Skip to the text

Caput VIII. De etymologia, et notione Mysteidi et Sacramenti

Quia certum est prius in Ecclesia fuisse voces Hebraicas et Graecas, quam Latinam, Sacramentum, et Latinos nihil aliud voluisse exprimere per Sacramentum,' nisi quod Hebraei, et Graeci exprimebant per sua vocabula; Primum de Hebraica; Deinde de Graeca; Postremo de Latina voce dicendum erit.

Hebraei tres habent voces, quibus Sacramenta sua significare solent. Primum enim omnes caeremonias, inter quas numerantur Sacramenta, vocant Dipn vel npn, ut patet Exod. XII. XXVIII. et alibi. Sed hoc nomen non tam ipsam caeremoniam, quam legem caeremonialem significat; nam ppn statuere significat, et pp?no legislatorem. Unde in testamento novo semper caeremoniae J udaeorum dicuntur leges, ut Matth. XI: Lex el Propheta; usque ad Joannem, id est, Figurae illa; caeremoniarum, et vaticinia Prophetarum usque ad Joannem. Et Galat. Y. Contestor omni circumcidenti se, quod debitor est universae legis faciendae. Id est, qui admittit circumcisionem, debet eodem jure admittere omnes caeremonias.

Aliud vocabulum est tobn Dixba et nwSa quod consecrationem, seu initiationem significat, et habetur Exod. XXVIII. et Levit. VIII. ubi agitur de consecratione Saeerdofis. Deducitur autem haec vox a verbo ttbn quod significat implere, et perficere; quia qui Sacramentum suscipit, perficitur, ut sit idoneus ad sacram functionem peragendam.

Tertia vox est?" et N"H quae magis in usu est Chaldaeis, quam Hebraeis. Unde Hebraei nondum invenerunt veram ejus radicem; sed, ut supra diximus, satis aperte colligitur ex cap. II. Danielis, ea voce significari tum rem ipsam secretam, tum etiam signum rei secretae.

Porro etymologiam Mysterii explicans Clemens Alexandrinus in oratione exhortatoria ad Gentes, cujus etiam meminit Eusebius in II. de praeparat. Evangelica cap. 5. dicit p-j orripiov dici a pio-oc, quod scelus, et exeerationem significat. Reprehendit Dominicus a Soto hanc etymologiam in IV. dist. I. q. 1. art. . quod g Ito; per tota significet scelus, et odium autem scribatur

per upsilon. Sed non erat opus, ut homo Latinus cum auctoribus gravissimis, atque Graecis, de Graecae vocis etymologia contenderet. Nam etsi gio-o; odium, [xycros tamen scelus proprie significat: Porro Clemens a puov deduxit non a ghrov, licet pos¬

teriorem hanc vocem habeant aliqui Latini codices Eusebii, ex errore librariorum. Praeterea Clemens non voluit eo loco propriam, ac germanam etymologiam Mysterii explicare, sed de industria posuit quamdam minus propriam, sed valde aptam ad irridenda sacra Gentilium, quod tum agebat. Itaque cum vellet sacra illa ridere, ac detestari, dixit vel appellari pugr-^ota an b roO pio-ovj, quod scelesta, et exeeranda essent, vel dicta esse pjor-^oia, quasi ^-jOripia, id est, fabulosa.

Alii deducunt pwrhpioj a verbo pw, quod est claudo, et <rr 6ya, quod est os: quasi Mysteria silentio honoranda sint: vel a gisstv, et mpeiv, id est abscondere, et servare, quod sint occulte servandae res sacra}.

Posset etiam non inepte deduci a fiviv puViiTw, quod est initio, seu sacris imbuo, unde est pjsry;?, id est, sacrorum antistes, qui alios initiat.

Sunt autem tres hujus vocis significationes. Prima ac praecipua est, ut Mysterium dicatur ea caeremonia, qua homines sacris initiantur. Quocirca a M. T. lib. II. de legibus dicuntur etiam initia: et S. Ambrosius librum scripsit, de iis, qui Mysteriis initiantur. Et haec significatio respondet etymologiae, quam posuimus a verbo piEw, et huic voci in hac significatione respondet vox Hebraea HNJiaS, id est, consecratio. Quia vero Mysteria Gentilium noctu celebrabantur, et secreta esse oportebat, inde nata est.

Secunda significatio, qua Mysterium dicitur id omne, quod arcanum, et secretum est. Hinc est illud Apostoli, I Corinth. XIII: Si noverim Mysteria omnia. Matth. XIII: Vobis datum est nosse Mysteria regni Dei: Et respondet verbum Hebraeum in priore significatione, vel etiam T>D quo frequentius utuntur, id est, secretum.

Tertia significatio ex secunda nata est, qua videlicet Mysterium dicitur omne signum externum rei arcanae, et latentis: qua significatione omnes figurae Testamenti veteris dicuntur Mysteria, nec non parabolae et similitudines quae habentur vel in Evangelio, vel in Apocalysi, ut testimonia supra allata ostendunt. Et huic respondet vox illa H in posteriore significatione.

Jam vero Sacramenti etymologianotissima est; dicitur enim a sacro: sed significationes multae sunt. Prima est, ut Sacramentum dicatur pignus a litigantibus in loco sacro positum. Ut enim scribit Varro lib. IV. de lingua Latina prope finem, mos erat apud Romanos, ut cum duo litigabant, tum qui affirmabat, tum qui negabat, deponeret quingenta aeris in loco sacro apud Pontificem: finita vero lite, qui vicerat, depositum suum reciperet, qui vinceretur, perderet, ejusque depositum serario cederet in poenam injustae litigationis. Illa ergo deposita Sacramenta dicebantur, quod in loco sacro servarentur. Iloec significatio proeter eseteras placuit Zwinglio, in lib. de vera et falsa religione cap. de Sacramentis: « Sacramentum, inquit, nihil aliud est quam initiatio, et oppigneratio. Sicut enim qui litigaturi erant, certum pecuniae pondus deponebant; sic qui Sacramentis initiantur, sese obstringunt, et oppignerant. »

Secunda acceptio est, ut Sacramentum idem sit, quod juramentum, quod quidem

nisi per rem aliquam sacram fieri non potest, cum Deum ipsum testem citet omnis, qui jurat. Est autem haec acceptio frequenlissima in jure civili, et Canonico, et in auctoribus tum Gentilibus, tum etiam Christianis, llaec acceptio Calvino placuit lib. IV. Instit, cap. 14. §. 13. Sic tamen, ut Sacramentum non tam sit juramentum, quo se homo obstringit Deo, quam quo se Deus obstringit homini. Unde Nicolas Selnecerus in 2. par Paedagogiae cap. de Sacramentis, dicit gy<rrfyjioy, dici a pW, quod est claudo, quia Sacramenta quasi Dei sigilla claudunt, et obstringunt divinas promissiones.

Tertia significatio est, ut Sacramentum idem sit, quod Mysterium; et proinde significet tria illa, quae Mysterii voce significari diximus; nimirum, rem secretam, et signum rei secretae, et rem sacrantem, et initiantem.

Quae omnes acceptiones conveniunt nostris Sacramentis, sed maxime propria est ea, quam ultimo loco nominavimus. Nam illa Prima Varronis et Zwinglii non est aliena a nostris Sacramentis. Vere enim per Sacramenta nos obstringimus, et oppigneramus Deo, tamen haec acceptio nec invenitur in Scripturis, nec est ita propria, ut solis Sacramentis nostris conveniat. Multa enim 'sunt alia praeter Sacramenta, quibus nos oppigneramus Deo, ut omnia vota.

Secunda acceptio Calvini, quadrat, etiam in nostra Sacramenta. Nam in Sacramentis, ut nos Deo obstringimus ad obsequium, ita se nobis ille quodammodo obstringit ad protectionem. Sed neque hajc habetur in Scripturis, neque est propria nostrorum Sacramentorum, cum etiam sine Sacramentis per simplicem promissionem se Deus obstringere soleat.

Tertia et quarta acceptio, qua Sacramentum dicitur quaecumque res sacra, arcana, vel signum rei sacrae et secretae, habentur in Scripturis, ut supra ostendimus, et Sacramentis nostris conveniunt. Nam omnia nostra Sacramenta, et sacra sunt, cum Dei sint; et arcana sunt, cum solis fidelibus nota sint, nec debeant aliis facile prodi, ut docet Dionysius de Eccles. hierar. cap. I. et Cyrillus lib. VII. in Julianum, extremo, et alii Patres passim, et denique rem sacram, et occultam significent, nimirum gratiam. Sed neque hae acceptiones sunt propria; nostris Sacramentis, cum plurima sint alia signa sacra, arcana, et quae res sacras, et arcanas signifi¬

cent, ut omnes fere figurae Testamenti veteris.

Quinta igitur acceptio, qua Sacramentum significat caeremoniam initiantem, et consecrantem hominem Deo, sive (quod fere est idem) signum rei sacras, non cujuscumque, sed rei sacrae sacrantis, et initiantis hominem, propriissima est. Nam in primis solis Sacramentis convenit, ut postea fusius ostendemus.

Deinde respondet apertissime etymologias Mysterii, et Sacramenti. Nam Mysterium deduximus a gutto, quod est initio; et Sacramentum rectissime deducitur a sacrando. Unde S. Augustinus lib. XV. Civit, cap. 2G: « Inde, inquit, Sacramenta manarunt, quibus credentes initiantur »: ubi dicit, initiari Sacramentis novae legis. Et epist. 23. dicit, Sacramenta novae legis consecrare homines Deo. Et Tertullianus lib. de praescriptionibus, ostendere volens quemadmodum diabolus Deum imitari studeat: « Tingit, inquit, et ipse quosdam, utique, credentes, et fideles suos; expiationem delictorum de lavacro repromittit, et sic etiam initiat Mithra. » Haec ille; ubi Baptismi Sacramentum initiationem appellat. Et S. Ambrosius librum, in quo de Sacramentis Baptismi et Eucharistiae tractat, inscribit, De iis, qui initiantur Mysteriis. Item Magister in IV. dist. I. et cum eo Doctores plurimi dicunt, Sacramentum dici a sacrando. S. Thomas in 1. 2. quaest CII. art. 5: <( Sacramenta, inquit, proprie dicuntur illa, quae adhibebantur Dei cultoribus ad quamdam consecrationem, per quam scilicet deputabantur quodammodo ad cultum Dei. »

Denique Sacramenta veteris legis nuraquam vocantur in Scriptura Testamenti veteris secreta, vel signa rei sacratae, id est, 11D vel Y-j sed semper appellabantur consecrationes, et initiationes, id est, vel

caeremoniae, id est, mpn.

Chapter 10 of 36