Skip to the text

Caput XXII. Idem ostenditur ratione

Prima ratio sumitur ex divina liberalitate et consuetudine. Deus enim in hoc differt ab hominibus quod homines cum hominibus injungunt aliquod officium, non tribuunt eis aliquid internum, quo fiant apti ad illud officium; et cum diligunt aliquem, non faciunt bonum, et pulchrum, sed diligunt, quia talis est; et cum volunt se ab aliis diligi, aut sibi credi, aut in se sperari, non tribuunt eis vim aliquam internam, qua diligant, sperent, aut credant. Deus autem cum diligit, diligendo facit bonum, et pulchrum, infundendo gratiam: et cum vult sibi credi, in se sperari, se diligi, infundit habitum fidei, spei, et charitatis. Igitur eodem modo credibile est, cum Deus aliquem deputat et consecrat ad Sacramenta, vel danda, vel recipienda, vel alia ministeria, id nori faciat per simplicem deputationem, ut homines facere solent, sed infundendo certas qualitates, quibus illi fiant apti, et idonei ad talia officia, vel ministeria; et eas qualitates vocamus characteres.

Secunda ratio. Baptismus ex communi sententia, exceptis Anabaptistis, aliquid Sacramentale confert, etiamsi detur, et percipiatur sine fide; Eucharistia, et Absolutio nihil conferunt; igitur aliquem effectum Sacramentalem habet Baptismus, praater gratiam. Et idem argumentum fieri posset de Confirmatione, et Ordine. Probatur antecedens; Nam qui baptizatur ab infidelibus, et communicat cum eis in infidelitate, dicitur vere, et proprie baptizatus, si servatus sit debitus ritus, et forma verborum cum intentione; neque id negant Lutherani et Calvinistae: At qui absolvitur sine fide, non vere est absolutus; qui sumit Eucharistiam sine fide, non vere communicat corpori Domini, secundum Calvinum: et secundum Catholicos sumit quidem ore verum corpus Domini, sed nihil recipit in anima nisi peccatum. Manet igitur ex Baptismo effectus aliquis Sacramentalis, qui non est gratia, cum gratia sine fide non detur, nec est ipsa actio exterior, quia illa reperitur etiam in Eucharistia, et Absolutione; est igitur aliquid aliud permanens in

anima, et hoc vocamus characterem. Alioqui reddant adversarii rationem, cur sine fide homo vere baptizetur, et non vere absolvatur, aut communicet corpori Domini. Et hsec fuit antiqua quaestio Donatistarum, qui non putabant Baptismum habere alium effectum, quam dare gratiam, et ideo inanem putabant esse, cum sine fide percipiebatur.

Tertia ratio. Baptismus non potest repeti, si fuerit semel rite collatus, ut etiam Confirmatio, et Ordo: cadera possunt repeti, ut notum est de Eucharistia et Absolutione. Sed vera causa non potest assignari hujus discriminis, nisi character; igitur necesse est fateri imprimi per Sacramenta quaedam characterem. Major propositio est recepta ab omnibus, etiam haereticis hujus temporis, exceptis Anabaptistis. Minor probatur; Nam in primis si ponatur character, perspicua erit ratio discriminis. Ideo enim quaedam Sacramenta non possunt repeti, quia semel data semper manent in suo effectu: alia repetuntur, quia non manent nec in se, nec in suo effectu; gratia enim, quae est effectus solus aliorum Sacramentorum, facile potest amitti, et saepe amittitur. Praeterea etiamsi aliquando non amittatur, tamen augeri potest, et sic Sacramentum potest repeti, ut gratia augeatur. At character non potest augeri per iterationem Sacramenti ejusdem. Adde, quod gratia non est Sacramentum, sed effectus Sacramenti tantum: character autem Sacramentum est, et Sacramenti effectus. Ilsec igitur ratio recte ostendit, cur Sacramenta illa non repetantur, et alia repetantur, ut Concilium Florentinum et Tridentinum docent. Si autem haec ratio non admittatur, nulla alia sufficiens reddi potest: quod ostendo ex refutatione earum, quoeadferuntur a Calvino etKemnitio.

Calvinus lib. IY Institut. cap. 18, §. 19. dicit, Baptismum non posse repeti, quia est ingressus in Ecclesiam, et initiatio quaedam fidei: unde sicut unus est Deus, in quem credimus, et una Ecclesia, in quam ingredimur; ita unus Baptismus..

Haec ratio non est solida. Primo, quia qui baptizantur ab haereticis, eteis credunt, non intrant in Ecclesiam, nec initiantur ad fidem, ut patet, cum apud haereticos, neque sit Ecclesia, neque fides: ergo possent isti iterum baptizari. Secundo, qui in Ecclesia Catholica baptizantur, et postea per haeresim, aut apostasiam ab illa discedunt, iterum debent,

si salvi esse velint, intrare in Ecclesiam, et initiari ad fidem; cur ergo non possunt iterum baptizari? Quare ratio Calvini solum aliquid probaret, si homo baptizatus non posset exire extra Ecclesiam, nec perdere fidem; qum tamen falsa esse constat. Tertio, non minus intramus in Ecclesiam, et initiamur ad fidem per verbum, quam per Baptismum, sed verbum repeti potest, ut magis confirmemur in fide, et Ecclesiae fortius adhaereamus, cur ergo non poterit etiam repeti Baptismus? Quarto, Ordinatio non est initiatio iidei, neque ingressus in Ecclesiam, et tamen repeti non potest, ut Augustinus docet lib. I de Baptismo cap. 1.

Jam vero Kemnitius in 2. par. Exam.pag. 133. ponit unam rationem non suo nomine, sed Gabrielis, quod videlicet divina institutio sit causa, cur quaedam Sacramenta iterari possint, quaedam non possint. At haec ratio parum valet: non enim sine magna ratione Deus prohiberet rem tam utilem repeti. Qui ergo non possunt ullam causam assignare, cur Deus prohibuerit, temere dicunt Deum prohibuisse. Unde enim ipsi sciunt Deum id prohibuisse? nam Scripturae id non aperte dicunt. Quod si confugias ad Patrum, et Conciliorum traditionem; illa utrumque simul docet, nimirum Deum id voluisse, quia Sacramenta quaedam imprimunt characterem, alia non imprimunt.

Ipse autem Kemnitius pag. 136. remittit nos ad alium locum, ubi pollicetur se ex divinis litteris solidissimas rationes redditurum. Id vero praestat postea pag. 238, 239 et 240. examinans Ganonem 41. de Baptismo. Ibi autem ponit quatuor rationes, quas fatetur non esse adeo solidas: deinde alias quatuor solidissimas.

Prima igitur ex non solidis est, quia Baptismus significat Christi mortem: Christus autem semel tantum mortuus est. llaec non valet; nam Eucharistia etiam significat Christi mortem, I. Corinth. XI. et tamen repeti potest; et sacrificia Judaeorum significabant omnia Christi mortem, ct tamen frequentissime repetebantur. Dicent, non esse lime similia. Nam per Baptismum nos ipsi commorimur Christo: morimur enim peccato, ut ille mortuus est corporaliter. Contra; nam vel vis rationis Kemnitii sumitur ex eo, quod Christi mors, qua3 una fuit, per Baptismum reprajsentatur; vel quia nos ipsi morimur peccato. Si primum dixerint, ratio nihil concludit, quia quod semel fit, potest stepius repraesentari, ut patet in comoediis, ubi repra?scnlantur res semel gesta?: et quantum ad boc, per accidens est, quod nos etiam morimur in Baptismo. Si dicant secundum, tunc etiam ratio illa nihil concludit, quia potest idem homo srnpius commori Christo; si nimirum soepius peccet, et srepius eum pceniteat peccatorum. Praeterea Ordinatio non est repraesentatio mortis Christi, et tamen repeti non potest. Non igitur vera causa prohibens repetitionem, est repraesentatio mortis Christi.

Secunda ratio ex non solidis est, quia Joan. XIII, dicitur: Qui totus est, non indiget nisi.ut pedes lavet; sed est mundus totus. Haec non valet, quia loquitur de eo, qui revera est mundus. Unde qui post Baptisma iterum tactus est immundus, non prohibetur ex hoc testimonio iterum baptizari.

Tertia ratio ex non solidis est, quia ad Heb. VI, dicitur: Impossibile est eos, qui semel sunt illuminati, renovari iterum ad poenitiam, ubi per illuminationem intelligitur Baptisma. Haec non valet, quia loquitur Paulus de illis, qui semel sunt illuminati, et renovati, id est, justificati, ut patet ex illis verbis: Iterum renovari. Quare possent ii saltem secundo baptizari, qui in primo Baptismo non fuerunt justificati.

Quarta ratio non solida est, quia Epb.es. IV, dicitur: Unum Raptisma. Ilaec non est solida, quia unum Baptisma dicitur, quia solum Christi Baptisma salutare est, idque uno certo ritu celebratur. Nam alioqui etiam dicitur una fides ibidem; et I. Cor. XII. unus panis dicitur Eucharistia: et tamen repetimus fidei confessionem; et Eucharistiae sumptionem. Et si quis fidem amittat, potest et debet eam iterum acquirere, et tamen non potest Baptismum iterum accipere.

Prima ratio solidissima est, quia pactum Dei nobiscum in Baptismo initum, perpetuum est. Non enim sequitur illam vulgarem regulam Deus: ' « Frangenti fidem, fides frangatur eidem. » Sed semper ipse servat pactum suum etiamsi nos infideles simus. Rom. III: Numquid infidelitas illorum, /i4t>n Dei evacuabit? absit (A). Quare cum peccamus post Baptismum, non est opus novo pacto, sed satis est recurrere ad illud primum jam initum semel in Baptismo.

Haec ratio minus est solida, quam superio-

(lj Joan. XIII, 10. - Hebr. VI, 4.

res. Nam Primo, Heb. VI, Paulus negat posse hominem peccantem post Baptismum redire ad pactumBaptismi. Ideo enim'non ait; Impossibile est iterum baptizari, sed: Impossibile est iterum renovari, id est, non potest homo amplius ea facilitate redire ad amicitiam Dei, et remissionem totius culpae, et poena?, ut quondam in Baptismo, sed eget jam laboriosa poenitentia, jejuniis, lachrymis etc. proinde eget alio pacto Doi multo magis severo, quam esset illud primum.

Secundo, cum quis sine fide baptizatur, non facit Deus pactum cum illo ullum: pactum enim est inter duos consentientes. Unde etiam Kcinnitius dicit, per Baptismum non solum offerri, sed etiam exhiberi, applicari, et dari gratiam. At certe non applicatur, nec datur ei, qui non credit: igitur saltem possent rebaptizari secundum istam rationem illi, qui sine fide Baptismum acceperunt, quod Talsum esse ipsi quoque concedunt.

Tertio, sicut Baptismus est pactum, ita etiam verbum Dei, ac priesertim secundum adversarios, qui dicunt eodem prorsus modo se habere in justificatione verbum et Sacramentum. At verbum quotidie repetitur.

Quarto, Eucharistia non minus continet pactum Dei, quam Baptismus, et tamen repeti potest.

Denique falsum est, pactum Dei esse perpetuum illi, qui Deo fidem frangit, ita ut promissio servanda sit, qualemcumque se praebeat is, cui promissio facta est. Nam promissiones Dei sunt conditionatte: promittit enim se fore partem, et sponsum in Baptismo, si nos perseveremus esse filii, et sponsa?, alioqui dicit idem Deus, Hierem. XVIII: Repente loquar adversus gentem et adversus regnum, ut eradicem, et destruam, et disperdam illud. Si poenitentiam egerit gens illa a malo suo, agam et ego poenitentiam, quod cogitavi, ut facerem ei: et subito loquar de gente, et de regno, ut aedificem, et plantem illud. Si fecerit malum in oculis meis, poenitentiam agam super bono, quod locutus sum, ut facerem ei. Quod autem Kemnitius adducit ex Itom. III: Numquid infidelitas eorum fidem Dei evacuabit? intelligitur de promissionibu&absolutis, qualis erat de Messia mittendo: sed non talis est promissio in Baptismo. Nam, ut minimum.

pendet ex fide recipientis, ut ipsi docent, proinde non est absoluta.

Secunda ratio solidissima, Kemnitii est, quia de Baptismo nusquam scriptum est, ut repetatur: de aliis scriptum est, ut de Eucharistia, I. Corinth. XI: Quotiescumque feceritis. Et de Poenitentia, Matth. XVIII: Non dico tibi septies, sed septuagies septies. At neque hcec ratio multum valet. Nam ut omittam, quod locus Matthaei non i ntell igitur de Sacramento Poenitentiae, sed de condonatione injuriarum, possumus Kemnitio respondere, quod respondit Lutherus Carolstadio, in lib. contra coelestes Prophetas, de nomine Sacramenti non esse quidem scriptum, ut Baptismus repetatur, sed neque esse scriptum, ut non repetatur. Et sicut Augustinus lib. Vll Trinit. cap. 4. dicit de nomine trium personarum: « Dicimus in Deo tres personas, non quia Scriptura dicit, sed quia non contradicit;» ita et nos possemus rebaptizare, non quia Scriptura dicit, sed quia non contradicit, et res est bona, et utilissima Baptismus, si non esset periculum sacrilegii ob characterem jam impressum.

Tertia ratio solidissima est, quia non habemus exemplum in Scripturis Anabaptismi; et prteterea Circumcisio, quae est figura Baptismi, tantum semel recipiebatur. At haec est similis superiori. Nam in Scriptura non habemus etiam exemplum alicujus, qui fuerit prohibitus baptizari; imo secundum adversarios habemus exemplum Anabaptismi. Nam Actor. XIX, Paulus jussit baptizari eos, qui fuerant a Joanne Baptista baptizati: et secundum Lutheranos omnes, et ipsum Kemnitium, eadem erat vis, et efficacia Baptismi Christi, et Joannis. Si igitur solum exempla Scripturre quaeramus, oporteret omnino rebaptizare. Deberent itaque adversarii aperire oculos, et intelligcrepostBaptisma Joannis potuisse rebaptizari, quia illud non habuit effectum in anima indelebilem, ut habet, Christi Baptisma. Si respiciamus exempla Patrum, deberent Lutherani omnino rebaptizare. Nam Cyprianus, et alii Africani, necnon plurimi in Asia rebaptizabant: resistebat autem illis Romana Ecclesia, quas nolebat rebaptizari, ut patet ex Eusebio lib. VII hist. Quare adversarii non sequuntur potius Africanos, et Asiaticos Patres in hac re, quam Romanam Ecclesiam; ut in aliis omnibus rebus facere solent? Quod autem

de Circumcisione Kemnitius profert, pro nobis est. Nam ideo Circumcisio non repetebatur, quia imprimebat in carne indelebilem characterem.

Quarto ratio solidissima est, quia per Baptismum nascimur spirit ualiter. Una autem tantum est nativitas spiritualis, ut una est nativitas corporalis. Unde Nicodemus, Joan.

III: Quomodo potest, inquit, homo nasci, cum sit senex. Et recte judicabat de nativitate corporali. Hanc rationem Kemnitius furatus est Catholicis: eam enim habet S. Thomas 3. par. q. LXVI, art. 9. Sed hocinterest inter Catholicos, etKemnitium,quod Catholici ea utuntur, ut congruentia quadam; et simul notant veram causam, qute est impressio characteris. Quam solam, ut veram, et solidam posuit Concilium Florentinum et Tridentinum, supra citatum. At Kemnitius explosa vera causa, amplectitur istam congruentiam, ut solidissimam rationem.

Ostendam igitur et hanc rationem non esse solidam. Nam in primis homo non solum per Baptismum, sed etiam perfidem, et verbum Dei generatur spiritualiter, ut adversarii concedunt, et patet ex Paulo, I. Corinth.

IV: Per Euangelium ego vos genui; et tamen fidei actus, et conciones stepe repetuntur. Praeterea Secundo, etiamsi generatio corporalis una tantum sit naturaliter, tamen supernaturaliter potest repeti, imo reipsa repetetur in resurrectione, quam Dominus vocat regenerationem, Matth. XIX. Cum ergo Baptismus sit generatio supernaturalis, quid prohibet eum repeti? Tertio, etiamsi generatio corporalis nullo modo posset repeti, tamen non eadem est ratio spiritualis generationis. Nam ut mors corporalis una tantum est, ita nativitas corporalis. At mors spiritualis multiplex est, utpatet: cur igitur non possit etiam multiplex esse spiritualis generatio? Quarto, Ordinatio non est generatio, et tamen non potesfr repeti. Denique, qui sine fide baptizantur, revera non regenerantur, et tamen rebaptizari non possunt: et contra, qui sunt regenerati ante Baptism#ra perfidem, et contritionem, et desiderium Baptismi, nihilominus postea baptizantur, ut patet de Cornelio, Actor. X. Non igitur illa est i’alio.

Chapter 34 of 36