, et privigna, intelligendum est de socero, et nuru. De his quatuor gradibus non desunt qui negent eos jure naturae prohibitos in quibus est Gajetanus in 2. 2. quaest. 154. art. y. tamen sententia communior et verior contrarium habet.

Tertio notandum est, nos in conclusione dixisse, conjugia in his gradibus indispensabilia esse ab homine, quia putamus, a Deo dispensabilia esse conjugia omnia in quovis gradu: nullus enim est gradus, in quo conjugium ita sit intrinsece malum, ut repugnet illud fieri bene. Quod ex eo patet, quia nullus gradus tollit finem matrimonii primarium, vel secundarium, licet aliquo modo impediat; nam ex conjugio etiam filii cum matre, nasci possunt liberi, et educari, etc. neque legi ullum, qui expresse hoc negaverit. Nam ipse etiam Cajetanusin2. 2. quajst. 134. art. 9. gradum istum primum in linea recta, dicit habere per se, et naturaliter annexum impedimentum conjugii; tamen ibidem scribit, conjugium in hoc gradu dispensabile esse ab auctore naturaj.

Et aliquod argumentum ad hoc probandum afferri potest ex facto filiarum Loth, quae cum existimarent, nullum omnino virum in mundo superesse, crediderunt sibi licitum esse, ex proprio patre liberos quaerere, Genes, xix. Et quamquam a peccato non excusentur, quia debuissent curam istam generis propagandi patri relinquere, aut certe cum eo communicare consilium, et ipsius expectare judicium, et non praevenire, ac patrem decipere: tamen factum ipsum indicat, in tam extremo casu non esse omnino contra humanam rationem ejusmodi conjugium, praesertim si accederet auctoritas dispensantis Dei. Imo Chrysostomus homil. 44. in Gen. et Ambrosius lib. i. de Abraham cap. 6. eas omni crimine liberant. Augustinus lib xxn. contra Faustum, cap. 43. peccasse dicit, non tam ardore libidinis, quam nimio amore posteritatis.

His notatis, probatur conclusio. Primo, quia omnia et sola conjugia praedicta puniuntur ultimo supplicio in Levit, cap xx. cum caetera puniantur levioribus poenis.

Secundo, quia nulla exstant exempla Sanctorum, qui ullo unquam tempore his gradibus contraxerint Matrimonia, cum tamen exstent de tiliis, ut supra ostendimus.

Tertio, quia nulla unquam facta est dispensatio ab Ecclesia in his gradibus: quamvis non defuerint, qui eam aliquando qusererent. Nam de Comite Armeniaco refert Paulus jEmilius in Ludovico XI. eum falso Pontificis diplomate sororem germanam sibi matrimonio conjunxisse: qua nimirum verum diploma extorquere nunqufm potuit a Pontifice: falsum a corrupto quodam ministro procuravit. In gradibus autem quos diximus, jure natura; non prohiberi, non semel factse leguntur dispensationes. Facta enim legitur in primo gradu affinitatis in linea transversa, ab Innocentio III. cap. finali, de divortiis; et a Martino V. teste Antonio, 3. par. tit. I. cap. H sunnna; Theologica;; et rursum in secundo gradu consanguinitatis, ab Alexandro VI. teste Cajetano in 2. 2. quaest, 134. art. 9. Imo ( ut supra est demonstratum) Innocentius III. cap. Gaudemus de divortiis, aperte declaravit, in secundo et sequentibus gradibus, Matrimonia inter infideles contracta, rata esse debere.

Quarto, quia omnes gentes aut a conjugiis pra;dictis naturaliter abhorrent, aut si quae gentes iis indulgent, ab aliis fera;, et barbara; judicantur.

Persae, qui connubia cum parentibus, et sororibus permittebant, ab omnibus repre¬

henduntur, ut a Tertulliano in Apologetico, cap. 9. a Chrysostomo homil. de Pentecoste in fine, ab Augustino, quaest. 61. in Levitic. a Theodoreto in lib. de legibus. Aristoteles quoque in lib. n. Politicorum, inde reprehendit communionem uxorum, quia sequeretur, ut filii parentibus, et fratres sororibus jugerentur, et in lib. ix. de Historia animalium, cap. 47. scribit, camelos, et equos, non posse adigi, ut cum matribus misceantur, et exempla duo plane admirabilia refert. Quod etiam facit Plinius lib. vm. naturalis Histor. c. 42. Svetonius in Caro, inter flagitia Caii Imperatoris refert, quod, sororem Drusillam uxoris loco habere voluerit. Eutropius, et alii Scriptores in Antonini Caracalla; vita, notant eumdem, quod ob nimiam impudicitiam a noverca Julia non abstinuerit.

Denique Ambrosius in epist. 66. ad Paternum scribit, conjugium patris cum filia pugnare cum lege natura;, scripta in cordibus singulorum. Et Augustinus lib. xv. civitat. cap. 16. scribit, conjugia cum sororibus non nisi perversis legibus fuisse permissa. Quod enim semel factum est, compellente necessitate, a fdiis Adae, ita postea multiplicatis hominibus natura exhorruit, quasi nunquam licuerit. Possent huc etiam adduci rationes aliquot naturales ex S. Thoma, et aliis auctoribus, sed ea; commodius adducentur pro conclusione sequenti.

Jam vero contra tertiam hanc propositionem objici solent argumenta qua;dam. Primum sumitur ab exemplo filiorum Adae, qui cum sororibus suis Matrimonia contraxerunt. Si enim ejusmodi conjugia cum lege natura; pugnarent, non possent jure contrahi, nisi dispensante auctore natura;. Nulla autem tunc facta legitur dispensatio; nec videtur decuisse divinam sapientiam, ut eodem tempore legem conderet, et in lege dispensaret: quare non erit prohibitum jure natura; conjugium cum sorore.

Respondeo: primo fieri potest, ut Deus cum filiis Ada; dispensaverit, ut sororibus jungerentur: non enim requirebatur externa aliqua dispensatio per vocem, aut Scripturam, sed satis erat interna inspiratio; forte etiam Deus per Adamum significavit, ac declaravit ejus filiis voluntatem suam. Neque absurdum est, quod in ipso mundi initio in ea lege dispensaverit Deus, quandoquidem voluit rerum auctor omnes homines ab uno procedere, neque bonum judicavit, plures simul masculos, pluresque fceminas procreare.

Secundo, facilius dici potest, nulla fuisse opus dispensatione, quia conjugium fratris cum sorore jure naturae prohibetur, excepta summa illa necessitate generis propagandi: ut in secunda propositione declaratum est.

' Secundum argumentum sumitur ab exemplo Abraha;, qui sororem uterinam duxisse videtur, cum ipse dicat Genes, xx: Vere soror mea est, filia patris met, non filia matris meae, et duxi eam in uxorem. Respondeo, Saram dici sororem Abrahae de more Scripturarum, quia consanguinea ejus erat, neptis videlicet ex patre.

Et quia non solum nonnulli ex nostris, sed etiam Beza in lib. de repudiis contendit, Saram germanam sororem Abrahami fuisse, ideo sententiam nostram paulo fusius confirmare cupio, et ea quae contra objiciuntur, refutare. Igitur neptem ex fratre, non sororem germanam fuisse, probatur primo auctoritate doctissimorum scriptorum, S. Hieronymi in qumst. Hebraicis, ad cap xi Genes, et in lib. contra Elvidium, S. Augustini lib. xvi. Civitat. cap. 12. et 19. et lib. xxii. contra Faustum, cap. 31. et Josephi Hebraei, lib. i. aptiquit. cap. 14.

Secundo probatur ex cap. xi Genes, ubi legimus: Thare genuit Abram, Nachor. et A- braham. Et infra: Duxerunt Abram et Nachor, uxores; nomen uxoris Abram, Sarai, et nomen Nachor Melcha, filia Aran patris Melchae, et patris Jeschx; quo loco per Jescham non potest intelligi nisi Sarai, quae teste Josepho et Hieronymo, binominis erat. Neque enim ullo modo credibile est, Scripturam prodere voluisse patrem Melchae, et non patrem Sarai, personae longe dignioris; et deinde quorsum mentiofieret Jeschae, si diversa esset a Sarai?

Tertio probatur ex eodem capite, ubi sic legimus: Tulit itaque Thare Abram filium suum, et Loth filium Aran filii sui, et Sarai nutum suam, uxorem Abran filii sui. Quare non dixit: Et Sarai filiam suam; sed solum, Nutum suam? certe filia conjunctior est patri, quam nurus. Sed quia non erat proprie filia, noluit eam miscere cum iis, qui proprie erant filii.

Quarto probatur, quia si Abraham, et Nachor accepissent sorores germanas, id fecissent, quia eo tempore per mores illarum

gentium licuisset; ut fatentur, qui defendunt Saram fuisse Abrahami sororem germanam. Neque enim recurrendum est ad dispensationem divinam, cum ea necessaria non fuerit, si non est contra jus naturse tale conjugium, ut adversarii volunt. At si tunc et per legem naturae, et per mores gentis licuisset tale conjugium inire; nihil profuisset Abrahae dicere: Soror mea est. Id enim dixit ad legendum conjugium, ut patet Gen. xii. et xx. quod idem postea fecit Isaac, Genes, xxvi. interrogatus enim de uxore sua, ac timens propter illam occidi, dixit: Soror mea est. Oportet igitur fateri, homines locorum illorum ita horruisse conjugium cum propria sorore, ut audito nomine sororis, statim crederent eam non fuisse uxorem.

Denique quis credat Abrahamum sine ulla necessitate duxisse propriam sororem, cum propter hoc crimen Deus jusserit, Levit, xx. utrumque conjugem simul necari.

Sed respondendum est ad objectiones Cajetani, qui contra sentit in explicatione cap. xx. Genes, et cap. xviii. Levitici, et nonnullorum aliorum.

Primo objiciunt verba illa expressa: Vere soror mea est. Respondeo, significari illis verbis, vere fuisse consanguineam. Nam etiam Isaac, Genes, xxvi. dicit de Rebecca, sororem suam esse, cum tamen constet eam fuisse neptem ex patruele, id est, filiam Bathuclis filii Nachor fratris Abraham: itidem Abraham vocat Loth fratrem suum, Genes, xm. cum tamen esset ejus nepos; et Tobisc vm, ait Tobias junior: Tuscis, Domine, quia non luxuriae causa accipio sororem meam conjugem, et tamen non erat soror ejus germana. Daniel. v. vocatur Nabuchodonosor pater Balsasaris, cum tamen esset avus ejus, ut in eum locum scribit Hieronymus. Denique Matth. xii nominantur quidam fratres Domini, cum tamen nullos habuerit Dominus germanos fratres.

Secundo objiciunt: Esto, fratres dici possunt consanguinei aiqualcs, absurdum tamen est, patruum dici fratrem neptis, cum potius pater dici deberet. Respondeo: id non esse absurdum, docent exempla allata, Isaac vocantis Rebeccam sororem, quaj erat neptis ex patruele: et Abraham vocantis Loth fratrem, qui erat nepos ex fratre.

Tertio objiciunt: « Cum Abraham ait, filia patris mei, loquitur de patre proprie

dicto, non de avo; ergo de sorore loquitur, non de nepte. » Antecedens Cajetanus probat, quia cum addidit Abraham: Et non filia matris mese, sine dubio de matre proprie dicta loquebatur; igitur etiam cum ait: Filia patris mei, de patre proprie dicto loquebatur.

Respondeo, de patre proprie dicto loquitur Abraham, qui de patre suo, non de patre Sara; loquitur; ait enim: Filia patris mei, non autem, filia patris ejus. Is autem, qui proprie pater erat Abrahee, pater improprie, id est, avus erat Sara;: mater autem Abrahae, non erat mater, neque avia Sara, quia Aran pater Sara, non erat frater Abrahae uterinus, sed ex patre tantum, et ideo dixit: Filia patris mei, non, Filia matris meae. Quare improprietas non est in voce Patias, sed in voce Filia, quae pro nepte accipitur.

Ac cur non dixit aperte: Neptis patris mei? vel filia fratris mei? cur improprie loqui maluit, quam proprie? Respondeo, quia dixerat: Soror mea est, debuit consequenter loqui, ac dicere: Filia patris mei. Praeterea, quia pater Sara obiit ante avum, ut habemus in Genes, cap. XI. illa non alium patrem agnoscebat, quam avum, et ideo etiam Abraham sororem illam appellare solebat. Et hoc est quod ait Chrysostomus homil. 45. in Genes, quem perperam allegant quidam pro contraria sententia. Dicit enim appellatam sororem Abraha: quia eumdem patrem vocabat, quem ille, nimirum quia patre proprie dicto amisso, non alium patrem noverat, quam avum.

Quarto objiciunt: « Si non proprie soror erat Abrahami Sara, ergo regem fefellit, cum ait: Soror mea est. » Respondeo, non fefellit mendacio, sed elusit ambiguitate, quodlicitumest,cum aliquis interrogatur non juridice.

At saltem debuisset postea rem totam aperire, cum periculum evasisset, ne regem illum in eam opinionem induceret, quasi cum sorore germana Matrimonium contraxisset. Respondeo: credibile est omnino, sermonem longiorem habitum inter Abraham, et regem illum, et omnia fuse explicata, sed Scriptura breviter, more suo, rem attigit.

Quinto, objici potest argumentum paulo difficilius. Nam si Sara filia esset Aran, et uxor Abraha;, ut nos dicimus, debuisset gigni, cum pater ejus Aran septem esset anno¬

rum, quod fieri nullo modo potest. Id autem sequi, ita probo. Abraham erat decem annis senior, quam Sara, ut patet ex cap. Genes, xvii. ubi sic loquitur Abraham: Putasne centenario nascetur filius, et Sara nonagenaria pariet? ergo quando nascebatur Sara, decem annorum erat Abraham. Sed Aran erat junior ipso Abraham, saltem duobus annis, cum esset tertius ab ipso: genuit enim Tharc tres filios, Abram, Nachor, et Aran, Genes, xi. Ergo Aran erat octo annorum, quando nascebatur Sara; ergo anno septimo illam genuit, si est ejus filia.

Respondeo: Aram major erat natu, quam Abraham, et quam Nachor, licet ob dignitatem primo loco ponantur Abraham. Id vero non temere dico, neque solum ad hanc solvendam difficultatem excogitavi, sed ex ipsa Scriptura didici; nam Genes, xi. sic legimus: Vixit Thare septuaginta annis, et genuit Abram, Nachor, et Aran. Ex quo loco habemus, anno septuagesimo Thare, jam natos fuisse tres istos filios: non enim Scriptura significat, eodem anno omnes tres genitos fuisse, sed illo anno jam habere coepisse ipsum Thare tres filios, unum videlicet illo anno genitum, et alios antea. Illo autem anno natus est Abraham; Scriptura enim in Genesi semper indicat tempus nativitatis eorum, quorum texit genealogiam, ut sciamus ostatem totius mundi, aliis pratermissis, qui ad istam Chronologiam non pertinent. Ita videmus Scripturam Genes, iv. prodidisse, quoto anno aetatis Adae natus sit Seth, per quem texitur Chronologia, non autem quoto anno ejusdem Ad® natus sit Abel, vel Cain; et Genes, v. dicitur Noe, cum quingentorum esset annorum, genuisse Sem, Cham, et Japhet, ubi notatur pracisc annus, quo natus est Sem, quia per illum deducitur Chronologia: et in reliquis idem observare licet. Cum ergo solus Abraham ex filiis Thare sitis, cujus explicatur genealogia, et per quem texitur Chronologia, necesse est dicere, illo anno ipsum natum esse, alios autem antea. Proinde Aran non septem, sed forte viginti septem, aut triginta septem annorum erat, quando genuit Saram: quod etiam inde confirmatur, quia obiit ante caiteros, et quia etiam Nachor filiam ejus accepit.

Tertium argumentum principale ducitur ab exemplo Thamar filiae David, quee cum a fratre suo Ammon opprimeretur, dixisse le-

gitur: Nol( frater mi, noli opprimere me, noli facere stultitiam hanc; quin potius loquere ad Regem, et non negabit me tibi. II Reg. xm. Ex hoc enim loco intelligimus, non fuisse inusitatum, ut a fratribus ducerentur sorores: alioqui enim,.unde consilium illud puellae venisset in mentem?

Respondent aliqui, Thamar non fuisse revera filiam David, sed privignam, atque ideo fuisse quidem sororem uterinam Absalon, sed non sororem ullo modo Ammon. At hoc defendi non potest. Nam in illo ipso capite xm. lib. II Reg. vocatur Thamar filia regis, et soror Ammon, et clarissime lib. I Paralip. cap. m. enumeratis omnibus filiis David, subjungit Scriptura: Omnes ii filii David, absque liliis concubinarum, habuerunt que sonorem Thamar. Non potuit autem Thamar soror esse omnium filiorum David, qui ex variis uxoribus, et concubinis nati fuerant, nisi eumdem cum illis patrem habuerit.

Respondent igitur alii, Thamar fuisse quidem voram sororem Ammon, et bene nosse, tale conjugium esse illicitum, sed tamen illa verba protulisse, vel quia nullum aliud consilium in illis angustiis ei occurrit, vel quia putavit fratrem perturbatum illa vehementi passione non animadversurum fuisse, illicitum esse conjugium cum sorore. At neque hoc dici potest: nam Thamar serio locutam de conjugio futuro, si a rege id peteretur, indicant ejus verba in eodem capite. Nam cum vi compressa a fratre, in summum odium amore converso, expelleretur, dixit: Majus est hoc malum, quod nunc agis adversum me, equam quod ante fecisti, expellens me. Yoluit igitur illa cum eo, more conjugis permanere; atque id satagebat, ut Davide consentiente, ab Ammone in uxorem duceretur.

Quo posito, ad argumentum respondeo, non posse firmum argumentum duci ab opinione, et verbis unius puella!, qua? etiamsi nunquam viderat tale conjugium, et ipsa etiam absolute id horrebat: tamen existimavit minus malum esse a fratre duci in uxorem, quam vi stuprari, praesertim si regis assensus accederet.

Quartum argumentum simile est superiori; ducitur enim ab exemplo Adoniae, qui novercam suam Abisag Sunamitidem petiit in uxorem, III Reg. ii.

Respondeo primo: non constat Abisag

fuisse uxorem David, et per hoc neque constat fuisse novercam Adoniae filii David. Nam, ut loco citato dicitur, ministrabat illa Davidi sent, atque ad eum calefaciendum cum eo cubabat, sed neque vocatur uxor, neque David eam cognovit, ut Scriptura loquitur in eodem loco.

Secundo, cum Adonias ob eam petitionem a Salomone poena capitis affectus fuerit, signum est, illum rem illicitam postulasse: certe enim plus valere debet sententia Salomonis regis sapientissimi, quam postulatio Adoniae.

Reeteab Ecclesia prohiberi conjugia, usque ad

quartum, vel septimum gradum consanguinitatis, et affinitatis.

Sequitur ordine quarta propositio, quai talis est: « Recte Catholica Ecclesia conjugia prohibuit olim usque ad septimum, postea vero usque ad quartum gradum consanguinitatis, et affinitatis. » Hajc est contra omnes haereticos supra nominatos: omnes enim de hac re Ecclesiam reprehendunt.

Ac duo quidem probanda essent. Primo, Ecclesiam posse leges ferre de gradibus cognationis. Secundo, causam habuisse cur ejusmodi leges tulerit. Sed illud primum jam est probatum supra in disputatione de impedimento voti solemnis: probatur igitur illud secundum quatuor rationibus, quas fere ex Patribus desumpsit S.*Thomas in. 2. 2. quaest. 154. art. 9.

Prima ratio ducitur ab honore debito consanguineis, et affinibus: docet enim ipsa natura, parentibus, et consequenter aliis consanguineis, et affinibus deberi peculiarem verecundiam, reverentiam seu cultum, et observantiam. Huic autem reverentiae repugnat maxime conjugalis actus, qui sine turpitudine quadam, et irreverentia exerceri non potest. Quocirca Levitc. xvm. cum prohibetur conjugium cum matre, causa redditur: Quia mater tua est; et cum prohibetur conjugium cum nuru, dicitur: Quia uxor filii tui est. De qua re sic loquitur Augustinus lib. xv. de civitat. cap. 16: «Nescio quomodo inest humanae verecundiae quiddam naturale, atque laudabile, ut cui debet causa pro-

II Reg. XIII, 42. - Paralip III, 9.

pinquitatis verecundiam, ab ea contineat, quamvis generatricem, tamen libidinem, de qua erubescere videmus, et ipsam pudicitiam conjugalem.» Haec autem ratio eousque valet, quousque habetur notitia cognationis: solent autem homines ordinarie usque ad quartam generationem se cognatos agnoscere, deinceps autem vix ulli sunt, qui se pro cognatis habeant.

Secunda ratio ducitur a consuetudine, et familiaritate, quae inter consanguineos et affines esse debet. Nam parentes, et filii, fratres, et sorores, avi, et nepotes, noverca, et privigni in eadem domo habitant, et assidue noctu, et interdiu simul versantur: caeteri etiam propinqui, crebro, et fidenter propinquos adeunt, et cum illis manent. Ut autem ista intima consuetudo innoxia esset, oportuit omnino inter ejusmodi personas conjugia interdicere: alioqui enim tria mala ex ista assidua conversatione nascerentur. Unum, quod nimis facile, et nimis etiam cito, ac temere matrimonia conciliarentur. Deinde maxima praeberetur incestibus occasio: facilius enim peccata committuntur cum eis, cum quibus jus est matrimonii contrahendi, quam cum aliis. Denique essent omnia plena malis suspicionibus; et affabilitas, blanditiaeque, et oscula, qua; nunc inter propinquos pietatis sunt, tunc libidinis esse non temere crederentur. Atque hanc rationem amplificat S. Ambrosius in epist. 66. ad Paternum.

Tertia ratio sumitur a studio charitatis inter extraneos dilatanda;. Nam per matrimonia conjunguntur,* et colligantur homines vinculo necessitudinis. Quod si inter propinquos matrimonia contrahantur, perit hic fructus amplissimus propaganda; necessitudinis: nam ad unam personam multa viricula inutiliter restringuntur, qua; in multas utilissime spargi potuissent. Si enim frater, exempli causa, sororem ducat uxorem; idem erit frater, et maritus respectu uxoris; et idem erit filius, et gener respectu patris; et ille erit simul pater, et socer respectu filii. Itaque duo vincula dilectionis reducuntur ad unum, qua; duos unire potuissent. Hanc rationem affert idem Ambrosius in eadem epistola 66. et Augustinus lib. XV. civitatis, cap. 16.

Quarta ratio sumitur ab usu moderato officii conjugalis. Cum enim naturaliter consanguinei diligantur, si adderetur etiam amor conjugalis, cresceret plus debito car¬

nalis amor. Quse ratio ex Aristot. in ir. lib. politic. deprompta est.

Adversus hanc propositionem sunt luce adversariorum argumenta. Primo, objicit Joannes Brentius in commentar. Levit, ad cap. 18: « Romanus Pontifex non est supra Christum, cum ipse etiam non nisi Vicarium ejus se faciat. At Christus non venit leges politicas constituere, sed verbum Dei annuntiare; ergo nec Ilomanus Pontifex debet, aut potest ejusmodi leges ferre. »

Respondeo primo: Christus non tulit quidem politicas leges, sed potuit tamen ferre, si voluisset; et quod per se potest, potest etiam per Vicarios, praesertim cum eae leges ad aeternam salutem fidelium necessariae judicantur.

Secundo, leges de matrimonio non sunt mere politicae, sed etiam spirituales, cum Matrimonium sit Sacramentum. Unde Christus ipse, sicut leges aliquas tulit de Sacramentis caeteris, ita etiam de Matrimonio, cum sustulit polygamiam, et repudium: et sicut reliquit Ecclesiae potestatem multa alia statuendi circa alia sacramenta, ita etiam circa Matrimonia. Quare plena sunt Concilia vetera canonibus de Matrimonio, ut videre est in Concilio Turonensi II. in quo multorum Conciliorum canones allegantur.

Secundo objicit Lutherus in Babylon, captivit. de Matrimonio, et Bucerus in cap. 19. Matthaei: « Deus melius novit, qua; sint personae apta; ad matrimonium, et quousque se extendant gradus cognationis, quam ullus homo. At ipse non prohibuit conjugia, nisi usque ad secundum gradum in linea inaoquali; ergo temere prohibentur ad hominibus conjugia in gradibus ulterioribus. »

Respondeo: Deus sapientissime, et plane divine legem dedit populo suo, quam tamen legem eadem sapientia sua noluit nobis esse communem, sed illi tantum populo pe culi a rem; aliud enim conveniebat illi uni populo, aliud Ecclesia; Christiana; per omnes Gentes diffusa;: illi enim populo, non fuit admodum restringenda lex conjugii, tum quod pauci essent, tum quod in eadem tribu opes proprie conservandae erant, tum denique, quod illi valde proni essent ad uxores repudiandas. Cum enim consanguinea; magis diligantur, quam externae mulieres, quo minus illa; arcebantur a matrimoniis cum consanguineis, eo magis claudebatur aditus ad repudia. Denique sicut ob infirmitatem illius Gentis permittebantur repudia, et poly-

gamia; ita etiam concedebantur Hebraeis conjugia in quibusdam gradibus, in quibus Christianis minime deceret concedi. Unde S. Augustinus lib. xv. Civit, cap. 16. fatetur, antiquis licita fuisse conjugia cum consobrinis, et ea tamen Christianis rectissime prohiberi.

Tertio objiciunt Beza, et Kemnitius, ille in libro de repudiis, iste in 2. parte Exam. Trident. Concilii pag. 1235. aliquot Concilia vetera, ut Epannense cap. 30. Turonense II. can 12. Parisiense I. cap. -4. in quibus non prohibentur conjugia, nisi usque ad secundum gradum: quibus addi potest testimonium S. Gregorii in responsis ad interrogata Augustini Anglorum Episcopi, cap. 6. ubi docet, in tertio et quarto gradu Matrimonia contrahi posse, modo a secundo omnino abstineatur. Ex quibus testimoniis colligunt adversarii, prohibitionem quarti gradus, et multo magis septimi, antiquae Ecclesiae fuisse incognitam.

Respondeo: falsum est, antiquitati incognitam fuisse legem de prohibitione usque ad septimum gradum. Nam in primis Alexander II. qui sedit post annum Domini 1060. in Concilio Lateranensi, ut habemus can. Ad sedem, 35. quaest. 5. affirmat, antiquum morem Ecclesiae per longa tempora durasse, ut usque ad septimum gradum conjugia in. terdicerentur. S. Gregorius, qui anno 600. sedebat, id est, 460. annis ainte Alexandrum II. lib. xn. epist. 31. ad Felicem Episcopum Messanensem apertissime scribit, se cum solis Anglis ob recentem conversionem ad fidem dispensasse, ut in tertio et quarto gradu matrimonia contraherent, cum alioqui usque ad septimum communi lege interdicantur: ex quo solutum manet argumentum ex Grego rio antea factum. Praeterea Julius Papa, qui plus ducentis annis Gregorium antecessit, affirmat, nulli permittendum esse matrimonium contrahere intra septimum gradum, ut habetur canon. Nullum, 35. quaest. 2. et apud Ivonem, lib. vii. decreti.

Exstat etiam Concilium Toletanum II. celebratum ante tempora S. Gregorii, ubi in 5. cap. statuitur, ut matrimonium nullus contrahat cum propinquis ullis, usquequo lineamenta aftinitatis generis successione cognoscit, quem locum explicat Alexander II. loco citato, ut sensus sit, prohibita esse conjugia in omnibus gradibus, et proinde in septem; nullus enim ultra septimum cognationem ullam agnoscit. Simile factum est de-

cretum in Germania, in Concilio Wormatiensi, referente Gratiano, can. in Copulatione, 35. quaest. 2. ubi prohibentur conjugia in propria cognatione, usque dum generatio agnoscitur, aut memoria retinetur. Concilium item Agathense in Gallia celebratum ante illa omnia, quae adversarii citant, can. 61 post prohibitionem graduum aliquorum, addit generalem prohibitionem, ne quis ullam consanguineam suam ducat uxorem. Exstat denique apud eumdem Gratianum eadem causa, 35. quaest. 2. can. Nulli, et can. Contradicimus; et duo alia Concilia Gallicana, Lugdunense, et Cabylonense', in quibus rursum ad septimum usque gradum Matrimonia prohibentur. Habemus igitur morem, sive legem de septem gradibus, non fuisse incognitam antiquitati,, cum in Italia, Gallia, Hispania, et Germania multis saeculis viguerit, et ante annos 1000. initium coeperit.

Ad illa igitur tria Concilia ab adversariis citata, dico enumerari in illis Conciliis praocipuos quosdam gradus, sed non negari esse etiam alios prohibitos. Nam Concilium Turonense II. remittit se ad superiora Concilia, ut ad Epannense, et alia, et aperte profitetur, servanda esse statuta veterum: Epannense autem adducit initium canonis 61. Concilii Agathensis antea celebrari; ex quo intelligimus, omnia convenire cum Agathensi, ubi generaliter prohibetur cum omnibus consanguineis matrimonium.

Adde, quod etiamsi constaret ea Concilia permisisse conjugia ultra secundum gradum, nihil absurdi sequeretur: potest enim in ejusmodi rebus mutabilibus, mutatio et varietas facile accidere.

Quarto, objiciunt iidem Beza et Kemnitius, rationem Lateranensis Concilii, cur prohibitio restricta sit ad quartum gradum, omnino ridiculam, et puerilem esse: redditur enim ea causa, quia quatuor sunt humores in corpore humano, prout ex quatuor elementis hominem constat esse compositum.

Respondeo: Concilii illius omnium frequentissimi, et celeberrimi sanctio, qua cognatio ad quartum gradum restricta est, non ea ratione nititur, quam haeretici exagitandam susceperunt, sedaliis longe gravioribus, ut patet ex cap. 50. ejusdem Concilii. Praecipua autem ratio est, quia experientia docet, non posse hoc tempore tot graduum prohibitionem sine ingenti dispendio conservari. Nam quia aetas decrevit, et charitas refrixit, et concupiscentia aucta est, fit saepissime, ut homines non recordentur tantae multitudinis consanguineorum, et affinium; etse ad illos, tamquam ad extraneos habeant; et ideo frequenter in gradibus prohibitis plurimi ex ignorantia, vel negligentia contraherent matrimonia, si adhuc prohibitio illa duraret: inde autem plurima dubia, lites, et scandala orrientur. Quare ut recte fecerunt veteres, qui eos gradus servarunt, quamdiu experientia docuit commode posse servari: ita recte fecerunt posteriores, qui eos gradus ad pauciores revocarunt, quando ab eadem experientia docti, viderunt, jam non posse amplius sine magno dispendio, ut Concilium loquitur, observari. In quarto autem gradu recte fixus est terminus, quia cum homines plurimi quartam generationem videant, non potest facile consanguinitas usque ad eum gradum oblivioni mandari.

Porro ratio illa de quatmr humoribus, non ut ratio primaria, sed ut congruentia quaedam affertur: neque tamen inepta, aut ridicula est, sed plane physica, ut S. Thomas ostendit in 4. distinet. 40. queest. 1. art. 4. Quia enim homo ex quatuor elementis constat, colligitur admodum probabiliter, in quarto gradu penitus deficere vim illam sanguinis' ejusdem, quse a primo stipite trahitur. In permixtione enim sanguinis a patre accepti cum alio extraneo, quse fit in generatione, id quod est subtilissimum, nimirum vis ignea, 1. confunditur, et perit; 2. vis aerea, 3. aquea, 4. terrea. Quare in quarta generatione totus ille sanguis perire videtur.

t)e Cognatione spirituali, et legali, degM

Publica honestate, et A f finit ate ex fornicatione.

Quinta propositio: « Cognatio spiritualis, et legalis, publica justitia, et affinitas ex fornicatione merito ab Ecclesia inter impedimenta matrimonii referuntur. » De cognatione spirituali, et legali integri tituli exstant in epistolis decretalibus; multa etiam testimonia veterum legi possunt apud Gratianum, 30. qujest. 1. et 3. Pra;terea rationes quatuor pro confirmatione propositionis superioris, vim etiam habent in his duabus

cognationibus. Neque adversarii aliquid solidi contra afferunt, licet has cognationes more suo irrideant.

Lutherus in libro de capti vit. Babylonica, cap. de Matrimonio, et eum secutus Beza in lib. de repudiis, illud objiciunt, quod omnes Christiani sint fratres, et omnes Christianae sorores: proinde omnes inter se spirituales cognati. Quocirca aut cognationem spiritualem non debere censeri impedimentum, aut certe cum solis ethnicis Christianos conjugia celebraturos.

Sed facile est respondere. Nam impedimentum cognationis spiritualis non ex jure naturae, sed ex Ecclesiae arbitrio pendet: Ecclesia autem non quamlibet spiritualem cognationem impedimentum esse voluit, sed eam solam, quae ex Baptismo, et Confirmatione oritur. Nam ut hanc cognationem impedimentum faceret, habuit causam rationabilem, quia unus ab alio recipit esse spirituale, et ideo debet illi peculiarem reverentiam etc. neque ullum absurdum ex hac impedimenti additione sequi videbat. At ut cognationem, quae est inter omnes Christianos, impedimentum faceret, neque causam habuit (non enim quatuor illae rationes in hac cognatione locum habent) et absurdum maximum sequi videbat, nimirum ut cogerentur fideles infidelibus copulari.

Jam vero publica honestas, est inchoata quaedam affinitas: sicut sponsalia matrimonium inchoatum dici possunt; ideo sicut perfecta affinitas impedimentum est matrimonium dirimens in omnibus gradibus, ita par erat, ut publica honestas matrimonium in aliquo saltem gradu dirimeret.

Denique affinitas ex fornicatione, vera affinitas est, licet paulo imperfectior, quam ea sit, qua; oritur ex legitimo matrimonio: quod si vera est affinitas, nulla causa est, cur non dirimat matrimonium. Esse autem affinitatem veram eam, qua; oritur ex forni, catione, perspicuum est. Nam affinitas nascitur exeo, quod per conjugium dua; persona; efficiuntur una caro: at per fornicationem etiam dua; persona; efficiuntur una caro, dicente Apostolo I Corinth. vi: Qui adhxret meretrici, unum corpus efficitur. Erunt enim, inquit, duo in carne una. Pra;terea ex fornicatione oritur vera cognatio, cum sit vere pater, qui sic generat, et vere filius, qui sic generatur: cur igitur ex fornicatione

oriri non possit affinitas? Adde, quod legimus in lib. II Reg. cap. xx. decem concubinas, David, quas filius ejus Absalon violaverat, inclusas ab eodem Davide fuisse, et numquam amplius ab eo cognitas; quia nimirum factae erant illae omnes, quasi nurus, ob conjunctionem cum filio suo.

De duobus impedimentis non dirimentibus.

Egimus hucusque de impedimentis omnibus dirimentibus Matrimonium’. Nunc de duobus illis, quibus supra diximus Matrimonium contrahendum impediri, non tamen dirimi contractum, breviter agendum esi. Impedimenta erant: Ecclesiae interdictum, et tempus feriatum.

Per Ecclesiae interdictum intelligitur communiter Matrimonium clandestinum, quod sub gravibus poenis in jure canonico interdicitur, ac potissimum iu Concilio Lateranensi, cap. 51. et nuper in Concilio Trident. sess. 24. non solum prohibitum est, sed etiam plane irritatum ac illegitimum redditum, ut jam qui ita contrahunt, verum non habeant Matrimonium, sed in perpetua fornicatione maneant. Potuisse autem Ecclesiam haec matrimonia irritare, dubitare non potest qui credit potuisse eamdem Ecclesiam irritare matrimonia in certis gradibus cognationis, vel ob votum solemne continentiae, aut aliis de causis, de quibus supra diximus: eadem est enim omnium ratio.

Adversarii probant, quod nunc tandem matrimonia clandestina pronuntiemus illegitima; sed nos reprehendunt, quod ante Concilium Tridentinum ea pro veris, et ratis haberemus; cum tamen damnaremus, ac detestaremur. Itaque Martinus Kemnitius in 2. par. Examin. pag. 1280. et 1281. sic loquitur: (i Audi vero qualia «auarata Tridentina Synodus de hac quaestione statuat. Fatetur Ecclesiam talia clandestina Matrimonia semper detestatam esse, atque prohibuisse: et tamen simul anathemate damnat, qui ea vera et rata esse negant. Potestne igitur detestanda, et prohibita conjunctio facere verum matrimonium? Hoc est; detestanda et prohibita conjunctio juxta Tridentinum Concilium, est legitima, et divina conjunctio. » Haec ille.

Sed facilis responsio est. Nam idem Ma¬

trimonium esse ratum, verum, legitimum, divinum, et simul detestandum, prohibitum, Deoque invisum, non sunt aa-JOTava, nisi in capite male sano Kemnitii, et ejus sodalium. Nam si essentiam matrimonii species, ante Concilii Tridentini, decretum verum, ratum, legitimum, et divinum erat conjugium clandestinum: nihil enim ei deerat eorum, qua} ad essentiam matrimonii Deus requiri voluit, cum adesset materia, forma, atque intentio. Si tamen ordinem, et modum species, erat detestandum, prohibitum, ac Deo invisum: neque hoc mirum videbitur, si animadvertas in aliis quoque sacramentis idem usu venire. Nam si quis aqua vera cum debita forma verborum, et intentione ministri, ac suscipientis baptizetur; sed absque proposito vitae melioris, cum animo a Deo averso, et in peccatis obdurato; ejusmodi Baptisma verum, ratum, legitimum, ac divinum erit, neque repeti sine sacrilegio poterit: et tamen simul detestandum, prohibitum, Deoque invisum, et tum danti, tum accipienti perniciosum. Vide quae supra diximus, cap. 19. et 20.

Alterum impedimentum, quod tempus feriatum dicitur, nihil significat aliud, nisi interdictam esse nuptiarum solemnitatem certis anni temporibus. Et quidem antiquo jure prohibebantur solemnes nuptiae ab initio Adventus usque ad Epiphaniam; item a Septuagesima usque ad octavam Paschae; denique a diebus Rogationum usque ad octavam Pentecostes. De qua re exstant decreta Conciliorum antiquorum, et Pontificum, apud Gratian. 33. quaest. 4. et inter alia, Concilii Laodiceni, cap. 25. quod Concilium ante annos 1200. celebratum est: exstat etiam aliud decretum, extra, de feriis, cap. Gapellanum.

Ratio hujus prohibitionis est, quia toto anno festa omnium celeberrima sunt haec tria, Natale Domini, Pascha, et Pentecoste; atque in his tenebantur omnes ad Eucharistiam accedere ex Concilio Agathensi, can. 18. Solemnitas autem nuptiarum res est magnae distractionis, cum convivia,, aliique apparatus fieri soleant. Ut igitur Christiani homines sine impedimento ad ea festa spiritualia, et ad Sacramentum Eucharistiae suscipiendum parati invenirentur, optimo consilio ab Ecclesia solemnes nuptiae tribus illis temporibus prohibitae fuerunt. Quam tamen prohibitionem nuper Tridentinum Concilium sess, 2L cap. 10. temperavit, atque ad duo tantam tempora redegit; solum enim ab Adventu Domini usque ad Epiphaniam, et a die Cinerum usque ad octavam Paschte solemnes nuptias interdixit.

Porro hanc utilissimam legem simpliciter damnat Calvinus lib. 4. Instit. cap. 19. §. ult. Kemnitius item in 2. par. Examin. pag. 1271. laudat quidem ut bono zelo institutam a veteribus, sed duo qurndam reprehendit. Unum, quod institutum hoc retineatur, cum causa ejus cessaverit: causa enim fuerat,- quia ter in anno populus communicabat corporis Dominici Sacramento; nunc autem semel tantum ad Communionem accedere cogitur. Alterum, quod assui coeperit nova opinio, quasi sanctitas illorum temporum non posset ferre commixtionem carnis in copula conjugali, sicut quondam in sacris Bonae Deae cogebantur secubare.

Sed in utroque fallitur Kemnitius. Nam etiamsi non teneantur Christiani omnes lege Ecclesiastica ad Communionem accedere, nisi in Pascha: tamen adhuc viget consuetudo in tota Ecclesia communicandi in Natali Domini, adeo ut rari sint omnino, qui id non faciant. In Pentecoste rarior est communio, et ideo etiam fortasse Concilium Tridentinum hoc tempore nuptias solemnes fieri permisit.

Adde, quod non est sola Communio causa illius decreti, sed celebritas etiam principalium festorum, ad qua; Ecclesia per jejunia et orationes filios suos praeparare satagit: non autem bene conveniunt pompa; nuptiales, convivia, saltationes, et alia signa laetitiae, cum praeparatione illa, praesertim Quadragesimae, et Adventus. Nec in ullo decreto eorum, quae habentur 33. qua;st. 4. vel in titulo de feriis, expresse ponitur causa Communionis, sed solum festorum celebratio.

In altero, more suo, mentitur Kemnitius: nam neque ullus eam opinionem assuit decreto, et multi contrarium expresse docent. Nam S. Thomas iu 4. dist. 32. qua;st. 1. art.

  1. quaest. 4. ad 2. et Cajetanus in summa de peccatis, verbo, Nuptia;; et Navarrus in Enchiridio, cap. 22. num. 71. docent, non interdici illis temporibus celebrationem Matrimonii per verba de praesenti, et etiam consummationem; sed solemnem tantum sponsae deductionem, et publicam illam pompam, et convivia, quae in solemnitate nuptiarum adhiberi solent.

Sed quamquam hoc praecepto, de quo nunc agimus, non prohibeatur officium conjugale, tamen in praecipuis solemnitatibus, et maxime si communicandum sit corpori Dominico, abstinendum esse a copula conjugali, multis Patrum testimoniis probant Gratianus 33. quaest. 4. et Magister sentent. lib. iv. dist. 32.

Et habemus fundamenta hujus in divinis litteris. Nam, Exod. xix, Hebraei accepturi legem, et celebraturi primum festum Pentecostes, jubentur triduo integro praeparari, et non appropinquare uxoribus. Et I Regum xxi, Achimelech sacerdos negat Davidi panem sanctum, nisi mundus esset a mulieribus: ex quo loco S. Hieronymus lib. i. in Jovinian. et in Apologia pro eodem libro, deducit, multo minus dignum esse pane coelesti, qui non se continet ab uxore. Denique B. Paulus I tCorinth. vii, vult conjuges ex consensu invicem a copula conjugali abstinere, ut vacent orationi. At certe in praecipuis festis oratoni vacandum est: ergo et a copula abstinendum.

Neque obstat, quod citat Kemnitius, thorum immaculatum a Paulo appellari conjugium. Nam etsi culpa vacat officium conjugale, si loco, et tempore fiat, tamen certe non vacaret culpa, si fieret in foro, inspectante populo, et multo minus si in templo Deo sacro. Quid ergo mirum est si Catholici dicant, in tempore sacro, et maxime quando communicandum est, a conjugali copula esse abstinendum.

Chapter 11 of 13