Skip to the text

Caput II. Antichristum certum quemdam hominem futurum

Jam quod ad secundum attinet, nos cum adversariis in uno convenimus, in altero discrepamus. Convenimus in eo, quod sicut nomen Christi accipitur dupliciter, interdum propriepro quodam eximio et singulari Christo, qui est Jesus Nazarenus: interdum communiter pro his omnibus, qui habent cum Christo similitudinem quantum ad unctionem, quomodo Prophetae, etReges et Sacerdotes omnes dicuntur Christi, Psal. CIV. Nolite tangere Christos meos; ita etiam nomen Antichristi interdum accipi proprie pro quodam eximio Christi hoste, de quo agitur II. ad Thessal. II. Jo. V, et alibi: interdum vero communiter pro omnibus qui quoquo modo Christum oppugnant. Nam I. Jo. II, legimus: Audistis, quia Antichristus venit, et nunc Antichristi multi facti sunt, id est, audistis venturum Antichristum, et nunc licet ille singularis Antichristus nondum venerit, tamen multi seductores jam venerunt, qui etiam Antichristi dici possunt.

At dissentimus de Antichristo proprie dicto, an ille sit unus homo singularis. Catholici enim omnes ita sentiunt, fore Antichris¬

tum unum quemdam hominem; ut haeretici omnes supra citati docent, Antichristum proprie dictum non esse singularem personam, sed singularem thronum, sive Regnum tyrannicum, ac sedem apostaticam eorum qui Ecclesiae praesident.

Magdeburgenses Cent. I. lib. II. cap. 4. coi. 435: « Docent Apostoli, inquiunt, Antichristum non fore unam tantum personam, sed integrum regnum, per falsos Doctores in templo Dei, id est, in Ecclesia Dei praesidentes, in urbe magna, id est, in Romana civitate, opera Diaboli, et fraude, ac deceptione comparatum. » Haec illi. Similia sunt apud alios supra citatos.

Rationes eorum hae sunt. Prima, Paulus II. Thes. II. dicit, jam suo tempore coepisse in Mundo versari Antichristum: Mysterium, inquit, jam operatur iniquitatis, et tamen ibidem dicit, Antichristum in fme Mundi a Christo occidendum. Hinc ita concludit Beza in II. Thessal. II: « Manifeste sunt hallucinati, quicumque de uno quopiam homine putarunt hoc intelligi, nisi dent mihi quempiam, qui a Pauli saeculo ad diem usque judicii superstes maneat. » Similiter argumentatur Calvinus loc. cit. Confirmatur haec

ratio ex Joan. qui in epist. I, cap. IV. dicit: Omnis spiritus, qui solvit Jesum, ex Deo non est, et hic est Antichristus, de quo audistis quoniam venit, et nunc jam in mundo est.

Secunda ratio Bezae est. Quoniam Daniel cap. VII. singularibus nominibus bestiarum, Ursi, Leonis, Pardi, non intelligit singulares Reges, sed singula Regna, quorum unumquodque multos Reges continet. Igitur eodem modo Paulus II. Thess. II, qui mire cum Daniele consentit, per h ominem peccati et filium perditionis non intelligit unam singularem personam, sed quoddam quasi corpus multorum tyrannorum.

Tertia ratio Calvini est, in cap. II, I. Jo., ubi ait, delirare et sponte errare eos, qui unum certum hominem futurum credunt Antichristum, cum Paulus II. Thessal. II. scripserit, Apostasiam venturam, et ejus caput Antichristum futurum: siquidem Apostasia est generalis quaedam defectio a Fide, quae quidem unum corpus, et unum Regnum facit, et non est res paucorum annorum, ut sub uno Rege compleri possit.

His non obstantibus, veritas est, Antichristum fore unum singularem hominem: id quod probatur ex omnibus Scripturis et Patribus, qui de Antichristo agunt. Scripturae loca sunt quinque. Primus est in Evang. Jo. Y: Ego veni in nomine Patris mei, et non recepistis me, si alius venerit in nomine suo, illum recipietis. Haec verba de falsis Prophetis in generali, non de uno aliquo intelligi volunt Musculus et Calvinus apud Marioratum in Com. hujus lpci: sed eorum explicatio cum antiquis Patribus et cum ipso textu pugnat. Nam haec verba dicta esse de uno Antichristo, testantur Chrysostomus, et Gyrillus in hunc locum; item Ambrosius in II. Thessal. II. Hieronymus in epist. adAlgasiam, quaest. 11. Augustinus tract. 29. inJo. Irenaeus lib. Y, cont. haer. Yalentini; Theodoretus in Epit. divin. decret. cap. de Anti' christo et alii.

Praeterea hic Dominus opponit sibi alium hominem, hoc est, personae personam, non Regnum Regno, neque sectam sectae, ut patet ex illis vocibus: Ego, alius, in nomine meo, in nomine suo, me, illum; sicut ergo Christus unus et singularis homo fuit; ita et Antichristus unus et singularis homo erit.

Deinde, Christus hic dicit, Antichristum a Judaeis pro Messia recipiendum: constat autem, Judaeos unum certum et singularem hominem expectare. Item, omnes falsi Prophetae venerunt in nomine alterius, non in nomine suo. Hiere. XIY: Falso Prophetoe vaticinantur in nomine meo, non misi eos etc. At hic Dominus loquitur de uno quodam, qui veniet in nomine suo, id est, qui non agnoscet Deum aliquem, sed extollet se, ut Paulus ait, supra omne quod dicitur Deus.

Denique, failsi Prophetae permulti venerant ante Christi adventum: permulti etiam postea venturi erant; non igitur Dominus dixisset: Si alius venerit, sed multi veniunt, si de falsis Prophetis loqui voluisset.

Secundus locus est Pauli ll.Thess. II: Nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati, filius perditionis etc. Et infra: Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus interficiet Spiritu oris sui. Ilaec verba etiam adversarii intelligunt de vero Antichristo, sed Apostolus loquitur de certa quadam et particulari persona, ut patet ex articulis Graecis: «7rox«^ycp0vj 6 uoQpomoz rvj;

ip.ctprl.xg 6 vtog Tvj? amusias. Et infra: /ai TOT£ a7roxataw0v)<7£Tat 6 avogo;; ut enim docet Epiphanius haer. 9. quae est Samaritanorum,

articuli Graeci contrahunt significationem ad unam rem certam, ita ut av0pw7ro5 significet hominem in communi, at 6 xuQpoi nog hominem singularem. Et sane mirum est, nullum adversariorum, qui tamen jactant linguarum peritiam, hoc animadvertisse.

Tertius est I. Joan. II. ubi sic legimus:

r ot tto/Xoi qzqoitous tv, ubi articulum praeponit Antichristo proprie dicto: sine articulo vero effert nomen Antichristi communiter accepti, apertissime indicans, Antichristum proprie dictum esse unam personam certam Antichristum communiter acceptum, non esse certam personam, sed in genere omnes haereticos.

Quartus est, Daniel. YI1, XI et XII. cap. ubi loquitur de Antichristo, ut docent Hieronymus et Theodoretus in eum locum. Ireneeus lib. Y et Augustinus lib. XX de Civit. Dei, cap. 23. et Calvinus, Magdeburgenses, et Beza, ubi supra. Ibi autem Antichristus non vocatur unum Regnum, sed unus quidam Rex, qui ex decem Regibus, quos in Mundo inveniet, tres omnino tollet e medio, et alios septem sibi subjiciet. Adde, quod Calvinus dicit, ad litteram Danielem loqui de Antiocho illustri, et allegorice de Antichristo cujus figuram gerebat Antiochus: quod etiam docet Cyprianus lib. de exhort. martyr, cap. 11, et Hieronymus in Danielis XI et XII. cap. Sed Antiochus illustris certa quaedam persona esse debet.

Quintus et ultimus locus est Apoc. XIII et XYII, quae loca intelligi de Antichristo, docet Irenaeus lib. Y, et perspicuum est ex similitudine verborum Danielis et Joannis. Uterque enim mentionem facit decem Regum, qui erunt in terra quando veniet Antichristus, et uterque Antichristi regnum tribus annis cum medio duraturum praedicit etc. Sicut ergo Daniel de uno certo Rege loquitur, ita et Joannes in Apocalypsi.

Idem probatur ex Patribus, qui communi consensu de Antichristo docent. Primo, eum fore instrumentum Diaboli electissimum, ita ut in eo inhabitet omnis plenitudo diabolicae malitiae corporaliter, sicut in homine Christo, habitat, omnis plenitudo Divinitatis corporaliter. Secundo, Antichristum non regnaturum nisi tres annos cum medio; ac proinde docent, Antichristum unum hominem tantum futurum. Vide Irenaeum lib. V cir. fin. Cyrillum Hierosolymitanum catech. 15. Chrysostomum in II. Thessal. II. Theodoretum in cap. VII Danielis; Lactantium in Epit. div. Instit. cap. 11. Ambrosium in cap. XXI Lucae; Hieronymum in cap. VII Danielis, et quaest. 11. ad Algasiam: Augustinum lib. XX de Civit.- Dei, per multa capita, et in Psal. IX, Gregorium lib. XXXII Moral. cap. 12. Damascenum lib. IV, c. 28. et Hippolytum Martyrem in Orat, de consum. Mundi.

Ad primum argumentum Bezse respondeo: tempore Apostolorum occulte grassari coepisse Antichristum, non in sua persona, sed in suis praecursoribus. Sicut enim Christus venire caepit ab origine Mundi in Patriarchis et Prophetis, qui eum praecurrebant, et significabant, ita ut dici possit, a principio Mundi coepisse operari mysterium pietatis; et tamen in sua propria persona non venit, nisi quando carnem de B. Maria suscepit: ita Antichristus mox post Christum in coelum assumptum coepit venire in suis praecursoribus, et mysterium operari iniquitatis, nimirum in haereticis et tyrannis Ecclesiam persequentibus, ac praecipue in Simone Mago, qui se Christum dicebat, et in Nerone, qui primus Ecclesiam oppugnare coepit, et nihilominus in propria persona non veniet, nisi in fine Mundi. Itaque persecutio spiritualis Simonis Magi, et temporalis Neronis, dicitur mysterium iniquitatis, quia signa erant et figurae persecutionis Antichristi.

Hanc esse veram loci Paulini explicationem, dupliciter probari potest. Primo, ex omnibus Interpretibus ejus loci: omnes enim per mysterium iniquitatis apud Paulum intelligunt, vel Neronis persecutionem, ut Ambrosius et Chrysostomus in hunc locum, et Hieronymus quaest. 11. ad Algasiam: vel haereticos, qui clam decipiunt, ut Theodoretus et Sedulius in hunc locum, et Augustinus lib. XX de Civit. Dei, cap. 19. Secundo, ratione desumpta ex confessione adversariorum: illi enim dicunt, Antichristum esse proprie Sedem Romani Pontificis.

Si ergo Antichristus proprie dictus natus est tempore Apostolorum; sequitur, Petrum et Paulum fuisse proprie dictos Antichristos, licet occultos: et Neronem, vel Simonem Magum, fuisse verum Christum. Constat enim, tempore Apostolorum non fuisse Romae alios Episcopos quam Petrum et Pau¬

lum: diserte enim affirmat Irenaeus lib. 111, cap. 3. a Petro et Paulo Sedem Romanam fundatam, et primos in eaEpiscopos sedisse. Quod idem omnes Veteres docent, quos supra citavimus. Constat etiam, tam Simonem Magum, quam Neronem cum Apostolis Petro et Paulo dimicasse.

Quod si adversariis non placet, Petrum et Paulum fuisse Antichristos, et Simonem et Neronem verum Christum; coguntur fateri, tempore Apostolorum non exstitisse Antichristum in se, sed solum in suo quodam typo. Ex quo, consequentia Bezae, qua efficiebat, non posse Antichristum esse unum hominem, nisi daremus unum hominem, qui viveret a temporibus Apostolorum usque ad finem Mundi, ridicula esse ostenditur.

Ad confirmationem dico: Joannem loqui eo modo, quo loquitur Dominus de Elia, Matth. XVII: Elias quidem venturus est, et restituet omnia: dico autem vobis, quia Elias jam venit, et non cognoverunt eum, id est, Elias in sua persona venturus est, sed jam Elias venit in suo simili, id est, in Joanne Baptista.

Ad secundum argumentum, negatur in primis, quod semper Daniel per singulares bestias intelligit singula regna: nam per unam bestiam interdum significat unum regnum, ut cap. VII, ubi per Leonem intelligit regnum Assyriorum, per Ursum regnum Persarum, per Pardum regnum Graecorum; per aliam bestiam innominatam regnum Romanorum: interdum unum Regem, ut cap. VIII, ubi per Arietem intelligit Darium Regem Persarum ultimum; per Hircum Alexandrum Magnum. Deinde, negatur consequentia argumenti. Nam Paulus per Hominem peccati non intelligit aliquam ex quatuor bestiis a Daniele descriptis, sed intelligit illud cornu parvulum, quod apud Danielem praevaluit decem cornibus quartae bestiae, id est, unum illum Regem, qui ex modico adeo crevit, ut omnes alios Reges sibi subjugaverit.

Ad postremum argumentum respondeo multis modis, ut intelligatur quam impudenter scripserit Calvinus eos sponte errare, qui ex illo suo argumento non colligunt, Romanum Pontificem esse Antichristum. Primo, per Apostasiam rectissime apud Paulum ipse Antichristus intelligi potest: sic

nec ab ullo communi judice id declaratum est.

Et sane multo facilius nos probare possumus Lutheranos esse qui defecerunt, quam ipsi Catholicos defecisse probant. Siquidem eos defecisse ab Ecclesia, in qua prius erant ne ipsi quidem negant. Nam, utcsetera praetermittam, Erasmus Sarcerius in illud II. Thess. II. Tunc revelabitur ille iniquus ingenue confitetur, omnes fere praedecessores Lutheranorum, et se etiam aliquando Romano Pontifici paruisse. Itaque defecerunt ipsi a praedecessorum suorum Ecclesia et religione: nos vero ab aliqua Ecclesia defecisse, nec hactenius demonstrarunt, nec unquam demonstrare poterunt. Cum igitur apud Paulum legunt: Nisi venerit discessio, seu apostasia, et. revelatus fuerit ille iniquus etc. et se cogitant discessisse ab Ecclesia, in qua erant, nos autem in iisdem semper institutis perseverare; mirum est, si non saltem metuunt, ne de se ipsis Paulus sit locutus.

Ex hoc II. cap. habemus secundum argumentum ad probandum, Pontificem non esse Anti christum; si enim Antichristus una tantum persona est, Pontifices autem multi fuerunt et erunt, eadem dignitate et potestate praediti; certe alibi quaerendus est Antichristus, quam in Romana Sede.

enim docent communi consensu Graeci interpretes, Chrysostomus, Theodoretus, Theophylactus, et QEcumenius, et praeterea S. August. lib. XX. de Civit. Dei, cap. 19. Dicitur autem Antichristus Apostasia, tum per metonymiam, quia multis causa erit recedendi a Deo: tum etiam per excellentiam quamdam, erit enim tam insignis Apostata, ut apostasia ipsa dici posset.

Secundo, per Apostasiam potest accipi defectio a Romano imperio, ut exponunt multi Latinorum; ut Ambrosius, Sedulius, et Primasius. Nam, utinsequ. cap. demonstrabimus, non antea veniet Antichristus, quam omnino intereat Romanum Imperium.

Tertio, si admittamus, per Apostasiam intelligi defectionem a vera Christi Fide et religione (ut Calvinus ostendit) non tamen propterea ullis angustiis constringimur. Nam non est necesse, ut Paulus loquatur de Apostasia multorum seculorum; potuit enim loqui de Apostasia quadam maxima et singulari, quae solum erit in illo brevissimo tempore, quo Antichristus regnabit. Atque ita hunc locum intellectum fuisse a multis Veteribus, scribit Augustinus loc. not. hoc est, XX. de Civit. Dei, cap. 19 qui probabiliter docebant, A ntichristo apparente, omnes omnino haereticos occultos, seu fictos Christianos ad eum accessuros, et ex eo Apostasiam maximam, qualis antea non fuerat, tunc futuram.

Quarto, si concedamus Calvino, loqui R. Paulum de Apostasia multorum seculorum, adhuc nihil ipse obtinebit: siquidem dicere poterimus, eam Apostasian non necessario ad unum corpus et regnum Antichristi pertinere, nec postulare unum caput, sed esse dispositionem ad regnum Antichristi, et in variis locis, sub variis Regibus, variis occasionibus fieri, ut nunc cernimus, defecisse Africam ad Mahumetum, Asiae magnam partem ad Nestorium et Eutychetem, aliasque provincias ad alias sectas.

Quinto ac postremo, si daremus Calvino, generalem Apostasiam a Fide, et multis jam annis durantem esse regnum Antichristi; non continuo sequeretur, Papam esse Antichristum: nam adhuc quaestio tractanda esset, quinam defecerint a Fide et religione. Christi; nosne, an illi, id est, Catholici, an Lutherani. Nam etsi dicant ipsi, nos esse qui defecimus, tamen nondum probarunt,

Chapter 52 of 63