Caput III. Ostenditur Antichristum nondum venisse
Quantum ad tertium, de tempore adventus Antichristi, multae falsae suspiciones, roultique errores exstiterunt, tam Catholicorum, quam haereticorum: sed cum hoc discrimine, quod Catholici scientes Antichristum non venturum nisi in fine Mundi, quae est veritas, erraverunt tamen in eo, quod putaverunt, Mundi finem propinquiorem esse, quam revera esset; haeretici autem in eo erant quod existimant, Antichristum venturum diu ante Mundi finem, etjamreipsa venisse. Dicamus igitur de utroque errore.
In primis, omnes Veteres animadvertentes suorum temporum malitiam, suspicati sunt,
tempora Antichristi imminere. Ita Thessalonicenses, tempore Apostolorum, putabant instare diem Domini, quos Apostolus corrigit, II. Thess. II. Item Cyprianus lib. III. epist. I. «Imminente, inquit, Antichristo patet ad praelium milites etc. »Etlib. IV epist. 6. Scire debetis, inquit, etpro certo credere ac tenere, pressurae diem super caput esse caepisse, et occasum secuti atque Antichristi tempus appropinquasse. » Hieronymus epist. ad Ageruchiam de Monogamia: « Quid tenebat, de medio fit, et non intelligimus Antichristum appropinquare? » Greg. lib. IV. epist. 38. « Omnia quae sunt, fiunt, Rex superbiae prope Ost. » Ethom. in Evang. audacter pronuntiat Mundi finem instare, sed istae suspiciones erant, non errores: non enim sancti isti Patres certum tempus definire ausi sunt.
Porro alii audacius certum tempus constituerunt. Judas quidam, ut Hieronymus refert in lib. de viris illustr. anno Christi 200, putavit, Antichristum venturum, et Mundum finiendum, qui ut patet, deceptus est. Rursum Lactantius lib. VII. cap. 23. div. Instit: « Omnis, inquit, expectatio non amplius quam ducentorum videtur annorum. » Ubi docet Antichristum fuisse venturum, et Mundum finiendum ante annum 200 a sua aetate. Ipse autem vixit temporibus Constantini anno Christi 300; itaque anno 500, a Christo putavit fore Mundi finem, sed ipse quoque, experientia teste, deceptus est.
Refert B. Augustinus lib. XVIII.de Civit, Dei, cap. 53. aliorum errorem, qui dixerunt Mundum finiendum anno 400. ab ascensione Domini, et rursum aliorum, qui annum millesimum statuerunt, qui omnes decepti sunt: sic etiam accidit Paganis, qui, teste eodem Augustino ibidem, ex nescio quo responso divino collegerant: Christianam religionem solum duraturam annis 365. Fuit etiam Episcopus quidam Florentinus circa annum Domini 1105, qui asseruit, Antichristum tunc natum fuisse, proinde Mundi finem instare. Qua de causa coactum est Concilium Florentiae Episcoporum 340, a Paschali II. VideGhronica Matthaei Palmerii, et Platinam in vita Paschalis II.
Denique, fuit semper celebris opinio multorum asserentium, Mundum duraturum sex millibus annorum, cum sex diebus Deus Mundum creaverit, et mille anni apud Deum
sint quasi dies una. Ita Justinus q. 71 adGent. Irenaeus lib. V. Lactantius lib. VII. cap. 14. Hilarius in cap. XVII. Matth. Hieronymus in Psal. LXXXIX. ad Cyprinaum. Cui sententiae concordat etiam Thalmudistartim opinio, qui ex Elia Propheta dicunt se vaticinium habere, quo asseratur Mundus sex millibus annorum duraturus.
Haec sententia nondum potest per experientiam redargui: nam secundum veram Chronologiam sunt elapsi a Mundo condito anni plus minus quinquies mille sexcenti. Unde Ambrosius qui lib. VII. in Luc cap. 2. hanc opinionem rejicit asserens, tempore suo jam fuisse elapsos annos sex mille, aperte decipitur. Optima est moderatio B. Augustini, qui hanc sententiam probabilem putavit, et eam ut probabilem secutus est lib. XX de Civit Dei cap. 7. Neque hinc sequitur, nos scire tempus ultimae diei: Dicimus enim probabile esse, Mundum non duraturum ultra sex millia annorum: non autem dicimus id esse certum. Quocirca idem Augustinus acriter reprehendit eos qui asserunt, certo aliquo tempore Mundum finiendum, cum Dominus dixerit Act. I: Non esse nostrum scire tempora et momenta, quae Pater posuit in sua potestate. Vide Augustinus in epist. 80. adHesych. in Psal. LXXXIX et lib. XVIII de Civit. Dei cap. 53. Sed his omissis, ad haereticos veniamus.
Haeretici hujus temporis cum omnes doceant, Antichristum esse Romanum Pontificem, jamque apparuisse, et in Mundo versari: tamen inter se non consentiunt de tempore, quo apparuit; sunt enim sex eorum opiniones.
Prima Samosatenorum, qui inHungaria et Transylvania degunt, qui in quodam libello quem inscribunt: « Praemonitiones Christi et Apostolorum de abolendo vero Christo per Antichristum, » docent Antichristum paulo post tempora Apostolorum apparuisse, nimirum, quando coeptum est praedicari, Christum esse Filium Dei aeternum. Ipsi enim existimant, Christum esse purum hominem, et in Deo unam tantum esse personam, et hanc fidem a Christo et Apostolis praedicatam: sed paulo post mortem Apostolorum venisse Romanum Antichristum, et vero Christo puro homine abolito, introduxisse alium Christum aeternum et fecisse Deum trinum, et Christum binum.
Haec opinio, praeter argumenta, quae infra afferemus contra omnes haereticos, facillime refutatur dupliciter. Primo, quia Antichristus cum venerit, seipsum faciet Deum, non aliquem alium ut Apostolus ait II. Thessal. II. Romanus autem Pontifex, ut ipsimet dicunt, non seipsum fecit Deum, sed Christum praedicavit, et ex puro homine Deum fecit. Secundo, quia ipsi dicunt, mox post Christi et Apostolorum dormitionem, extinctam fuisse penitus per Antichristum veram Christi Fidem; et in toto Mundo deinceps adoratum fuisse Christum Deum. At Christus praedixit, contra Ecclesiam suam non praevalituras portas inferi, Matth. XYI. Et Angelus praedixit, aeternum fore Christi regnum, Lucae I Et David praedixit, omnes Reges servituros Christo, Psal. LXXI. Quomodo ergo verum est, in ipso initio nascentem Ecclesiam ab Antichristo esse deletam?
Secunda opinio est Illyrici, qui in Catalogo testium docet, Antichristum venisse, quando csepit Romanum Imperium inclinare ad ruinam, constat autem Romanum Imperium inclinare caepisse post annum decimum Honorii, quando Roma primum capta est, id est, anno Domini 412. ut Blondus ostendit lib. I. Decad. I. histor. ab inclinat. Rom. Imp. Sed hoc intelligere videtur Illyricus de conceptione, non de nativitate Antichristi: siquidem ipse idem Cent. VI. cap. J. in prine, docet, Antichristum conceptum quodam modo initio anni 400. deinde animarum, et formatum, atque nutritum in utero matris, circa annum quingentesimum: et postremo, anno 606. natum, quando videlicet Phocas concessit Pontifici Romano, ut Caput diceretur totius Ecclesiae. Idem Cent. I. lib. II, cap. 4, coi. 438. docet, Antichristum regnaturum et saeviturum gladio spirituali annis 1260. gladio autem temporali annis 666. et tunc finem Mundi adfuturum.
Priorem numerum colligit ex Apoc. XI. cap. ubi dicitur, duraturum tempus Antichristi diebus 1260. Vult enim Illyricus accipi diem pro anno. Posteriorem numerum colligit ex Apoc. 13. ubi dicitur numerus bestiae esse 666.
Potest refelli duobus modis haec opinio. Sequitur enim primo, jam Antichristum non solum esse natum, sed etiam mortuum; et proinde Mundi finem jam advenisse. Nam Pontifex Romanus coepit gladium tempora¬
lem, id est, temporale dominium habere saltem ab anno 699. tunc enim Aripertus donavit Pontifici Romano Alpes Cottias, ubi nunc Genua est: et postea anno 714. eam donationem confirmavit Luitprandus, ut scribit Ado Viennensis in Chron. horum annorum, Blondus lib. X. decad. 1 et idem fatentur Magdeburgenses, Centur. VIII. cap.
- coi. 683, et Theodorus Bibliander, qui hoc anno 714. annotat, factam esse primam provinciam Papisticam.
Non diu post, id est, anno 755, donavit Pipinus Romanis Pontificibus Exarchatum Ravenme cum magna parte Italiae, ut testatur Rhegino, Ado, Sigebertus', Blondus lib.
- Decad. P. iEmilius, et ipsi etiam Genturiatores, Cent. VIII. cap. 10. coi. 724. ac Theodorus Bibliander in Chron. Si igitur hoc anno 755. ceepit regnum Antichristi, et duravit annis 666. igitur finem accepit anno Christi 1421. igitur sunt jam anni plusquam 150. ex quo obiit Antichristus. Quod si initium regni ejus ponitur altius, id est, anno domini 699. tunc finis ponendus erit anno 1365. et erunt tunc plusquam 200 anni transacti post mortem Antichristi.
Respondebunt fortasse: post annum 666 regni sui temporalis, Antichristum non moriturum, sed tantum amissurum temporale dominium. Cum enim ipsi dicant, regnum spirituale Antichristi duraturum 1260 annis qui adhuc finiti non essent, et si caepissent ab anno Christi 606. consequenter dicere debent, duraturum regnum Antichristi spirituale aliquanto tempore post deletum regnum ejus temporale: sed certe est absurdum, et contra omnes auctores; et praeterea saltem sequitur, jam ante annos 200. debuisse Pontifices amittere temporale dominium, quod est contra experientiam.
Secundo, idem error potest refelli, quia sequitur ex hoc errore, nosse Centuriatores exacte quando finietur Mundus, quod tamen est contra verba Domini, Act. I, et Matth. XXIV. Quod sequatur, patet nam ipsi sciunt Antichristum caepisse regnare gladio spirituali anno 606. sciunt etiam regnaturum tantum annis 1260, et tunc statim venturum Dominum ad judicium, ut ipsimet ex Paulo II. Thessal. II, colligunt; sciunt igitur judicium extremum futurum anno Christi 1866. vel si hoc nesciunt, coguntur etiam nescire, an Antichristus venerit.
Tertia opinio est Davidis Chytraei, qui in Comment. cap. IX Apoc. cum Illyrico docet, Antichristum apparuisse circa annum Domini 600, et satis aperte significat, S. Grego rium fuisse I. Pontificem Anticbristianum. Idem vero Chytreeus in Comment. cap. XI et XIII non assentitur Illyrico quantum ad tempus durationis Antichristi, sed prudenter monet, non esse id temere definiendum. Probat vero tribus rationibus, Antichristum apparuisse anno 600.
Primo, quia eo tempore Gregorius stabilivit invocationem Sanctorum, et Missas pro defunctis. Secundo, quia anno 606, Papa Romanus Bonifacius III impetravit a Phoca titulum Episcopi universalis. Addit tertiam rationem in Comment. cap. XIII, quia hoc tempus plane et perspicue congruit cum numero nominis Antichristi, quod continet 666, ut in Apoc. cap. XIII habetur.
Addit ibidem Chytreeus, ex hoc eodem numero nominis Antichristi colligi tempus, quo confirmatum fuit a Pipino Antichristi regnum: nam tot fere anni sunt ab anno 97, quo Joannes scripsit Apocalypsim usque ad Pipinum, nimirum 666. Item colligi tempus, quo primum a Joanne Huss fuit Papa Romanus dejectus et declaratus Antichristus: sunt enim fere anni 666, a Pipino ad Joannem Huss.
Hsec sententia facile refelli potest; nititur enim solis mendaciis. Nam in primis non fuit Gregorius primus, qui Sanctos invocare, et Missas pro defunctis offerre docuit: docuerunt idipsum omnes Veteres, ut nos alibi demonstravimus. Nunc unus Ambrosius sufficiat, qui 200 annis Gregorium praecessit, in lib. de viduis « Obsecrandi, inquit Ambrosius, sunt Angeli, Martyres obsecrandi. » Et lib. II, epist. 8 ad Faustin. de obitu sororis: « Itaque, inquit, non tam deplorandam, quam prosequendam orationibus reor, nec maestificandam lacrymis tuis: sed oblationibus animam ejus Deo commendandam. » Denique Phocas non titulum universalis Pap a3 tribuit, sed eum Caput Ecclesiarum appellavit. Sed hoc idem multo antea fecerat Justinianus in epist. ad Joan. II et antea etiam Cone. Chalced. in epist. ad Leonem. Sine causa igitur tempore Phocae ponitur adventus Antichristi.
Quod vero addit Chytrseus, de numero 666, omnino ineptum est, quia non congruit praecise numerus ille cum temporibus, quibus vult Chytreeus Antichristum apparuisse,
vel confirmatum, vel declaratum esse. Nam a Christo ad Phocae sanctionem, sunt anni 607 non 666. Ab Apocalypsi revelata, sunt ad Pipinum anni 658, a Pipino ad Joannem Huss sunt, ut ipse dicit, anni 640. At certe Joannes in Apocalypsi praecisum numerum notavit, cum etiam minutias addiderit. Adde quod Joannes Huss non declaravit primus Papam esse Antichristum: id enim antea fecerat Wiclef. Imo nec unquam dixit Joannes Huss, Papam esse Antichristum: nam in art. 19. Constantiae damnato dicit, Clericos per avaritiam suam parare viam Antichristo. Denique Lutherani omnes gloriantur, a Luthero Antichristum esse detectum.
Quarta opinio est Lutheri in Supput. temp. qui duos adventus Antichristi ponit: unum, cum gladio spirituali, post annum Domini 600, quando videlicet Phocas Pontificem Romanum Caput omnium Ecclesiarum vocavit: ubi etiam dicit, Gregorium fuisse ultimum Pontificem Romanum. Alterum, cum gladio temporali post annum Domini millesimum. Idem prorsus docet Bibliander in Chron. tab. 11 et 13. Itaque in primo adventu conveniunt Lutherus et Bibliander cum Centuriatoribus et Chytreeo, eo excepto, quod Lutherus et Bibliander dicunt, Gregorium fuisse sanctum et bonum Pontificem: Centuriatores autem Centur. VI, c.
I, coi. 2, et Chytreeus dicunt, Gregorium prse omnibus navasse operam introducendo Antichristo, et proinde pessimum fuisse, quae est blasphemia horrendissima. In secundo adventu dissident aperte Lutherus et Centuriatores.
Haec opinio prseter argumenta communia, quae postea fient, facile refellitur. Nam omnino sine ratione Lutherus ponit adventum Antichristi anno 600, et anno millesimo: ac de anno quidem 600, jam diximus in refutatione Chytrsei; de anno millesimo facile probari potest. Nam ideo Lutherus ponit eo tempore initium regni temporalis Antichristi, quia tunc Papa Gregorius VII, deposuit Imperatorem Ilenricum IV, et temporaliter dominabatur, et bella gerebat: atqui haec omnia etiam antea fiebant; nam Gregorius
II. excommunicavit Leonem Imperatorem, eumque privavit regno Italias, anno 715. testibus Cedreno et Zonara in vita ejusdem Leonis: Dominium autem temporale jam ostendimus ab anno 700, id est, trecentis annis ante annum millesimum habuisse Romanos Pontifices.
Denique testantur Magdeburgenses Cent.
VIII, cap. 10. Steplianura III bella gessisse circa annum Domini 750, et idem dici potest fecisse AdrianumI, et alios eorum successores. Item circa annum 850, Leonem IV, virum sanctum, et miraculis illustrem, bellum gessisse contra Saracenos, et insignem victoriam reportasse, et urbem Romanam turribus, et propugnaculis munivisse, necnon montem Vaticanum muro cinxisse, qui inde ab ejus nomine civitas Leonina appellatus est; scribunt omnes fere Historici ejus temporis, et ipsi etiam Magdeburgenses Cent.
Quinta opinio est Henrici Bullingeri, qui praefat. in hom. suas ad Apoc. scribit, Antichristum apparuisse anno Domini 763, quae opinio dissidet ab omnibus superioribus, et inde facile refelli potest, quod nititur debilissimo fundamento. Docet enim Bullingerus, in Apoc. cap. XIII, ubi ponitur numerus nominis Bestiae 666, significari eo numero tempus adventus Antichristi, id est, quot annis post Apocalypsim scriptam Antichristus venturus esset. Et quoniam constat ex Irenseo lib. V. Apocalypsim scriptam circa finem Imperii Domitiani, id est, circa annum Domini 97, colligit ipse, Antichristum venturum fuisse anno 763, tot enim fiunt si addantur 666 ad 97.
Huc referri potest opinio quorumdam Catholicorum, qui, ut refert Jodocus Clictovaeus in Commentariis ad cap. 28, lib. IV de Fid. Joan. Damasceni, existimant, Antichristum proprie dictum fuisse Mahumetum; quia venit circa annum 666, prout Joannes praedixerat: at haec ratio nihil valet. Nam in primis Magdeburgenses reclamant, et contendunt, numerum illum ex Apocalypsi non significare tempus nativitatis Antichristi, sed tempus mortis. Joannes autem Evangelista cap. XIII Apoc. tam Illyrici, quam Bullingeri commentum rejicit: seipsum enim explicans dicit, illum numerum non esse numerum temporis, sed numerum nominis Antichristi, id est, Antichristum habiturum nomen, cujus litterae Graecae efficient numerum 666, utlrenaeus lib. V et omnes alii exponunt.
Praeterea isto anno 763, nulla mutatio facta legitur in Romanis Pontificibus. Mahumetus etiam non venit, nam natus est anno Domini 597. Coepit se Prophetam dicere anno Domini 623. Deinde obiit anno Domini 637, teste Palmerio' in CJiron. Itaque non
Sexta opinio est Wolfgangi Musculi, qui in loc. tit. de Eccl. cap. 12 affirmat, Antichristum venisse paulo post tempora beati Bernardi, id est, circa annum 1200, et probat, quia B. Bernardus serm. 6 in Psal. XG enumeratis multis vitiis hominum, et praecipue Ecclesiasticorum, et gravissimis Ecclesiae persecutionibus, subjungit: « Superest, ut reveletur homo peccati. »
At haec etiam opinio nullo negotio refellitur, nam B. Bernardus suspicabatur ex malis quae videbat, Antichristum prope esse; sicut etiam diximus suspicatos suis temporibus Cyprianum, Hieronymum, Gregorium; et sicut illorum, ita et Bernardi suspicio falsa fuit. Praeterea fuerunt Pontifices sine comparatione ulla pejores ab anno 900 ad millesimum, quam ab 1100 ad 1200. Si ergo illi non fuerunt Antichristi, quare isti erunt?
Explicatur prima demonstratio, quod nondum venerit Antichristus.
Est igitur vera sententia, nondum regnare coepisse, neque venisse, sed venturum et regnaturum circa Mundi finem, qui quantum adhuc absit, nullo modo sciri potest. Haec sententia, quae destruit omnes superiores, et clare ostendit, Romanos Pontifices non esse Antichristos, demonstratur sex rationibus.
Sciendum est enim, Spiritum sanctum in divinis litteris sex signa certa adventus Antichristi nobis dedisse: duo praecedentia ipsum Antichristum, nempe praedicationem Evangelii in toto Mundo, et Imperii Romani desolationem: duo comitantia, videlicet praedicationem Henoch et Eliae, et persecutionem maximam et notissimam, ita ut publica sacra omnino cessent: duo sequentia, nimirum, interitum Antichristi post tres annos cum medio, et finem Mundi; quorum nullum adhuc videmus existere.
Prima ergo demonstratio sumitur ex primo signo antecedente Antichristum. Scripturae testantur, in toto Mundo praedicandum Evangelium, antequam veniet ultima persecutio, quae excitabitur ab Antichristo Matth.
XXIV: Praedicabitur hoc Evangelium' regni in universo orbe, in testimonium omnibus Gentibus.
Quod autem hoc sit futurum ante adventum Antichristi, probari posset ea ratione, quia tempore Antichristi, crudelitas persecutionis illius novissimae impediet omnia publica exercitia veras religionis.
Sed quia hanc rationem adversarii non admittunt, nec est tempus nunc eam deducendi ex suis principiis, probemus id ipsum ex testimoniis Patrum. Hilarius igitur can. 25 in Matth. exponens illa verba: Praedicabitur hoc Euangelium regni in universo orbe, et tunc veniet consummatio, aperte docet, non venturum Antichristum, quem abominationem desolationis appellat, nisi praecedat Etangelii praedicatio in toto Orbe.
Idem docent disertis verbis Cyrillus catech. 15. Theodoretus in II Thessal. II. Damascenus lib. IV, cap. 28 et alii: et praeterea idem colligitur ex textu. Nam dicitur praedicandum Evangelium, antequam veniat illa maxima et novissima tribulatio, qualis nec antea fuit, neque postea erit: qua tribulatione significari Antichristi persecutionem, docent Patres, et praecipue Augustinus lib. XX de Civit. Dei, cap. 8 et 19. Quod autem Evangelium non fuerit praedicatum in toto Orbe terrarum eo tempore, quo dicun{; novi Samosateni venisse Antichristum, id est, circa annum Domini 200 vel 300, patet ex Origene, qui tract. 28 in Matth. asserit, tempore suo non fuisse adhuc ubique praedicatum Evangelium. Item ex Ruffmo, qui lib. X hist. cap. 9 testatur, tempore Constantini Imperatoris, id est, post annum Domini 300, Indis ulterioribus praedicatum fuisse Evangelium, cum antea nunquam illi de Christo quidquam audivissent. Denique ex Augustino, qui in epist. 80 dicit, experientia certissima se comperisse, suo tempore adhuc fuisse multas Gentes, quae nihil de Christo audierant.
Quod autem, neque completa fuit praedicatio Evangelii circa annum 600 vel 700, quibus temporibus ponunt adventum Antichristi Centuriatores, Chytraeus, Lutherus, et Bullingerus, patet ex conversione Wandalorum, Polonorum, Moravorum, et similium, quos constat non audivisse praedicationem Evangelii, nisi post annum Christi 800, ut etiam Centuriatores fatentur Gent. IX, cap.
2, coi. 15 et 18 et Cent. X, cap. 2. colum. 18 ct 19. Item, quod non fuerit completa praedicatio tempore B. Bernardi, quo tempore ponit adventum Antichristi Wolfgangus Musculus; patet ex ipso Bernardo lib. III de Consider. ubi asserit, adhuc suo tempore fuisse Gentes, quae non audierant Evangelium.
Denique, quod etiam nostro tempore non sit praedicatum Evangelium in toto Mundo, experientia docet. Inventae sunt enim in Oriente et Occidente regiones vastissimae, in quibus nulla exstait memoria Evangelii. Neque dici potest fuisse ibi Fidem, sed postea esse extinctam: nam saltem aliqua vestigia remanerent, vel ibi, vel in scripturis Veterum. Praeterea scimus, ubi praedicaverunt omnes Apostoli, fuisse loca multis nota, ne dicam omnibus; at novus Orbis terrae nunc inventus, non fuit cognitus ab Apostolorum temporibus, nisi paulo ante nostram aetatem.
Contra hanc demonstrationem una tantum objectio fieri potest: quia nimirum fortasse Scripturae, quae dicunt Evangelium in toto Orbe praedicandum, non loquuntur de toto Orbe simpliciter, sed per figuram intellectionis accipiunt totum pro parte, sicut Luc. II cum dicitur: Exiit edictum a Ccesare Augusto, ut describeretur universus orbis. Alioquin falsum erit quod Paulus dicit Rom. X jam tunc tempore suo: In omnem terram exivisse sonum Apostolorum. Et quod ait Coi. I: A spe Evangelii quod pervenit usque ad vos, sicut et in toto mundo est, fructificans et crescens. Et infra: Quod praedicatum est, inquit, in universa creatura quae sub coelo est.
Respondeo: sine dubio, non per figuram, sed proprie et simpliciter in toto mundo, id est, in omni Gente praedicari debere Evangelium, et Ecclesias constitui. Nam in primis id expresse docet Augustinus epist. 80 ad Hesych. et idem sentiunt alii Patres citati, et praeterea Origenes, et Hieronymus, et alii in cap. XXIV Matth.
Deinde, tribus rationibus id probari potest. Primo, Christus ait, praedicationem in universo Mundo esse signum consummationis saeculi; sic enim subjungit: Et tunc veniet consummatio: at si non proprie, sed per synecdochen deberet praedicari Evangelium in toto Mundo, nihil valeret illud signum: Nam eo modo primis 20 annis fuit prsedicatum Evangelium ab Apostolis in toto Mundo. Secundo, ut Augustinus ratiocinatur, proprie omnes Gentes sunt Christo promissee Psal. LXXI: Omnes gentes servient ei: et Christus generaliter pro omnibus mortuus est, et ideo in Apoc. cap. YII describuntur electi ex omnibus Gentibus, et populis, et tribubus, et linguis; igitur etiam praedicatio proprie debet esse generalis. Denique Matth. XXIV dicitur praedicandum Evangelium in toto Mundo in testimonium omnibus Gentibus, id est, ne ulla Gens in die judicii possit excusare infidelitatem suam praetextu ignorantiae; igitur ante generale judicium, generalis praedicatio debet praecedere.
Ad loca illa Pauli respondetAugustinus in epist. 80. ac dicit, Paulum, cum ait Rom.X: In omnem terram exivit sonus eorum, accepisse praeteritum pro futuro, sicut fecerat David, cujus illa verba sunt. Cum autem ait Coloss. I: Evangelium esse in toto Mundo, non voluisse dicere esse actu, sed virtute, quia nimirum jactum fuerat per Apostolos semen verbi divini in Mundum, quod paulatim fructificando, et crescendo, totum Mundum repleturum erat: quomodo aliquis, qui ignem supposuisset diversis partibus civitatis, vere diceretur totam illam urbem incendisse, quia ignem applicuerat, qui paulatim crescendo, totam urbem absumpturus erat; et hoc idem Apostolus indicat cum ait: In toto Mundo est fructificans, et crescens: non enim Mundum totum plane occupaverat, cum adhuc propagaretur, et tamen suo quodam modo occupaverat, id est, virtute, non actu.
Posset etiam responderi cum Hieronymo in cap. XX Matth. et B.Thoma in cap. X ad Rom. duobus modis pervenisse Evangelium ad omnes Gentes: uno modo per famam; alio modo per proprios praedicatores, et Ecclesiarum fundationem. Et quidem primo modo pervenisse Evangelium acT omnes Gentes totius Mundi tunc noti tempore Apostolorum, et de hoc loqui Paulum: quomodo etiam debet intelligi Ghrysostomus in cap. XXIV Matth. Secundo modo non pervenisse tunc, sed perventurum suo tempore, et de hoc loqui Dominum Matth. XXIV, Luc. ult. et Act. I.
Adde ultimo, non esse absurdum, si concedamus, Dominum proprie, Apostolum fi¬
gurate esse locutum. Rationes enim, quibus cogimur Domini verba in propria significatione accipere, non eamdem vim habent, si accommodentur ad verba B. Pauli: praesertim cum Dominus de re futura, Paulus de praeterita sit locutus.
Explicatur secunda Demonstratio.
Secunda demonstratio sumitur ex altero signo antecedente tempora, Antichristi,quod erit Desolatio omnimoda Romani Imperii*. Sciendum est enim, Romanum Imperium tandem dividendum in decem Reges, quorum nullus erit vel dicetur Rex Romanorum, etsi omnes occupabunt provincias aliquas Romani Imperii: sicut modo Rex Galliae, Rex Hispaniae, Regina Angliae, et forte aliqui alii tenent partes Romani Imperii, et tamen non sunt Romani Reges, vel Imperatores: donec autem hoc non fit, non potest Antichristus venire.
Probat hoc Irenaeus lib. V ex Daniele cap. II et VII, et ex Apoc. cap. XVII. Nam cap. II Danielis describitur successio praecipuorum regnorum usque ad finem Mundi per statuam quamdam, cujus caput aureum significat primum regnum, id est, Assyriorum; pectus argenteum est regnum secundum, id est Persarum: venter aeneus regnum tertium, id est, Graecorum: tibiae ferreae, regnum quartum, id est, Romanorum: quod longissimo tempore fuit bipartitum, sicut tibiae duae sunt et longissimae. Porro ex duabus tibiis oriebantur decem digiti, et in eis tota illa statua desinebat, quia videlicet Romanum Imperium tandem in decem Reges dividendum erat, quorum nullus erit Rex Romanorum, sicut nullus digitus est tibia. Jam vero cap. VII clarissime Daniel per quatuor bestias eadem quatuor regna designat, et addit, ex ultima bestia proditura decem cornua, quue decem ultimos Reges significant, qui orientur quidem ex Romano Imperio, sed non erunt Romani Imperatores: sicut cornua ipsa oriuntur ex bestia, sed bestia ipsa non sunt.
Denique Joannes cap.XY Apoc. describit bestiam cum septem capitibus, et decem cornibus, super quam mulier quaedam sedebat, et explicat, mulierem esse urbem magnam, quae sedet super septem colles, id est, Romam: septem capita esse septem illos montes, et etiam septem Reges,- quo numero intelliguntur omnes Romani Imperatores. Decem cornua dicit esse decem Reges, qui Uno tempore simul regnabunt, et ne putemus hos fore Romanos Reges, addit, quod hi Reges odio habebunt fornicariam, et desolatam facient, quia ita inter se divident Romanum Imperium, ut illud penitus destruant.
Deinde idem probatur ex Paulo II. Thess. II, ubi dicit: Et nunc quid detineat scitis, ut reveletur in suo tempore, tantum ut qui nunc tenet, teneat, donec de medio fiat, et tunc revelabitur ille iniquus etc. Ubi Paulus non ausus aperte scribere de eversione Romani Imperii, quod tamen aperte illis coram explicuerat, sic loquitur, et sensus est: Scitis, quid impediat adventum Antichristi? Dixi enim vobis, Romanum Imperium impedire, quia non sunt adhuc impleta ejus peccata, et non ante veniet Antichristus, qui hoc Imperium propter sua peccata tollat e medio. Ideo qui nunc tenet Romanum Imperium, teneat, id est, regnet, donec de medio fiat, id est, aboleatur, et tunc revelabitur ille iniquus. Ita exponunt Graeci Patres, et Latini; Cyrillus Catech. 15. de hoc loco disputans: « Veniet, inquit, pr8edictusAntichristus,cum impleta fuerint tempora Romani Imperii. » Ghrysostomus in hunc locum: « Quando, inquit, e medio sublatum fuerit Imperium Romanum, tunc veniet Antichristus. » Similia habent Theophylactus, et OEcumenius.
Ex Latinis. Tertullianus in Apolog. cap. 32. dicit, Christianos orare pro diuturnitate Romani Imperii, quod sciant illo Imperio everso, imminere Orbi summam calamitatem, et Lactantius lib. VII, cap. 15. explicans ea quae preecedent Antichristum, et Mundi finem: « Romanum, inquit, nomen, quo nunc regitur orbis (horret animus dicere, sed dicam quia futurum est) tolletur de terra, et Imperium in Asiam revertetur, ac rursum Oriens dominabitur: atque Occidens serviet. » Ambrosius in II. Thess. II, post defectum et abolitionem Romani regni
venturum dicit Antichristum.
Hieronymus qusest. 11. ad Algasiam, eumdem locum Pauli enarrans: « Nisi venerit, inquit, discessio primum, ut omnes Gentes, qum Romano Imperio subjacent, recedant ab eis, et nisi fuerit Romanum Imperium antea desolatum, et Antichristus processerit, Christus non veniet: tantum ut Romanum Imperium, quod nunc universas Gentes tenet, recedat, et e medio fiat, et tunc Antichristus veniet. » Denique Augustinus lib. XX de Civit. Dei, cap. 19. sic eumdem locum expqnit: « Tantum qui modo imperat, imperet, donec de medio fiat, id est, de medio tollatur, et tunc revelabitur ille iniquus, quem significari Antichristum nullus ambigit. »
Quod autem hoc signum non sit impletum illis temporibus, quibus Transylvani Antitrinitarii dicunt venisse Antichristum, id est, circa annum 200, patet, quia tunc maxime florebat Romanum Imperium, et diu postea floruit.
Quod etiam non §it impletum unquam hactenus, patet, quia adhuc manet successio, et nomen Imperatorum Romanorum, et mirabili providentia Dei, quando deficit Imperium in Occidente, quod erat altera tibiarum statuae Danielis, mansit incolume Imperium in Oriente, quod erat altera tibia. Quia vero Imperium Orientis destruendum erat per Tureas, ut nunc factum videmus; iterum Deus erexit in Occidente priorem tibiam, id est, Imperium Occidentale per Carolum Magnum, quod Imperium adhuc durat.
Neque obstat, quod Roma ipsa juxta Joannis vaticinium quodammodo ceciderit, et Imperium amiserit. Nam Imperium Romanum sine urbe Roma bene consistere potest, et dici Romanus Imperator qui Roma caret, modo succedat alteri Romano Imperatori in eadem dignitate et potestate, sive plures, sive pauciores provincias sub Imperio suo habeat. Alioqui nec Valens, nec Arcadius, nec Theodosius junior, nec alii eorum successores, usque ad Justinianum, qui omnes Roma caruerunt, Romani Imperatores dici potuissent. Nec etiam Carolus Magnus, et successores, qui etiam urbe Romana potiti non sunt, unquam fuissent Imperatores, quod falsum esse ex duobus patet.
Primum, quia hac sola de causa Impera-
II. Tkessal. II, 6 et seq.
tor, qui nunc est, praecedit omnes Christianos Reges, etiam se alioqui majores, et potentiores. Deinde, quia constat, consentientibus Romanis, Carolum Imperatorem creatum, teste Paulo Diacono lib. XXIII Rerum Rom. et ab ipso Graeco Imperatore, per Legatos Imperatorem salutatum, teste Adone in Chron. anni 810, et a Persis atque Arabibus ut Imperatorem muneribus ornatum, teste Othone Frisingensi lib. Y, cap. 31. Denique, Lutherani gloriantur, se tres Principes habere electores Romani Imperatoris; proinde negare non possunt, quin adhuc Romanum Imperium duret.
Recte igitur Orosius lib. II, cap. 4, comparans Babylonicum Imperium cum Romano, dicit: Deum longe mitius egisse cum Romanis, quam cum Babyloniis. Nam post annos 1164, ex quo Babylon condita erat; uno die capta est Babylon caput Imperii, necatus est Imperator, et Imperium desolatum destructumque est. At post annos totidem, id est 1164, ex quo ccepit esse Roma, capta est Roma a Gothis, sed incolumi Imperatore Honorio, qui tunc rebus praeerat, et salvo Imperio Romano.
Hinc apparet deceptio adversariorum. Illi enim putabant, sufficere inclinationem Romani Imperii ad Antichristi adventum: sed Paulus, Joannes, et Daniel: et Patres, Irenaeus, Cyrillus, Chrysostomus, Theophylactus, QEcumenius, Tertullianus, Lactantius, Ambrosius, Hieronymus, Augustinus, non inclinationem, sed desolationem dicunt necessariam.
Sed objiciunt Lutherus, Illyricus, et Chytreeus, hanc demonstrationem pro se maxime facere; nam prsedictum erat a Joanne in Apoc. XIII, Bestiam, quae Romanum Imperium significabat, vulnerandam ad mortem, et ab Antichristo iterum sanandam; quod sane tunc factum est, cum Papa Imperium Occidentale, quod jam fere perierat, iterum instauravit, collato in Carolum Magnum titulo ac dignitate Imperatoris; igitur ex hac ipsa translatione seu instauratione Imperii manifeste colligitur, Papam Romanum vere esse Antichristum. Yide Illyricum in lib. cont. Prim. Papas, et Centur. VIII, cap. 10, coi. 751. et Chytrseum in cap. XIII Apocal. Confirmat hoc argumentum Illyricus ex Ambrosio, qui explicans verba B. Pauli If. Thes. II dicit, Antichristum redditurum Romanis libertatem sed sub suo nomine: quod Papa videtur fecisse, cum Imperatorem Romanis
creavit, qui tamen a se dependeret.
Respondeo: apud Joannem nusquam legimus, ab Antichristo sanandam bestiam, quae Romanum Imperium significabat; sed hoc legimus, unum ex capitibus Bestiae moriturum, et paulo post iterum resurrecturum, opera Draconis, id est, Diaboli i id quod omnes fere veteres exponunt de ipso Antichristo, qui fmget se mortuum, et arte diabolica iterum se ipse excitabit, ut imitetur veram Christi mortem et resurrectionem; et eo modo plurimos seducet.
Ita exponit B. Gregorius lib. XI, epist. 3. necnon Primasius, Beda, Haymo, Anselmus, Richardus et Rupertus in cap. XIII Apoc. Et textus ipse cogit plane, ut per illud caput bestiae, quod mortuum erat et revixit, non intelligamus Carolum Magnum, sed Antichristum: siquidem illud caput, ut Joannes scribit, potestatem habuit solum mensibus quadraginta duobus: et blasphemabat Deum, et eos qui in coelo habitant: et imperavit in omnem tribum, et populum, et linguam, et gentem: et adoraverunt illud omnes qui habitant in terra; quarum rerum nullam vidimus, nec legimus in Carolo Magno, aut in aliquo successorum ejus. Regnavit enim Carolus diutius quam mensibus quadraginta duobus; nec Deum et Sanctos blasphemabat, sed eos potius mirifice coluit, et pietatem ejus multi successorum ejus imitati sunt.
Denique; nec ipse Carolus, nec ullus successorum ejus, in omnem tribum, populum, linguam, et gentem Imperium habuit, ut omnibus notum est. Porro S. Ambrosius non ait, novum Romanum Imperatorem ab Antichristo creandum fuisse, quod Papa fecit: sed everso Romano Imperio, libertatem Romanis restituendam, quod Papa fecisse non legitur.
Explicatur tertia Demonstratio,
Tertia demonstratio sumitur ex adventu Henoch et Eliae, qui adhuc vivunt, et ad hoc vivunt, ut venienti Antichristo se opponant, et conservent electos in Fide Christi, et tandem Judteos convertant: quod tamen certum est nondum esse impletum. Quatuor Scripturae exstant de haere. Prima Malach. IV: Ecce ego mittam vobis Etiam Prophetam, antequam veniat dies Domini ma - gnus, et convertet corda patrum ad filios, et corda filiorum ad patres eorum. Secunda Eccles. XLVIII: ubi de Elia legimus: Qui re-> ceptus es in turbine ignis, in turbine equorum, igneorum. Qui inscriptus es in judiciis temporum lenire iracundiam Domini, conciliare cor patris ad filium, et restituere tribus Jacob. Et cap.XLIV: Henoch placuit Deo, et translatus est in paradisum, ut det Gentibus poenitentiam. Tertia, Mattii. XVII: Elias quidem venturus est, et restituet omnia. Quarta, Apocal. XI: Dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus 1260.
Haec omnia loca profert etiam Theodorus Bibliander in suo Chron. tabui. 1 h. sed ait, per Henoch et Etiam intelligi omnes ministros fideles, quos Deus excitat tempore Antichristi, qualis nimirum fuit Lutherus, et Zwinglius, et caeteri: et tandem concludit:
« Quare, inquit, puerilis imaginatio est, vel Judaicum somnium, expectare vel Etiam, vel Henoch, ut personas suis proprietatibus singularibus definitas. » Et idem docet Chytraeus in Gom. ad hunc locum Apoc. Et' probant: quia quae dicuntur de Elia aMalachia, Dominus docuit intelligi de Joanne Mat. XI: Ipse est Elias qui veniimus est. Et Hieronymus in cap. IV Malachiae, exponit de omni choro Prophetarum, id est, de doctrina omnium Prophetarum.
Nobis vero non puerilis imaginatio, sed verissima sententia videtur, Henoch et Etiam in suis personis venturos, et contrariam, vel esse haeresim, vel errorem haeresi proximum, probatur primo ex illis Scripturis quatuor. Nam quod verba Malachiae non possint intelligi de quibuscumque Doctoribus, ut de Luthero, Zwinglio, et similibus, patet: nam Malachias dicit, ab Elia convertendos esse Judaeos, et propter Judaeos praecipue mittendum, ut patet ex illo: Mittam vobis, et Ecclesiastico: Restituere tribus Jacob; at Lutherus et Zwinglius nullum Judaeorum converterunt.
Quod etiam non possint intelligi de Joanne Baptista ad litteram, sed solum de Elia, patet, quia Malachias loquitur de secundo adventu Domini, qui erit ad judicandum, sic enim ait: Antequam veniat dies Domini
magnus et horribilis. Primus enim adventus non vocatur dies magnus et horribilis, sed tempus acceptabile, et dies salutis, unde etiam subditur: Ne forte veniens feriam terram anathemate, id est, ne veniens ad judicium, et inveniens omnes iniquos, omnem terram condemnem; ideo mittam Etiam, ut habeam aliquos, quos salvem. At in primo adventu Dominus non venit judicare, sed judicari: nec perdere, sed salvare.
Ad verba Domini Matth. XI paulo post respondebitur. Ad Hieronymum dico, eum, etsi in Com. Malach. no.n putavit, Malachiam loqui de vero Elia * tamen in Gom. Matt. XI et XVII contrarium sentire et docere. Denique, hanc esse communem Fidelium interpretationem, testatur Augustinus lib. XX de Civit. Dei cap. 29.
Quod etiam Ecclesiasticus loquatur de personis ipsis Henoch et Elia, non de aliquibus aliis, probatur: Nam Ecclesiasticus dicit, illum Henoch venturum, ut det Gentibus poenitentiam, qui translatus esi in paradisum; et illum Etiam venturum ad restituendas tribus Israel, qui in curru equorum igneorum raptus fuerat; quae certe non conveniunt, nisi illis particularibus personis.
Quo loco non possum satis mirari, quid Episcopo Jansenio in mentem venerit, ut exponens hunc locum scriberet: etiamsi opinio sit omnium Veterum, Etiam venturum; tamen non convinci ex hoc loco: dici enim posse, Ecclesiasticum id scripsisse secundum receptam suo tempore opinionem, qua creditum fuit ex verbis Malachiae, Etiam vere in sua persona venturum ante Messiam, cum id non esset implendum in propria ejus persona, sed in eo qui venturus erat in spiritu, et virtute Eliae. Si enim ita est, ut Jansenius dicit; sequitur, Ecclesiasticum errasse, et falsa scripsisse. Sed, ni fallor, Jansenius mutavit opinionem: nam scribens in cap. XVII Matth. docet, locum Malachiae non posse intelligi ad litteram, nisi de vero Elia, quod idem cogitur dicere de loco Ecclesiastici, qui sine dubio Malachiam exponit.
Jam quod verba Domini Matth. XVII. intelligantur de vero Elia, non de Joanne, planum est, quia Joannes jam venerat, et absolverat cursum suum, et tamen Dominus ait: Elias venturus est. Quod vero non intelligantur de omnibus Doctoribus, sed de uno vero Elia, probari potest. Primo, quia Apostoli,
Malach. IV, 5; Eaeeh. XLVIII, 9 et 10; Matth. XVII, 11; Apoc. XI, 3. — Matth. XI, 14.
qui moverunt quaestionem de Elia, fuerunt Petrus, Jacobus, et Joannes, et occasionem acceperunt ex transfiguratione Domini, ubi Moysen et Etiam viderunt. Itaque cum interrogant: Quid ergo Scribes dicunt, quia Etiam oportet venire primum, loquuntur de illo Elia, quem viderant in monte cum Christo. Igitur Christus respondens, Elias quidem venturus est, et restituet omnia, loquitur etiam de illo Elia particulari, qui apparuerat in transfiguratione. Secundo, idem patet ex illis verbis Et restituet omnia. Id enim non fecit Joannes Baptista, nec ullus alius. Nam restituere omnia, est omnes Judseos, et haereticos, et forte multos Catholicos ab Antichristo deceptos revocare ad veram Fidem.
Sed instat Bibliander, quia Dominus Matt. XI de Joanne Baptista dicit: Ipse est Elias qui 'venturus est, quasi dicat. Ipse est Elias a Malachia promissus. Respondeo: Dominum velle dicere, Joannem fuisse Etiam promissum, non ad litteram, sed allegorice; ideo enim praemisit, et si vultis recipere; quasi dicat, Elias quidem in sua persona promissus, venturus est in ultimo adventu: tamen si vultis etiam aliquem Etiam in primo adventu, Joannem recipite. Ideo etiam subjunxit: Qui habet aures audiendi audiat; indicans mysterium fuisse quod dixerat, Joannem fuisse Etiam.
Quod denique verba Joannis Apoc. XI. intelligantur de singularibus personis Henoch et Elia, non de omnibus Doctoribus, patet ex eo quod ibidem Joannes dicit, eos interficiendos ab Antichristo, et corpora eorum per tres dies mansura insepulta in platea Hierusalem, 'et post tres dies eos resurrecturos, et in coelum ascensuros, quse nulli hactenus contigerunt.
Respondere tamen conatur David Chytrceus in Gom. ad hunc locum, ac primo ait: Joannem significare voluisse multos Lutheranos ministros a Papistis interficiendos; quibus tamen Deus vitam restituit, cum eos ad coelum evehit in aeternum victuros. Secundo addit paulo infra, interfectis illis Ministris, vitam corporis restituendam in die ultima resurrectionis. Deni que tertio, ibidem addit, posse etiam significari per hanc vitse restitutionem, quod videamus multos a Deo excitari alios Ministros in locum interfectorum cum eodem zelo et virtute.
At nimis leves sunt hae responsiones. Prima enim defendi non potest, quia beatitudo animae non est restitutio vitae amissae, sed
novae vitae acquisitio. Deinde duo illi testes in Apocalypsi coram omnibus resurgent, et corpore sursum versus elevabuntur, quod certe in beatitudine animae non impletur.
Secunda solutio nihil etiam valet. Nam Joannes dicit, duos illos testes resurrecturos ante ultimum diem, durante nimirum adhuc statu hujus Mundi: addit enim Joannes, timorem magnum incutiendum inimicis eorum ex illa resurrectione: et paulo post terrae motum futurum, et septem millia hominum peritura. Tertia denique solutio non est ad rem. Nam Scriptura dicit, illos eosdem qui mortui fuerant excitandos, et in ccelum assumendos: nos autem non vidimus adhuc ullum Ministrum Lutheranum resurgere, vel in coelum assumi. Quid, quod Joannes dicit, Henoch et Etiam saccis indutos praedicaturos, et Lutherani saccos ita oderunt, ut si forte eos habent, -dum Lutherani fiunt, continuo eos abjiciant.
Probatur secundo, vere in suis personis Etiam et Henoch venturos tempore Antichristi, ex consensu Patrum. Nam de Elia id asserunt Hilarius, Hieronymus, Origenes, Ghrysostomus, et alii omnes Matthaei interpretes, in cap. XVII. Item Lactantius 1. VII, c. 17. et Theodoretus in cap. ult. Malach. et Augustinus tract. 4. in Joan. et Primasiusin c. XI Apoc.
De Henoch et Elia simul, id asserunt multi qui scribunt in Apocalypsim; ut Beda, Richardus et Arethas, ex quibus Arethas etiam addit, invariabiliter a tota Ecclesia credi, Henoch et Etiam venturos, ut se Antichristo opponant. Item Damascenus lib. IV, c. 28. Hippolytus martyr, in Orat, de Mund. consum. Necnon B. Gregorius lib. XIV, c. 11. vel 12. et lib. IX, c. 4. Moral. et B. Augustinus lib. IX, c. 6. de Gen. ad lit.
Probatur tertio: quia alio quin non potest reddi ratio, cur isti duo sint rapti ante mortem, et adhuc vivant in carne mortali, aliquando morituri. Nam etsi Judaei, ut Rab. Salomon in c. V. Genes, dicunt, Henoch a Deo occisum ante tempus, quia lenis et mutabilis erat, et Etiam asserunt, cum in curru igneo sursum ferretur, ab illo igne toto corpore exustum: et forte idem sentiunt Lutherani qui eos redituros negant; tamen Catholici omnes certa fide tenent utrumque in suis corporibus vivere. Quod enim mortuus non sit Henoch, Apostolus docet Heb. XI. Henoch translatus est, ne videret mortem: et quod tam ipse quam Elias mortui non sint, et tamen morituri sint; clare docent prseter supra citatos, Irenaeus, Tertullianus, Hieronymus, Augustinus et Epiphanius.
Irenaeus lib. V loquens de Henoch et Elia: « Dicunt, inquit, Presbyteri, qui sunt Apostolorum discipuli, eos, qui translati sunt, illuc (In Paradisum terrestrem) translatos esse, et ibi manere usque ad consummationem, conspicantes incorruptionem. » Tertullianus: lib. cont. Jud. cap. 2. de Henoch, sic ait: « Qui necdum mortem gustavit, ut aeternitatis candidatus. » Epiphanius in Aneor. de Henoch et Elia sic ait: « Hi duo permanent in corpore et anima propter spem.» Hieronymus in epistol. ad Pammach. cont. Joan. Hierosol.: « Henoch, inquit, translatus est in carne, Elias carneus raptus est in coelum, necdum mortui, et Paradisi japi coloni etc. » Augustinus lib. de peccato originali c. 23.: <c Henoch, inquit, et Etiam non dubitamus, in quibus nati sunt corporibus, vivere. »
Quarta demonstratio sumitur ex eo, quod certum est, Antichristi persecutionem fore gravissimam et notissimam; ita ut cessent omnes publicae religionis ceremoniae et sacrificia. Quod illa ultima persecutio sit futura gravissima, patet ex illo Matth. XXIV: Erit tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi, neque erit. Et ex Apoc. XX, ubi legimus: Tunc Satanam solvendum, qui usque ad illud tempus fuerat ligatus.
De quo loco disputans Augustinus lib. XX de Civit. Dei cap. 8. et 9. dicit, Antichristi tempore Diabolum solvendum, et proinde tanto graviorem fore illam persecutionem omnibus praecedentibus, quanto crudelius potest Diabolus saevire solutus, quam ligatus. Itaque ait, tunc Diabolum omnibus suis et suorum viribus Ecclesiam vexaturum. Et Hippolytus martyr in Orat, de Mundi consum. ac Cyrillus Catech. 15. dicunt, Martyres, quos Antichristus occidet, futuros illustriores omnibus praeteritis, quia praeteriti, contra homines ministros Diaboli, at futuri,
contra ipsum Diabolum personaliter grassantem pugnabunt. At certe nihil tale experti sumus ab anno 600, vel etiam millesimo.
Dicunt quidem haeretici, se magnam persecutionem ab Antichristo pati, quia interdum comburuntur aliqui de ipsorum numero: at quae comparatio est talis persecutionis cum persecutione Neronis, Domitiani, Decii, Diocletiani, et aliorum? Siquidem pro uno haeretico qui comburitur, mille Christiani olim interficiebantur; idque in toto Orbe Romano exercebatur, non in una solum provincia: et cum modo summa poena sit, comburi hominem; tunc incredibilia, et diversissima tormentorum genera exercebantur. De quibus vide Cornelium Tacitum in Nerone, et ex nostris Eusebium in Hist. Eccles.
Scribit Damasus in vita Marcellini, supra 17 millia Christianorum intra unum mensem a Diocletiano interfecta: et Eusebius, qui tunc vivebat, scribit lib. VIII, cap. 6. hist. adeo fuisse omnes carceres plenos martyribus, ut nullus relinqueretur locus facinororis: in toto vero eo libro, tot martyrio coronatos refert infra biennium, ut impossibile sit, numerum eorum inire. Adde, quod multo plures Catholicorum haeretici nostri occiderunt, his decem vel quindecim annis, in Gallia etFlandria, quam Inquisitores combus- ' serint haereticorum, forte in centum annis. Itaque non possunt appellare hanc persecutionem, sed potius bellum civile: nam, ut Augustinus docet ep. 80. ad Hesych, quando erit vera persecutio Antichristi, solius Ecclesiae filiis erit tribulatio: non autem eorum persecutoribus, sicut tempore Diocletiani, et superiorum Principum, Christiani solum caedebantur, non autem etiam caedebant.
Si vero persecutio dicenda est; Catholici potius eam patiuntur quam Lutherani et Calvinistae. Catholici enim sunt, qui ex multis provinciis ejecti, Ecclesias, patrimonia, et ipsam etiam patriam amiserunt, invadentibus nimirum res alienas novis istius Evangelii Ministris, et ut diximus, et ex Com. Laurentii Surii, aliisque hujus temporis Historicis cognosci potest, multo plures Catholicorum furor Calvinistarum intra paucos annos absumpsit, quam haeretici judicio Principum Catholicorum abnegatae Fidei poenas dederint.
Quod autem illa persecutio sit futura notissima et manifestissima, probat Augustinus lib, XX de Civit, Dei o. 11. ex illis verbis Apocalypsis XX: Et cinxerunt castra Sancturum, et dilectam civitatem His enim verbis significatur, omnes prorsus impios simul futuros in exercitu Antichristi, et aperto marte oppugnaturos omnem Sanctorum Ecclesiam. Nunc enim sunt multi ficti in Ecolesia, qui tegentes malitiam suam, corde sunt extra Ecclesiam, corpore intus: « At tunc erumpent omnes, inquit Adgustinus, inapertam persecutionem ex latebris odiorum. » IIqc sane adeo non est impletum hoc tempore, ut nunquam fere fuerit major numerus falsorum fratrum, et fictorum Christianorum, et adeo non est nota nec manifesta haec persecutio, ut nec illi qui dicunt se eam pati, nec nos qui dicimur eam inferre, possimus dicere, quando coeperit.
Certe persecutio Neronis, Domitiani, atque aliorum Principum Romanorum, ab Eusebio, Orosio, Sulpitio, diligenter annotatae fuerunt: neque est dubium quando coeperint, et quando desierint; sicut etiam de Christi adventu, quia verus et manifestus fuit, optime scimus quando fuerit, et quibus primum manifestatus: nec ullae sunt inter nos de ea re opiniones. At haeretici, qui dicunt Antichristum venisse, et jam per tot annos persecutionem exercuisse; tamen non possunt proferre unum Auctorem, qui annotaverit quando Antichristus venerit, vel quibus apparuerit primum, vel quando inchoaverit persecutionem: et ipsi inter se ita dissident, ut unus dicat, eum venisse anno 200, alius anno 606, alius anno 773, alius anno 1000, alius anno 1200, ut non tam vigilantes loqui quam per quietem somniare videantur.
Denique, quod Antichristi tempore propter atrocitatem persecutionis cessare debeat publicum et quotidianum Ecclesiae officium, et sacrificium, aperte docet Daniel c. XII; A tempore cum ablatum fuerit juge sacrificium dies 1290. Ubi omnium consensu loquitur de tempore Antichristi, et ut exponunt Irenaeus lib. Y. Hieronymus et Theodoretus in hunc locum, Hippolytus martyr in Orat, de consum. Mundi, et Primasius in c. XI Apoo. sensus est; Antichristum interdicturum omnem divinum cultum, qui in Ecclesiis Christianorum nunc exercetur, ac praesertim sa¬
crosanctum Eucharistiae sacrificium. Hoc autem signum nondum impletum, experientia testatur.
Ex quo tria colligi possunt. Primo, Antichristum nondum venisse, cum adhuc vigeat sacrificium juge. Secundo, Romanum Pontificem non esse Antichristum; sed ei maxime contrarium, cum sacrificium, quod ille ablaturus est, hio maxime ornet et tuea* tur. Tertio, hujus temporis haereticos, prae omnibus aliis, Antichristi esse praecursores, cum nihil ardentius optent, quam sacrificium Eucharistiae penitus abolere.
Explicatur quinta demonstratio.
Quinta demonstratio sumitur a duratione Antichristi. Antichristus non regnabit nisi tres annos cum medio: at Papa jam regnavit spiritualiter in Ecclesia plusquam 1500 annis, nec potest assignari ullus, qui sit habitus pro Antichristo, qui praecise regnaverit tribus annis cum medio; non igitur Papa est Antichristus; proinde nondum venit Antichristus.
Porro, Antichristi regnum trium annorum cum dimidio futurum, colligitur ex Daniele cap. YII et XII. Et ex Apoc. cap. XII, ubi legimus, duraturum Antichristi regnum per tempus, et tempora, et dimidium temporis. Nam per tempus, intelligitur unus annus, per tempora, duo anni, per dimidium temporis, medius annus. Sic enim explicat idem Joannes. Nam Apoc. XI et XIII dicit, Antichristum regnaturum mensibus 42, qui recte faciunt tres annos cum medio. Et cap. XI dicit, Henoch et Etiam praedicaturos diebus 1260, qui idem tempus efficiunt. Nam Hebraei utebantur annis, et mensibus lunaribus, etsi eos revocarent ad solares, addendo sexto quoque anno unam lunationem: tres autem anni lunares cum medio faciunt rectissime 42 menses, sive 1260 dies, siquidem annus lunaris plenus ac perfectus constat ex duodecim mensibus, quorum quilibet habet 30 dies, ut Augustinus docet lib. XY de Civit. Dei, cap. 14.
Neque obstat quod Danielis XII dicitur Antichristus regnaturus 1290 diebus, hoc est, diebus 30 amplius, quam dixerit Joannes. Nam Joannes loquitur deHenoch et Elia, qui ab Antichristo occidentur uno mense antequam Antichristus pereat.
Ad haec adversarii respondent tripliciter. Primo Chytraeus in cap. XI et XIII Apoc. dicit, non posse accipi hsec tempora pro tribus annis cum medio, quia experientia repugnat, et Paulus II. Thessal. II ait, Antichristum duraturum usque ad Christi adventum.
Secundo dicit, poni tempus certum pro incerto, et proinde pro 42 mensibus, vel 1260 diebus, intelligi debere plus quam mille annos. Idem dicit Bullingerus Serm. 46. in Apoc. cujus ratio videtur esse ea, quam insinuat Lutherus in Supput. temp. quia nimirum constat ex Apoc. XX, Diabolum solvendum anno millesimo, igitur Antichristi adventus cum gladio temporali, fuit anno millesimo a Christo; jam igitur regnavit plus quam quingentis annis; Ergo oportet accipere illos menses 42 pro incerto tempore.
Tertio, respondent Magdeburgenses Cent. I. lib. II, cap. 4, coi. 438, Danielem et Joannem accipere diem pro anno; et proinde pro mille et ducentis sexaginta diebus, intelligi debere 1260 annos. Ratio esse potest, quia etiam Dan. IX septuaginta hebdomadae ab omnibus intelliguntur de septimanis annorum, non dierum. Et Ezech. IV dicitur: Diem pro anno dedi tibi. Et Luc. XIII: Oportet me hodie, et cras, et perendie ambulare, id est, tribus annis vivere. Quam rationem ponit Chytraeus in cap. XI Apoc. ubi ejusmodi annos et menses, Angelicos vocari dicit, non humanos.
At Contra est communis sententia Veterum, qui asserunt propter loca citata, solum tres annos cum medio Antichristum regnaturum. Hippolytus martyr in Orat, de consumm. Mundi: «Tres, inquit, annos cum dimidio regnabit Antichristus super terram, post auferetur regnum illius, et gloria. » Irenaeus lib. V in fine: « Regnabit, inquit, annis tribus, et mensibus sex, et tunc veniet Dominus de coelis. » Et Hieronymus in cap. VII Dan.: « Tempus, inquit, annum significat, tempora, juxta Hebraici sermonis proprietatem, qui et ipsi dualem numerum habent, duos annos praefigurant; Dimidium
autem temporis, sex menses, quibus sancti potestati Antichristi permittendi sunt. » Cyrillus in Catech. 16.: « Regnabit, inquit, Antichristus tribus annis, et dimidio tantum, quod non ex libris Apocryphis dicimus, sed ex Daniele Propheta. » Et Augustinus lib. XX de Civit. Dei cap. 23.: « Antichristi, inquit, adversus Ecclesiam saevissimum regnum, licet exiguo spatio temporis sustinendum, qui vel dormitans haec legit dubitare non sinitur. Tempus quippe, et tempora, et dimidium terfiporis, annum unum esse, et duos, et dimidium. Ac per hoc, tres annos et semissem, etiam numero dierum posterius posito, dilucescit, aliquando in Scripturis et mensium numero declaratur. » Similia habent Theodoretus in cap. VII Dan., Primasius, Beda, Anselmus, Haymo, Arethus, Richardus, Rupertus in Apocalypsin.
Secundo idem probatur ex eo quod Scripturae dicunt, tempus Diaboli soluti et Antichristi fore brevissimum, Apoc. XII: Vce terree et mari, quia descendit Diabolus ad vos habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet. Et Apoc. XX: Ligavit eum per mille annos, et post heee oportet solvi modico tempore. Quomodo, quaeso, hoc erit verum, si Antichristus regnabit 1260 annis? Sic enim diutius solutus erit, quam ligatus.
Tertio, quia, ut Augustinus argumentatur lib. XX de Civit. Dei cap. 8. et Gregorius lib. XXXIII Moral. cap. 12. nisi illa saevissima persecutio esset brevissima multi perirent, qui non sunt perituri. Unde et Dominus ait Matth. XXIV: Nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro: at quomodo erit brevissima, quae supra mille annos durabit?
Quarto, Christus praedicavit solum tribus annis cum medio: ergo decet etiam, ut Antichristus non permittatur diutius praedicare.
Quinto, quia summa annorum mille ducenti sexaginta, quam adversarii constituunt, nullo modo potest accommodari ad illa verba Danielis, et Joannis: Tempus, et tempora, et dimidium temporis. Nam per tempus debet intelligi sine dubio aliquis unus numerus, ut unus dies, una hebdomada, unus mensis, unus annus, unum lustrum, unum Jubilaeum, unum saeculum, unum millenarium: sed si accipiamus unum millenarium, tunc Antichristus erit regnaturus tribus millibus annorum, et quingentis; quod adversarii non admittunt. Si accipiamus unum saeculum, tempus Antichristi erunt anni trecenti quinquaginta; quod etiam non admittunt: et idem patet de uno jubilaeo etc.
Sexto, quia cum Danielis IY aliquoties legamus septem tempora transitura, quibus erit futurus extra regnum suum Nabuchodonosor; per illa tempora omnes intelligunt septem annos. Si enim vellemus intelligere annos annorum, ut intelligunt adversarii, cum de Antichristo agitur; oporteret dicere, Nabuchodonosor vixisse extra regnum bis mille, et quingentos quinquagintaquinque annos.
Neque difficile est ratiunculas eorum solvere: nam cum ait Chytraeus, non posse accipi tres annos cum dimidio, de quibus loquuntur Daniel et Joannes, proprie pro annis nostris usitatis, quia experientia testatur, Antichristum jam multo longiori tempore esse grassatum; manifeste petit principium, ut Dialectici loquuntur. Assumit enim quod est in controversia: id enim quaeritur, an Antichristus venerit. Cum vero addit, Antichristum ex Pauli sententia regnaturum usque ad secundum Christi adventum; et inde concludit, oportere eum diutius regnare, quam tribus annis cum medio, non videt se, aut iterum principium petere, aut nihil dicere: nihil enim illa consecutio efficere potest, nisi assumatur, Antichristum jam venisse; quod tamen in controversia est.
Ad id vero, quod tam ipse, quam Henricus Bullingerus dicunt, numerum certum pro incerto hoc loco accipi, respondeo: tunc solum certum numerum pro incerto poni, quando ponitur aliquis numerus plenus et perfectus, ut 10, 100, 1000, non autem quando assignantur varii numeri, ubi sunt magni et parvi admixti. Tunc ergo accipiendus est certus numerus pro incerto, quando Scriptura dicit Apoc. XX Diabolum per 1000 annos fuisse ligatum, ut exponit Augustinus lib. XX de Civit. Dei cap. 8. et Gregorius XXXIII Moral. cap. 12. non autem quando assignat tempus, tempora, et dimidium temporis, sive dies 1260, vel menses 42. Quorsum enim numerorum varietas, si tempus incertum designatur?
Ad argumentum Illyrici dico: in Scrip¬
tura inveniri quidem et recte dici hebdomadas annorum, non tamen dies pro annis, vel menses annorum. Nam hebdomadas annorum legimus Levitici XXY: Numerabis tibi septem hebdomadas annorum etc.. Et recte dici patet, quia hebdomada denominatur a numero septenario, Graece, Latine et Hebraice: nam Hebraei dicunt ysDttJ septimanam a quod est septem, ut etiam Graece dicitur e/ 35oga; et Latine septimana a numero septenario; sicut ergo septem dies dicuntur hebdomada dierum, ita septem anni hebdomada annorum. At mensem annorum, vel diem pro anno nusquam legimus, nec recte diceretur: nam mensis non denominatqr a numero aliquo, sed a cursu Lunae, qui 30 diebus absolvitur. Hinc enim Hebraei vocant mensem 'mi; id est Lunam, vel; id est innovationem; scilicet, Lunae, et Graecis, mensis p.yjv dicitur, quia Luna dicitur pim.
Similiter dies non significat numerum, sed tempus lucis Genes. I: Vocavit Deus lucem diem, et tenebras noctem. Neque obstat illud Ezech. IY: Diem pro anno dedi tibi. Nam non vult dicere, pro diebus ad litteram significari annos, alioqui oporteret, Ezechielem dormivisse super latus suum sinistrum annos 390, quod est impossibile: jusseratenim Deus, ut dormiret super latus sinistrum diebus 399, et addidit: Diem pro anno dedi tibi; si ergo dies illi pro annis accipiuntur, debuit Ezechiel dormire super latus sinistrum 390 annis: at non tamdiu vixit. Dicendum est igitur, dies ibi accipi vere pro diebus, sed dici pro annis datos, quia erant signum illi 399 dies, quibus dormivit Ezechiel, doranitionis Dei, per quam toleravit peccata Israelitarum, annis 390.
vel certe eo loquendi modo significare voluit, se adhuc modicum tempus supervicturum, et praedicaturum, ut Jansenius recte docet. Itaque viderint Illyricus et Ghytreeus, ubinam dies menses Angelicos reperirent; in Scriptura enim nusquam reperiuntur.
Explicatur sexta demonstratio.
Sexta demonstratio sumitur ex ultimo signo consequente Antichristum, quod erit Mandi consummatio. Nam Antichristi adventus erit paulo ante finem Mundi; ergo si Antichristus jamdudum venisset, ut adversarii dicunt, deberet Mundus jamdudum esse finitus. Daniel cap. VII bis loquens de Antichristo; semel narrans visionem suam, et semel exponens visionem, utraque vice subjungit; post Antichristum statim secuturum ultimum judicium: Considerabam, inquit, cornua, et ecce cornu aliud parvulum ortum est, et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie ejus. Aspiciebam donec throni positi sunt, et antiquus dierum sedit etc. Et infra, explicans visionem: Bestia quarta, inquit, quartum regnum erit: Porro cornua decem, decem Reges erunt, et alius consurget post eos, et ipse potentior erit prioribus, et tres Reges humiliabit etc. Et tradentur in manu ejus per tempus, et tempora, et dimidium temporis, et judicium sedebit etc..
Similis est prophetia Joan. Apoc. XX: Post hcec oportet illum solvi' modico tempore, et vidi sedes, et sederunt super illas, et judicium datum est eis etc.. Et rursum idem Daniel postquam dixerat cap. XII. Antichristi regnum duraturum diebus mille ducentis et nonaginta subjungit: Beatus qui expectat et pervenit usque ad dies mille, trecentos et trigintaquinque, hoc est, usque ad dies 45, post mortem Antichristi: tunc enim Dominus veniet ad judicium, et coronas justitiae victoribus reddet; ut exponunt Hieronymus, et Theodoretus in Com. hujus loci.
Deinde idem colligitur ex Matth. XXIV: Prcedicabitur hoc Evangelium regni in uni¬
verso mundo in testimonium omnibus gentibus, et tunc erit consummatio, id est, paulo post erit finis Mundi. Et infra: Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum; et tunc apparebit signum filii hominis etc. Idem ex II. Thess. II: Tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus inter f ciet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui etc.. Ubi Apostolus docet, fere immediate post Antichristum venturum Christum, quia nimirum intercedet brevissimum tempus, et doli ac fraudes Antichristi, quae destrui coeptae erunt per Etiam et Henech, destruentur penitus per ipsum Christi adventum, et horribilia signa praecedentia.
Idem denique habetur ex I. Joan. II: Filioli, novissima hora est, et sicut audistis quia Antichristus venit, et nunc Antichristi multi facti sunt; Unde scimus quia novissima hora est. Ubi Joannes dicit, hoc tempus a Christo usque ad finem Mundi esse novissimam horam, id est, novissimum tempus, sive ultimam aetatem, ut Augustinus exponit. Et probat pulcherrime ex hoc principio, quia scimus Antichristum venturum in fine Mundi: facit enim Joannes hoc argumentum. Scimus Antichristum venturum in fine Mundi: at nunc videmus jam adesse multos ejus praecursores, sive minores Antichristos; ergo signum est certum, hanc esse novissimam horam, sive aetatem. Quomodo posset aliquis sic argumentari de ultima hora noctis. Scimus Solem oriturum in ipso fine noctis: videmus autem nunc multos ejus radios jam illustrare aerem; ergo scimus hanc esse ultimam horam noctis.
Denique idem habetur ex communi consensu Patrum; lrenaei lib. V in fine, Tertulliani lib. de Resurrect. Augustini lib. XX de Civit. Dei, cap. 19. et aliorum; et confessione adversariorum. Nam adversarii fatentur, Antichristum regnaturum usque ad finem Mundi; ac proinde paulo post ejus interitum finem Mundi futurum.
Ex hoc igitur signo conjuncto cum superiori, efficitur demonstratio insolubilis, qua. probetur Antichristum nondum venisse, nec esse Romanum Pontificem. Nam si continuo post mortem Antichristi Mundus finietur, et Antichristus non vivet, postquam apparuerit et regnare coeperit, nisi tribus annis cum dimidio; org’0 non apparebit, neo regnare incipiet, nisi tribus annis cum dimidio ante Mundi finem: quod enim intercedet inter mortem Antichristi et finem Mundi, tam modicum est, ut pro nihilo reputetur. At Papa regnavit jam cum utroque gladio, etiam ipsorum adversariorum sententia, supra 500 annos; et tamen Mundus adhuc durat.
De nomine Antichristi.
Sequitur quarta disputatio, quae erit de nomine proprio et charactere Antichristi. Fatentur omnes pertinere omnino ad Antichristum verba illa Joan. Apoc, XIII: Et faciet omnes pusillos cum magnis, divites et pauperes, liberos et servos habere characterem in dextera manu, aut in frontibus suis; et ne quis possit emere aut vendere nisi habeat characterem, aut nomen bestice, aut numerum nominis ejus: hic sapientia est. Qui habet intellectum, computet numerum bestice. JSumerus enim hominis est, et numerus ejus 666.
Sunt autem de hoc numero plures opiniones. Prima est eorum qui dicunt, hoc numero non designari nomen, sed tempus adventus vel mortis Antichristi. Ita Bullingerus qui praefat. homil. in Apoc. vult, designari tempus adventus Antichristi. Item Magdeburgenses, qui Gentur. I, lib. II, cap. 4. volunt, designari tempus mortis Antichristi. Item quidam, qui, teste Glicthoveo in lib. IV Damasc. cap. 28. volunt, designari mortem Mahumeti, quem dicunt esse Antichristum: quibus consentit Lyranus in hunc locum, qui non putat quidem Mahumetum esse Antichristum; tamen existimat, hoc numero significari mortem Mahumeti futuram fuisse anno 666, a Christi adventu.
Haec opinio est absurdissima. Primo, quia Joannes dicit, se loqui de numero nominis» bestise. Secundo, quia bestia, cujus est hic numerus, praecipiet omnibus mercatoribus, ut eo pro signo utantur in contractibus, et patet Apoc. XIII; non ergo numerus est mortis bestise, sed ad ipsam viventem pertinet.
Tertio, quia etiam est falsum, Mahumetum mortuum esse anno Christi 666. Quidam enim dicunt eum mortuum anno Domini 637, ut Matthaeus PalmeriUs; quidam anno Domini 630, ut Gedrenus in Compend hist, quidam anno Domini 638, ut Joannes Vaseus in Ghron. Hispaniae.
Secunda opinio est Davidis Ghytraei in o. XIII Apoc. qui docet nomen Antichristi esse lurehoq vel Hebraice Romanus; proin¬
de Papam qui Princeps Latinus est, cum in Latio dominetur et Romanus est Pontifex, esse Antichristum. Idem docet Theodorus Bibliander tab. 10 et propterea tabulam undecimam suae Ghronologiae, quae incipit ab anno 600, inscribit, Latinos Papas. Rationes eorum duae sunt; una, quia Irenaeus lib. V docet, verisimile esse, hoc futurum nomen Antichristi: altera, quia revera litterae hujus nominis efficiunt illum numerum, ut patet.
Haec opinio est prorsus temeraria. Nam in primis, Irenaeus dicit quidem nomen larstvos probabiliter posse accommodari Antichristo: sed addit, multo probabilius esse, nomen Antichristi, non fore Wewoj, sed 7£iT5cv; quod etiam exprimit illum numerum; et est nomen multo illustrius, cum Solem significet.
Praeterea conjectura Irenaei, quae tunc aliqua erat, modo nulla est. Ipse enim dicit, probabile esse Antichristum vocandum Latinum, non quia dominabitur in Latio, sed quia Latini erant, qui tunc regnabant latissime, et Orbem totum tenebant. Cum enim Antichristus debeat esse Rex potentissimus, sine dubio occupabit potentissima regna, quae tunc inveniet: potentissimum autem regnum est Latinorum, inquit Irenaeus; ipsi enim nunc verissime regnant. Sane conjectura ista hoc tempore nihil valet: nam Latini non amplius regnant in toto Orbe terrarum, sed Tureae sunt qui verissime regnant, et apud nos Hispani, et Galli, non Latini.
Praeterea nomen Latini, ut significat Romanum, non scribitur per et, sed per simplex Tota; et tunc non reddit illum numerum. Quomodo etiam refelli potest commentum de nomine rpiQll? nam Romanus non potest terminari in n, cum sit nomen masculinum: illa enim foemininorum terminatio est apud Hebraeos. Remota autem littera n, desunt 400 ad numerum Antichristi. Item nomen laxdwg si erit Antichristi nomen, erit proprium ei, ut Arethas docet, et usitatum maxime; nam debebit ostendi in signum ab omnibus qui emunt, aut vendunt: at nomen >«r?wof, est commune; nec enim ullus Papa vocatus est unquam nomine proprio Latinus, nec est hoc nomen usitatum; nunquam enim Papae se Latinos vocant, sed solum Episcopos aut Papas.
Porro Romanus, nomen fuit proprium unius solius Pontificis; qui tamen non potuit esse Antichristus, cum non vixerit nisi mensibus quatuor: alioqui autem nomen est commune,
Denique, si solum hoc nomen larsivog, vel Romanus efficerent numerum 666, aliquid dicerent adversarii; at innumerabilia nomina inveniuntur, quae hunc eumdem numerum reddunt. Hippolytus martyr, in Orat, de consummat. Mundi, notavit aliud nomen, quod reddit illum numerum, nimirum, &pvovpat, id est, nego. Arethas annotavit septem. }oc[X7rsTYii, id est, illustris. Teirav, id est, sol. 9 vtwri k, id est, victor, xxy.bg b S^ybg, id est, pravus Dux. abiOrie ftxfispbg, id est, vere nocens, naiai j3x<rxxvog, id est, olim invidens, apoj aStxoc, id est, agnus nocens. Primasius addit aliud, «v-regoc, id est, contrarius. Rupertus, et ante eum Haymo, excogitaverunt duo alia, nimirum ymnptxbg, quod est nomen Gothicum, et DICLVX Latinum, quod facit 666, si Latino more accipiamus D. pro quingentis, I. pro uno, G. pro centum, L. pro quinquaginta, Y. pro quinque, X. pro decem.
tiam Lutheri et Chy-
est, DavidChytraeus,
numerum reddere,
tini.
Tertia opinio est multorum Catholicorum, qui suspicantur, Antichristum vocandum «vrsgof, tum quia hoc nomen proprie illi conveniat, tum etiam quia reddat exacte illum numerum. Ita Primasius, Anselmus, et Richardus.
Refutatur recte a Ruperto haec opinio, quoniam nomen quod hic Joannes insinuat, non erit nomen Antichristo ab adversariis impositum, sed nomen quod ipse sibi usurpabit, et in quo gloriabitur adeo, ut jubeat inscribi in frontibus hominum. Non est autem credibile eum sibi assumpturum nomen aliquod odiosum aut vile, quale est avregoj, et etiam omnia fere alia supra memorata.
Quarta sententia est ipsius Ruperti, qui existimat, hoc numero non significari nomen Antichristi, sed significari triplicem praevaricationem Diaboli in Antichristo complendam. Nam senarius numerus, quia non pertingit ad septenarium, in quo est requies et beatitudo, est numerus creaturae per praevaricationem excidentis a requie: Diabolus autem triplicem praevaricationem incurrit, seu potius unam triplicavit. Primum enim praevaricatus est cum in se peccavit: deinde rursum cum primum hominem peccare fecit, et tunc ad simplicem senarium addidit sexagenarium: denique tertio praevaricabitur, cum per Antichristum totum Mundum seducet, et tunc ad sexagesimum addet sexcentesimum.
Quinta sententia Bedae est, qui contraria via incedit ac docet, numerum senarium esse perfectum, quia sex diebus fecit Deus coelum et terram: sexagesimum vero perfectiorem, et sexcentesimum perfectissimum; ex quo colligit, Antichristum designari per numerum 666, quia usurpabit sibi perfectissimum tributum, quod soli debetur Deo. In cujus rei figuram, legimus lib. III Reg. cap. X, Pondus auri, quod adferebatur Salomoni per singulos annos, fuisse talentorum sexcentorum sexaginta sex millium.
Hse duae sententiae, non videntur satis quadrare cum eo, quod Joannes dicit, numerum illum esse numerum nominis, non dignitatis, aut praevaricationis: sed nec isti Patres voluerunt sententias illas suas alio loco haberi, quam suspicionum, et conjecturarum.
Verissima igitur sententia est eorum, qui ignorantiam suam confitentur, ac dicunt, adhuc/ ignorari nomen Anti christi: quae sententia est Irenaei lib. V, Arethae in hunc locum Apoc. et aliorum. Placet autem adscribere verba Irenaei, quoniam ad eum legendum Chytraeus lectores suos hortatus est: « Hortor, inquit, studiosos, ut de hoc Apocalypsis loco postremas Irenaei paginas 333 et 334. perlegant, qui verecunde et pie de hoc numero bestiae disputat, et inter caetera, Latinum seu Romanum fore Antichristum indicat, nomine Xarstvo? etc. » Irenaeus igitur sic ait: « Certius ergo et sine periculo est, sustinere adimpletionem prophetiae, quam suspicari et divinare nomina quaelibet, quando multa nomina inveniri possunt habentia praedictum numerum. Et nihilominus quidem erit haec eadem quaestio. Si enim multae sunt quae inveniuntur nomina, habentia numerum hunc quod ex ipsis portabit, qui veniet quaeritur, quoniam autem non propter inopiam nominum habentium numerum nominis ejus dicimus haec, sed propter timorem erga Deum, et zelum veritatis. E Oav0af enim nomen, habet numerum, de quo quaeritur. Sed nihil de eo affirmamus. Sed et Ixzehog nomen sexcentorum sexagintasex numerum, et valde verisimile est, quoniam verissimum regnum hoc habet vocabulum, Latini enim sunt, qui nunc regnant. Sed non in hoc nos gloriabimur. Sed et rstrav, prima syllaba per duas Graecas vocales s et t, scripta, omnium nominum, quae apud nos inveniuntur, magis fide dignum est. » Et infra: « Cum igitur tantum suasiosionum habeat hoc nomen Titan, tantam habeat verisimilitudinem, ut ex multis colligamus, ne forte Titan vocetur qui veniet, nos tamen non periclitabimur in eo, nec asseverantes pronuntiabimus, hoc eum nomen habiturum, scientes, quoniam si oportet manifeste praesenti tempore praeconari nomen ejus, per ipsum utique editum fuisset, qui et Apocalypsim viderat. » Haec ille.
Audiat igitur Chytraeus Irenaeum verecunde, pie et erudite disserentem, et non falso illi imponat, quod nunquam dixit. Nec enim
judicavit Irenaeus, Antichristum fore Latinum, seu Romanum: sed ait, et aliquoties repetiit, non posse hoc tempore sciri nomen Antichristi; idque duplici ratione, eaque optima approbavit. Prima, quia multa inveniuntur nomina, quae numerum illum efficiunt; nec divinare liceat ex tam multis similibus, quod sit illud unum quod praedictum est. Deinde, quoniam si Deus vellet hoc tempore sciri, per ipsum Joannem utique id prodidisset. Addidit vero, non inopia nominum se ita loqui, sed ex timore Dei, et zelo veritatis; ac propterea tria nomina in medium attulit, EuavQas, Aaretvoj et Tetrav, ex quibus secundum verisimilius primo, et tertium secundo affirmavit, nullum vero certum.
Tertiam quoque rationem addere possumus ex eodem Irenaeo. Nam paulo ante disputans adversus eos, qui falsa nomina Antichristi ex propria sua intentione colligebant; ait, eos propterea in multa incommoda labi. Nam exporiunt se periculo errandi, et alios decipiendi, atque id efficiendi, ut tam ipsi, quam alii permulti ab Antichristo facillime seducantur. Nam cum venerit, et aliud nomen habuerit, quam ipsi sibi persuaserunt eum habiturum, non habebitur ab eis pro Antichristo, atque ita non evitabitur. Quse omnia incommoda sine dubio Lutheranis evenient, et praecipue hoc postremum. Quia enim sibi persuaserunt, Romanum Pontificem esse Antichristum, cum ille verus Antichristus advenerit, non facile cognoscetur ab eis; proinde nec evitabitur.
Est autem hoc loco notandum, Antichristi nomen fore notissimum, cum ille venerit: nam etiam antequam Christus veniret, Judaei non certo noverant quo nomine appellandus esset, etiamsi multa de ejus nomine Prophetae praedixerant. Quin etiam Sibylla quaedam, ut est in I lib. Carm. Sibyllinor. notaverat numerum nominis Christi futuri, ac dixerat esse 888, ut Joannes de Antichristo scripsit, numerum nominis ejus esse 666, et tamen nondum poterant homines ante Christi adventum dicere, vocandum esse Jesum. At posteaquam Christus venit, omnis controversia sublata est, et omnes omnino sciunt, eum Jesum appellari.
Sed, inquit Sibylla, quae sit numeri t 10
Namque octo monadas, totidem de- o- 200 cadas super ista o 70
Atque hecatontadas octo, infidis sig- u 400 nificabit. c 200
Humanis nomen, tu vero mente teneto. 888
Accedat, commune esse omnibus vaticiniis Prophetarum, ut ambigua et obscura sint, donec impleantur; ut Irenseus recte docet, et probat lib. IV, cap. 43.
Ex his argumentum insolubile sumi potest ad probandum, Romanum Pontificem non esse Antichristum, et ipsum Antichristum nondum venisse. Nam si Antichristus venisset, atque esset Romanus Pontifex, certo constaret de nomine ejus a Joanne praedicto; sicut quia Christus noster venit, jam nulla quaestio est, ne apud Tureas quidem, et Judaeos, et Paganos, quemadmodum appelletur: at de nomine Antichristi adhuc maxima controversia est, ut tot opinionibus recitatis et refutatis planum fecimus; igitur Joannis vaticinium nondum est impletum; proinde Antichristus nondum venit, nec est Romanus Pontifex.
Adde confirmationem ex Confessione Augustini Marlorati, qui in magna explicatione ex variis Lutheranis et Calvinistis collecta in Testamentum novum, de hoc loco ita scribit: « Loci hujus tot fere sunt expositiones, quot Expositores, quo apparet, obscurissimum, et senigmaticum esse. » Haec ille. At si adhuc est obscurissimum et aenigmaticum vaticinium, non igitur est impletum; non ergo Antichristus venit: siquidem omnia vaticinia, cum impleta sunt, clarissima efficiuntur. Cur igitur, Marlorate, praefat. in Apoc. jactas, ita perspicuum esse, Romanum Pontificem esse Antichristum, ut si vos tacueritis, lapides sint clamaturi?
De charactere Antichristi.
De charactere Antichristi sunt etiam duae, vel tres opiniones. Prima est haereticorum hujus temporis, qui docent, characterem
Antichristi esse signum aliquod obedientiae, et conjunctionis cum Romano Pontifice:*non tamen eodem modo explicant, quod sit illud signum. Henricus Bullingerus serm. 61. in Apoc. vult, esse unctionem Chrismatis, quo Christiani omnes Romano Pontifici obedientes in frontibus consignantur. Theodorus Bibliander in Chron. tab. 10. dicit, characterem Antichristi esse professionem Romanae Fidei, ita ut non habeatur verus Christianae Fidei cultor, qui non profitetur, se Romanae Ecclesiae adhaerere. David Chytraeus, praeter haec duo, addit juramentum fidelitatis, quod multi Pontifici Romano praestare coguntur: item unctionem sacerdotalem, quae in vertice et manu accipitur, « et imprimit, ut Papistae, inquit, vocant, characterem indelebilem. » Denique procumbere ad statuas, et panem consecratum, et missis funebribus interesse.
Nec dissimilia sunt, quae docent Sebastianus Meyer, et alii apud Augustinum Marlorafum in hunc locum Apocalypsis. Sed facile est has nugas refutare: tum quia non conveniunt cum verbis ipsius textus: tum etiam, quia ista omnia signa fuerunt in Ecclesia Catholica, antequam Antichristus eorum opinione apparuisset.
Primum igitur ex textu habemus, characterem unum futurum, non multos. Semper enim in numero singulari Scriptura loquitur, tam de charactere, quam de nomine, et numero nominis Antichristi; unus igitur character erit; unum item nomen Antichristi proprium; et unus ejus nominis numerus. Proinde cum adversarii tot characteres multiplicant, indicant se nescire quis ille sit de quo Joannes loquitur.
Secundo, character ille omnibus hominibus communis erit in Antichristi regno, ut planum est ex illis verbis: « Faciet omnes pusillos et magnos, et divites et pauperes, et liberos et servos accipere characterem. » At juramentum obedientiae, et unctio sacerdotalis paucis conveniunt.
Tertio indicat Scriptura, characterem ejusmodi fore, ut sine discrimine in manu dextera, vel in fronte geri possit; sic enim ait: « Faciet omnes accipere characterem in dextera manu vel in frontibus suis. » Nihil autem eorum, quae adversarii proferunt, tale est. Nam Chrismatis unctio in manu dextera accipi non potest. Professio Romanae Fidei, nec in manu, nec in fronte, sed in ore per confessionem, in corde per Fidem habetur. Juramentum fidelitatis, manu et ore ‘praestatur, sed in fronte gestari nullo modo potest. Unctio sacerdotalis nec in dextera manu proprie, nec in fronte accipitur, sed supra caput, et in digitis utriusque manus. Denique interesse Missis funebribus, procumbere ad statuas et Eucharistiam, non sunt frontis aut manuum officia, sed corporis totius, ac praecipue cernuntur in genibus.
Quarto eadem Scriptura dicit, in regno Antichristi neminem permittendum emere, aut vendere, nisi characterem ostenderit, aut nomen, aut numerum nominis ejus: at quot emunt, et vendunt in ditione Romani Pontificis, qui necdum sunt Chrismate inuncti; nec juramentum praestiterunt fidelitatis; nec sunt Sacerdotes? Nonne in ipsa urbe Roma, ubi Romanus Pontifex Sedem suam habet, plurimi Judaei publice negotiantur, emunt, et vendunt; cum tamen nullum habeant eorum signorum?
Veniamus ad alteram rationem, ac probemus, ista omnia signa Anti christo antiquiora esse. Antichristus, adversariorum sententia, non venit ante annum Domini 606, at Tertullianus floruit circa annum 200, et tamen meminit Chrismatis in lib. de resurr. cain.i « Caro, inquit, abluitur ut anima emaculetur; caro ungitur, ut anima consecretur. >) Cyprianus floruit circa annum 250, et meminit Chrismatis lib. I, epist. 12.: « Ungi, inquit, necesse est eum, qui baptizatus sit, ut accepto Chrismate, id est, unctione, esse unctus Dei, et habere in se gratiam Christi possit.» Augustinus floruit circa annum 420, et tamen ait tract. in Joan. 118.: « Quid est quod omnes noverunt signum Christi, nisi crux Christi? Quod signum nisi adhibeatur sive frontibus credentium, sive ipsi aquae, qua regenerantur, sive oleo, quo Chrismate inunguntur, sive sacrificio quo aluntur, nihil eorum rite perficitur. »
Pari ratione, Romanae Ecclesiae adhaerere, ante annum Domini 600, signum, fuit, et character hominis vere Catholici. Scribit Augustin. in epist. 162. de Caeciliano, qui floruit circa annum Domini 300: « Posset non curare multitudinem conspirantium inimicorum, cum se videret, et Romanae Ecclesia?, in qua semper Apostolicae Cathedrae viguit principatus, et caeteris terris, unde Evangelium ad ipsam Africam venit, per
communicatorias litteras esse conjunctum.» Ambrosius, qui floruit circa annum Domini 390, in Orat, de obit. Satyri fratris sui: « Percunctatus, inquit, Episcopum est, an cum Episcopis Catholicis, id est, an cum Ecclesia Romana sentiret. »
Victor Uticensis, qui floruit circa annum Domini 490, in lib. I de persecut. Vandal. scribit: Arianum Presbyterum, cum Regi persuadere vellet, ne Catholicum quemdam hominem interficeret, his verbis usum: « Si peremeris eum gladio, incipient Romani eum martyrem praedicare. » Quo loco, Romanorum nomine, Afri Catholici designantur, qui certe non alia de causa Romani dicuntur ab Arianis, nisi quia Romana? Ecclesiae Fidem, non Arianam perfidiam sequebantur.
Juramentum obedientiae Romano Pontifici factum, invenitur tempore S. Gregorii lib.X epistolar. ejus, epist. 31. ac proinde ante annum Domini 606, non enim ad eum annum S. Gregorius pervenit.
De Unctione sacerdotali habemus testimonium Gregorii Nazianzeni, qui floruit circa annum 380. Is in Apologet, ad patrem suum, quando Episcopus Sasimorum creatus est: (( Super me, inquit, rursus unctio et spiritus: et rursus ego lugens et tristis incedo. » Quo loco duplicis unctionis meminit; unius, qua antea unctus fuerat, cum Presbyter crearetur; et alterius, qua tum ungendus erat in ordinatione Episcopali. Item Orat. 1. de pace, de Basilio loquens, qui Episcopus creatus provinciam recusabat: <( Cum creditum, inquit, sibi spiritum, talentorumque negotiationem, gregisque curam commissam habeat, oleoque Sacerdotii, et perfectionis delibutus sit, adhuc tamen pro sua sapientia praefecturam suscipere cunctatur. »
Jam de Sacrificio pro defunctis, satis erit hoc loco Augustini testimonium, qui lib. de haeres, cap. 53. dicit* proprium dogma Aerii haeresiarchae fuisse: oblationem pro mortuis offerre non oportere.
De adoratione imaginum unus Hieronymus, qui circa annum 400 floruit, nobis sufficiet. Is in vita Paulae: « Prostrata, inquit, ante crucem, quasi pendentem Dominum cerneret, adorabat, » Denique de adoratione Eucharistiae S. Ambrosius merito sufficere debet, qui lib. III de Spir. S. cap. 12. explicans illud: Adorate scabellum pedum ejus: « Itaque, inquit, per scabellum terra intelligatur; per terram, caro Christi, quam hodie quoque in mysteriis adoramus, et quam Apostoli in Domino Jesu, ut supra diximus, adorarunt. » Quod idem fere iisdem verbis dicit Augustinus in explic. Psal. XCVIII.
Cum igitur ista omnia, quae adversarii characteres Antichristi esse volunt, in usu Ecclesiae Catholicae fuerint multis annis antequam Antichristus nasceretur; oportet necessario, aut Antichristum ea ab Ecclesia didicisse; et hoc dicere, est Antichristum cum Christo confundere: aut nihil eorum ad Antichristi characteres pertinere. Atque hoc est quod nos contendimus. Atque haec sufficiunt de temeraria ista, et absurdissima adversariorum sententia, quam ipsi nullis testibus, nullisque rationibus probaverunt.
Altera opinio est Catholicorum quorumdam, qui putant, characterem Antichristi esse litteras, quibus scribitur nomen Antichristi. Ita Primasius, Beda, et Rupertus, qui videntur decepti ex eo, quod legunt: «Nisi qui habuerit characterem nominis bestiae, aut numerum nominis ejus. » At Joannes non sic ait, sed hoc modo: « Nisi qui habuerit characterem, aut nomen bestiae, aut numerum nominis ejus. » Et consentit Graecus textus: st gvj 6 e%tov ro vj ro ovoaa
roO Qypiov, vj tov a^tSgov zov 6v6y.xzog xvzov.
Tertia sententia est Hippolyti martyris in Orat, de consummat. Mundi, et aliorum quorumdam: characterem bestiae futurum, non uti signo crucis, sed illud potius execrari et abolere: in quo egregie Antichristum preecurruntCalvinistae. Crediderim ego, etiam positivum characterem excogitandum ab Antichristo, sicut Christus habet signum crucis omnibus notum, sed ignorari, quisnam sit iste character, donec Antichristus veniat, sicut de nomine diximus.
De generatione Antichristi.
Quantum ad quintum, de generatione Antichristi, sunt quaedam aperte erronea a quibusdam asserta, quaedam probabilia, et quaedam explorata ac certa. Primum ergo,
de Antichristo plures errores fuerunt olim. Primus, quod Antichristus sit nasciturus de virgine opera Diaboli; quomodo Christus de virgine natus est opera Spiritus sancti.
Refert hunc errorem auctor Opusc. de Antichristo, quod habetur sub nomine Augustini in fine tomilX, quod opusculum probabile est esse Rabani: certe Augustini esse non potest. Error est manifestus, nam producere hominem sine semine viri, est opus solius Dei, qui potest supplere omnes efficientes causas, quia ipse est solus infinitae virtutis, et continet virtualiter omnem perfectionem creaturarum. Diabolus autem qui creatura est, potest quidem mira opera facere, applicando celerrime activa passivis: at supplere virtutes activas causarum non potest. Quare S. Augustinus in epist. 3. ad Yolus. dicit, nasci de virgine, tale miraculum fuisse in Christo, ut majus a Deo expectari non potuerit.
Non esset tamen error, si quis diceret, Antichristum nascituri.m ex Diabolo et muliere, eo modo, quo dicuntur quidam nati ex incubis daemonibus. Nam etsi Diabolus non possit per se sine semine viri hominem producere: tamen bene potest in corpore assumpto in forma mulieris exercere cum viro actum carnalem, et semen recipere, ac deinde ipse idem in forma viri cum muliere similem actum exercere, et semen a viro acceptum in uterum mulieris injicere, et eo modo hominem gignere. Testatur hoc Augustinus lib. XV de Civit. Dei, cap. 23. et addit, tanta experientia id comprobatum esse, ut adhuc velle negare impudentia3 videatur.
Secundus error fuitB. Martyris Hippolyti, qui in Orat, de consummat. Mundi docet, Antichristum esse ipsum Diabolum, qui de falsa virgine falsam carnem assumet. Ut enim verbum Dei, quod est ipsa veritas, de vera virgine veram carnem assumpsit: ita probabile existimavit Hippolytus, Diabolum qui est pater mendacii, simulaturum se carnem humanam ex virgine assumpsisse. Refellitur hsec sententia, tum quia II. Thessal. II vocatur Antichristus homo; tum etiam quia Patres cseteri communi consensu scribunt, Antichristum verum hominem futurum.
Tertius error est, Antichristum futurum quidem verum hominem, sed simul etiam Diabolum, per incarnationem Diaboli, quomodo Christus per incarnationem est Deus et homo. Referunt et refellunt hunc errorem Hieronymus in cap. VII Dan. Beda in cap. XIII Apoc. et Damascenus lib. IV, cap. 27.
Hanc sententiam Origenes possibilem esse credidit, quippe qui tom. V in Joan. asseruit, aliquot Angelos vere esse incarnatos; quem refellit Hieronymus in praefat. in Malach. et in cap. I Aggaei. Ac sine dubio erronea est, nec enim potest persona aliqua creata, ac proinde finita, duas naturas perfectas sustentare, ut potest Verbum Dei, quod infinitum est. Neque de hoc jam inter Theologos controversia est: nam etsi alii doceant, id omnino implicare contradictionem; alii vero doceant, non implicare; tamen in eo ofnnes conveniunt, non posse id fieri viribus solius creaturae, qualis Diabolus est.
Quartus error est Neronem resurrecturum, et ipsum futurum Antichristum, vel certe illum adhuc vivere et servarij occulte in vigore juvenilis aetatis, et suo tempore appariturum. Insinuat hunc errorem Sulpitius lib. II sac. hist. tamen in II. lib. Dial. de virtut. S. Martini scribit aperte, non ipsum Neronem fore Antichristum, sed cum Antichristo venturum, et ab Antichristo tandem perimendum. Sed, quia hiec omnia sine ulla ratione dicuntur, merito hanc sententiam miram praesumptionem vocat B. Augustinus lib. XX de Civit. Dei, cap. 19.
Praeter hos errores sunt duae sententiae probabiles SS. Patrum de generatione Antichristi.
Prima est, Antichristum de fornicaria muliere nasciturum, non ex legitimo matrimonio. Docent hoc Damascenus lib. IV. cap. 27. et quidam alii, sed cum non possit ex Scripturis ostendi, est quidem probabile, non tamen certum.
Secunda sententia est, Antichristum nasciturum de tribu Dan. Asserit hoclrenaeus lib. V, Hippolytus martyr in Orat, de Mundi consum. Ambrosius lib. de benedict. Patriarch. cap. 7. Augustinus quaest. 22 in Jo~ sue. Prosper de promiss. et praedict. Dei, par. 4. Theodoretus quaest. 109. in Genes. Gregorius lib. XXXI. Moral. cap. 10. Beda, Rupertus, Arethas, Richardus, et Anselmus in Apoc. cap. VII. Probant ex illo Genes. XLIX: Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita etc. Item ex illo Hierem. VIII: Ex Dan audivimus fremitum equorum ejus etc. De¬
nique ex eo quod Apoc. VII, ubi signantur ab Angelo duodecim millia ex omni tribu filiorum Israel, omittitur tribu Dan: quod videtur factum in odium Antichristi.
Haec sententia est valde probabilis propter tantorum Patrum auctoritatem; non tamen omnino certa; tunc quia plerique eorum Patrum non dicunt hoc se scire, sed probabile esse insinuant; tum, quia nulla earum Scripturarum convincit. Nam in primis Genes. XLIX. videtur Jacob ad litteram loqui de Samsone, cum ait.* Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, et mordeat ungulas equi, vt cadat ascensor ejus retro. Samson enim fuit de tribu Dan, et fuit vere Philisthseis tanquam coluber in via: nam ubique eis occurrebat, eosque vexabat. Ita exponit Hieronymus in quaest. Hebr. Et videtur sane Jacob bene precari filio suo, cum haec dicit, et proinde non malum, sed bonum praedicere.
Quod si ad Antichristum allegorice id accommodetur; non poterit argumentum duci nisi probabile, quale ex mysticis sensibus ducitur. Hieremias autem cap. VIII. sine dubio non loquitur de Antichristo, neque de tribu Dan, sed de Nabuchodonosor, qui venturus erat ad Hierusalem evertendam, per eam regionem quae dicebatur Dan, ut ibi Hieronymus recte exponit. Cur autem Apoc. VII. omittatur Dan, non satis constat, praesertim cum etiam Ephraim sit omissus cujus tribus una est ex maximis.
Praeter haec duo probabilia, sunt alia duo certissima: unum, Antichristum praecipue propter Judaeos venturum, et ab eis tanquam Messiam recipiendum: alterum, ex gente Judaeorum nasciturum, et circumcidendum, et Sabbatum observaturum, saltem ad tempus. Illud primum habetur, tum ex Evangelio Joan. V. ubi Dominus Judaeis dicit: Ego veni in nomine Patris mei, et non recepistis me. Si alius venerit in nomine suo, illum recipietis. Quem locum de Antichristo accipi debere, supra demonstravimus in 2. cap. tum ex Apostolo II. ad Thessal. II: Eo quod caritatem veritatis non receperunt, ut salvi fiant, ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio etc.. Hunc locum Calvinus, et alii haeretici in commentariis horum verborum, de nobis exponunt, qui, quia non recipimus ipsorum Evangelium, ab Antichristo Romano seduci sinimur. At in primis nullos proferunt testes: nos vero habemus a nostra parte omnes Interpretes, qui de Judaeis exponunt. Vide Ambrosium, Chrysostomum, Theodoretum, Theophylactum, OEcumenium.
Praeter hos sic ait Hieronymus quaest. 11. ad Algasiam: « Faciet, inquit, haec omnia Antichristus, non cum virtute, sed concessione Dei propter Judaeos, ut quia noluerunt recipere caritatem veritatis, - hoc est, spiritum Dei per Christum, ut Salvatore suscepto salvi fierent: Mittet illis Deus non operatorem, sed ipsam operationem, id est, fontem erroris, ut credant mendacio etc.» Et etiam sine commentariis tot Patrum res ipsa clamat, Apostolum loqui de Judaeis: ipse enim dicit mittendum Antichristum ad eos qui Christum recipere noluerunt; qui sunt autem qui magis debuerunt, et noluerunt Christum recipere quam Judaei? Ubi etiam est annotandum, Apostolum non dixisse, quia veritatem non recipient, sed quia non receperunt. Loquitur igitur de illis qui, praedicante Christo et Apostolis, credere noluerunt. Constat autem Apostolorum tempore Gentiles cupidissime Evangelium recepisse: Judaeos autem recipere noluisse.
Ad haec, praeter Hieronymum et alios jam citatos, idem docent omnes alii Patres, ut Irenaeus lib. V. Hippolytus martyr in Orat, de consumm. Mundi. Theodoretus in Epit. divinor, decretor. cap. deAntichr. Sulpitius ex B.Martinolib. II. Dialog. CyrillusCatech. 15. Hilarius can. 25. in Matth. Ambrosius lib. X. in Lucam in cap. 21. Chrysostomus, Augustinus, et Cyrillus Alexandrinus in cap. V. Joan. Gregorius lib. XXXI Moral. cap, 10. Damascenus lib. IV. cap. 27. Et ratio etiam id suadet.
Nam Antichristus sine dubio illis in primis se adjunget, qui parati sunt eum recipere: at Judaei sunt ejusmodi, qui expectant Messiam Regem temporalem, qualis erit Antichristus; Gentiles enim neminem expectant: Christiani autem expectant quidem Antichristum, sed cum metu et terrore, non cum gaudio et desiderio. Sicut ergo Christus primum ad Judaeos venit, quibus erat promissus, et a quibus expectabatur, et deinde adjunxit sibi etiam Gentes; ita quoque Antichristus ad Judaeos primum accedet, a quibus expectafcur, et deinde paulatim omnes Gentes sibi subjiciet.
Jam vero quod Antichristus sit futurus Judaeus, et circumcisus, certum est, et deduciturprimum ex dictis. Nam Judaei nunquam
reciperent hominem non Judaeum, aut incircumcisum pro suo Messia. Imo etiam quia Judaei expectant Messiam ex familia David, et tribu Juda; sine dubio Antichristus licet vere sit de tribu Dan, finget se esse de familia David. Deinde omnes Veteres clarissime docent Antichristum fore Judaeum, ut illi duodecim paulo ante citati, qui dicunt eum futurum ex tribu Dan. Et praeterea Ambrosius, qui in II. Thessal. II. asserit, eum fore circumcisum, et Hieronymus, qui in c. XI Dan. dicit, eum de populo Judaeorum nasciturum, et S. Martinus apud Sulpitium lib. II. Dial. qui ait, Antichristum imperaturum, ut omnes secundum legem circumcidantur, et Cyrillus, qui Catech. 15. asserit, eum valde studiosum futurum templi Hierosolymitani, ut se de progenie David esse ostendat. Denique et Gregorius, qui lib. XI. inepist. 3. dicit, Antichristum futurum etiam Sabbati, et aliarum caeremoniarum Judaicarum cultorem.
Ex his habemus demonstrationem evidentissimam, quod Papa non sit Antichristus. Nam ab anno sexcentesimo sexto, quo adversarii dicunt Antichristum venisse, constat nullum Pontificem fuisse Judaeum, nec gente, nec religione, nec ullo modo: Constat etiam, Pontificem nunquam hactenus a Judaeis fuisse pro Messia susceptum, sed e contrario pro hoste et persecutore praecipuo haberi. Uride ipsi in orationibus quotidianis Deum precantur, ut det Pontifici viventi bonam mentem erga Judaeos, et ut in diebus illius mittat Messiam, qui nimirum eos liberet de potestate Pontificis, et Episcopum, qualis in primis est summus Pontifex, ipsi vocant poan quod Syriace caudam significat et opponitur capiti. Quia enim nos Episcopum vocamus Caput populi: illi e contrario caudam per contumeliam vocant; tantum abest, ut parati sint Pontificem summum pro Messia recipere.
Denique R. Levi Gerson, cap. VII, et X. Dan. omnia qua? dicuntur de Antichristo exponit de Pontifice Romano, quem etiam alterum Pharaonem appellat, et Messiae venturo opponit. Vide Orat. Mahasor, fol. 26.
De sede Antichristi.
Quantum ad sextum, adversarii audacter affirmant, sedem praecipuam Antichristi esse Romam, sive Cathedram Apostolicam Romae fundatam. Dicunt enim Antichristum invasurum sedem Petri, et eam evecturum ad summum quoddam fastigium, ut inde toti Ecclesiae praesideat, et tyrannice dominetur. Et quidem quod Roma sit urbs regia Antichristi, probant ex Apoc. XVII, ubi Joannes loquens de sede Antichristi dicit, esse urbem magnam, quae sedet super septem colles, et quae habet regnum super Reges terrae.
Quod autem Romae, non in Palatio Neronis, sed in ipsa Christi Ecclesia, sedem suam sit habiturus Antichristus, probant ex Paulo, qui II. Thess. II, dicit Antichristum sessurum in templo Dei. Cum enim absolute dicit in templo Dei, intelligit verum templum veri Dei: tale autem non est, nisi Ecclesia. Nam templa Gentilium sunt vera templa, sed daemonum, non Dei: templum autem Judaeorum erat quidem Dei, sed jam desierat esse templum, cum desiisset sacrificium et sacerdotium Judaicum. Haec enim tria ita sunt conjuncta, ut unum sine alio esse non possit. Praeterea templum illud Judaeorum paulo post erat desolandum, et nunquam in aeternum reaedificandum dicente Daniele cap. IX: Et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio; ergo non potest Apostolus de eo loqui.
Et confirmatur argumentum ex Patribus. Hieronymus quaest. 11. ad Algasiam: «In templo Dei, inquit, sedebit, vel Hierosolymis, ut quidam putant, vel in Ecclesia, ut verius arbitramur. » Et OEcumenius: « Non dicit, inquit, templum Hierosolymae, sed Ecclesias Christi. »
Addit Theodorus Bibliander testimonium Gregorii, qui. lib. IV, epist. 38. ad Joan. Constantinop. « Rex, inquit, superbiae prope est, et quod dici quoque nefas est, sacerdotum ei praeparatur exercitus. » Ex quibus
verbis duplex argumentum sumitur. Unum est tale, Joannes Constantinopolitanus dicitur praecurrere Antichristum, quia vult appellari Episcopus universalis: ergo Antichristus ille erit, qui reipsa se faciet Episcopum universalem, et sedebit in Ecclesia tanquam omnium Caput. Alterum est. Exercitus Antichristi erunt sacerdotes: igitur Antichristus erit princeps sacerdotum. Ex quibus putant haeretici evidenter ostendere, Romanum Pontificem esse Antichristum: quandoquidem Romae dominatur, in templo Dei sedet, Episcopus dicitur universalis, et Princeps est sacerdotum.
At nihilominus vera sententia est, Antichristi sedem fore Hierusalem, non Romam, et templum Salomonis, ac solium Davidis, non templum S. Petri, aut Sedem Apostolicam. Id quod dupliciter probare possumus: primum, argumento ad hominem: deinde, ex Scripturis et Patribus.
Primum igitur hoc argumentum instituo. Antichristus in Ecclesia Christi sedebit, ejusque Ecclesiae Princeps et Caput habebitur, et in ea magistratum et officia geret, ut docent Philippus Melanchthon in Apolog., art. 6. Confess. August. Calvinus lib. IV. instit. cap. 2 §. 12, et cap. 7, §. 23. Illyricus Cent. I, lib. II, cap. 4, coi. 433, et omnes alii hujus temporis sectarii: est autem Papa Romanus Antichristus, ut ipsi iidem in iisdem locis docent; igitur Papa Romanus in vera Christi Ecclesia sedet, et ejus Ecclesiae Princeps et Caput est: sed Ecclesia Christi una tantum esse potest, sicut Christus unus est, ut etiam Calvinus docet, lib. IV. Instit cap. 1, §. 2. igitur Lutherani et Calvinistee, et quotquot ab Ecclesia, quae sub Papa est, alieni sunt, extra veram Christi Ecclesiam sunt.
Vidit hoc argumentum Calvinus, ac respondit: sub Papa non tam Ecclesiam, quam ruinas Ecclesiae Christi cerni; sic enim loquitur lib. IV. Instit. c. 2, §. 11.: « Ut manebant olim inter Judaeos peculiares quaedam Ecclesiae praerogativae: ita nec hodie Papistis adimimus, quae superesse ex dissipatione vestigia Ecclesiae inter eos Dominus voluit.» Et infra: «Sua providentia Deus effecit, ut aliae quoque reliquiae exstarent, ne Ecclesia prorsus interiret. Ac quemadmodum ita saepe diluuntur aedificia, ut fundamenta et ruinae maneant, ita non passus est Ecclesiam suam ab Antichristo vel a fudamento subverti, vel solo aequari, vel ab ipsa quoque vastatione semirutum aedificium esse voluit. » Et infra §. 12.: « Hinc igitur patet, nos minime negare, quin sub ejus quoque tyrannide Ecclesiae maneant. »
At haec solutio duo nobis argumenta suppeditat. Primum. Si Ecclesiae Christi solum ruinae supersunt; igitur ruit Christi Ecclesia; proinde mentita est veritas, quae dixit Matth. XYI: Et portae inferi non praevalebunt adverversus eam. Alterum. Ruit Ecclesia, et ruinas ejus ac fundamentum, quin etiam aedificium ipsum semirutum Papistae tenent; igitur Lutherani et Calvinistae nullam Ecclesiam habent: nam Christi Ecclesiam integram non habent; illa enim jam ruit, et ruinae adhuc supersunt; sed nec semirutam habent: illa enim apud Papistas sub Antichristo est. Quid igitur habent? forte novum aedificium: sed hoc ipso quod novum est, Christi non est. Quis Ivero, nisi 'plane caecus, non videat, tutius esse in vera. Christi Ecclesia, quamvis semiruta, manere,. quam in nulla?
Yenio nunc ad Scripturas, quibus probatur, sedem Antichristi Hierusalem esse futuram, non Romam. Prima est in cap. XI. Apoc. ubi Joannes dicit, Henoch et Etiam pugnaturos cum Antichristo in Hierusalem, et ibi occidendos ab eodem Antichristo: Et corpora, inquit, eorum jacebunt in plateis civitatis magnae quae vocatur spiritualiter Sodoma et AEgyptus, ubi et Dominus eorum crucifixus est. In quem locum Arethas: « Ccrpora, inquit, ipsorum insepulta projiciet in plateis Hierusalem. In ea enim regnabit tamquam Rex Judaeorum. » Similiter exponunt omnes alii Interpretes, et sane heec de Hierusalem dici, nullo modo negari potest; quee enim est, civitas ubi Christus crucifixus est, nisi Hierusalem?
Quare Chytraeus, qui vult hanc urbem esse Romam, illa verba Ubi et Dominus eorum crucifixus est, praetermittit, quasi ad rem non pertinerent, vel ipse ea non legisset. Neque obstat quod Hieronymus in epist. 17. ad Marcell. conatur ostendere, Hierusalem non posse vocari Sodomam, cum passim in Scripturas vocetur civitas sancta. Nam in ea epistola suadet Marcellai, ut relicta Roma veniat in Palaestinam, et ideo congerit omnia quae potest in laudem Ilierosolymae, et reprehensionem Romae, et conatur omnibus
modis excusare Hierosolymam. Neque id facit nomine suo, sed nomine Paulae etEustochii, quibus veniam dandam esse putabat, si aliquid replicarent paulo aliter,,quam res se habeat. Nam quod terrena illa Hierusalem dici possit Sodoma propter libidinem, et flagitia Judaeorum, patet ex Isaia qui I. cap. cum praemisisset titulum: Visio Isaice, quam vidit super Judamet Hierusalem, mox subjungit: Audite verbum Domini Principes Sodomorum, percipite auribus legem Dei mei populus Gomorrhce.
Neque valet argumentum illud: Hierusalem dicitur sancta; ergo non potest dici Sodoma. Nam sicut in eadem epistola idem Hieronymus dicit, Romam vocari a Joanne Babylonem, et purpuratam meretricempropter Ethnicos Imperatores; et tamen eamdem esse sanctam propter Ecclesiam Christi, et sepulchra Petri et Pauli: ita etiam Hierusalem est civitas sancta propter Prophetas et Apostolos, qui ibi praedicaverunt; propter Christi crucem, et sepulchrum, et similia; et tamen etiam est Sodoma et^Egyptus, propter infidelium Judaeorum flagitia et caecitatem.
Secundus locus est Apoc. XYII, ubi Joannes dicit, decem Reges qui sibi divident Romanum Imperium, et quibus regnantibus veniet Antichristus, odio habituros purpuratam meretricem, id est, Romam, et eam desolatam facturos, atque etiam igne crematuros. Quomodo ergo erit sedes Antichristi, si illo ipso tempore debet everti, et comburi?
Adde, quod, ut supra demonstravimus, Antichristus erit Judaeus, et JudaeorumMessias, et Rex; ergo sine dubio sedem suam constituet in Hierusalem, et templum Salomonis restituere aggredietur. Nihil enim aliud somniant Judaei quam Hierusalem et templum: neque videntur unquam accepturi pro Messia ullum, qui non sedeat in Hierulem, et templum aliquo modo restituat. Quare Lactantius lib. YII, cap. 15. dicit, tempore Antichristi summum Regnum futurum in Asia, et Occidentem serviturum, Orientem dominaturum; et cap. 17. determinat partem Asiae, in qua erit hoc regnum, ac dicit esse Syriam, id est Judaeam, quae Syriae pars est, et quae a Latinis semper vocatur Syria. Item Hieronymus et Theodoretus in cap. XI Dan. ex ipso Daniele colligunt, Antichristum fixurum tentoria sua in regione
Hierosolymorum, et tandem in monte Oliveti occidendum. Et Irenseus lib. Y clare dixit, Antichristum regnaturum in terrena Hierusalem.
Tertius locus est in verbis illis Pauli: Ita ut in templo Dei sedeat, II. Thessal. II. Nam etsi variae dantur expositiones a Patribus, et quidam intelligunt mentes Fidelium per templum Dei, in quibus Antichristus sedere dicitur, quando eas seduxerit, ut exponit Anselmus. Quidam vero per templum intelligunt ipsum Antichristum, cum toto populo suo; Antichristus enim volet se, et suos videri verum templum spirituale Dei, id est, veram Ecclesiam, ut Augustinus exponit lib. XX de Civit. Dei, cap. 19. Ubi deducit hanc expositionem ex modo loquendi Pauli, qui non dicit Graece lv ™ vaw, in templo, sed eis tov vaov, in templum, quasi diceret Antichristus sedebit in templum Dei, id est, quasi ipsi cum suis esset templum Dei. Quamquam non est necessaria ista annotatio Augustini: nam etsi Latine non recte dicitur pedere in templum, pro in templo; tamen Graece non dicitur male, eis
tvjv gxxLj<n«v, vel eis tov vkov; imo sic communiter dicitur.
Quidam etiam intelligunt Ecclesias Christianorum, quas sibi servire jubebit Antichristus, ut Chrysostomus interpretatur: tamen expositio communior, probabilior, et litteralior est eorum, qui docent, per templum Dei intelligi templum Salomonis, in quo utcumque reparato sedebit Antichristus. Nam in primis in Scriptura novi Testamenti per templum Dei nunquam intelliguntur Ecclesiae Christianorum, sed perpetuo templum Hierosolymitanum, et quod majus est, veteres Patres Latini et Graeci per aliquot saecula, nunquam Ecclesias Christianorum templa vocaverunt, quae dicuntur Graece vaot, ut hoc loco Pauli, sed vocabant evxvripiK, id est, oratoria, ut Ecclesias, vel domos orationis, vel basilicas, vel martyria.
Certe nec Justinus, nec Irenaeus, nec Tertullianus, nec Cyprianus templi nomine utuntur, cum de Christianorum Ecclesiis agunt, et Hieronymus in epist. ad ltipar. dicit, Julianum Apostatam j ussisse, ut basilicae Sanctorum, aut destruerentur, aut in templa verterentur.
Ratio autem cur Apostoli non vocent templa Christianorum Ecclesias, duplex est. Una
quia non habebant tunc ulla templa, sed solum in privatis domibus loca quaedam destinabant orationi, concioni, et sacris Missarum celebrationibus. Altera ratio est, quia adhuc vigebat memoria templi Judaici, ne viderentur Apostoli simile aliquid introducere, et ut distinguerent Ecclesiam a Synagoga, abstinebant a voce templi. Sicut etiam propter eamdem rationem Apostoli in Scripturis nunquam vocant sacerdotes Christianos sacerdotes, sed solum Episcopos et presbyteros: atposteaquam fuit eversa Hierosolyma, et templum incensum, et abolita memoria veteris templi, et sacerdotii, passim coeperunt sancti Doctores uti nomine templi et sacerdotii.
Cum ergo Apostolus scribens, Antichristum sessurum in templo Dei, diceret aliquid quod vellet intelligi ab iis quibus scribebat, et illi tunc non intelligerent nomine templi nisi templum Hierosolymorum; certum videtur, Apostolum de illo esse locutum. Quod etiam confirmatur ex communi Patrum expositione, Irenseus lib. Y: « Cum Antichristus, inquit, sederit in templo Hierosolymis, tunc veniet Dominus etc. » Hippolytus martyr. in Orat, de Mundi consummat.: «Templum, inquit, construet Hierosolymis. » Et idem docet S. Martinus apud Sulpitium, lib. II Dialog. Cyrillus Hierosolymitanus Catech. 15: « Quale, inquit, templum dicit Apostolus. In templo quod reliquum est Judaeorum. Absit enim ut in hoc id fiat, in quo sumus.» Et Hilarius can. 25. in Matth.: « Antichristus a Judeeis susceptus, locum sanctificationis subsistet. » Ubi aperte loquitur de templo Judseorum: vocat enim locum sanctificationis, id quod Christus Matth. XXIY vocat locum sanctum, cum ait: Cum videritis abominationem stantem in loco sancto.
Ambrosius in cap. XXI Lucae dicit, Antichristum juxta historiam sessurum in templo illo, in quod injecerant Romani caput Porci, tempore Titi Imperatoris: secundum autem mysticum sensum, sessurum in templo interiori Judaeorum, id est, in eorum perfidis mentibus.
Sedulius in hunc locum Apostoli, explicat illud, in templo Dei: « Templum, inquit, Hierosolymae reficere tentabit etc. » Damascenus lib. IV, cap. 27: « In templo, inquit, non nostro, sed veteri Judaico. » Chrysostomus, Theodoretus, ac Theophylactus, qui dicunt sessurum Antichristum in Ecclesiis Christianorum, dicunt etiam sessurum in templo Salomonis. Sic enim ait Chrysostomus in hunc locum: « Jubebit seipsum pro Deo coli, et in templo collocari, non Hierosolymitano solum, sed etiam in Ecclesiis. t> Idem dicunt Theophylactus, et Theodoretus, Augustinus etiam lib. XX de Civit. Dei, cap. 19. et Hieronymus queest. 11. ad Algasiam, non negant Antichristum in templo Salomonis sessurum.
Solus est QEcumenius, qui negat Antichristum sessurum in templo Judaeorum: sed ipse omnium recentissimus est, et nullo modo omnibus Patribus anteponendus. Fortasse etiam depravatus est textus ipsius, et deest una particula tantum: non enim credibile est, eum a Chrysostomo, Theodoreto, et Theophylacto, quosalioqui semper sequitur, nunc recedere voluisse.
Nunc ad argumenta adversariorum supra explicata respondeamus. Ad primum respondeo tripliciter. Primo, dici potest cum Augustino in Psa. XXVI. Aretha, Haymone, Beda et Ruperto, in cap. XYII Apocal. per meretricem, quae sedet super montes septem, et habet Regnum super reges terrae, non intelligi Romam, sed universam Diaboli civitatem, quae in Scriptura vocatur saepe Babylon, et opponitur civitati Dei, id est. Ecclesiae, quae dicitur Hierusalem. Per septem autem montes intelligi universitatem superborum, et praecipue regum terrae etc.
Secundo, dici potest, et meo judicio melius: per meretricem intelligi Romam, ut exponit Tertullianus lib. cont. Jud. et lib. III cont. Marcion. et Hieronymus epist. 17. ad Marcell. et quaest. 11. ad Algasiam: sed Romam Ethnicam regnantem, idola colentem, et Christianos persequentem; non autem Romam Christianam; sic enim iidem Auctores exponunt.
Et sane mirabilis est impudentia haereticorum, qui, ut probent Romanam Ecclesiam esse meretricem purpuratam, utuntur Tertulliani et Hieronymi testimonio. Nam cum eo tempore Roma Ethnica contraria esset Romae Christianae, utram, quaeso, vocant illi Patres meretricem purpuratam? Si Romam Ethnicam: cur ergo haeretici eorum testimoniis abutuntur? Si Romam Christianam; ergo jam tunc Romana Ecclesia degeneraverat, et jam tunc regnabat Antichri-
stus; quod ne ipsi quidem concedunt. Praeterea si Roma Christiana tunc erat Babylon, cur Tertullianus de prsescript. dicit: « Felix Ecclesia, cui totam doctrinam Apostoli cum sanguine suo profuderunt. » Et cur Hieronymus lib. II cont. Jovin. extr. Romam alloquens ait: « Ad te loquar, quae scriptam in fronte blasphemiam Christi confessione delesti? » Denique idem patet ex ipso Joanne, qui dicit, se loqui de illa Roma, quae tenebat Imperium super Reges terrae, et quae erat ebria de sanguine Sanctorum, et de sanguine Martyrum Jesu. Quae certe non habent locum nisi in ea Roma, quae regnantibus Nerone et Domitiano Martyres trucidabat.
Tertio dico: etiamsi illa mulier esset Roma Christiana, ut haeretici volunt; adhuc nihil omnino virium eorum argumentum habiturum. Nam, ut supra ostendimus, Antichristus odio habebit Romam, quomodocumque accipiatur, et cum ea pugnabit, eamque desolabit, et incendet; ex quo manifeste sequitur, non fore Romam Antichristi sedem.
Ad secundum, jam diximus, Paulum eo loco agere de templo Salomonis. Porro ad rationem quam fecimus, respondeo: cessante sacrificio et sacerdotio Judaico, desiisse etiam templum illud esse templum Judaicum, at non continuo desiisse esse templum Dei; poterat enim -idem templum- esse templum Christianorum, et revera erat, donec mansit: Apostoli enim in eo praedicabant, et orabant post Christi ascensionem, et adventum Spiritus sancti, ut patet illis verbis Luc. ult.: Erant semper in templo laudantes et benedicentes Dominum. Item Actor. III: Petrus et Jo annes ascendebant in templum, ad horam orationis nonam. Et Actor. V, dicit Angelus Apostolis: Loquimini in templo plebi omnia verba vitee hujus.
Ad illud ex Daniele respondeo: vel Danielem voluisse dicere, non esse reaedificandum templum, nisi in fine Mundi, quod verum est; Antichristus enim in fine Mundi primum aderit; vel desolationem mansuram in aeternum, quja etsi reaedificaretur, nunquam tamen esset futurum templum non profanatum, post eversionem factam a Tito; quando enim erigetur ab Antichristo, tune maxime manebit in eo abominatio desolationis, id est, ipse Antichristus, vel ejus imago: vel deni-
que nunquam reaedificandum perfecte templum, sed tamen inchoandam reaedificationem, et in templo illo utcumque inchoato Antichristum sessurum.
Ad loca Patrum jam respondimus, eos vel asserere, vel saltem non negare, sessurum Antichristum in templo Salomonis. Quod autem multi eorum addunt, sessurum etiam Antichristum in Ecclesiis Christianorum, verum est, et nobis non contrarium: non enim Patres dicere volunt, Antichristum sessurum in Ecclesia ut Episcopum, ut haeretici somniant, sed sessurum ut Deum; jubebit enim Antichristus omnia templa totius Mundi converti in cultum suum, et in eis seipsum adorari faciet: « Jubebit, (inquit Ghrysostomus hoc loco) seipsum pro Deo coli, et venerari, et in templo collocari, non Hierosolymitano solum, sed etiam in Ecclesiis. » Eodem modo loquuntur caeteri.
Ad argumenta sumpta ex verbis B. Gregorii, respondeo: ex verbis ejus contrarium deduci iis, quae haeretici colligunt. Ipsi enim sic argumentantur: Episcopus Gonstantinopolitanus praecurrebat Antichristum, quia se faciebat Episcopum universalem; igitur Antichristus erit aliquis Episcopus universalis, qui sibi omnia usurpabit. At contrarium colligitur: nam praecursor, non debet esse idem cum eo quem praecurrit, sed longe minor, etsi in aliquo illi similis, ut apparet in Joanne Baptista ' et Christo; si ergo praecursor Antichristi est ille, qui se;facit Episcopum universalem, ipse Antichristus verus non hoc se faciet, sed aliquid majus; nimirum se extollet super omne quod dicitur Deus. Yel si verus Antichristus solum se Episcopum universalem faciet; ergo ille Joannes Constantinopolitanus, qui hoc faciebat, non erat praecursor Antichristi, sed ipse vere Antichristus: quod tamen neque Gregorius dicit, neque adversarii. Sensus ergo verborum Gregorii est, quod quia Antichristus erit superbissimus, et caput omnium superborum, ita ut non patiatur consortes; ideo quicumque indebito modo sibi aliquid usurpat, et vult excedere, et eminere super alios, eum praecurrit, et tales erant Episcopi Constantinopolitani, qui cum initio Archiepiscopi tantum essent, sibi primo Patriarcharum, deinde titulum universalis usurpaverunt.
Pari ratione, cum ait Gregorius: «Sacer¬
dotum ei praeparatur exercitus, » non vult dicere, sacerdotes ut sacerdotes ad exercitum Antichristi pertinere; sic enim seipsum etiam in illo exercitu collocasset: sed sacerdotes ut superbos Antichristo exercitum praeparare; loquitur enim de eodem Joanne, et ei similibus sacerdotibus, qui supra caeteros injuste elevabantur. Hinc autem non sequitur, Antichristum fore principem sacerdotum, sed fore principem superborum.
Ex hoc cap. 6. habemus insigne argumentum, quod Papa non sit Antichristus, quandoquidem Sedes ejus non est in Hierusalem, nec in templo Salomonis: imo credibile est ab anno 600, nullum Pontificem Romanum fuisse unquam Hierosolymis.
caput xiv.
De doctrina Antichristi.
De doctrina Antichristi maxima est inter nos et haereticos controversia. Constat quidem ex Scripturis, etiam adversariorum testimonio, quatuor esse futura capita doctrinae Antichristi. Primum enim negabit Jesum esse Christum; et proinde oppugnabit omnia Salvatoris nostri instituta, utBaptismum, Confirmationem etc. et docebit nondum cessasse Circumcisionem, Sabbatum, et alias Legis veteris caeremonias. I. Joan. II: Quis est mendax, nisi qui negat Jesum esse Christum? et hic est Antichristus, qui negat Patrem, et Filium etc.. Deinde ubi persuaserit nostrum Salvatorem non esse verum Christum, tunc asseret se esse verum Christum in Lege et Prophetis promissum. Joann. Y: Si alius venerit, in nomine suo, illum accipietis, nimirum pro Messia.
Tertio affirmabit se Deum esse, et pro Deo coli volet. II. Thess. II: Ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tanquam sit Deus. Postremo se non solum Deum, sed etiam solum se Deum esse dicet, et oppugnabit omnes alios Deos, id est, tam Deum verum, quam etiam Deos falsos, et omnia idola. II. Thessal. II: Qui extollit se super omne quod dicitur Deus, aut quod colitur. Et Daniel YI: Et Deum Patrum suorum non reputabit, nec quemquam Deorum curabit, quia adversum universa consurget (i).
Haec omnia aliquo modo esse vere, et ad Antichristum pertinere, consentiunt nobiscum adversarii. Sed qaaestio est de intelligentia horum quatuor capitum. Catholici enim simpliciter intelligunt, ut verba Scripturae sonant, Antichristum negaturum verum Christum, seipsum Christum facturum, se Deum praedicaturum, et omnes Deos alios, et idola execraturum. Ex quibus sumuntur quatuor argumenta, quod Pontifex non sit Antichristus. Constat enim, Pontificem non negare Jesum esse Christum, nec introducere circumcisionem, aut Sabbatum loco Baptismi, et diei Dominicae: et similiter constat Pontificem non se facere Christum, nec Deum: et maxime constat, eum non se solum facere Deum, cum aperte ipse colat Christum, et Trinitatem, et secundum adversarios, etiam idola colat, id est, imagines et Sanctos mortuos. •
At adversarii longe aliter haec omnia interpretantur: dicunt enim in primis, Antichristum non negaturum verbo et palam Jesum esse Christum, et Baptismum, et alia Sacramenta: sed negaturum opere, quia sub specie Christianismi et Ecclesiae, corrumpet doctrinam de Sacramentis, de Justificatione etc. Calvinus 1. IV, c. 7, §. 23.: « Colligimus, inquit, tyrannidem Antichristi talem esse, quae nec Christi, nec Ecclesiae nomen aboleat: sed potius Christi praetextu abutatur, et sub Ecclesiae titulo velut larva delitescat. » Magdeburgenses Cent. I, lib. II, c. 4, coi. 433.: « Ita quidem, inquiunt, ut constet (regnum Antichristi) doctrina Christum profitente, sed tamen ejus meritum, et officium abnegante. » Et infra: « Joannes, inquiunt, ostendit Antichristum negaturum, Christum in carne venisse, hoc est, Christum in sua carne integre nos redemisse et salvasse: sed propter nostra bona opera etiam aliquid ad salutem nos conferre. » Deinde dicunt, Antichristum non seipsum verbo facturum Christum, vel Deum, sed opere, quia occupabit locum Christi et Dei in Ecclesia, faciens se caput omnium Fidelium, quod est solius Christi. Ita Magdeburgenses loc. not.: « Ostendet, inquiunt, se pro Deo, ut qui sit Christi Vicarius, et Caput Ecclesiae, et possit figere, atque refigere articulos Fidei. »
Denique dicunt, Antichristum non rejecturum idola; imo vero ea palam adoraturum, quod probant ex Daniele, qui cap. XI. postquam dixerat Antichristum contra omnes Deos surrecturum, subjungit: Deum autem Moazim in loco suo venerabitur, et Deum quem ignoraverunt patres ejus, colet auro et argento, et lapide pretioso etc.. Per Moazim autem intelligunt haeretici templorum ornatum, Missam, imagines, reliquias, et similia. Ita Illyr.inlib. cont. Prim. et caet. omnes.
Quod autem Apostolus dicit II. Thess. II, Antichristum se elevaturum supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur; exponunt de Romano Pontifice, qui se Vicarium Christi facit: et tamen usurpat majorem auctoritatem, quam Christus habuerit. Id probat Illyricus in Catal. testium (nam caetera' non vidi hactenus quomodo probent) pag. 3. Quia nimirum Christus Matth. XXIV declaravit, nihil aliud esse, ostendere se esse Deum, immo efferre se supra Deum et ejus cultum, quam in nomine Christi Venire. Ex qua sequitur, Papam, qui se pro Christi Vicario venditat, ipsum esse verissimum Antichristum. Item Christus subjiciebat se Scripturae dicens se, quae faciebat et patiebatur, facere et pati, ut Scriptura impleretur: Papa autem dixit, se posse dispensare contra Apostolum et Evangelistam, recta facere prava, et contra. Haec est summa praecipuae partis doctrinae adversariorum de Antichristo, quae tota nititur solis Scripturis per novas glossas perperam explicatis: in cujus rei signum, ne unum quidem interpretem aut Doctorem pro se citant.
Incipiamus ergo a primo, quod Antichristus sit palam et ex professo negaturus Jesum esse Christum; et proinde omnia ejus Sacramenta tanquam seductoris cujusdam inventa conculcaturus. Probatur primo, ex dictis cap. 5. et 6. Nam si Antichristus natione et religione Judaeus erit, et a Judaeis pro Messia recipietur, ut ostendimus; certe non praedicabit nostrum Christum, sed eum palam oppugnabit: nam alioqui per Antichristum Judaei Christum nostrum reciperent, quod est absurdissimum. Praeterea cum non possint esse duo Christi; quomodo poterit Antichristus seipsum Judaeis pro Christo obtrudere, nisi prius doceat, nostrum Christum, quia praecessit, non fuisse verum Christum.
Probatur secundo ex illo I. Joan. II: Quis est mendax, nisi qui negat Jesum esse Christum? et hic est Antichristus. Nam omnes haeretici dicuntur Antichristi, qui aliquo modo negant Jesum esse Christum; ergo ipse verus Antichristus simpliciter et omnibus modis negabit Jesum esse Christum. Et confirmatur, quia per haereticos Diabolus operari dicitur mysterium iniquitatis, quia occulte illi Christum negant: at Antichristi adventus dicitur revelatio, quia ille palam Christum negabit.
Praeterea ex Patribus. Hilarius lib. VI de Trin. dicit, Diabolum per Arianos conatum esse persuadere hominibus, Christum non esse Dei Filium naturalem, sed adoptivum: at per Antichristum conaturum persuadere, ne adoptivum quidem esse, ut funditus extinguat nomen veri Christi. Hippolytus martyr in Orat, de Mundi consum. dicit caracterem Antichristi fore, ut homines cogantur dicere, nego Baptismum, nego signum crucis, et similia. Augustinus lib. XX de Civitate Dei, cap. 8. quaerit, an saeviente Antichristo credibile sit aliquos baptizandos? et tandem respondet. « Profecto, inquit, tam fortes erunt, et parentes pro parvulis suis baptizandis, et hi qui tunc primitus credituri sunt, ut illum fortem vincant etiam non ligatum. » Ubi B. Augustinus praesupponit, Antichristum non permissurum illos baptizari; et tamen aliquos pios parentes quidvis potius passuros, quam ut filii eorum non baptizentur.
Hieronymus in cap. XI Dan.: « Consurgere, inquit, habet Antichristus de modica gente, id est, de populo Judaeorum, et tam humilis erit atque despectus, ut ei non detur hOnor regius, et per insidias et fraudulentiam obtineat principatum. Et hoc faciet, quia simulabit se ducem esse foederis, hoc est, legis et Testamenti Dei. » Ubi Hieronymus docet, apud Judaeos Regnum acquisiturum Antichristum, quia se ostendet zelatorem legis Judaicae. Sedulius in II. Thess. II dicit, Antichristum instauraturum omnes Judaicas caeremonias, ut Evangelium Christi solvat. Gregorius lib. XI, epist. 3: « Quia Antichristus, inquit, populum Judaizare compellit, ut exterioris legis ritum revocet, et sibi Judaeorum perfidiam subdat, coli vult Sabbatum. »
Denique, tempore Antichristi ob vehemen¬
tiam persecutionis, cessabunt publica officia et sacrificia divina, ut cap. 3. ostendimus. Ex quibus evidens est Antichristum non depravaturum doctrinam Christi sub nomine Christianismi, ut haeretici volunt: sed apertissime Christi nomen, et Sacramenta oppugnaturum, et Judaicas caeromonias introducturum. Quod cum Papa non faciat, evidens est, eum non esse Antichristum.
Jam vero quod Antichristus se palam et nominatim Christum esse dicet, non ejus ministrum, aut Vicarium, patet primo ex illis verbis Domini, Joan. V: Si alius venerit in nomine suo, illum recipietis. Ubi Dominus videtur de industria addidisse in nomine suo, praevidens dicturos Lutheranos et Calvinistas, Antichristum non venturum in nomine suo, sed in nomine nostri Christi, quasi ejus Vicarium.
Praeterea Patres passim hoc docent. Irenaeus lib. V: « Tentabit, inquit, se Christum ostendere. » Ambrosius in cap. XXI Luc.: « Ex Scripturis, inquit, disputabit se esse Christum. » Theodoretus in II. Thess. II: « Seipsum, inquit, Christum nominabit. » Cyrillus catech. 15.: «Inducet, inquit, quemdam hominem falso seipsum Christum appellatum, ac per hanc Christi appellationem Judaeos, qui venturum expectant, decipientem. » Breviter omnes Patres, ut supra ostendimus, dicunt, Antichristum pro Messia a Judaeis recipiendum, igitur se palam et nominatim Messiam, id est, Christum faciet. Proinde Romanus Pontifex, qui hoc non facit, ut notum est, non est Antichristus: nam eo ipso, quod se Vicarium Christi dicit, asseri t se non esse Christum, sed ejus ministrum.
Quod vero Antichristus palam nominabit se Deum, et pro Deo coli volet, non solum usurpando aliquam Dei auctoritatem, sed ipsum nomen Dei; probatur primo ex verbis expressis Apostoli, II. Thess. II: Ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tanquam sit Deus. Ubi Paulus non solum dicit, Antichristum sessurum in templo; nam etiam nos sedemus in templis, nec tamen Antichristi sumus: sed etiam explicat modum quo sedebit nimirum, quQd sedebit ut Deus, cui soli proprie erigitur templum. In Graeco autem textu clarius hoc habetur. Non enim dicitur «? ©so?, tanquam Deus, sed ort lari ©so?, id est, ostendens quod sit Deus. Et sic intellexerunt hunc locum omnes Veteres.
Irenaeus lib. V: « Existens, inquit, Apostata, et latro,.quasi Deus vult adorari. » Chrysostomus in hunc locum: « Jubebit, inquit, se pro Deo coli, et in templo collocari.» Et hom. 40. in Joan. explicans hunc eumdem locum: a Se, inquit, omnium Deum profitebitur. » Et infra: « Se maximum Deorum esse gloriabitur.» Ambrosius in II.Thess. II: «Ipsum Deum, inquit, se asseret, non Filium Dei. » Similiter omnes exponunt. Ex quo intelligimus, Romanum Pontificem, qui se non Deum, sed Dei famulum agnoscit, non esse Antichristum.
Quod denique Antichristus non sit passurus ullum Deum, nec verum, nec falsum, nec idola; probatur primo ex illis verbis Pauli, II. Thess. II: Qui extollitur super omne quod dicitur Deus, aut quod colitur. Ubi notandum, pro eo quod dicitur, Graece esse asj3xau«, quod Magdeburgenses volunt significare cultum, id est, actum colendi, non id quod colitur, ut inde probent, Apostolum non velle dicere, Antichristum non adoraturum idola, sed depravaturum cultum veri Dei, mutilando Sacramenta, vel eis addendo varias caeremonias. At certe asfi xapx, propriissime significat non actum, sed objectum, id est, quod colitur, ut aram, delubrum, idolum etc. Cultus enim dicitur crs/3a?,vel Qsoaifcix, non asfixapx. Unde idem Paulus Act. XVII: Mzp- ^ogevoj yxp xxi xvxOscop&v zx asjSxauxzx u|*«v svpov
xxi /3wgov, etc. Prceteriens, inquit, et considerans simulacra vestra, inveni aram etc.. Ubi apertissime Paulus per as{3xapxzx intelligit res ipsas quae coluntur, ut delubra, aras, idola. Et Sapient. XV. sic legimus: Kpdzzov yx p
sazi twv aejSxapazuv aurcu wv auro? pev s£yj<tsv Ixsiva Os ovSsttozs. Melior est homo idolis, quee ipse fecit. Nam ipse vixit aliquando, illa autem numquam. Quem locum nescio, an quis ita pervertere audebit, ut neget voce asj3x.ap.xrwv significari ipsa idola, sive simulacra, quae manibus hominum fabricantur, quaeque vitam habere videntur, cum tamen non vivant.
Itaque omnes Graeci, et ipse etiam Erasmus, cui multum tribuunt omnes haeretici, tam in Vers. quam in Annot. docet asj3xapx debere verti numen. Deinde verba Danielis, cap. XI clarissima sunt. Nec quemquam Deorum curabit, sed contra universa consurget { 4). In quem locum Hieronymus scribens dicit, non posse haec intelligi de Antiocho, ut vo¬
lebat Porphyrius; quoniam constat, Antiochum adorasse Deos Graecorum: sed intelligi de Antichristo, qui nullum Deum colet.
Accedat ultimo consensus Veterum. Irenaeus 1. V: « Idola quidem, inquit, seponet, ad suadendum quod ipse sit Deus, se autem extollet unum idolum. » Hippolytus serm. de consum.: «Antichristus, inquit, idololatriam non admittet. » Cyrillus Gatech. 13.: « Idola, inquit, odio habebit Antichristus. » Chrysostomus in hunc locum: « Extollitur, inquit, super omne quod dicitur Deus, aut numen. Non enim ad Idololatriam adducet ille. » Idem docet in hunc locum Theophylactus, GEcumenius, Theodoretus, qui etiam pulchre notat, Diabolum mirabiliter ludere, et lusurum cum filiis perditionis. Antiquis enim temporibus suadebat multos Deos falsos, et varia idola adoranda, et eo modo plurimos lucrabatur: tempore autem Antichristi, quia videbit per doctrinam Christi toto fere Orbe exacta idola, et falsorum Deorum multitudinem; ipse etiam accusabit idola, et eorum multitudinem, et eo modo adhuc plures decipiet. Ex quo apparet, Pontificem, qui secundum Catholicos agnoscit Deum Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, et secundum haereticos, adorat multa idola, nullo modo dici posse Antichristum.
At, inquiunt, Daniel cap. XI affirmat, ab Antichristo colendum Deum Moazim auro, et argento, et lapidibus pretiosis.
Respondetur primo: per Deum Moazim, qui interpretatur fortitudinum, id est, fortissimus, posse intelligi ipsum Antichristum. Siquidem illud Venerabitur in Hebraeo nonestmniw adorabit, sed -QDi glorificabit, quomodo Psal. XC dicit Deus: Eripiam eum, et glorificabo eum: Hebraice vnhDX et certe Deus non glorificat homines subjiciendo se illis, sed eos exaltando. Sic igitur Antichristus seipsum glorificabit, cum se ab omnibus adorarifaciet. Unde etSeptuaginta verterunt, So^xasi: et hoc modo exponit Theodoretus:
« Deum, inquit, fortem et potentem, hoc enim significat Moazim, seipsum appellat. Illud enim in loco suo pro, seipsum, posuit. Eriget enim sibi ipsi templa, et auro, argento, et lapidibus pretiosis ipse exornabit. » Haec Theodoretus.
Secundo dici potest, quod mihimagis placet: Antichristum Magum futurum, et more aliorum Magorum, occulte Diabolum ipsum, cujus ope mirabilia faciet, adoraturum, et hunc vocari Deum Moazim. Porro Moazim existimarem non esse nomen Dei, sed loci cujusdam munitissimi, et secreti, in quo erunt praecipui thesauri Antichristi, et in quo, ut diximus, Diabolum ille adorabit. Sequitur enim apud Danielem, et faciet, ut muniat Moazim cum Deo alieno, quem cognovit. Et vere iiyn tam fortitudinem quam arcem significat. Hoc modo exponit Lyranus. Quod autem necessario dicendum sit, Antichristum esse ipsum Deum Moazim, vel si est aliquis alius, nonnisi in occultissimo loco, et clam omnibus ab Antichristo adorandum; cogunt nos verba ipsa Danielis, quae alioqui secum ipsa pugnarent: si enim nullum Deorum curabit, quomodo palam idola colet?
Jam vero duo illa argumenta Illyrici levissima sunt. Nam in primo argumento ter peccat Illyricus. Primum, quod asserat, a Christo verba Pauli explicari, cum Paulus potius Christi verba explicare debuerit. Deinde, quod dicat Matth. XX1Y venire in nomine Christi, idem significare, atque esse Christi Vicarium. Repugnat enim huic Illyrici explicationi ipsa Christi explicatio. Nam ubi Dominus dixisset: Multi venient in nomine meo, mox addit explicans: dicentes: Ego sum Christus. Itaque venire in nomine Christi, eo loco est usurpare sibi Christi nomen. Quod olim Simon Magus fecit, teste Irenseo lib. I, cap. 20. et nostris temporibus David Georcius. Et tandem idipsum Antichristus faciet: Papa vero hoc ipso quod se Vicarium Christi nominat, se Christum non facit.
Tertio peccat Illyricus, quodChristhm ineptum interpretem Pauli facit. Nam non recte exponit illud Pauli Extollit se super omnem Deum per istud multi venient in nomine meo. Vicarios meos se facient. Nam Vicarius Dei non est super omnem Deum, sed infra omnem Deum: sicut Vicarius Regis est infra omnem Regem. Nec enim potest cogitari aut fingi, quemadmodum qui se Vicarium Regis alicujus esse profitetur, idem se supra omnes Reges esse glorietur. Ex quo apparet caecitas atque impudentia adversariorum, qui ea interdum effutiunt, quae vel ab ipso communi sensu abhorrent.
Ad illud autem argumentum Illyrici, quo probabat, Papam usurpare auctoritatem ma¬
jorem, quam habeat Christus. Respondeo: propositionem et assumptionem argumenti illius duO esse mendacia, et praeterea consequentiam nihil valere. Primo enim falsum est, Christum se subjecisse Scripturis, cum constet, ipsum esse auctorem Scripturarum; et proinde super Scripturas. Cum autem legimus, Christum fecisse quae faciebat, ut implerentur Scripturae; illud Ut non causam, sed eventum significat, ut ChrysostomUs, et Augustinus docent, in cap. XII Joan. non enim Christus ideo mortuus est, quia Isaias hoc scripsit: sed ideo Isaias hoc scripsit, quia erat futurum.
Deinde falsum est etiam, Pontificem unquam dixisse verbo, aut facto, se posse dispensare contra Evangelistam, aut Apostolum. Nam etsi potest dispensare in praeceptis positivis Apostolorum; non tamen hoc est contra Apostolum, sed juxta Apostolum, qui sine dubio noverat Apostolicam potestatem, qua ipse praeditus pro tempore aliquid in Ecclesia statuerat, futuram esse in successoribus, qua possent ipsa illi eadem moderari vel mutare, prout Ecclesiae expediret. In Evangelicis autem, id est, divinis praeceptis, nemo unquam Catholicus dixit, posse Pontificem ullo modo dispensare.
Deinde consequentia etiam est mala. Nam in majori propositione loquitur Illyricus de subjectione Christi sub Scripturis, non quoad praecepta, sed quoad prophetias; nec enim ignorabat Illyricus, Christum solvisse Sabbatum, et abrogasse legem caeremonialem: in minori autem loquitur de preeceptis, atque itaargumentum habet quatuor terminos, et nihil inde concludi potest. Haec de doctrina Antichristi sufficiant hoc loco.
De miraculis Antichristi.
De miraculis Antichristi tria habentur in Scripturis. Primo, multa miracula eum facturum. Secundo, qualia illa erunt. Tertio, ponuntur tria exempla. Miracula facturum Antichristum, docet Apostolus II. Thess. II: Cujus est, inquit, adventus secundum operationem Satanae in signis et prodigiis. Et Dominus inEvangelio, Matth. XXIV: Dabunt signa et prodigia magna, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi (i). Dabunt, inquit, non dabit< Quia non solus Antichristus, sed etiam ministri ejus signa facient, adeo, ut B. Gregor, dicat, lib. XXXII Moral. cap. 12. etiam tortores ipsorum sanctorum Martyrum tunc prodigia et signa facturos. Denique Apoc. XIII: Et fecit signa magncL in conspectu hominum. Qualia erunt, explicat Paulus II. Thess. II uno verbo dicens, fore mendacia. In omni virtute, inquit, et signis, et prodigiis mendacibus.
Porro mendacia signa erunt ratione omnium causarum, finalis, efficientis, materiae, et formae. Finis enim eorum miraculorum erit ostendere, Antichristum esse Deum et Messiam, quod erit perniciosissimum mendacium. Ghrysostomus in hunc locum docet, mendacia vocari ea miracula, quia ad mendacium inducent. Et Ambrosius in hunc etiam locum docet, finem miraculorum Antichristi futurum, ut se probet Deum, sicut Christus noster veris miraculis Divinitatem suam demonstravit.
Deinde, vocantur mendacia signa ab efficiente: nam causa efficiens principalis erit pater mendacii, id est, Diabolus; sic enim ait Apostolus: Cujus est adventus secundum operationem Satanae. Et omnes Patres asserunt, Antichristum futurum insignem Magum: imo Diabolum ab ipsa conceptione, vel saltem ab infantia in Antichristo habitaturum, et per eum signa perpetraturum. Cyrillus Catech. 15. ubi dixerat, Antichristum futurum Magum, et veneficiis, incantationibus, ac malis artibus instructissimum, indicat miracula illius dici mendacia, quia a patre mendaciorum proficiscentur.
Erunt etiam mendacia multa ex illis ratione materiae, qua erunt phantastica et praestigia quaedam, ut Cyrillus, ubi supra, et Theodoretus in hunc locum docent. Yidebitur enim excitare mortuos et sanare aegrotos, sed illusiones Daemonum erunt, non verae excitationes, aut sanitates. Propter quod in Apoc. cap. XIII dicitur Antichristus facturus miracula in conspectu hominum, id est, apparentia, et deludentia conspectum hominum, non solida et vera, ut Arethas in eum locum annotavit.
Denique, erunt quaedam ex illis mendacia
ratione formae, licet vera ratione materiae, quia. interdum res veras operabitur, sed quae non superabunt vires totius naturae; et ideo non vera miracula erunt formaliter. Vera enim miracula sola dicuntur illa, quae a solo Deo fieri possunt, id est, quae non habent causas naturales, neque occultas, neque manifestas; et ideo non solum in conspectu hominum, sed etiam in conspectu Daemonum et Angelorum sunt mirabilia: at miracula Antichristi habebunt omnia causas naturales, sed hominibus occultas.
Exempla miraculorum Antichristi tria ponuntur Apoc. XIII. Unum, quod ignem de coelo descendere faciet: alterum, quod faciet ut imago bestiae loquatur: tertium, quod finget se mori, et resurgere; propter quod miraculum praecipue, totus fere Mundus eum admirabitur. Ex quibus miraculis duo priora erunt vera ratione materiae, non ratione formae: tertium autem nullo modo.
Posset autem objici contra haec: quia non videntur haec omnia miracula posse tribui Antichristo. Nam Joannes in eo loco duas bestias introducit: unam, quae habet capita septem, et cujus unum caput visum est mori et resurgere: alteram minorem, quae fecit ignem de coelo descendere, et imaginem loqui; si ergo Antichristus erit prior bestia, non ei tribuuntur duo illa miracula de igne et de imagine: Si erit posterior bestia, non potest ei tribui miraculum resurrectionis.
Respondeo: priorem bestiam significare, vel Romanum Imperium, vel multitudinem impiorum, ut supra diximus: unum autem, id est, praecipuum ejus caput, quod visum est mori, et resurgere, esse Antichristum; erit enim Antichristus supremum et ultimum caput impiorum, et est ultimus Rex, qui imperium Romanum tenebit, tamen sine nomine Romani Imperatoris. Et hoc fictum miraculum resurrectionis, etiam omnino tribuendum Antichristo, docent Primasius, Beda, Haymo, Richardus, Rupertus et Anselmus, in hunc locum, et Gregorius lib. XI, epist. 3. quod est notandum contra Lyranum, qui exponit hoc de filio quodam Chosroae Regis Persarum, quem esse fingit in quodam conflictu vulneratum, et tamen non occisum. Nec enim ulla historia probata tale aliquid refert de filio Chosroae: neque potest filio Chosroae convenire, quod sequitur in
Apoc.: Et admirata est universa terra post bestiam dicens: Quis similis bestia;?.
Porro posterior illa bestia in Apocalypsi secundum Rupertum significat eumdem Antichristum. Idem enim Antichristus per duas bestias exprimitur: per unam, ratione regiae potentiae et tyrannidis, qua coget homines violenter: per alteram, ratione magicae artis, qua callide homines seducet. At secundum Richardum, et Anselmum, et alios, posterior bestia significat praedicatores Antichristi, qui miraculis ostendere conabuntur, Anti christum verum esse Messiam. Itaque haec omnia miracula erunt, vel Antichristi, vel ministrorum ejus. Hinc sequitur, Pontificem non esse Antichristum: nunquam enim ullus Pontifex finxit se mori et resurgere, nec vel ipse, vel ullus ejus minister fecit ignem de coelo descendere, vel imaginem loqui.
At objiciunt Magdeburgenses Cent. I, lib. II, cap. 4, coi. 436. Miracula mendacia multa facta esse a Pontificiis: « Qualia sunt, inquiunt, visiones animarum fabulantium de purgatorio, et petentium Missas pro se celebrari, et sanitates morborum, quae acciderunt colentibus statuas, aut voventibus Sanctis. »
Respondeo in primis: non sunt ista miracula quae Antichristum facturum scribit Joannes: sed mori, et resurgere, ignem de coelo demittere, dare imagini vim loquendi; ostendant ergo, ista facta esse a Pontifice, vel Pontificiis. Deinde illa tria genera miraculorum fuerunt in Ecclesia usitata ante id tempus, quod adversarii Antichristum apparuisse dicunt. Scribit enim B. Gregorius lib. IY Dial. cap. 40. Paschasii Diaconi, qui vixerat tempore Symmachi Papae, circa annum Domini 500, animam apparuisse S. Germano Capuano Episcopo, ac ut pro se oraret petiisse, ut a purgatorii tormentis liberaretur. Certe hoc miraculum contigit centum annis antequam Antichristus apparuerat, ex sententia omnium haereticorum hujus temporis. Nemo enim ponit adventum Antichristi, nisi post annum 600, et Gregorii I obitum. Idem Gregorius refert de aliis apparitionibus animarum Missas petentium, eodem lib. IY, cap. 55.
De miraculis sanitatum propter imaginum venerationem, exstat exemplum apud Eusebium, lib. YII hist. cap. 14. ubi refert, ab ea
muliere, quam Dominus curavit a sanguinis fluxu, statuam aeream Salvatori erectam: herbam autem quamdam sub ipsa statua nasci consuevisse, quae ubi crevisset usque ad fimbrias imaginis, eamque attigisset, omnium malorum genera curabat. Quo miraculo evidens est, Deum approbare voluisse sacrarum imaginum cultum.
De sanitatibus concessis divinitus iis, qui Sanctis aliquid voverant, sunt innumerabilia apud Veteres testimonia, sed insigne testimonium exstat apud Theodoretum, qui lib. VIII ad Graec., qui est de Martyr, scribit; suo tempore templa Martyrum fuisse qfiena tabellis vel simulacris manuum, pedum, oculorum, capitum, et caeterorum humanorum membrorum, quibus indicabantur varia dona sanitatum, quae homines vi votorum a sanctis Martyribus acceperant.
De Regno et pr celiis Antichristi.
De Regno et praeliis Antichristi, quatuor in Scripturis legimus. Primo, Antichristum ex humillimo loco prodeuntem per fraudes et dolos Regnum Judaeorum adepturum. Secundo, pugnaturum cum tribus Regibus, nimirum iEgypti, Lybiae, atque iEthiopiae, et eorum regna, illis devictis, occupaturum. Tertio, subacturum sibi alios septem Reges, et eo modo Monarcham totius Mundi evasurum. Quarto, [cum innumerabili exercitu toto Orbe Christianos persecuturum, et hoc esse praelium Gog, et Magog. Quorum omnium, cum nihil in Pontificem Romanum conveniat; sequitur manifeste, eum Antichristum nullo modo vocari posse.
fectius impleta sunt in Christo. Propterea ibidem Hieronymus, posteaquam exposuerat hunc locum de Antiocho, secutus Porphyrium, ita subjungit: « Nostri autem et melius interpretantur et rectius, quod in fine mundi haec sit facturus Antichristus. Qui consurgere habet de modica gente, id est, de populo Judaeorum, et tam humilis erit atque despectus, ut ei non detur honor regius, et per insidias et fraudulentiam obtineat principatum etc. » Ubi Hieronymus significat, hanc esse communem Christianorum expositionem. Qua etiam de causa cap. VII. comparat Daniel Antichristum cum cornu parvulo, nimirum, propter ipsius vile et obscurum principium.
Et certe hoc primum nullo modo convenit Romano Pontifici; oporteret enim dicere, Romanum Pontificem usque ad annum 600, fuisse obscurissimum, et nullius nominis, et tunc repente, ac per fraudes locum aliquem excelsum occupasse: at hoc est aperte falsum. Nam ut Augustinus epist. 162. ait: « In Romana Ecclesia semper viguit Apostolicae Cathedrae principatus. » Et Prosper lib. U de Vocat Gent. cap. 6: « Roma, inquit, per sacerdotii principatum amplior facta est arce religionis, quam solio potestatis. » Et Concilium Chalcedonense in epist. ad Leonem, asserit, Romae lucere Apostolicos radios, qui inde se ad omnes expandunt, et bona sua cum caeteris communicant. Denique, ipse etiam Ethnicus scriptor Ammianus Marcellinus lib. XXVII scribens de schismate Damasi et Ursicini, dicit: se non mirari, si homines tanto studio contendunt pro Romano Pontificatu, cum tantae sint ejus opes, et amplitudo.
De secundo sic loquitur idem Daniel cap. VII: Considerabam, inquit, cornua, et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum, et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie ejus. Et infra explicans: Porro, inquit, cornua decem, decem Reges erunt, et alius consurget post eos, et ipse potentior erit prioribus, et tres Reges humiliabit. Et cap. XI explicans qui sint isti Reges tres: Mittet, inquit, manum suayn in terras, et terra /Egypti non effugiet, et dominabitur thesaurorum auri et argenti, et in omnibus pretiosis /Egypti. Per Lybiam quoque et Aethiopiam transibit. In quae loca Hieronymus scribens, ac praecipue in cap. VII. inquit: « Dicamus, quod
omnes scriptores Ecclesiastici tradiderunt, in consummatione mundi, quando Regnum destruendum est Romanorum, decem futuros Reges, qui orbem Romanum inter se dividant, et undecimum surrecturum esse Regem parvulum (Antichristum) qui tres Reges de decem Regibus superaturus sit, id est, JEgyptiorum, et Africae, et.dEthiopiae, quibus interfectis, etiam alii septem Reges victori colla submittent. » Idem docent de tribus Regibus ab Antichristo occidendis, Irenaeus lib. V, Lactantius lib. VII, cap. 16 et Theodoretus in cap. VII. et XI Dan.
Hoc autem maxime refellit insaniam haereticorum, qui Pontificem Antichristum faciunt. Dicant enim si possunt; quandonam Pontifex Romanus occiderit Reges Egypti, Libyae, et dEthiopiae, et eorum occupaverit regnum. Theodorus Bibliander in suo Chron. dicit, Romanum Pontificem tanquam cornu parvulum excussisse primum cornu de illis decem, quando Gregorius II excommunicavit Leonem Imperatorem Graecum Iconomachum, et prohibuit, tributa illi ab Italis reddi, et paulatim principatum ejus, id est, Exarchatum Ravennae obtinuit. Secundum cornu dicit excussisse, quando Zacharias Papa deposuit Childericum Regem Francorum, et Pipinum pro eo creari jussit. De Tertio non aperte loquitur, sed videtur indicare, tunc fuisse excussum tertium cornu, quando Gregorius VII excommunicavit, et deposuit Henricum IV Imperatorem. Exstat etiam epistola quaedam Frederici II Imperatoris contra Pontificem scripta, in qua asserit, tria cornua ab Antichristo evulsa, esse regnum Italiae, Germaniae, et Siciliae, quae ' sibi potissimum Romanus Pontifex servire coegit.
At haec vanissima sunt. Nam in primis Daniel non de regno Galliae vel Germaniae loquitur, sed de regno dEgvpti, Lybiae et.dE-, thiopiae. Deinde nullum eorum Regum Papa occidit: Antichristus autem tres illos Reges interficiet, ut Hieronymus dicit. Praeterea Antichristus sibi illa regna vendicabit, non aliis tradet: at Pontifex regnum Galliae non sibi, sed Pipino tradidit: et Imperatore deposito, alium creari jussit, non sibi Imperium usurpavit. Et similiter quando privavit Leonem Imperatorem principatu Ravennae, non sibi vendicavit principatum illum, sed Regibus Longobardorum permisit: quem tamen postea Pipinus, devictis Longobardis, Pontifici donavit. Denique, si deponere Principes est cornua excutere, non erunt tria, sed multo plura ab Antichristo evulsa: constat enim, a Pontificibus fuisse depositos, praeter Leonem III Graecum, et Childericum Francum, etiam HenricumlY a Gregorio VII, Othonem IV ab Innocentio III, Fridericum II ab Innocentio IV, qui omnes reipsa Imperium amiserunt.
De tertio habemus testimonia Veterum apertissima. Lactantius lib. VII, cap. 16. et Irenaeus lib. V dicunt, Antichristo, posteaquam occiderit tres Reges ex decem, reliquos continuo subjiciendos, et tum ipsum omnium Principem futurum. Hieronymus in cap. XI Dan. in illud Et faciet, quae non fecerunt patres ejus: r Nullus, inquit, Judaeorum absque Antichristo in toto unquam orbe regnavit. » Chrysostomus in II. Thess. II asserit, Aqtichristum Monarcham futurum, et successurum Romanis in Monarchia, sicut Romani successerunt Graecis, Graeci Persis, Persi Assyriis.
Denique Cyrillus Catech. 15. dicit, Antichristum Monarchiam adepturum, quae antea fuerat Romanorum. Et satis aperte deducitur haec Patrum sententia, ex Apoc. c. XVII, ubi legimus: Et decem cornua, quae vidisti, decem Reges sunt. Hi unum consilium habent, et virtutem, et potestatem suam bestiae tradent. Hoc autem nullo modo convenire Romano Pontifici, certum est: nec enim unquam Pontifex Rex fuit totius Orbis terrarum.
De quarto loquitur Joannes Apoc. XX: Et cum consummati fuerint mille anni, solvetur Satanas de carcere suo, et exibit, et seducet Gentes, quae sunt super quatuor angulos terrae Gog et Magog, et congregabit eos in proelium, quorum numerus est sicut arena maris. Et ascenderunt super latitudinem terree, et circuierunt castra Sanctorum et civitatem dilectam. E t descendit ignis de coelo, et devoravit eos, et diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis, et sulphuris, ubi et bestia et Pseudoprophetee cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum. His verbis describitur ultima persecutio, et finis ejus. De quare sic loquitur Augustinus lib. XX de Civit. Dei, cap. 11: « Haec erit novissima persecutio novissimo imminente judicio, quam sancta Ecclesia toto terrarum orbe patietur, universa
scilicet civitas Christi ab universa diaboli civitate, quantacumque erit utraque super terram. » Similia habentur Ezechielis XXXVIII, XXXIX, quae sunt breviter exponenda propter multos, qui de hac re exstiterunt errores.
De Gog et Magog.
Prima igitur sententia, sive potius error est Judaeorum, qui docent, Gog esse Antichristum, Magog esse gentes Scythicas innumerabiles, quae latent intra Caspios montes. Venturum autem esse Gog, id est, Antichristum cum Magog, id est, cum exercitu Scytharum, illo ipso tempore quo Messias primum apparebit in Hierusalem; et tunc praelium committendum in Palaestina, et tantam stragem futuram in exercitu Gog, ut per septem annos Judaei non sint caesuri ligna ex arboribus ad ignem struendum, sed crematuros hastas, et clypeos, et similia instrumenta, quae jacebunt ubique cum cadaveribus, et deinceps futura saecula aurea etc.
Refert hanc opinionem Hieronymus in c. XXXVIII Ezech. et Petrus Galatinus lib. V, cap. 12 cont. Jud. et Rabbi David Khimhi in Com. Psal. passim. Sed Judaei in duobus erant.
Primo, quod putant praelium Gog et Magog futurum in primo Christi adventu, confundentes primum cum secundo; cum tamen Scripturae aperte doceant, in primo adventu Christum venturum in humilitate, et tamquam ovem mansuetam immolandum, ut patet Isa. LIII et alibi. Secundo, quod putant, Antichristum venturum contra se, et cum suo Messia pugnaturum; cum tamen Antichristus revera ipsorum Messias sit futurus, et pro Judaeis contra verum Christum Salvatorem nostrum pugnaturus.
Secunda opinio est Lactantii lib. VII, cap. 24, 25 et 26, qui existimat, praelium Gog et Magog futuram mille annis post mortem Antichristi. Docet enim ipse, finitis sex millibus annorum a Mundo condito, venturum
Antichristum, et regnaturum tribus annis cum medio; tunc occidendum Antichristum, appariturum Christum, futuram resurrectionem, et regnaturos Sanctos cum Christo hic in terris mille annis, in summa pace, et tranquillitate, infidelibus interim quidem exterminatis, sed pacifice servientibus. Quibus finitis, iterum solvendum Diabolum, et excitandum bellum atrocissimum omnium gentium, quae per mille annos servierunt Sanctis, contra eosdem Sanctos, et hoc esse praelium Gog et Magog, de quo loquuntur Ez. et Joan. sed paulo post divinitus occidendos omnes impios, et tunc futuram secundam resurrectionem, et Mundum penitus innovandum.
Haec opinio fuit etiam multorum Veterum, ut Papiae, Justini, Irenaei, Tertulliani, Apollinaris, et quorumdam aliorum, ut refert Hieronymus in cap. XXXVI Ezech. et Eusebius lib. III hist. cap. ult. Sed jamdudum explosa est tamquam error exploratus. Dominus enim Matth. XXIV et XXV aperte docet, post Antichristi persecutionem statim futurum judicium ultimum, et ituros omnes bonos in vitam aeternam, omnes malos in ignem aeternum; ac proinde non futura post alios mille annos, nec unquam deinceps ulla praelia.
Tertia opinio est Eusebii, qui lib. IX demonst. Evang. cap. 3. existimat, Gog esse Imperatorem Romanum, et Magog Imperium ejus. Sed nititur falso fundamento. Deducit enim hanc opinionem ex cap. XXIV Num. ubi secundum versionem 70, legimus: Extolletur Gog regnum, et augebitur regnum ejus: Deus duxit illum ex Adgypto etc.. Ubi videtur Scriptura dicere, quod quando Christus redibit ex Aegypto, tempore suae infantiae, tunc extolletur regnum Gog: constat autem, Christo infante existente, nullum regnum fuisse exaltatum, nisi Romanorum.
At sine dubio corrupta est in hoc loco editio 70 Interpretum: Hebraice enim habetur, non Gog, sed Agag: MfcD DVi. Et tol¬
letur propter Agag, vel prae Agag Rex ejus. Et sensus est secundum Hieronymum in c. XXXVIII Ezech. et tolletur Saul primus Rex Israel propter Agag, id est, quia peccabit non occidendo Agag. Vel secundum alios, extolletur Saul prae Agag; id est, praevalebit et superabit ipsum Agag. Utrumque est verum. Et certum est, locum illum Nume¬
rorum intelligi de regno Judaeorum, non de Christo, vel Romanis: incipit enim: Quam pulchra tabernacula tua Jacob tentoria tua Israel etc..
Quarta opinio 6st aliorum, qui per Gog et Magog intelligunt praelia Diaboli et Angelorum ejus olim in coelo cum Angelis bonis patrata, quam Hieronymus refellit, tamquam destruentem litteram, in cap. XXXVIII Ezech.
Quinta est Theodori Bibliandri, quem sequitur Chytraeus in Com. cap. XX Apoc. Igitur Bibliander tab. 14. suae Chronol. ubi accurate disserit de Gog et Magog, et tandem docet, prophetiam Ezechielis et Joannis non pertinere ad idem tempus; sed Ezechielis quidem vaticinium impletum esse tempore Machabseorum, et Gog ac Magog fuisse Alexandrum Magnum, et posteros ejus Reges Syriae et Aegypti, qui cum Judaeis multa praelia commiserunt, et a Machabaeis tandem superati fuerunt: Joannis autem prophetiam impletam esse tempore Gregorii VII Papae, et sequentium aliquot Pontificum: ac Gog et Magog fuisse Pontifices, et alios Christianorum Principes et exercitus, qui diu pugnaverunt contra Saracenos pro terra sancta, et sepulcro Domini recuperandis.
Prima pars hujus opinionis est etiam Theodereti, in cap. XXXVIII Ezech. sed defendi non potest. Primo, quia sine dubio una et eadem est prophetia Ezechielis et Joannis; et proinde utraque implenda est post Christi adventum. Nam in primis Joannes dicit, exercitum Gog a quatuor angulis terree venturum, et idem dicit Ezechiel, nominatim exprimens in exercitu Gog futuros Persas ex Oriente, AEthiopas ex Meridie, Tubalf id est, Hispanos ex Occidente, et Togorma, id est, Phrygas a lateribus Aquilonis. Deinde Joannes dicit; igne de coelo demisso, hunc exercitum perdendum: et idem asserit Ezechiel in fine cap. XXXVIII: Ignem, inquit, et sulphur pluam super eum, et super exercitum ejus. Denique, Joannes huic praelio subjungit continuo innovationem Hierusalem, id est, glorificationem Ecclesiae, et similiter Ezechiel a cap. XL usque ad finem libri nihil tractat, nisi mirabilem innovationem Hierusalem.
Praeterea secundo probatur, prophetiam Ezechielis non fuisse impletam tempore Machabaeorum. Nam Ezech. XXXVIII dici-
tur ad Gog, in novissimo annorum venies: at Alexander Magnus cum suis in medio annorum venit. Deinde Ezechiel aperte dicit, in exercitu Gog futuros iEthiopas, Libyos, Hispanos, Cappadoces etc. qui tamen nunquam pugnaverunt contra Hierusalem, ac praesertim tempore Machabeeorum: soli enim Syri et iEgyptii pugnaverunt contra Machabaeos.
Denique Ezechiel describit talem victoriam contra Gog et Magog, ut deinceps nulli essent timendi hostes, sed esset futurus finis omnium praeliorum. At non talis fuit victoria Machabaeorum contra Reges Syriae et iEgypti: nam nec Judaei Regem Syriae et iEgypti unquam penitus superaverunt, et paulo post luerunt Judaei rursum a Romanis vexati et capti, nec se unquam de eorum manibus liberaverunt, ut Augustinus deducit, et probat lib. XVIII de Civit. Dei, c. 45. Non ergo prophetia Ezechielis ante Christi tempora impleta fuit.
Altera pars opinionis Bibliandri, quae propria est ejus, non solum falsa, sed etiam impia est. Nam in primis Joannes dicit, praelium Gog et Magog futurum contra castra Sanctorum et dilectam civitatem, id est, contra veram Dei Ecclesiam: at bellum Christianorum pro terra sancta recuperanda fuit totum contra Saracenos Mahumetanos, nisi forte velit Bibliander, Mahumetanos esse veram Dei Ecclesiam et castra Sanctorum. Deinde Joannes dicit, homines futuros in exercitu Gog ex quatuor angulis terree: at in exercitu Christiano non erant nisi Occidentales, et Aquilonares, id est, Galli, Germani, Itali. Preeterea Joannes dicit, finito bello Gog et Magog, mox Hierusalem renovandam et glorificandam: Diabolum autem, et Antichristum, et Pseudoprophetas dejiciendos in ignem aeternum: at bellum Christianorum pro terra sancta jamdudum est finitum; nec tamen videmus ullam Hierusalem innovatam, nec Diabolum, et Pseudoprophetas disjectos in Tartarum. Nunc enim, ut etiam adversarii fatentur, Diabolus et Pseudoprophetae maxime vigent.
Praeterea Deus ipse manifestis signis et prodigiis tum ad Antiochiam Syriae, tum in aliis locis manifeste ostendit, sibi gratum bellum illud fuisse. De quibus vide Gulielmum Tyrium lib. VI de bell. sac. et Paulum ^Emilium lib. IV de reb. Franc.
Denique S. Bernardus, quem Sanctum sive Divinum nominat idem Bibliander in
Ghron. ubi de Eugenii III temporibus agit, praeter alios sanctos viros, unus fuit ex praecipuis auctoribus illius belli: ipse enim et verbis, et miraculis suasit infinitae multitudini Gallorum et Germanorum, ut ad bellum illud proficiscerentur, ut ipsemet indicat initio lib. II de Consider. Et Auctor vitae ejusdem Bernardi lib. II, cap. 4. scribit, B.Bernardum post praelium peractum, caecum quemdam illuminasse in testimonium, quod nomine Dei bellum illud praedicaverat.
Sexta opinio est Magdeburgensium, Cent. I, lib. II, cap. 4, coi. 435. ubi docent, Gog et Magog esse regnum Saracenorum, sive Turearum. Quae sententia plane opponitur sententiae Bibliandri: et ideo melior est, vel potius minus mala. Sed tamen absolute est falsa, siquidem Gog veniet in novissimo annorum, nec diu durabit, ut ex Joanne et Ezechiele aperte colligitur: regnum autem Saracenorum jamdudum coepit, et duravit hactenus annos fere mille, quod sane modicum tempus dici nequaquam potest.
Septima est B. Ambrosii lib. II de Fid. cap. ult. Gog esse Gothos, qui multas provincias populi Romani vastaverunt. Meminit hujus opinionis B. Hieronymus in quaest. Hebr. in Gen. cap. X. et ait: « Utrum vera sit necne, exitus prselii docebit. » Et nunc sane exitus praelii docuit, non fuisse veram: neque enim post bella Gothorum ulla innovatio Ecclesiae secuta est, neque bella omnia cessaverunt.
Octava est ipsius S. Hieronymi in cap. XXXVIII Ezech. qui videns rei difficultatem, omisso litterali sensu, mystice exposuit de haereticis. Vult enim Gog, quod Hebraeis est tectum, significari haeresiarchas, qui instar tecti elati sunt ac superbi: Magog autem, quod interpretatur de tecto, significare eos, qui haeresiarchis credunt, eisque subjiciuntur, ut aedificium suo tecto. Haec sententia pro mystico sensu accepta verissima est, non tamen ad litteram. Nam Ezechiel cap. XXXVIII dicit, Aog venturum in novissimo annorum, et Joannes Apoc. XX dicit, post mille annos venturum eumdem Aog: nomine autem mille annorum intelligunt omnes Catholici totum tempus, quod est a Christi adventu usque ad Antichristum: cum ergo Aog non sit venturus nisi circa finem Mundi, et haeretici initio Ecclesiae adhuc Apostolis viventibus coeperint; constat, proprie et ad litteram Aog non significare haereticos.
Sciendum 'est etiam, Hieronymum, cum
dicit Gog interpretari tectum, et Magog de tecto, non velle dicere idem omnino esse Hebraeis Gog et Magog, quod nobis tectum et de tecto, sed velle dicere, esse quasi idem. Proprie enim Hebraeis tectum non est Gog, sed Gog, 33, et de tecto non dicunt Magog, sed Miggag, 33)3.
Nona sententia est B. Augustini lib. XX de Civit. Dei, cap. 41. qui per Gog intelligit Diabolum, qui est instar magni tecti, id est, magnee domus, in qua habitant omnes mali: per Magog autem intelligit Antichristi exercitum ex totius orbis nationibus collectum. Quae sententia sine dubio verissima est et amplectenda, quatenus refert Gog et Magog ad tempora Antichristi; tum quod eum sequuntur omnes Catholici auctores, qui scribunt in Apocalypsim ut Arethas, Primasius, Beda, Haymo, Rupertus, Richardus, Anselmus, et alii; tum etiam quod omnia quae dicuntur ab Ezechiele et Joanne de Gog et Magog, rectissime conveniant Antichristo. Tunc enim vere erit ultima et maxima persecutio, et post eam innovabitur Hierusalem, hoc est, Ecclesia glorificabitur, nec ulla deinceps praelia audientur. Quatenus autem per Gog intelligit Diabolum, non videtur vera: nam Joannes dicit, Diabolum solutum convocaturum esse Gog et Magog in praelium; igitur aliud est Diabolus, aliud est Gog.
Nostra igitur sententia, quae decima est, tria continetur. Primo asserimus, praelium Gog et Magog esse praelium Antichristi contra Ecclesiam, ut recte Augustinus ddcuit. Secundo dicimus, probabile esse admodum, Per Gog significari ipsum Antichristum, per Magog exercitum ejus. Nam Ezechiel perpetuo Gog vocat principem, et Magog vocat terram, sive nationem. Tertio dicimus, probabile esse, Gog dici a Magog, non e converso, ita ut dicatur Antichristus Gog, quia est princeps gentis quae dicitur Magog: porro exercitum Antichristi vocari Magog a gente Scythica, non quod constet ex illis Scythis, quos Judaei fingunt esse ultra Caucasum et Caspium mare, sed vel quod magna pars exercitus Antichristi constabit ex barbaris a Scythia oriundis, ut Tureis, Tartaris, et caeteris, vel (quod magis reor) quia erit exercitus immanis et crudelis valde: quos enim saevos dicere volumus, Scythas vocamus.
Nam quod Magog revera Scythicam gentem significet, patet ex Genes. X, ubi legi¬
mus, filium Japliet secundum dictum esse Magog, ex quo dicta est Magog regio, quam ejus posteri habitarunt, quam esse Scythiam, docet Josephus lib. I Antiq. cap. 11. et Hieronymus in quaest Hebr. in Genes. X. Nam quemadmodum a tribus filiis Cham, id est, Chus, Mizraim et Chanaham, dicta est vEthiopia Chus; iEgyptus Mizraim, et Palaestina Chanaham: sic omnino a Magog filio Japliet dicta est Scythia Magog. Quod autem Ezechiel nominans Magog respexerit ad gentem denominatam a Magog filio Japhet; planum est, quia ibidem adjungit socios ipsi Gog alias gentes denominatas ab aliis filiis, vel nepotibus Japliet, ut G orner, Togorma, Mosoch, Tubal, etc. Concludamus ergo, praelium Gog et Magog esse novissimam persecutionem, quam in toto Mundo contra Ecclesiam Antichristus excitabit.
Neque obstat quod Ezechiel cap. XXXVIII dicit, per septem annos cremanda arma Gog et Magog; cum tamen constet, post Antichristi mortem non futuros nisi 45 dies usque ad Mundi finem, ut ex Dan. XII colligitur. Nam Ezechiel non loquitur proprie, sed figurate more Prophetarum, nec vult dicere, revera per septem annos comburenda illa arma: sed tam insignem cladem futuram, ut longissimo tempore sufficere possent ad ignem fovendum hastae, et clypei hominum occisorum, si opus esset.
Unum superest dubium: Anne propter saevissimam Antichristi persecutionem extinguenda sit penitus Christi Fides et religio. Nam Dominicus a Soto in lib. IV sent. dist. 46, quaest. 1, art. 1. id futurum omnino credidit: « Abscessio, inquit, et defectio totius orbis ab illa Sede, signum erit consummationis saeculi. » Et infra: « Extincta fide per discessionem ab Apostolica Sede, totus Mundus vanus erit, ac deinceps incassum processurus. » Et infra: « Expavescant ergo mortales, quam sit pestilens amor sui. Inde enim manet elatio et superbia, quae sub ductu tandem Antichristi Civitatem Dei labefactabit. »
At haec sententia meo judicio defendi non potest. Nam in primis repugnat Augustino, qui lib. XX de Civit. Dei, cap. 11 dicit, Ecclesiam semper invictam contra Antichristum futuram: « Nec militiam, inquit, suam deseret, quae vocabulo est appellata castrorum. » Deinde repugnare mihi videtur etiam Evangelio, namMatth. VI legimus: Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam. At quomodo non praevalebunt, si eam penitus extinguent? Item Matth. XXIV Dominus ait de ministris Antichristi: Dabunt signa magna, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest etiam electi. Ubi Dominus significare voluit, electos multos eo tempore futuros qui Antichristi miraculis seduci se non patientur. Denique, Scriptores omnes qui de Antichristi persecutione loquuntur, ut Ezechiel, Daniel, Paulus, Joannes, etPatres omnes supra citati, victoriam illius belli seu persecutionis penes Ecclesiam tandem futuram dicunt. Et sane ratio ipsa idipsum docet. Quis enim credat, in eo praelio, in quo totis castris Deus et Diabolus, Christus et Antichristus pugnabunt; Deum a Diabolo, et Christum ab Antichristo esse vincendum?
Refelluntur deliramenta haereticorum, quibus non tam probant, quam impudenter affirmant, Papam esse Antichristum.
Etsi sufficere poterant, quae hactenus disseruimus de Antichristo; siquidem evidenter ostendimus, nihil eorum summo Pontifici convenire, quae Antichristo Scripturae divinae attribuunt: tamen ne aliquid desideretur, et impudentia adversariorum manifesta fiat, proponam breviter, ac refellam, quae Lutherus, libellus Smalchaldicus, Calvinus, Illyricus, Tilmannus, et Chytraeus adferunt, ut probent Papam esse Antichristum.
Ac primum Lutherus, etsi passim Pontificem summum Antichristum vocet, ac praesertim in lib. de Captiv. Babyl. in lib. cont. execrab. Bullam Antich. in Assert. artic. in lib. cont. Ambros. Catharin. tamen unum dumtaxat argumentum ejus reperire potui, quo id probare conatur. Nam in Assert. art. 27. ita loquitur: « Daniel praedixit VIII cap. Antichristum fore regem impudentem facie, hoc est, sicut Hebraeus habet, potentem speciebus, pompis, et caeremoniis externorum operum, extincto interim spiritu Fidei, sicut
vidimus impletum tot religionibus, ordinibus, collegiis, ritibus, vestibus, gestibus, aedificiis, statutis, regulis, observantiis, ut numerum nominum eorum vix recites. » Atque has easdem Antichristi, ut ipse loquitur, facies enumerat, et fusissime explicat in libro contra Ambros. Catharin. de vision. Dan.
Sed hoc Lutheri argumentum in tribus peccat. Primum in ipso fandamento: nam verba Hebraea DJ'sn ad verbum sonant, Robustus facie, et phrasi Hebraica significant hominem perfrictae frontis, qui non novit erubescere. Nam in primis ita verterunt 70:
Tzpoaomy inverecundus facie: ita Hieronymus vertit: ita Theodoretus legit: ita ex Rabbinorum regulis explicat Franciscus Vatablus: Fortis facie, inquit, est qui non erubescit, et quem non pudet.
Denique idem colligitur ex verbis similibus Ezech. III: Domus Israel attrita fronte est, et duro corde, ecce dedi faciem tuam valen » tiorem f aciebus eorum,, et frontem tuam duriorem frontibus eorum. Ubi in Hebraeo est: Domus Israel robusti fronte sunt, et dedi faciem tuam robustiorem faciebus eorum. Quae non habent alium sensum quam istum: (ut Hieronymus recte explicat) illi quidem impudentes sunt, sed tu non cedas impudentiae illorum; etsi illi audacter et sine pudore faciunt mala, tu audacter et sine pudore reprehendas. Quae cum ita sint, videat Lutherus, ne ipse impudens facie sit, si suam interpretationem Rabbinis, Theodoreto, Hieronymo, 70 Interpretibus, et ipsi Ezechieli anteponere velit.
Secundo peccat Lutheri argumentum, quia ex hac sententia, quidquid tandem significet, non recte colligitur, Papam esse Antichristum. Nam etiamsi constaret, Antichristum futurum potentem in pompis et caeremoniis externis; non tamen continuo colligi posset, esse Antichristum quicumque est potens in pompis et caeremoniis externis. Nam, ut Dialectici docent, ex particularibus affirmativis nihil colligitur; alioqui etiam Moses fuit Antichristus, qui tot caeremonias in Exodo et Levitico instituit, ut vix earum numerus iniri possit. Et cum ibidem de Antiocho, et in ejus figura de Antichristo dicitur, illum fore intelligentem aenigmatum, si ratiocinatio Lutheri valeret; sequeretur, eos omnes qui aenigmata solvere possent esse
Antichristos: quod certe falsum,, et ridiculum est.
Tertio peccat in eo, quod Pontifici Romano tribuit institutionem omnium Ordinum, et caeremoniarum Ecclesiasticarum; cum tamen constet, plurimas earum, non a Pontifice Romano, sed ab aliis sanctis Patribus institutas. Nam Ecclesia Graeca semper habuit, et adhuc habet monasteria, ritus, observationes, caeremonias, quas a sanctis Basilio, Pachomio, et caeteris Graecis Patribus, non a Romano Pontifice acceperat. Yide lib. Cassiani de Instit. renunt. et S.Basilii Constit. In Occidente quoque S. Benedicti, S. Rom. S. Brunonis, S. Dominici et S. Francisci Ordines a Papa quidem approbati, sed ab illis sanctis viris Spiritu sancto docente excogitati et instituti sunt: ut si ejusmodi Ordines ad Antichristi faciem pertineant, potius sancti illi Patres Antichristi dicendi sunt, quam Papa.
Adde ultimo, verba Danielis 'nulli hominum (vero Antichristo suo tempore revelando excepto) aptius convenire quam Luthero. Ipse enim supra omnes impudens facie fuit: nam Presbyter et Monachus palam uxorem sanctimonialem duxit, cujus rei nullum exemplum in tota antiquitate demonstrari potest. Item mendacia sine ullo numero scripsit, quae a multis annotata, et litteris prodita sunt. Scribit Joannes Cochlseus in act. Luth. anni 1523, a quodam notata ex uno Lutheri libro mendacia 50. Ab alio quodam eumdem Luth erum convictum mendaciorum 874. Qualis denique impudentia illa fuit, cum in lib. cont. Bullam Leonis X idem Lutherus excommunicare ausus est Pontificem suum cum universa Ecclesia, quee illi adhaeret? Quis unquam audivit, a Presbytero 'Episcopum excommunicari potuisse?
Exhorruit quondam Chalcedonense Concilium Dioscori audaciam, qui in Concilio Ephesino II praesidens, Leonem Pontificem excommunicare praesumpserat: at quae comparatio esse potest inter Dioscorum Patriarcham secundae sedis, in Concilio generali praesidentem, et Lutherum simplicem Monachum in suo cubiculo scribentem? Sed jam Luthero dimisso, adMelanchthonem veniamus.
Refutantur nugae Synodi Smalchaldicce Lutheranorum,
Exstat libellus de potestate et primatu Papae, seu regno Antichristi, nomine Synodi Smalchaldicae editus, qui quidem Melanchthonis mihi esse videtur, sed cujuscumque sit, nihil nisi verba, et inanem jactationem habet: « Constat, inquit Auctor libri, Romanos Pontifices cum suis membris defendere impiam doctrinam, et impios cultus, ac plane notae Antichristi competunt in regnum Papae, et sua membra. » Hactenus propositio, nunc probationes audiamus: « Paulus enim ad Thessalonicenses describens Antichristum, vocat eum adversarium Christi, extollentem se super omne quod dicitur, aut coliter Deus, sedentem in templo tanquam Deum. Loquitur igitur de aliquo regnante in Ecclesia, non de Regibus Ethnicis, et hunc vocat adversarium Christi, quia doctrinam pugnantem cum Evangelio excogitaturus sit, et is arrogabit sibi auctoritatem divinam. » ®
Quamquam haec omnia, etsi vera essent, parum nobis officerent: peto tamen quo fundamento nititur haec interpretatio? Paulus aperte dicit, Antichristum seipsum elevaturum supra omnem Deum, et in templo sessurum, non ut Regem, non ut Episcopum, sed plane ut Deum, et hoc idem disertis verbis affirmant Chrysostomus, Ambrosius, et ese teri hujus loci veteres Interpretes. Quo jure igitur vos sine teste, et sine ratione affirmatis, Antichristum esse eum qui sedet in templo, non ut Deus, sed ut Episcopus, et adeo non se effert super omnem Deum, ut non solum Deum Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum adoret, sed etiam coram omni populo sese prosternat ante Sacramentum Eucharistise, ante sepulchra Apostolorum, et Martyrum, ante crucem, et imagines Christi, et Sanctorum, quee vos ipsi, licet impie, Deos alienos, et idola appellare soletis? Sed videamus hoc ipsum quemadmodum accommodetis ad Papam.
« Primum autem constat, Papam regnare in Ecclesia, et praetextu Ecclesiasticae auctoritatis et ministerii sibi hoc regnum constituisse. Praetexit enim haec verba: Tibi dabo claves. »
Regnare Papam in Ecclesia, vos quidem dicitis, sed non probatis: nos vero contrarium nullo negotio demonstrare possumus. Nam qui regnat, superiorem in regno suo non agnoscit: Papa vero Christi Regis Vicarium se et famulum profitetur: et quamvis in tota domo Dei, atque in universo Christi regno amplissima potestate utatur; ea tamen potestas non excedit GEconomi, ac servi conditionem. Nam et Moses (ut Paulus ait Hebr. III.) Fidelis fuit intota domo Dei, sed tanquam famulus; Christus autem tanquam filius in sua. Sed pergite.
« Deinde, doctrina Papae multipliciter pugnat cum Evangelio, et arrogat sibi auctoritatem divinam tripliciter. Primum, quia sumit sibi jus mutandi doctrinam Christi, et cultus a Deo institutos, et suam doctrinam, et suos cultus observari vult tanquam divina. »
Hoc item dicitis, et non probatis, neque solum id nobis falsum, sed mendacium etiam impudentissimum esse videtur. Nec enim ignoratis, in Ecclesia Catholica omnium ore doceri, Christi doctrinam et cultus non posse ab ullo homine, sed nec ab ullo etiam Angelo mutari, nec unquam, inter nos et vos qusestro fuit, an debeat credi, aut fieri quod Christus docuit, aut jussit. Sed vos ne, an nos melius Christi doctrinam, et praecepta interpretemur? In qua quidem quaestione vos nihil fere aliud affere soletis, quam vestram ipsorum interpretationem: nos vero Patrum consensum, et Catholicae Ecclesiae, vel decreta, vel consuetudines. Nec enim (ut vos falso jactatis) Patrum consensus atque Ecclesiae consuetudines verbo Dei opponimus, sed interpretationi et judicio vestro. Sed,audiamus secundam probationem.
« Secundo, quod sumit sibi potestatem non solum ligandi, et solvendi in hac vita, sed etiam sumit sibi jus de animabus post hanc vitam. »
Et hoc dicitur, sed non probatur. Nec enim summus Pontifex jus sibi in animas defunctorum sumit, cum non ex auctoritate illas a peccatis vel pomis absolvat, sed solum per modum suffragii preces, atque opera bona Fidelium vivorum cum illis communicet. Prodesse autem defunctis vivorum pre¬
ces et eleemosynas, ac prsecipue Missae sacrificium, omnes Veteres docent: de qua re cum nos alibi fuse disputaverimus, hoc loco unum Augustini testimonium annotasse sufficiet. Igitur ser. 34. de Verb. Apost. ita loquitur Augustinus: « Orationibus vero sanctae Ecclesiae et sacrificio salutari, et eleemosynis, quae pro eorum spiritibus erogantur, non est dubitandum mortuos adjuvari. » Sed pergite.
« Tertia, quia Papa non vult ab Ecclesia, aut ab alio judicari, et aufert suam auctoritatem judicio Conciliorum et totius Ecclesiae. Hoc autem est se Deum facere, nolle ab Ecclesia aut ab ullo judicari. »
Hic quoque duo dicuntur quae non probantur. Nam in primis, quibus Scripturis, quibus Conciliis, qua ratione probatis, debere Papam a Conciliis, vel Ecclesia judicari? Nos enim legimus (ut alia praetermittam, quae libro superiore satis disputata sunt) Petro dictum a Christo Joan. XXI: Pasce oves meas (d), nec dubitari posse credimus, oves a pastore regendas, et judicandas esse, non pastorem ab ovibus. Illud etiam legimus Lucae XII, eidem Petro dictum: Quis putas.est fidelis dispensator, et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam? Quo loco videmus oeconomum quemdam toti familiae Christi praepositum, certe ut eam regat, non ut regatur ab ea.
Ac ne forte objiceret aliquis: quid si oeconomus ille fuerit malus, a quo tandem judicabitur, si omnibus praeest, nulli subjicitur? Propterea subjecit Dominus continuo: Quod si dixerit servus ille in corde suo, moram facit Dominus meus venire, et coeperit percutere servos et ancillas, et edere, et bibere, et inebriari, veniet Dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua nescit, et dividet eum, partemque ejus cum infidelibus ponet. Auditisne quis judex sit mali illius oeconomi, quem constituit Dominus super familiam suam? Non enim ait Christus, a Concilio judicetur: sed veniet Dominus in die qua non sperat, et quae sequuntur. Itaque sibi Dominus servat servi illius judicium, quem super universam familiam suam ipse constituit; proinde non aufert Papa auctoritatem suam judicio Conciliorum, et totius Ecclesiae cum ab eo se judicari non patitur: non enim auferri potest quod nunquam est datum. Sed neque Concilia rite congregata id sibi unquam assump-
Joan. XXI, 17. — Luc. XII, 42. — Id. XII, 45 et eeq.
serunt, ut extra casum hseresis in Pontificem summum sententiam dicerent. Sed de hac re satis multa suo loco.
Alterum quo’d dicitis, et non probatis, illud est, hoc esse Deum se facere, nolle ab Ecclesia, aut ab ullo judicari. Nam cum ab ullo dicitis, sine dubio ab ullo homine intelligitis: nec enim ignoratis, Pontificem a Christo judicandum se esse, et credere et profiteri. Quo pacto autem se facit Deum, qui judicandum se esse a Deo credit?
Deinde Reges terne certe judicem in terris, quod ad res politias attinet, nullum agnoscunt: et sententia vestra, qui Episcopos coactiva potestate spoliatis, nec in Ecclesiasticis rebus verum aliquem judicem habent. Num igitur tot erunt Dii, quot sunt Reges? Non existimo ita vos insanire, ut hoc dicatis. Restat igitur, ut verum non sit, qui a nullo homine judicari velit, eum continuo Deum se facere.
Postremo additis, « hos tam horribiles errores, et hanc impietatem defendit summa saevitia, et interficit dissentientes. »
Hic vero quam impudenter mentiamini vel ex hoc uno cognoscere potestis, quod ego ipse qui haec scribo palam assero, idque in ipsa Urbe Roma (et Pontifice nori ignorante) non licere Pontifici mutare Christi doctrinam, aut cultus, neque cultus novos instituere, qui habeantur pro divinis, aut qui cum Evangelio ulla ratione pugnent; et tamen ab ipso non modo non interficior, sed nec aliquid molestiae patior. Nimirum probe novit Pontifex, me vera dicere, vos vero mentiri. Quemadmodum etiam paulo post cum additis: «Doctrina de poenitentia prorsus depravata est a Papa, et a suis membris; docet enim remitti peccata propter dignitatem nostrorum operum. Item, nusquam docent, quod gratis propter Christum remittantur peccata. » Quae sane non sunt nostra dogmata, sed vestra mendacia. Nec enim id nos docemus, sed contrarium omnino, ut Concilium Tridentinum sess. VI, cap. 5, 6, 7 et 8. aperte testatur. Sed de his satis. Transeo ad Calvinum. '
Refelluntur Calvini mendacia.
Igitur Joan nes Calvinus explanans locum Apostoli II. Thessal. II: Qui extollit se super omne quod dicitur Deus {i), multa quidem dicit, et magna pompa verborum, sed nihil fere probat: « Significavit, inquit, Paulus his verbis, Antichristum sibi rapturum quse unius Dei propria sunt, ut supra omne divinum numen se efferat, ut tota religio totusque Dei cultus sub ejus pedibus jaceat. » Et infra: « Nunc quisquis a Scriptura edoctus erit, qusenam Deo maxime sint propria, et ex adverso intuebitur, quid sibi Papa usurpet, etiamsi puer sit decennis non multum laborabit in noscendo Antichristo. » Magnifica vero pollicitatio.
Sed audiamus quibus tandem rationibus demonstrat, quod proposuit. Forte enim ejusmodi erunt, ut pueri etiam decennes non multum laboraturi sint in iis dissolvendis: « Scriptura pronuntiat, Deum unicum esse legislatorem, Isai. XXXIII, v. 22: qui servare potest, et perdere, Jacob. IV, v. 12: Unicum Regem, cujus officium est verbo suo regere animas, eumdem facit omnium sacrorum auctorem: justitiam et salutem ab uno Christo petendam docent, modum simul et rationem assignat. Nihil horum est quod non sui juris Papa esse asserat, suum esse gloriatur ligare quibus visum est legibus conscientias, et aeternis poenis subjicere. Sacramenta pro libidine sua vel nova instituit, vel quae a Christo instituta erant corrumpit et vitiat, imo penitus abolet, ut in eorum vicem substituat quae finxit ipse sacrilegia: media consequenda salutis aliena prorsus a doctrina Evangelii comminiscitur: totam denique religionem pro suo nutu mutare non dubitat. Quid, obsecro, est se efferre supra omne quod numen reputatur, si hoc Papa non facit? »
Nonne bene dixeram multa dici a Calvino, parum, aut nihil probari? Nam quod Papa gl orietur suum esse ligare quibus visum fuerit legibus conscientias, quod Sacra¬
menta nova instituat, quod aboleat vetera, quod media ad salutem comminiscatur aliena a doctrina Evangelii, quod omnem religionem mutet, dicit quidem Calvinus, sed non probat: sin autem dicere apud eum probare est: pari ratione inliciari refutare esse debebit.
Certe quotquot Catholici sumus, et Romano Pontifici Christi Vicario obedimus, libere dicimus, et sine ulla ejus injuria dicimus: non licere ei quibusvis legibus, hoc est, etiam perniciosis et iniquis homines ligare, nec Sacramenta nova instituere, nec instituta a Christo corrumpere, vel abolere, nec media comminisci ad salutem aliena a doctrina Evangelii, nec religionem Christianam pervertere, vel immutare: id vero eo libentius dicimus, quod scimus eum quoque ita sentire, ac dicere. Nam si non ita sentit, si putat sibi licere leges iniquas condere, Sacramenta nova instituere, vetera abolere, et alia ejusmodi facere; quomodo patitur nos ita loqui, qui tamen in ejus potestate sumus, et non in angulo nescio quo, sed in ipsa urbe Roma, eo sciente et volente, docemus?
Sed inquient: non dicit Papa sibi ista licere, sed tamen reipsa et factis sibi licere contendit. Probetur igitur aliquid horum fecisse: nam alioqui assumere quod probandum erat, quod quidem solemne adversariis est, petitio principii aDialecticis vocatur.
Porro duo illa loca Isaiae XXXIII et Jacobi IV, quae sola Calvinus protulit, sententiae nostrae nihil omnino officiunt. Nam quod Isaias et Jacobus dicunt: Unum esse regem, judicem, et legislatorem nostrum; certe non pugnat cum verbis illis Prov. VIII: Per me Reges regnant, et legum conditores justa decernunt; et cum illis Psal. II: Et nunc Reges intelligite, erudimini qui judicatis terram: et cum aliis sexcentis ejusdem generis locis. Non igitur Isaias et Jacobus quocumque modo unum Regem, judicem, et legislatorem Deum faciunt: sed ea tantum ratione, quod solus ipse ita sit Rex, et judex, et legislator, ut nulli rationem reddere debeat, a nullo pendeat, auctoritate propria, id est, non accepta ab alio, regnet, et judicet, ac leges ferat, ac denique quod solus ipse possit etiam quoad executionem perdere et salvare, ut Jacobus ait. Nihil enim horum aut Papie, aut aliis Principibus tribuimus.
Refelluntur mendacia Illyrici.
Jam Illyricus in lib. quem scripsit adv, Prim. Papae: « Sed, inquit, inter alia argumenta nobis illud firmissimum esse debet, quod verissime et clarissime hoc tempore a plurimis probatum est, Papam docere, et defendere impiam doctrinam, et esse ipsissimum Antichristum, cujus rei rationes hic repetam. JoannesI, 2. definit, Antichristum esse eum, qui negat Jesum esse Christum. Id plane Papa facit, non verbis, sed re. Nam Meschias Hebraice, Graece Christus, est persona divinitus missa, ut sit populi Dei perpetuus sacerdos et Rex. Sacerdotis officium est docere, orare, et sacrificare, sed Regis est regere et defendere. » Haec ille.
Audiamus nunc quomodo probet. Papam haec officia Christo eripuisse, et quae testimonia, quas rationes adferat. Sed, ni fallor, sola verba inania audiemus; sic igitur pergit: «Adimit ergo Papa Christo sacerdotium: nam non solum dilectum Filium vult audiri, sed magis se suosque Pseudoapostolos aliud Evangelium adferentes. Item, quia multos alios Mediatores in coelo nobis pro Christo substituit, qui pro nobis coram Patre intercedant neglecto Christo severo judice. Item, quia infinitos sacrificulos pro Christo substituit, qui generi humano Deum placent, ad quos dicit, a Christo per Petrum sacerdotium translatum esse. Denique quia per merita suorum spiritualium, sanctorumque nos salvari vult. »
En quam claris Scripturarum testimoniis Illyricus nos convincit. Quid si haec omnia mere esse mendacia demonstremus? Nam ubi, quseso, legistis, Papam velle magis se quam Christum audiri? Negamus; probare. Nos enim contra videmus a Papa summum honorem Scripturis- deferri, et pro haereticis haberi qui adversus Scripturam aliquid docuerint. Deinde, nonne mendacium est clarissimum, quod Papa Mediatores pro Christo substituerit, et illos velit pro nobis ad Patrem intercedere Christo neglecto? Nonne
Isai. XXXIII. 22; Jacob. IV, 12; Prov. VIII, 15; Psal. II, 10.
Litaniae nostrae ita incipiunt: Kyrie eleison, Christe eleison? Nonne omnes omnino Eccle-.siae nostrae preces, quas in Missa et officio Ecclesiastico legimus, ad Deum diriguntur, et per Christum Dominum nostrum terminantur? Nonne Christi mediationem et intercessionem agnoscimus, cum quidquid a Deo petimus, sive a Sanctis pro nobis peti cupimus, id totum per Christi meritum petamus? Nec enim Sanctos Dei, ut Christi loco habemus, sed id ab eis petimus, ut suas preces cum nostris precibus conjungant, ut hoc modo facilius quidquid volumus a Deo per Christum impetremus.
Pari ratione mendacium est, quod Papa sacrificulos pro Christo substituerit, necnon quod sacerdotium Christi per Petrum ad sacrificulos translatum dicamus: nec enim aliquid horum probatis, aut probabilis unquam nec dubium esse potest, quin si aliquid haberetis, in medium adferretis. Id vero est, quod nos dicimus, Christum, qui est sacerdos in seternum, et semper vivit ad interpellandum pro nobis, semel quidem seipsum Deo in hostiam placationis per mortem crucis obtulisse: nunc vero per manus sacerdotum iterum atque iterum in mysterio se offerre.
Et quemadmodum cum multi hoc tempore baptizent, verum tamen est quod legimus Joan. I. Hic est qui baptizat in Spiritu sancto: Non enim translatum est officium baptizandi a Christo ad sacerdotes, sed ipse est qui per ministerium sacerdotum semper baptizat: sic etiam tametsi multi sacerdotes hodie Christum in tremendis mysteriis offerant, ipse tamen est primarius sacerdos, et vere summus Pontifex, qui per ministerium omnium sacerdotum semetipsum offert: a Non sunt, inquit Chrysostomus hom. 83. in Matth. humanae virtutis haec opera. Qui tunc in illa coena confecit, ipse nunc quoque operatur, ipse perficit, ministrorum nos ordinem tenemus. »
Sed libenter a te discerem, Illyrice, cum omnes omnino veteres Scriptores, tum Graeci tum Latini sacrificii Eucharistiae, et sacerdotum Christianorum mentionem faciant, quod nemo negat nisi qui non legit: cur tandem soli Pontifici Romano hoc tribuas, quod sacerdotium Christi in sacrificulos transtulerit? sed pergamus ad caetera.
Quod postremo loco addis: « Per merita
suorum spiritualium, sanctorumque nos salvari vult. » Insigne quoque mendacium est: alioqui profer locum, ubi Papa hoc dixerit: « Nos enim per gratiam Domini nostri Jesu Christi credimus salvari, quemadmodum et Patres salvari sunt, » ut S. Petrus ait, Act. XY. Nec alium agnoscimus Salvatorem nisi Jesum et hunc crucifixum, qui dedit semetipsum redemptionem pro omnibus I. ad Tim. II.
Porro Sanctorum merita et preces suo etiam modo nobis prodesse, negare non potest, nisi qui nescit, aut non credit, inter membra corporis Ecclesiae communicationem et connexionem esse. De qua re, cum nos alibi tractaverimus, duo solum testimonia hoc loco addidisse sufficiet. Igitur S. Augustinus quaest. 149. in Exod. « Ut eo modo, inquit, admoneremur, cum merita nostra nos gravassent, ne diligamur a Deo, revelari nos apud eum illorum meritis posse, quos Deus diligit. » Ac rursum lib. XXL de Civit. Dei, cap 27. aliquoties repetit, nonnullos Sanctorum meritis indulgentiam adipisci, atque hoc significatum esse a Domino, cum ait: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in ceter - na tabernacida. « Sicut autem, (inquit S. Leoserm. I. de Natali Apost.) et nos experti sumus, et nostri probavere majores, credimus, atque confidimus, inter omnes labores istius vitae ad obtinendam misericordiam Dei, semper nos specialium patronorum orationibus adjuvandos, ut quantum propriis peccatis depremimur tantum Apostolicis meritis erigamur. » Haec ille.
Et quamvis non solemus ita loqui, ut Illyricus dicit, per merita videlicet spiritualium nos salvari; tamen si quis ita loqueretur, atque id solum significare vellet, meritis Sanctorum ad salutem per Christum obtinendam aliqua ratione nos juvari, non magis reprehendi posset, quam Apostolus Paulus, qui I. Cor. IX. ait: Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos. Et Apostolus Judas, quisimiliterloquiturcumait:7/os quidem arguite judicatos, illos vero salvare de igne rapientes. Atque hsec de sacerdotio Christi.
Pergit Illyricus: « Regnum porro Christo aufert, quia in terris*vult ipse esse Caput Ecclesiae; in coelo vero alios opitulatores, et servatores nobis constituit, ad quos in miseriis nos confugere jubet. Negat ergo Papa Jesum esse Christum. »
Hic primum illud qusero: ubinamPapa, aut ullus Catholicorum servatores sanctos appellaverit. Deinde illud addo: si asserere se Caput Ecclesiae esse sub Christo, ut ejus Vicarium et Ministrum, quod Papa facit, est negare Jesum esse Christum; cur eadem ratione quicumque se Proregem, aut Gubernatorem provincjae alicujus esse affirmat, non continuo censetur negare Dominum suum esse Regem?
Denique si ad Sanctos, tanquam opitulatores in miseriis confugere, est negare Jesum esse Christum; quomodo, quaeso, Paulus non negavit Jesum esse Christum, cum ait ad Rom. XV: Obsecro vos, fratres, per Dominum nostrum Jesum Christum, et per c/iaritatem Sancti Spiritus, ut adjuvetis me in orationibus pro me ad Deum, ut liberer ab infidelibus, qui sunt in Judcea? Quomodo magnus Basilius non negavit Jesum esse Christum, cum in Orat, de 40 Martyr, ita locutus est: « Qui aliqua premitur angustia, ad hos confugiat: Qui rursum laetatur, hos oret: Ille ut a malis liberetur; Iste ut duret in rebus laetis? » Omitto caeteros Patres; vereor enim ne si eos excutiamus, nullum inveniamus qui non negaverit Jesum esse Christum: Si vera sit Illyrici doctrina.
Pergit Illyricus. Daniel cap. XI: « Antichristum pluribus notis insignit: primum, inquit, faciet quod volet, facit sane Papa quod ei libet. »
At S. Daniel cum ait deAntichristo, faciet quod volet, significare vult, ab Antichristo nullum omnino superiorem agnoscendum, ac ne Deum quidem: sic enim sequitur: Et elevabitur adversus omnem Deum. Itaque Antichristus etiam Dei lege, et imperio posthabito, pro arbitrio suo vivet, quod certe Papa non facit, quippe qui Dei lege se constringi non negat, et Christum judicem et superiorem agnoscit.
« Confitetur, inquit Illyricus, id ipsemet dist. 40. si Papa infinitas animas secum in infernum traheret; tamen nemo debet ei dicere quid facis? et glossa, inquit, Papae est pro ratione voluntas. »
Canon, qui incipit « Si Papa, » non est (ut falso Illyricus dicit) alicujus Romani Pontificis, sed S. Bonifacii Episcopi Mognatini, Apostoli Germanorum, et martyris: qui
quidem non negat Pontificem summum, si male vixerit, esse corripiendum atque admonendum ex fraterna charitate; sed negat’ posse argui ex auctoritate, ac judicari, cum sit ipse omnium hominum judex. Qui etiam Bonifacius in iis verbis, quae canonem illum antecedunt (ut videre est in nova editione decreti) Romanam Ecclesiam disertis verbis Caput omnium Ecclesiarum appellat, et a Romani Pontificis incolumitate totius Ecclesiae salutem, post Deum, pendere affirmat.
Quaero igitur ab Illyrico: vera sifne S. Bonifacii Germanorum Apostoli sententia an non? Nam si vera non est; cur nobis objicitur? Si vera est; cur non recipitur? Dicam idipsum planius; si vera non est ea sententia; non igitur verum est, Pontifici plurimas animas secum ad inferos trahenti non posse dici, quid facis? Si vera est; igitur vere Caput est Romanus Pontifex omnium Ecclesiarum, et cunctos judicaturus a nemine est judicandus. Quare desinat Illyricus jam canones allegare, qui nihil ei prodesse possunt. Quod ad glossam attinet, sciat Illyricus, eam vel ab ipso Pontifice, tanquam falsam esse sublatam in nova editione decreti, vel nunquam in decreto fuisse: ego certe eamreperire non potui.
Pergit Illyricus. Secundo (Daniel) « dicit, quod se elevabit supra Deum, id fecit (Papa) ut ex praecedentibus apparet. Item quia vult se audiri plusquam Deum blasphemansque vociferatur, Scripturam esse fontem omnium haeresum et schismatum, ambiguam et obscuram etc. »
Atqui oportuerat fideliter Danielis verba referre; non enim ille ait: Elevabit se supra Deum, sed elevabitur adversus omnem Deum. Et infra: Nec quemquam Deorum curabit, quia adversum universa consurget. Quae nota clarissime demonstrat, Papam nihil habere commune cum Antichristo: Nam Antichristus nullum Deorum curabit: Papa vero unum verum Deum Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum colit. Neque id solum facit, sed etiam (si vobis credimus) tot Deos palam adorat, quot sunt in ccelis Sancti, in terris imagines, sub terram reliquiae.
Jam vero quod addis: «Papam vociferari, Scripturam esse fontem haeresum et schismatum. 0 Ego certe in nullius unquam Papae scriptis legi, sed Lutheri tui verbum esse audio. Scripturam esse librum haereticorum.
Lutherus praefat. hist. quae contigit in Strasfort anno 36. Quod quidem verbum si recte accipiatur, non video cur merito reprehendatur. Nam S. quoque Hilarius in lib. de Synod. extremo demonstrat, plerasque haereses ex divinis Litteris male intellectis esse natas.
Et Tertullianus in lib. depraescript. magis audacter: « Nec periclitor, inquit, dicere ipsa quoque Scripturas sic esse ex Dei voluntate dispositas, ut haereticis materias subministrarent, cum legam: Oportet haereticis esse, quae sine Scripturis esse non possent. »
Porro ambiguas, et obscurissimas in plerisque locis Scripturas esse, non solum Papa verissime docet, sed omnes etiam veteres Patres; atque adeo ipse Lutherus, vellet nollet id fateri coactus est, cumpraefat. in Psal. in hunc modum scripsit: « Nolim ab ullo id de me praesumi, quod nullus adhuc praestare potuit sanctissimorum et doctissimorum, id est, Psalterium in omnibus suo legitimo sensu in telligere et docere. Sat est, aliquos et eosdem ex parte intellexisse: multa sibi reservavit Spiritus, quo nos semper discipulos habeat, multa solum ostendit, ut alliciat, multa tradidit, ut afficiat. » Et infra: « Scio esse impudentissimae temeritatis eum, qui audeat profiteri, unum Scripturae librum a se in omnibus partibus intellectum. » Idem quoque Lutherus in lib. de Cone, et Eccl. pag. 52. Nonne aperte fatetur, se magno sudore veram, et germanam Scripturae sententiam quaesivisse? Denique tot Scripturae versiones, tot interpretationes, tot sectae diversissimae apud adversarios, quid aliud clamant, quam Scripturam esse ambiguam et obscuram?
Tertio, (Daniel) « dicit quod ei (Antichristo) prospere succedet, donec finiatur ira Dei: oppressit Papa ut voluit sua tyrannide et impietate, tum politias plurimas, tum etiam innumeras Ecclesias. »
Et hoc qua ratione, quo auctore probatis? Potestisne dicere, quas politias, quas Ecclesias Pontifex Romanus oppresserit? quid si nos contra demonstramus, huic tertiae notae Antichristi notam plane contrariam Papae convenire? Nam ab eo tempore, quo per vos Papa Antichristus esse coepit, non modo non crevit ejus imperium, sed semper magis ac magis decrevit. Leonis Magni tempore, id est, annis centum quinquagenta antequam Antichristus vestra sententia nasceretur, Papa Romanus pluribus gentibus praesi¬
debat, quam sese Romani Imperii fines extenderent. Sic enim scribit idem Leo serm. 1. de Natali Apostolorum: « Per sacram B. Petri Sedem Caput orbis effecta (Roma) latius praesideres religione divina, quam dominatione terrena. Quamvis enim multis aucta victoriis, jus imperii tui, terra marique protuleris, minus tamen est, quod tibi bellicus labor subdidit, quam quod pax Christiana subjecit. » Et Prosper in lib. de Ingrat.
Sedes Roma Petri, quse pastoralis honoris Facta caput Mundo, quidquid non possidet armis, Relligione tenet.
At postea, Antichristo, (ut vos vultis) regnante, paulatim amisit Romana Sedes Africam pene totam, Asiae maximam partem, Graeciam universam. Nostris vero temporibus quibus vos Antichristum maxime furere vociferamini, tam prospere illi omnia successerunt, ut magnam Germaniae partem amiserit, Suetiam, Gothiam, Norwegiam, Daniam universam, bonam Angliae, Galliae, Helvetiae, Poloniae, Bohemiae, ac Pannoniae partem. Itaque si prospere agere, nota est Antichristi, non Papa, qui tot provinciis exutus est, sed Lutherus, qui praedicatione carnalis libertatis tot populos seduxit, et tam prospere egit, ut ex privato Monacho totius Germaniae Propheta, et quasi Papa quidam evaserit, Antichristus merito dici potest. Sed perge.
Quarto (Daniel) « dicit, eum non curaturum Deum suorum patrum. Hoc de Papa vere dici, superius in loco Joannis clare probavimus. » Et nos in eodem loco idipsum clarius reprobavimus. Perge igitur ad alia.
Quinto « dicit, non curaturum amorem mulierum: quod Papa fecit, tum praecipiendo suis caelibatum, tum per suas sodomiticas libidines. »
Hic omitto dicere de temeritate vestra, qua quidlibet pronuntiare audetis; parum pensi interim habentes, possint ne probari quae dicitis, an non possint. Illud non omittam, verba Danielis etiamsi in textibus Graecis ita sonent, ut vos dicitis; tamen ex Hebraico fonte in contrariam plane sententiam a S. Hieronymo esse translata; sic enim ille vertit: Et erit in concupiscentiis fceminarum. Et quamvis verba Hebraica rnan Sin solum significent in concupiscentia fceminarum et non habeant ullum adjunctum, quo intelligi possit, utrum erit aut non erit Antichristus in concupiscentiis foeminarum: duae ta-y men conjecturae sunt, quae versionem S. Hieronymi probabiliorem faciunt.
Una, quod constet, Antiochum, de quo ad litteram Daniel loquitur, et qui Antichristi figuram gerebat, valde addictum amoribus foeminarum fuisse: « Antiochenus, » inquit Hieronymus in Gomm. hujus loci, « luxuriosissimus fuisse dicitur, et in tantum dedecus per stupra, et corruptelas venisse Regiae majestatis, ut mimis quoque et scortis publice jungeretur, et libidinem suam populo praesente compleret. » Quod cum ita sit; quomodo credibile est de tali Rege Danielem dicturum fuisse, in concupiscentiis foeminarum non erit?
Altera conjectura est, quod cum Antichristus Judaeorum Messias futurus sit, et Judaei praeter caetera bona uxorum multitudinem a Messia suo expcctent, non est ullo modo probabile, Antichristum aut imperaturum, aut laudaturum coelibatum.
Addo postremo, quod si nota est Antichristi coelibatum indicere sacerdotibus, non solum Papa, sed omnes veteres Patres, et ipsi etiam Apostoli Antichristi quidam erunt. Nam (ut caetera praetermittam quae suo loco adferentur) audi quid dicant Patres Concilii II Carthagin. can. 2.: « Omnibus placet, ut Episcopi, Presbyteri, Diaconi, vel qui Sacramenta contrectant, pudicitiae custodes etiam ab uxoribus se abstineant, ut quod Apostoli docuerunt, et ipsa servavit antiquitas, nos quoque custodiamus. » Sed perge.
Sexto, « dicit (Daniel) quod colet Deum Moazim, idque auro et argento, quod fecit, dum totam pietatem in eo collocat, ut multa, magnaque templa splendide extructa omnigenis pretiosis ornamentis niteant, cantuque reboent. »
De Deo Maozim supra multa dicta sunt, ubi ostendimus, Deum Maozim, aut ipsum Antichristum esse, aut ipsum Diabolum, quem occulte Antichristus colet. Sed videtur mihi noster Illyricus Jesum Christum facere Deum Maozim, quae sane intolerabilis blasphemia est. Nam templa omnia, quae splendide exstruuntur, et auro atque argento a Romanis Pontificibus exornantur, Christo Deo sacrari, ac dicari nemo est qui nesciat; igitur, si qui ejusmodi templis colitur, is est Deus Maozim; quis non videt, Christum ipsum esse Deum Maozim? Neque vero templorum exstructio atque ornatus ab anno 666 coepit, quo anno adversarii Antichris¬
tum apparuisse volunt, sed ante hoc tempus annis ferme trecentis.
Audi Eusebium ex versione Ruffmi 1. IX hist. Eccles. cap. 10: « Ex quo aderat cunctis velut divino munere infusa laetitia, maxime videntibus ea loca, qua; paulo ante impiis tyrannorum machinis fuerant destructa, re divina constructione clariora, et celsiora consurgere, templaque excelsa pro humilibus conventiculis elevari. » Audi Gyrillum Hierosol. Catech. 14.: « Isti qui nunc sunt Reges, pietatis ergo, argento induentes et auro sanctam hanc Ecclesiam Resurrectionis, in qua nunc sumus, extruxerunt, et argenteis monumentis splendidam effecerunt.»
Vide praeterea, si libet, de templorum Christianorum magnificentia, et splendore sacrorum vasorum Ecclesiae, Eusebium lib, III et IY de vita Constant. Gregorium Nyssenum in Orat, de S. Martyre Theodoro, Gregorium Nazianzenum Orat. 1. in Julian, Chrysostomum hom. 66. ad Pop. Antioch. Gyrillum Alexandrinum lib. de recta Fide ad Reginas, Damasum in vita S. Sylvestri, Ambrosium lib. II de Offic. cap. 21. Hieronymum in Com. cap. VIII. Zachar. Augustinum in Psal. CXIII. Paulinum Natali tertio S. Felicis, Prudentium in hymno de S. Laurentio, et Procopium in lib. de sedis. Justin. Hi certe omnes ante tempora Antichristi floruerunt, et tamen ea testantur fuisse sua quisque aetate aedificia et ornamenta templorum Christianorum, ut ea quae nunc cernimus, cum illis nullo modo comparari possint.
Septimo « dicit (Daniel) fore, ut Antichristus ditet suos socios, id Papa fecit. »
Scilicet, valde ditavit Joannem Eckium, Joannem Cochlaeum, Joannem Roffensem, Latomum, Driedonem, Tapperum, Petrum a Soto, et alios tam multos doctissimos viros, qui cum dies et noctes laborarent, ut vestros furores comprimerent, ne obolum quidem unquam a Romano Pontifice acceperunt: quamquam neque ipsi mercedem ab homine expetebant, qui pro Dei gloria potissimum laborabant. Quod si Romanus Pontifex opulenta sacerdotia Cardinalibus et Episcopis attribuit, non tam ipse eos ditare censendus est, quam Fidelium pietas, quae ejusmodi proventus Ecclesiis donavit.
Pergit Illyricus: « Paulus II. Thessal. II quinque notas Antichristi praeter praedictas ponit. Prima, quod in templo Dei sedebit. Hoc facit Papa, se Christi Vicarium fingendo, et in conscientiis hominum regnando. Si enim se Christi hostem profiteretur, utMahometes, esset extra Ecclesiam. »
Sed Paulus, Illyrice, non solum ait, Antichristum sessurum in templo Dei (omnis enim Episcopus sedet in templo Dei) sed explicat modum quo ille in templo Dei sessurus est, dicens: Ostendens seipsum ori iaxt Osog: Papa vero, te teste, Vicarium Dei se facit, ac per hoc non Deum. Nec enim Vicarius Dei, Deus esse potest, nisi fingas Deos minores et Deos majores. Deinde qusero abs te: si Papa non est extra Ecclesiam, ut tu hoc loco dicis, ac proinde est intra Ecclesiam; ubi, quaeso, tu es cum tuis? nonne extra Ecclesiam? Ecclesia enim una est, et in illa sedet Papa; vos igitur qui in illa non estis, in nulla estis. Sed audiamus csetera.
Secunda, « quod ait, jam mysterium agi id opinor eo spectare, quod Episcopus Romanus, paulo post coepit caput efferre supra alios. »
Nimirum, id est, quod ego supra breviter annotavi, secutus Nicolaum Sanderum, qui antea idipsum viderat, et scripserat; vobis S. Petrum Antichristum esse: Simonem vero Magum, aut Neronem, Christum. Paulus enim non ait, mysterium iniquitatis paulo post operabitur, sed jam operatur: quare si hoc mysterium ad Romanum Pontificem pertinet, ad S. Petrum pertineat necesse est: et si E. Petrus, quod horret animus cogitare; et manus trepidat scribere, Antichristus fuit; quis non videat Simonem, et Neronem S. Petri hostes, Christum et Deum fuisse? Sed habeas tibi ejusmodi Deos et Christos, nec enim invidemus. Pergit.
« Tertia, « quod dicit, Antichristum venturum cum signis mendacibus: quod Papa, teste experientia, fecit. »
Quarta, « quod mittet Deus efficaciam illusionis: quod in Papatu manifeste accidit. Omnia enim longe firmius credidimus Papse, quam Deo. a
De miraculis Antichristi supra disseruimus cap. 15. et rqendacium estimpudentissimum, quod de experientia Illyricus dicit: nam Pontifices nec vera, nec falsa ulla miracula fecerunt, neque hoc sseculo, nec superiore, quibus tamen Antichristum maxime regnare dicunt Quod vero addit de efficacia illusionis; nemo non videt, quam facile in adversarios retorqueatur. Quse enim major efficacia illusionis fingi potest, quam ut inveniantur hoc tempore qui malint duobus aut tri¬
bus apostatis fidem habere, quam Ecclesias universae, omnibus Conciliis, et omnibus Patribus, qui praeter doctrinam admirabilem, et vitae sanctitatem eximiam, signis etiam et miraculis plurimis, et maximis claruerunt?
Jam vero quod ex Ambrosio, ut quintam notam explicet, adfert Illyricus, supra est refutatum in secunda demonstratione, qua probavimus, Antichristum nondum venisse.
Addit postremo Illyricus quaedam ex ep. ad Timoth. I: «ad Tim. IV. postremis temporibus discedent quidam a Fide. Papa negat esse aliam Fidem prseter historicam. Attendent spiritibus impostoribus. Papa omnia visionibus spirituum, et animarum probat: prohibebunt conjugium, et ciborum usum; horum utrumque de Papa verissimum et notissimum est. »
Sed, bone vir, Papa unam esse Fidem a Paulo didicit; tu videris, unde praeter unam Fidem aliam didiceris: Unus Deus, inquit Apostolus ad Ephes. IV, una Fides, unum baptisma. Nec istam unam Fidem Paulus unquam definivit, esse fiduciam innitentem promissioni et verbo Dei, ut vos definitis Cent. I, lib. II, cap. 4, coi. 262. Sed ait ad Rom. cap. X: Hoc est verbum Fidei quod prcedicamus, quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideras, quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. Et ad Hebr. cap. XI dicit: Fide credimus aptata esse scecula verbo Dei.
Quis autem nescit, ad sacram historiam pertinere, et Christum a mortuis resurrexisse, et saecula verbo Dei esse aptata? Nec tamen nos istam unam, solam, et veram Fidem, qua certissime credimus quidquid Deus per Apostolos et Prophetas revelare dignatus est, Fidem historicam, sed Fidem Catholicam nominamus: vobis enim relinquimus vocum novitates.
Quod addis, Papam omnia probare visionibus spirituum et animarum, nescio quis tibi spiritus revelaverit. Nos enim ad ea confirmanda, quse ad statum animarum pertinent, interdum aliquid ex animarum apparitionibus, a probatis ac vetustis Auctoribus scriptis, adferimus. Quale est illud quod scribit Eusebius de apparitione sanctse Potamienoe lib. VI hist. Eccles. cap. 5. et illud quod refert E. Augustinus de apparitione S. Felicis Nolani lib. de cura pro mori. c. 16. Ad alia vero confirmanda dogmata nescio quis unquam Catholicorum visiones animamarum attulerit? Sed non est hoc primum vestrum mendacium.
Quod ultimo loco adfers de prohibitione ciborum et conjugii, satis perspicue refellitur ab Augustino lib. XXX cont. Faust. c. 6. ubi sic ait: « Si ad virginitatem sic hortaremini, quemadmodum hortatur Apostolica doctrina: Qui dat nuptum bene facit, et qui non dat nuptum, melius facit: ut bonas esse nuptias diceretis, sed meliorem virginitatem, sicut facit Ecclesia, quae vere Christi est Ecclesia; non vos Spiritus sanctus ita praenuntiaret, dicens, prohibentes nubere. Ille enim prohibet, qui hoc malum esse dicit, non qui huic bono aliud melius anteponit. » Et infra: « Videtis ergo multum interesse inter hortantes ad virginitatem, bono minori bonum amplius praeponendo: et prohibentes nubere, concubitum propagationis, qui solus proprie nuptialis est, vehementius accusando: Multum interesse inter abstinentes a cibis propter sacratam significationem, vel propter corporis castigationem, et abstinentes a cibis, quos Deus creavit, dicendo, quod eos Deus non creavit. Proinde illa doctrina est Prophetarum, et Apostolorum, haec Daemoniorum mendaciloquorum. » Haec Augustinus pro se et pro nobis. Nec est opus aliquid addere.
Concludit Illyricus: « Constat ergo ex hisce signis, Papam esse illum ipsum verum Antichristum, de quo Scripturae vaticinatae sunt. »
Sed aptius fortasse conclusisset hoc modo: constat ergo ex hisce mendaciis, Illyricum esse unum ex praecursoribus illius, quem impudentem ore futurum esse S. Daniel multo ante praedixit.
Refelluntur ineptia; Tilmanni.
Tilmannus Heshusius in lib. quem inscripsit de sexcentis erroribus Pontificiorum, cum debuisset inscribere, de sexcentis mendaciis LutheranorUm, proprium titulum de Antichristo fecit, is est 33. titulus, et, complectitur errores quatuor. Sic igitur ait:
Primo, « Pontificii dicunt, Antichristum
ex Babylonia de tribu Dan venturum esse. » Compendium Theologiae lib. VII, cap. 8.
Habemus gratias Tilmanno, qui tam antiquos et tam sanctos Pontificios esse docet. Nam si Pontificii sunt qui dicunt, ex tribu Dan Antichristum venturum; certe Pontificii sunt Irenaeus, Hippolytus, Ambrosius, Augustinus, Prosper, Theodoretus, Gregorius, Beda, Arethas, Rupertus, Anselmus, et Richardus: hi enim omnes, ut supra ostendimus cap. 12. communi consensu docent, Antichristum nasciturum de tribu Dan. Sed perge.
Secundo, « Papistae negant, Romanum Pontificem cum suo sodalitio esse verum Antichristum, cum id validissimis et apertissimis verbi divini testimoniis comprobetur, et demonstretur. »
Sed nos ista testimonia nondum vidimus: nec in nostris Bibliis Hebraicis, Graecis, Latinis usquam exstant. Quae enim a vestris testimonia adferuntur, Romanum Pontificem ne nominant quidem.
Tertio, « docent, Antichristum tantum tribus annis cura dimidio regnaturum. » Compendium Theologiae etc.
Hic vero immortales tibi gratias agimus, quod Papistas esse fatearis, non solum omnes veteres Patres, verum etiam Danielem Prophetam, et Joannem Evangelistam. Et sane miseret me tui et tuorum, quibus faecem dumtaxat Scriptorum reservas, omnibus doctis, et probatis Patribus ad Papistas ablegatis. Vide si placet quae supra docuimus c. 8. atque invenies, disertis verbis docuisse, quod tu Papistas docere affirmas, Irenaeum, Hippolytum, Cyrillum, Hieronymum, Augustinum, Theodoretum, Primasium, Aretham, Bedam, Anselmum, Richardum, Rupertum, et etiam Danielem et Joannem.
Quarto, « docent, Antichristum interfectum iri in Monte Oliveti. » Compendium Theologiae lib. VII, cap. 14.
At hic quoque magnos viros Papistas facis. Siquidem Antichristum in Monte Oliveti interficiendum esse, ex ipso Daniele et Isaia colligit Hieronymus in Comm. cap. IX Danielis. Theodoretus quoque in eumdem locum scribens, etiamsi montem Oliveti non nominat, affirmat tamen, Antichristum non procul a Hierosolyma esse necandum. Sed videamus jam quibus argumentis errores praedictos refellas. Subjicis enim continuo antidotum in haec verba.
« Nugae Pontificiae de Antichristo, quia nullo testimonio sacrae Scripturae nituntur, rejiciendae et detestandae sunt. Nam, ut Hieronymus recte loquitur, quod in Scriptura auctoritatem non habet, eadem facilitate contemnitur, qua asseritur. Et Paulus monet, ut nobis caveamus a traditionibus hominum, Coloss. II. Hoc autem dico, ne quis vobis falsis rationibus imponat etc. Item: Yidete ne quis vos depraedetur per Philosophiam etc. Ex verbo Dei petendum est quid sit de Antichristo sentiendum, ut I. Joan. II: Quis est mendax nisi qui negat Jesum esse Christum? Hic est Antichristus. Item II. Thessal. II Homo peccati et filius perditionis effert sese super omnem Deum etc. Item Matth. XXIV: Exorientur Pseudochristi et Pseudoprophetae, et edent signa etc. Item Dan. XI: Et faciet munitionem Dei Moazim etc. Item Apocal. XY1I: Et vidi mulierem ebriam de sanguine Sanctorum, et de sanguine Martyrum Jesu. Ex his sacrae Scripturae testimoniis liquido apparet, quae sit Fides Christiana de Antichristo, quem Christus et Apostoli praedixerunt venturum. Et cum luce meridiana clarius sit, singula exactissime congruere in Romanum Pontificem; dubitare non debet, quin Romanus ille tyrannus pessimus sit Antichristus. » Haec ille.
Non erit molestum, credo, si haec tua argumenta propter rudiores ad formam syllogisticam revocemus, et inde confutationem supra scriptorum errorum apertissime concludamus. Sic igitur refellitur error primus. Nugae Pontificiae, quia nullo testimonio Scripturae nituntur, rejiciendae et detestandae sunt: at Yerbum Dei clamat: Qui negat Jesum esse Christum, hic est Antichristus •' igitur error est dicere, Antichristum ex tribu Dan esse venturum.
Alter error ita confutatur. Ut Hieronymus recte dicit, Quod in Scriptura non habet auctoritatem, eadem facilitate contemnitur, qua asseritur: sed Paulus ait: Homo peccati et perditionis filius effert sese super omnem Deum: igitur errant Papistae cum negant, Papam esse Antichristum.
Tertius sic, et fortius, quia ex duabus Scripturis; Paulus ait: Hoc autem dico, ne quis vobis falsis rationibus imponat etc.: at exorientur Pseudochristi, et Pseudoprophetae, et edent signa etc.: igitur error Pontificiorum intolerabilis est, qui Antichristum
tribus annis cum dimidio regnaturum dicunt.
Postremus sic, et fortissime, quia ex tribus Scripturis. Paulus monet: Videte, ne quis vos depraedetur per Philosophiam etc.: atqui Antichristus faciet munitionem Dei Maozim, Daniel XI, et Joannes vidit mulierem ebriam de sanguine Sanctorum, Apoc. XYII, errant igitur toto coelo Papistae cum dicunt, Antichristum in monte Oliveti esse occidendum.
Dabit veniam candidus lector, quod ita ridicule Tilmannum exceperim. Coegit enim me impudentia hominis, qui cum nihil adferat dignum confutatione: tamen ita garrit, ita gloriatur, ac si demonstrationes Mathematicis certiores et clariores in medium attulisset.
Refelluntur mendacia Chytrcei.
David Chytraeus in Com. cap. IX Apocal. explicans visionem illam Joannis, qua quinto Angelo tuba canente primum visa est ingens stella de coelo cadere in terram, cui data est clavis putei abyssi: deinde visus est fumus ex abysso densissimus ascendere, qui Solem et aerem obscuravit: postremo ex fumo visae sunt prodire locustae quaedam admirabiles, quae paulo post etiam equorum, et leonum, et scorpionum, et hominum armatorum speciem prae se ferebant. Hanc, inquam,, visionem Chytraeus explicans, ita eam Romano Pontifici convenire existimavit, atque ab aliis existimari voluit, ut diceret: « Antichristum, seu ordinem Papatus Romani in hac visione describi, non dubium est. »
Et quidem initium hujus visionis ab anno Domini 600 sumendum esse docet, ac stellam illam de coelo cadentem Gregorium Magnum Romanum Pontificem, ejusque successores esse, qui abjectis clavibus regni coelorum, claves putei abyssi receperunt. Fumum ex puteo prodeuntem esse corruptelas doctrinaj, variasque traditiones Ponti-
ficum Romanorum. Denique examen locustarum vult esse Episcopos, Clericos, Monachos etc. ac ut fumum istum aliquo modo dissiparet, proposuit antithesim doctrinae Pontificiae et Evangelicae, seu Antichristianse et Christiani®, quae duodecim articulos quasi alterum Symbolum Apostolicum comprehendit.
Sed haec ejus sententia multis modis refelli potest. Primo, quoniam nullo teste nititur. Veteres enim Interpretes, ut Arethas, Beda, Primasius, Anselmus, Rupertus, et alii in hunc locum per stellam illam quae de coelo cecidit, Diabolum intelligunt, non Episcopum aliquem. De Diabolo enim dicitur Isa. XIV: Quomodo cecidisti de coelo Lucifer, qui mane oriebarisl (!) Et quia Diabolus multo ante cecidit quam Joannes Apocalypsim scriberet; propterea notant Patres, non esse dictum a Joanne: Vidi stellam de coelo cadentem, sed, vidi stellam de coelo cecidisse in terram. Vidit enim stellam illam per terram jam repentem, quae olim in co?lo clarissime fulserat. Diabolo etiam aptissime convenit, quod sequitur: Et data est ei clavis putei abyssi. Ut enim Christus habet et communicat suis claves regni coelorum, et regnat in mentibus Fidelium et piorum: ita Diabolus habet claves putei abyssi, et regnat in filiis diffidentiae, et in Scripturis passim vocatur: Princeps tenebrarum, Princeps hujus Mundi, Deus hujus sceculi, Joan. XII et XIV. II. Corinth. IV. Ephes. VI.Coloss. I, et alibi. Ipse quoque est, qui Deo permittente fumum ex puteo emittit errorum: et qui nova locustarum examina, id est, novos haeresiarchas cum exercitibus suis, singulis pene saeculis, in Ecclesiae fines immittit. Secundo, quia Chytraei sententiae repugnat quod ait Joannes in hoc eodem capite de sexto Angelo, et sexta persecutione. NamS. Joannes in VIII et IX cap. Apocal. describit per tubas sex Angelorum sex persecutiones haereticorum, quae futurae erant a tempore Apostolorum usque ad Mundi consummationem. Et ipse idem Chytraeus per primam tubam intelligit non male haeresim Ebionitarum, quae tempore Apostolorum excitata est: per secundam intelligit haeresim, quae postea secuta est Gnosticorum: per tertiam, haeresim adhuc posteriorem Samosateni et Arii: per quartam, lneresim Pelagii, quae illis omnibus posterior fuit.
Jam vero si per quintam intelligitur Antichristi Romani persecutio, quae, ut ipsi etiam fatentur, novissima persecutio est, quid intelligemus per sextam tubam? Respondet Chytraeus: per sextam tubam significari persecutionem Mahumeti et Turearum. Sed hoc non recte dicitur, tum quia Mahumetani non haeretici, sed pagani sunt, tum etiam quia Mahumeti persecutio non sequetur Antichristi persecutionem, sed praecedet, ut nos existimamus, vel simul peragetur, ut Chytraeus dicit. Itaque confundere cogitur Chytraeus tubam quintam cum sexta, cum tamen reliquas ad diversa tempora satis aperte retulerit. Melius igitur Catholici per sextani tubam intelligunt Antichristi persecutionem, quae vere postrema, et gravissima erit: per quintam autem, haeresim aliquam valde perniciosam, quae Antichristi tempora proxime antecedet, quam quidem esse haeresim Lutheranam multi valde probabiliter conjiciunt.
Tertio, quia toto coelo aberrat Chytraeus, cum stellam cadentem S. Gregorium esse docet. Siquidem S. Gregorius si ulla fides historicis haberi potest, non de coelo ad terram cecidit, sed de terra ad coelum ascendit. Nam ex Praetore Monachus, ex Monacho Episcopus factus est, nec unquam. ab episcopatu ad praeturam, nec a monachatu ad saeculum rediit. Quomodo etiam Basilius, Nazianzenus, Chrysostomus Graeci: Martinus, Paulinus, et Augustinus Latini, ex saecularibus Monachi, ex Monachis Episcopi facti sunt, nec ullus dixit unquam eos propterea de coelo in terram cecidisse. Deinde Gregorius continentia, sobrietate, amore rerum coelestium nulli fuit secundus: humilitate autem pene omnibus praestitit; et tamen audet Chytraeus dicere, eum de coelo, id est, a vita coelesti ad terram, hoc est, ad vitam terrenam et deliciosam cecidisse. Denique ipse quoque Lutherus Gregorium sanctum Pontificem fuisse dicit in Supput. tempor. et Lutherum secutus Theodorus Bibliander tab. 10. Chronol. eumdem Gregorium miris laudibus effert, et quantum profecerit in studio pietatis et doctrinae, ex libris ejus cognosci posse dicit: quod sane verissimum est: spirant enim scripta ejus admirabilem sanctitatem. Nec minus vanum est, quod addit de fumo putei idem Chytraeus, quem interpretatur corruptelas doctrinae a Gregorio et successoribus in Ecclesiam introductas. Gregorius enim nihil novavit, quod attinet ad doctrinam: quod vero ad ritus et disciplinam pertinet, multa correxit quae per abusum irrepserant, multa restituit quae negligentia temporum obliterata fuerant, pauca admodum, eaque maturo consilio instituit nova, ut cognosci potest, tum ex libris quatuor de vita ipsius, a Joanne Diacono scriptis, tum ex epist. ejus 63. lib. VII, ubi rationem reddit rituum, quos renovavit, vel instituit. Sed maxime hoc ipsum planum fiet, si percurramus ipsam antithesim doctrinae Evangelicae et Pontificiae, quam Chytraeus proponit, et ad quam saepius postea lectores suos remittit. Sic igitur ait.
De vera Dei agnitione, et invocatione.
« Evangelion docet, unum solum Deum invocandum et colendum esse, sicut se in suo verbo coli praecepit, et omnem fiduciam salutis nostrae in sola bonitate et misericordia Dei collocandam esse. Pontificii jubent, non unum solum verum Deum, sed etiam homines mortuos, seu sanctos invocare, et in periculis opem et auxilium petere et expectare etc. Deinde etiam, plane Ethnico more, alligant invocationem et cultum Dei ad certas statuas, perinde ac si ad hanc, aut illam statuam invocanti, Deus magis propitius sit, quam alibi. »
Quoniam de his controversiis, quse in hac antithesi attinguntur, nos alibi copiose disseruimus; hic solum brevissime demonstrabimus, nec pugnare cum verbo Dei, nec coepisse tempore S. Gregorii eam doctrinam, quae a Ghytraeo pontificia nominatur.
Igitur verbum Dei docet quidem, unum solum Deum colendum et invocandum, ea invocatione et adoratione, quee soli Deo debetur: nec enim patitur Deus verus, qui est etiam Deus Zelotes, ut creaturam quamlibet pro creatore habeamus. Interim tamen idem ipsum verbum Dei jubet, ut creaturas excellentiores honoremus, quasdam etiam invocemus, non quidem ut Deos, sed ut Deo caras et familiares. Quemadmodum Reges moleste quidem ferrent* si regios honores in
servos suos conferri viderent: qui tamen libenter accipiunt, cum eosdem suos servos honorari et observari conspiciunt: Adorate, inquit David in Psal. XCVIII, scabellum pedis ejus. Et Job cap. V: Voca, inquit, si est qui tibi respondeat, et ad aliquem Sanctorum convertere. Quocirca Abdias, vir magnus et sanctus, adoravit Etiam pronus in terram, III. Reg. XVIII. Et filii Prophetarum cum audivissent requievisse spiritum Elia; super Elise um, accedentes, adoraverunt eum proni in terram.. Et Apostolus Paulus in singulis fere epistolis implorat orationes Christianorum, ut per eas liberetur a multis periculis. Nec ulla ratio reddi potest, cur minuatur honor Deo debitus, si a Sanctorum spiritibus postulemus, ut pro nobis Deum orent, et non minuatur, si illud idem a viventibus postulemus.
Denique R. Ambrosius annis 200 antiquior S. Gregorio fuit, et tamen in lib. de vid. ita loquitur: « Obsecrandi sunt Angeli, qui nobis ad praesidium dari sunt: Martyres obsecrandi, quorum videmur nobis quoddam corporis pignore patrocinium vindicare. » Et infra: « Non erubescamus eos intercessores nostrae infirmitatis adhibere etc. »
Porro ad statuas Sanctorum, ad memorias Martyrum, et caetera monumenta religiosa non aliter alligamus cultum et invocationem, quam alligaverit olim Deus ad sanctuarium, sive ad templum Salomonis. Etsi enim ubique Deus nos audit, et in omni loco levare possumus manus ad Deum; tamen non sine causa, Spiritus sanctus apud Isaiam cap. LVI et Christus apud Matth. cap. XXI Templum Dei domum orationis vocarunt: nec sine causa piissimus Imperator Theodosius (ut interim plurima alia antiquitatis exempla prseteream) circuibat cum Sacerdotibus et populo omnia orationum loca, ante Martyrum et Apostolorum thec4s jacebat cilicio prostratus, et auxilia sibi fida Sanctorum intercessione poscebat. Et certe Theodosius, qui hoc egit, et Ruffinus, qui hoo scribit lib. II hist. Eccles. cap. 33. S. Gregorium annis ferme ducentis praecesserunt.
De officio et beneficiis Christi.
« Evangelion docet, propter unicum et solum Filium Dei Dominum nostrum Jesum Christum pro nobis crucifixum, mortuum, et resuscitatum, gratis, non propter ulla nostra opera, aut merita, nobis remissionem pec^ catorum, et salutem aeternam donari. Et quidem hunc solius Dei honorem proprium esse, ut dicitur Isaiae XLIII. Ego sum, ego sum ipse, qui deleo iniquitates. Item: Non est in aliquo alio salus. Pontificii contra docent, non propter solius Christi meritum, sed partim propter Christum, partim propter nostram contritionem, et obedientiam, seu bona opera nos justificari, et salvos fieri etc. n
Non hoc habet Catholica doctrina, ut partim propter Christum, partim propter opera sua justificentur peccatores, quasi etiam sine Christo ipsa opera aliquid mereantur: siquidem tria distinguimus operum genera. Unum eorum, quae fiunt ex solis viribus naturae, sine Fide et gratia Dei, et de his aperte pronuntiamus cum Apostolo, quia ex operibus non justificatur homo, sed ex Fide, et si ex ejusmodi operibus quis justificaretur, haberet gloriam, sed non apud Deum, ut de Abraham B. Paulus dicit, ad Rom. IY. Itaque de his operibus nulla est inter nos controversia, tametsi passim impudentissimo mendacio id nobis tribuitis, quod opera sine Christi Fide meritoria esse doceamus.
Alterum est operum genus, quod ex Fide et gratia Dei procedit, et ad reconciliationem cum Deo, ac peccatorum remissionem disponit, qualia sunt Oratio, Eleemosyna, Jejunia, Dolor de peccatis, et alia id genus. Quae quidem opera non dicimus esse meritoria ex justitia ipsius reconciliationis, sed e contrario potius audimus Tridentinam Synodum dicentem, sess. VI, cap. 8. ideo gratis justificari homines, quia nec Fides, nec opera quae justificationem praecedunt ipsam merentur, nimirum, ex justitia, quasi ejusmodi operibus esset debita justificatio: fatemur tamen haec ipsa opera, quatenus ex Fide et adjutorio divino proficiscuntur, divi¬
na esse opera, et suo modo mereri, hoc est, impetrare peccatorum remissionem. Id enim, etsi vos non conceditis, concedit tamen verbum Dei. Quid enim est, quod ait Ezechiel, cap. XVIII: Cum averterit se impius ab impietate sua, ipse animam suam vivificabit? Quid est quod ait Daniel, cap. IV: Peccata tua Eleemosynis redime? Quid est quod ait Jonas, cap. III: Vidit Deus opera eorum (jejunia et cilicium) et misertus est eis? Quid est, quod ait Christus, Lue, VII: Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum?
Idipsum quoque non solum Gregorius, sed ante eum multi Patres docuerunt. Ambrosius lib. X in Lucam: « Lacrymae, inquit, veniam non postulant, sed merentur. » Hieronymus lib. II advers. Pelagian.: «Qui peccata simpliciter confitentur, merentur humilitate clementiam Salvatoris. » Augustin. epist. 105: « Nec ipsa remissio peccatorum sine aliquo merito est, si fides hanc impetrat. Neque enim nullum est meritum fidei, qua fide ille dicebat: Deus propitius esto mihi peccatori, et descendit justificatus merito fidelis humiliatus etc. » Et epist. 106: « Si quis dixerit, quod gratiam bene operandi fides mereatur, negare non possumus, imo gratissime confitemur. »
Postremum denique genus operum est eorum, quee a justificato jam homine fiunt, et a Spiritu sancto inhabitante cor hominis, et charitatem in eo diffundente procedunt.
Quibus operibus, velitis nolitis, meritum attribuimus; non quo remissionem peccatorum, quae praecessit, et quae sub meritum proprie cadere non potest, sed gloriam ac beatitudinem sempiternam vere et proprie mereantur, alioqui enim quomodo Paulus II. Timoth. IV, diceret: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi, in reliquo reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi in illa die justus Judex. Si enim vita aeterna non est vere merces operum bonorum; cur eam vocat coronam justitiae, et non potius donum clementiae? Cur dicit reddendam, non donandam? Cur a justo Judice, non a liberali Rege? Recte igitur Augustinus in epist. 105: « Unde, inquit, ipsa vita aeterna, quae utique in fine sine fine habebitur, et ideo meritis praecedentibus redditur, tamen quia eadem merita, quibus redditur, non a nobis parata sunt per nostram sufficientiam, sed in nobis facta per gratiam, etiam ipsa gratia nuncupatur, ncc ideo, quia meritis non datur, sed quia data sunt et ipsa merita, quibus datur. »
Neque vero terrent nos duo illa Scripturas testimonia: Ego sum qui deleo iniquitates. Et: Non est in alio aliquo salus. Nam excludunt ejusmodi testimonia alium Deum, alium Christum, alium Salvatorem, et Medicum animarum, qui, Deo vero et Christo Jesu Salvatore excluso, salutem polliceatur: non tamen excludunt Fidem, Spem, Charitatem, Poenitentiam, Sacramenta, quibus veluti quibusdam mediis et instrumentis, ipso Deo praecipue operante, Christi nobis meritum applicatur. Alio qui, qua ratione cum istis sententiis: Ego sum qui deleo iniquitates, Et: Non est in aliquo alio salus; cohaerent illae: Fides tua te salvam fecit, Lucae VII: Salvabit eos, quia speraverunt in eo. Psalm. XXX YI: Ipse animam suam vivificabit, Ezech. XVIII: Timor Domini expellit peccatum, Eccles. I: Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit, Marci ult.: Qui manducat hunc panem, vivet in ceternum, Joan. YI. Sed de his hactenus. Pergit Ghytraeus.
« Evangelion docet, agentem poenitentiam, et audientem promissionem, debere credere promissioni; et statuere, peccata non tantum aliis, Petro aut Paulo, sed etiam sibi propter Christum remitti; se Deo placere, a Deo recipi, et exaudiri: et hac fide in quotidiana invocatione ad Deum accedendum esse. Pontificii contendunt, semper dubitandum esse, an habeamus remissionem peccatorum: quae dubitatio simpliciter pugnat cum Fide, et plane Ethnica est. » Haec ille.
Evangelium nostrum satis aperte docet, oportere fidem habere promissionibus Dei, nec de iis ulla ratione dubitandum esse, Catholici omnes docent. At promitti hominibus a Deo absolute remissionem peccatorum in Evangelio nostro nusquam legitur. Multo vero minus legitur, debere unumquemque certo statuere, sibi peccata remitti, se Deo
placere, a Deo recipi, et exaudiri. Et merito id non legitur, quia destrueret ceetera, quae in eo apertissime clarissimeque leguntur. Quid enim illo clarius, quod scribit Sapiens Eccles. IX: Sunt justi atque sapientes, et opera eorum in manu Dei, et tamen nescit homo, utrum odio, vel amore dignus sit? Item illud quam est perspicuum, quod ait Job. c. IX: Etiamsi simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea? Et infra: Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti? Quid, quod promissiones divinae fere omnes conditionem annexam habent, quam nemo certo nosse potest, an ut oportet impleverit? Matth. XIX: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Lucee XIV: Si quis venit ad me, et non odit patrem, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus. Rom. VIII: Ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus flii Dei: si autem filii, et haeredes, hceredes quidem Dei, co haeredes autem Christi, si tamen compatimur, ut et conglorificemur. Denique, S. Ambrosius Gregorio (ut supra diximus) multo antiquior, in serm. 5. super Psalm. CXVIII: « Sui volebat, inquit, auferri opprobrium, quod suspicatus est, vel quia cogitaverat in corde, et non fecerat, et poenitentia licet abolitum, suspectus tamen erat, ne forte adhuc remaneret ejus opprobrium, et ideo Deum precatur, ut illud auferat, qui solus novit, quod nescire potest etiam ipse, qui fecit. »
« Evangelion docet, unicum tantum in Mundo sacrificium propitiatorium esse etc. Hebr. VII: Christus semel oblatus est, ut tolleret peccatum etc. Pontificii docent, quotidie in sacrificio Missae Christum a Sacerdotibus Deo Patri offerri etc. »
Evangelium quidem docet, unicum tantum in Mundo esse sacrificium propitiatorium. illud, videlicet, quod in cruce semel oblatum est: neque id Catholici negant. At illud unicum sacrificium non posse quotidie repeti in mysterio ab ipso eodem summo Pontifice Christo per manus Sacerdotum, Evangelium
nusquam docet, et hoc Catholici affirmant. Neque ii soli affirmant,' qui post Gregorii tempora fuerunt, sed omnes omnino Patres, etiam qui multis saeculis Gregorium praecesserunt. Audi, nomine caeterorum, unum Augustin. in epist. 23. ad Bonifac. sic loquentem: « Nonne semel immolatus est Christus in seipso? et tamen in Sacramento non solum per omnes Pascha] solenmitates, sed omni die populis immolatur. »
ct Evangelion docet, peccatum esse non tantum actiones externas pugnantes cum lege Dei, verum etiam dubitationes de Deo, securitatem carnalem, et contumaciam, ac concupiscentiam nobiscum nascentem, et in renatis reliquam, Rom. VII. Pontificii negant, hsec mala in renatis reliqua, esse peccata pugnantia cum lege Dei. »
Nusquam Pontificii, hoc est, Catholici docent, solum actiones externas esse peccata, sed vobis mentiri licet; id enim a patre vestro didicistis, qui in veritate non stetit. Porro dubitationes de Deo, securitatem carnalem, contumaciam, et concupiscentiam, si voluntarias sint, peccata esse minime dubitamus: si vero sint involuntariae, quales erant cupiditates illae carnis contra spiritum, quas Paulus sentiebat, etsi eis non consentiret; eas vero peccata esse, constanter negamus. Neque de Paulinis verbis vobiscum disceptamus, quasi Pauli verba vobis vera, falsa nobis esse videantur, sed de eorum verborum interpretatione. Nec moleste ferre debetis, si Augustinum, et omnem chorum Sanctorum vobis novis hominibus praeponamus. Sic enim loquitur Augustin. lib. Icont. duas epist. Pelagianor. cap. 13: « Sed de ista concupiscentia carnis falli eos credo, vel fallere, cum qua necesse est, ut etiam baptizatus, et hoc' si diligentissime proficit, et spiritu Dei agitur, pia mente confligat. Sed haec, etiamsi vocatur peccatum, non quia peccatum est, sed quiapeccato facta est, sic vocatur, sicut scriptura manus cujusque dicitur, quod manus eam fecerit. »
« Evangelion docet, hominem in hac imbecillitate naturae nequaquam posse satisfacere legi Dei, et hac perfecta impletione legis justum, et omnis peccati expertem esse, Rom. VIII. Sensus carnis inimicitia est adversus Deum: legi enim Dei non obtemperat, ac ne quidem potest. Pontificii contendunt, hominem posse legi Dei satisfacere, et hac impletione legis justum esse, et vitam aeternam mereri. »
Non dicunt Pontificii, hoc est, Catholica] Ecclesiae filii, hominem in hac imbecillitate naturae omnis peccati expertem esse. Agnoscimus enim et profitemur verissimum esse, quod ait Joannes, initio epist. I: Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus. Sed quoniam quotidiana ista peccata nec justitiam tollunt, nec tam contra legem, quam praeter legem Dei sunt, cum pro remissione ejusmodi delictorum oret omnis Sanctus in tempore opportuno, Psalm. XXXI, et omnes filii Dei justi utique et sancti quotidie dicere doceantur: Dimitte nobis debita nostra, Matth. VI, propterea non timemus asserere, posse hominem per gratiam Dei justificatum, ejusdem gratiae adjutorio, et legem implere, et ea impletione vitam aeternam promereri; scimus enim quis dixerit: Et mandata ejus gravia non sunt. I. Joan. V. Et quis item dixerit: Voca operarios, et redde illis mercedem. Matth. XX. Et rursum: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum etc. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare.
Quare Augustinus lib. de grat. et lib. arbit. cap. 16: u Certum est, inquit, nos mandata servare, si volumus, sed quia praeparatur voluntas a Domino, ab illo petendum est, ut tantum velimus, quantum sufficit, ut volendo faciamus. » Et de spir. et lit. cap. 10: (i Ideo datur gratia, non quia legem implevimus, sed ut legem implere possimus, » Neque movet nos illud verbum Apostoli: Sensus carnis inimicitia est adversus Deum. Nam idem Apostolus antea dixerat ad Rom. VII: Igitur ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Quod autem mente agi-
mus, id vere nos agimus; quod autem carne agimus, si mens repugnat, nostrum non est, sicut idem Apostolus ait: Si quod nolo, inquit, facio, jam non ego operor illud.
« Evangelion docet, bona opera esse illa tantum, quae a Deo praecepta sunt etc. juxta regulam, quae tibi praecipio, haec tantum facito Domino, non addas, neque minuas. Pontificii e contra totam Ecclesiam obruerunt traditionibus etc. »
Jam haec sunt millies a vobis repetita, et a nostris refutata. Falsum autem est quod ais, in Evangelio haberi, illa tantum esse opera bona, quae Deus praecepit. Ubi enim, quaeso, praecepit Deus virginitatem? Nonne Paulus ait: De virginibus autem praeceptum Domini non habeo, I. Cor. YII, et tamen ibidem ait, bonum esse opus, virginem permanere: Igitur, inquit, qui Matrimonio jungit virginem suam, bene facit; et qui non jungit, melius facit.
Neque multum te juvat regula illa: Quae tibi praecipio, haec tantum facito Domino. Non enim eo loco prohibetDeus aliud, quam ne corrumpamus ejus praecepta, sed integre ea servemus, ut ille praecepit, non declinantes ad dexteram, neque ad sinistram. Itaque S. Augustin. lib. de S. virginit. cap. 30. distinguens a consiliis praecepta: « Neque enim, inquit, sicut non moechaberis, non occides; ita dici potest, non nubes: illa exiguntur, ista offeruntur. Si fiunt ista, laudantur i nisi fiant illa, damnatur: In illis Dominus debitum imperat nobis, in his si quid amplius (Nota) supererogaveritis, in redeundo reddet vobis. »
« Evangelion docet, utramque partem Sacramenti coenae Domini omnibus Christianis ministrandam esse; et quidem de calice expresse inquit: Bibite ex hoc omnes. Pontificii e contra decernunt, et definiunt. »
Adhuc non videmus locum illum Evangelii, ubi doceamur, utramque partem Sacra-
menti coenae Domini omnibus Christianis ministrandam esse. Nec enim de calice Dominus ait: Bibite ex hoc omnes Christiani, sed, Bibite ex hoc omnes; qui vero essent illi omnes, Marcus explicuit, cum addidit: Et biberunt ex illo omnes. Non autem biberunt omnes Christiani, sed omnes Apostoli, qui soli tunc cum Domino vescebantur.
« Evangelion docet, veram poenitentiam, seu conversionem ad Deum esse serium dolorem cordis de admissis peccatis, et Fidem statuentem sibi peccata propter Christum certo remitti etc. Pontificii contra, etsi contritionem inter partes poenitentiae numerant: tamen hanc remissionem peccatorum mereri fingunt; et addunt confessionem auricularem non mandatam a Deo; et satisfactionem, seu opera indebita, quibus pro aeternis peccatorum poenis satisfieri, et haec ipsa posse pecuniis redimi fingunt. Quae tota doctrina in meritum Filii Dei, qui solus pro peccatis nostris satisfecit, blasphemia est. »
Hic nihil probari, nulla testimonia Evangelii adferri, tantum inania verba mendaciis admixta fundi video. Nam quod dicis de conversione, et serio dolore cordis, omittere potuisses. Nos enim vere conversionem, et serium dolorem cordis in poenitentibus requirimus; cum vos nihil aliud, quam nescio quos terrores pro contritione habeatis. Quod addis de Fide statuente nobis remitti peccata, supra refutatum est. Quod ais, apud Pontificios contritionem mereri remissionem peccatorum, mendacium est, supra etiam refutatum. Quod etiam dicis, Pontificios dicere, satisfactionibus temporalibus pro poenis seternis satisfieri, pariter est mendacium. Non enim satisfacere nos putamus pro seternis poenis, quas nobis in justificatione remitti non dubitamus, sed pro poenis temporalibus, quas vel hic, vel in purgatorio Deus exigit ab iis, qui post Baptismum ad poenitentiam et reconciliationem veniunt; « Productior est, » inquit Augustinus Tractat. 124. in Joan. « poena, quam culpa, ne parva putaretur culpa, si cum ea finiretur et poena. »
Quod denique addis, confessionem auricularem non esse mandatam, et satisfactionem pugnare cum merito Christi: dicis quidem, sed non probas. Lege vero, si placet, serm. 5. B. Cypriani de lapsis, et invenies exomologesim necessariam, et satisfactionem: et has ipsas voces saepius repetitas. Porro pecunia redimi satisfactionem (ne forte hic turpem aliquam negotiationem suspiceris) nihil est aliud apud Catholicos, quam unum genus satisfactionis in aliud posse mutari judicio Sacerdotis; ut jejunium in eleemosynam. Pergamus ad caetera.
« Evangelion docet, conjugium omnibus hominibus, laicis, et sacerdotibus concessum et liberum esse; et diserte inquit, prohibitionem conjugii, et ciborum, doctrinam diabolicam esse. Pontificii e contra magnae parti hominum, Sacerdotibus, et Monachis, conjugium prohibent, et certis diebus a certis cibis abstinere jubent. »
At ubi, quaeso, Evangelium docet, concessum conjugium esse iis, qui votum continentiae habent? fortasse ad Hebr. XIII ubi legimus: Honorabile conjugium inomnibus. Caeterum, si in qmnibus omnes omnino homines comprehendit, honorabile etiam erit conjugium in patre et filia; in matre ct filio; in fratre et sorore: Yel si hoc vobis non placet, non placeat etiam honorabile debere conjugium dici inter Monachum et Sanctimonialem, et caeteros homines, quibus per votum conjugium inire non licet. Apostolus enim id solum vult, ut conjugium honoremus in omnibus rite et legitime copulatis. Yobis autem probandum superest, rite et legitime eos copulari, qui perpetuam continentiam Deo voverunt.
Audi Chrysostomum, quid Theodoro Monacho, qui uxorem ducere volebat, vel fortasse etiam duxerat, scribit in epist. 6. « Honorabiles, inquit, nuptiae, sed te jam servare non convenit privilegia nuptiarum: quamvis frequenter hoc ipsum nuptias voces, ego tamen adulterio illud pejus existimo. » De loco Apostoli, I. Tim. IY: Prohibentes nubere etc. vide quae diximus supra, cap. 21. prope finem.
« Evangelion docet, unum esse verum et solidum fundamentum, supra quod aedificata sit Ecclesia Dei, videlicet, Dominum nostrum Jesum Christum, I. Cor. III, Act. IV, et locum Matth. XIV. Augustinus ita interpretatur, super hanc petram quam cognovisti dicens: Tu es Christus Filius Dei vivi, hoc est, super meipsum Filium Dei vivi aedificabo Ecclesiam meam; super me aedificabo te, non me super te. Pontifex e contra vociferatur, supra petram Ecclesiae Romanae, et ordinariam successionem Pontificum, totam reliquam Christiani Orbis Ecclesiam esse aedificatam. »
At non pugnat, credo, Paulus secum, cum ait ad Ephes. II: Nos supertedificari supra fundamentum Apostolorum et Propheta?mm. Nec pugnat cum Paulo asserente: Nullum esse fundamentum Ecclesiae, prceter Christum, I. Cor. III, Joannes in Apoc. cap. XXI, cum ait: Duodecim Apostolos, duodecim esse Ecclesios fundamenta.
Nam Paulus I. Cor. III de primario fundamento. Idem vero Paulus Ephes. II, et Joannes Apoc. XXI de fundamentis secundariis loquuntur. De quali etiam fundamento Augustinus loquitur in Psalmo contra partem Donati, ubi ait: « Numerate Sacerdotes, vel ab ipsa sede Petri. Ipsa est petra, quam non vincunt superbae inferorum portae. » Sed de hac re satis multa supra dicta sunt, lib. I. cap. 10. de Pontifice.
« Evangelion docet, nullum Apostolum vel Episcopum, aut alium Evangelii ministrum, alio superiorem, et majorem poten-' tiam, et dominationem habere, quod ad ministerium attinet. Sed omnes ministros parem potestatem docendi Evangelii, administrandi Sacramenta, ligandi sceleratos, et absolvendi agentes poenitentiam obtinere, ut clare docent Scripturae, Lucae XXII, I. Cor. III, versu 4. Joan. XX et Matth. XVIII omnibus Apostolis pariter traduntur claves regni ccelorum. E contra Pontifex Romanus jactitat, se supremam potestatem in omnes reliquos Episcopos, et totam Ecclesiam, et quidem utrumque gladium spiritualem et politicum habere de jure divino, etc. »
Ubi doceat Evangelium, non habere unum Episcopum, vel Ministrum majorem potestatem, quam alium, adhuc non potui reperire: nam loca quse citas, contrarium plane significant. Siquidem Lucse XXII hortatur quidem Dominus suos ad humilitatem, et prohibet dominatum regium, atque tyrannicum iis, qui Ecclesiae preeesse debent: interim tamen inter Apostolos unum majorem caeteris, imo et Ducem cseterorum esse affirmat. Ait enim / Qui major est vestrum, fiat sicut minor, et qui prcecessor (Graece rryovgsvo;, id est. Dux) fiat sicut ministrator. Apostolus autem I. Cor. III, ubi se plantasse dicit, Apollo autem rigasse, et iterum, se ut architectum fundamentum jecisse, alios autem superaedificare, nonne satis aperte se majorem Apollo et caeteris coadjutoribus suis fuisse significat?
Porro, Joan. XX dicitur quidem omnibus Apostolis: Ecce> ego mitto vos: et. Quorum remiseritis peccata etc. tamen cap. XXI subjiciuntur Apostoli, et caeteri Fideles omnes S. Petro, ut oves suo Pastori, cum soli Petro coram aliis Apostolis dicitur a Domino: Pasce oves meas. Denique etiamsi Mat. XVIII dicatur omnibus Apostolis: Qucecurnque alligaveritis etc. tamen soli Petro dicitur, Matt. XVI: Tibi dabo claves regni etc. et sine dubio non promitteret illi aliquid Dominus singulariter, nisi etiam illi aliquid singulare exhibere voluisset. Sed de his multa diximus supra lib. I, cap. 12, 13, 14.
Ad ea, quae objicis de utroque gladio contra Extravagantem Bonifacii VIII, ubi etiam rides argumenta Pontificis; id unum hoc loco respondere libet: ea omnia ex B. Bernardo sumpta esse, quem virum et sanctum vocare et non semel allegare solent Melanchthon, Calvinus, et alii ex vestris. Vide lib. II et IV de Considerat, vel si placet, vide quae de hac ipsa re in lib, postr. de Pontif. disseruimus. Atque haec deantithesi tua hoc loco sufficiant.
Nunc breviter demonstrandum erit, hanc ipsam visionem Joannis in Lutherum et Lutheranos optime quadrare. Nam in primis Lutherum significari posse per stellam il¬
lam, quae de coelo in terram cecidit, planum est: cum ipse ex Monacho saecularis; ex coelibe conjugatus; ex paupere dives factus sit, et victum sobrium ac tenuem cum opiparis coenisac prandiis commutaverit. Quid enim est hoc aliud quam ex coelesti vitae consuetudine ad terrenam decidisse?
Deinde fumum putei abyssi, qui ejus casum consecutus est, plane est caecus et stupidus, qui non sentit. Siquidem antequam Lutherus ab Ecclesia Catholica deficeret, totus fere Occidens ejusdem Fidei et religionis erat; quocumque aliquis iret, fratres suos continuo agnoscebat: omnes enim in lumine erant. At post Lutheri casum tantus fumus errorum, sectarum, schismatum, exortus est, ut jam nec in eadem provincia, imo nec in eadem civitate, aut domo, unus alium agnoscat.
Obscuravit quoque hic fumus' (ut in Apoc. dicitur) Solem et aerem. Nam per Solem Christum, per aerem Scripturas, per quas in hac vita quodammodo respiramus, et nostri, et adversarii exponunt. Et quidem Christum quam vehementer iste fumus obscuraverit, testantur Transylvania, et vicinae regiones, ubi palam negatur Christi divinitas: testatur etiam Germania, ubi Anabaptistae aperte, Ubiquistae obscurius negant Christi humanitatem. Et sane fuerunt olim multi haeretici, qui similiter Christum oppugnarunt, sed nulli impudentius, quam haeretici hujus temporis: nam non solum multi eorum negant esse Christum Deum, sed addunt etiam, non posse invocari, nec scire eum quid nos agamus. Horror est audire, vel legere, quanta temeritate de Christi mysteriis hoc tempore disputetur.
Porro. Scripturas, 'incredibile est, quam vehementer iste fumus obscuraverit: tot enim jam exstant versiones, tot commentaria inter se pugnantia, ut ea etiam quae olim clarissima erant, nunc obscurissima videantur.
Quid potest dici clarius, quam quod Paulus ait? I. Cor. VII: De virginibus praeceptum Domini non habeo, consilium autem do?
Et tamen omnes hujus temporis haeretici constanter negant, ullum esse consilium virginitatis, et Paulum non dare consilium eo loco amplectendae virginitatis, sed ab ea potius absterrere homines voluisse.
Quid potest planius dici quam illud ver¬
bum Domini: Hoc est corpus meum? Et tamen nihil hoc tempore obscurius. Quicl de Transylvanis dicam, qui Joannis Evangelium, quod constat praecipue adversus Cerinthum et Ebionem scriptum esse, qui negabant Christi Divinitatem, ita suis commentariis perverterunt, ut inde maxime probent, Christum non esse Deum?
Veniamus ad locustas, quae de fumo putei exierunt. Chytraeus quidem per locustas, Episcopos, Clericos, et Monachos intelligit, sed perperam exponit: nam etiam ante Gregorii tempora erant Episcopi, Clerici et Monachi in Ecclesia; nec tamen adhuc exortae fuerant istae admirabiles locustae. Aptissime vero omnia, quae de locustis Joannes dicit, inLutheranos et caeteros hujus temporis haereticos quadrant. Primum enim locustae semper in magna multitudine venire, et turmatiifi.incedere solent. Proverb. XXX: He~ gem locusta non habet, et egreditur universa per tw^mas suas. Ita Lutherani caput unum proprie non habent', quia negant, unum esse debere Caput totius Ecclesiae: nihilominus tamen brevissimo tempore in ingentem multitudinem creverunt, nec mirum, nam aperuerunt ostium omnibus vitiosis hominibus. Gulosi ad eos accurrunt, quia non sunt apud Lutheranos stata jejunia: incontinentes, quia apud eos vota omnia continentiae improbantur: et Monachis etiam ac Sacerdotibus, necnon Sanctimonialibus quibuscumque Matrimonia conceduntur. Item Apostatae omnes, quia apud eos claustra omnia reserantur, et in palatia convertuntur: Principes avari et ambitiosi, quia bona Ecclesiastica, et personae etiam Ecclesiasticae eorum potestati subjiciuntur: otiosi et inimici bonorum operum, quia apud eos sola Fides sufficit, opera bona non sunt necessaria. Denique omnes improbi et scelesti, quia sublata est apud eos necessitas confitendi peccata, et rationem reddendi proprio suo Pastori, quod maximum esse solet freenum peccatoribus. Hinc igitur ita multiplicantur locustae.
Describuntur autem hae locustae a sancto Jdanne mirabiliter. Nam dicuntur habere faciem humanam, imo etiam muliebrem, caudam scorpionum, corpus locustarum: item in capite gestant coronam quasi auream,' dentes habent leonum, pectus lorica ferrea armatum: denique videbantur tan-
quam equi parati ad bellum, et sonitus alarum earum audiebatur quasi sonitus curroum currentium ad bellum, et habebant super se regem Angelum abyssi, qui dicitur exterminator. Facies blanda significat initium praedicationis eorum, quae semper incipit ab Evangelio, nihil enim se dicturos pollicentur, nisi purissimum Dei verbum. Ita facillime alliciunt simpliciores. Cauda scorpionis significat exitum venenatum et lethiferum: nam posteaquam verbum Dei proposuerunt, perversa interpretatione illud depravant, et eo modo quasi retorta cauda aculeum infigunt, et virus lethale infundunt. Corpus locustae, quod nihil fere est aliud quam venter, (est enim locusta ventrosum animal, et ideo nec incedere, nec volare recte potest, sed saltitando se erigit in altum, et mox ad terram recidit) significat, heereti&os hujus temporis esse homines ventri addictos, inimicos jejuniorum et continentiae, et ideo nec incedere posse per viam mandatorum, nec volare ad res coelestes contemplandas.
Conantur quidem aliquando se erigere, et mores emendare, sed more locustarum, mox recidunt ad terram.
Exemplo esse potest Saxonica visitatio, nam cum animadverteret Lutherus obEvangelicam libertatem a se praedicatam, et omnes Ecclesiae leges abrogatas, populos sine ullo fraeno in vitia ruere; instituit visitationem, et monuit pastores, ut praedicarent poenitentiam, timorem Dei, obedientiam, opera bona etc. Sed nihil profecit: vide Cochlaeum, in vita et actis Lutheri, anni 1527.
Pari ratione conantur volare per contemplationem, et scribunt jam passim libros de Trinitate, de Incarnatione, deque aliis ejusmodi mysteriis, sed incidunt in errores gravissimos, imo haereses perniciosissimas, ut patet de Ubiquistis, qui totum mysterium Incarnationis et Trinitatis destruunt.
Coronee in capite locustarum significant arrogantiam, et superbiam, qua sese efferunt super omnes homines. Exstat liber Lutheri ad Ducem Georgium; in eo sic ait: « A tempore Apostolorum nullus Doctor, aut Scriptor, nullus Theologus, aut Jurisconsultus, tam insigniter et clare conscientias seecularium statuum confirmavit, instruxit, ac consolatus est, sicut ego feci. Per singularem Dei gratiam hoc certo scio, quoniam neque Augustinus, neque Ambrosius, qui tamen in hac re optimi sunt, mihi in hoc aequales sunt. » Quid, quod non solum Lutherus, et Calvinus nihili faciunt mille Cyprianos, et mille Augustinos, sed etiam quivis Ministellus Lutheranus habet pro asinis, et stipitibus omnes Papistas? Erant autem coronae illae quasi aureae, id est, aureae videbantur, sed non erant, quia fingunt se zelo honoris Dei, et charitatis impelli ad ea quae dicunt, cum tamen nihil minus, quam zelum Dei noverint.
Dentes leonini significant detractiones, quibus assidue, et litteris, et sermonibus laicerant famam Pontificum, Clericorum, Monachorum. et ipsorum etiam Sanctorum, qui cum Deo feliciter regnant.
Et sane detractionibus nutriti videntur, et tam multa dicunt, quae nec sunt, nec fuerunt, fortasse etiam nunquam erunt, ut videantur omnem conscientiam penitus exuisse. Id satis patet, tum ex aliis, quae in eorum libris passim leguntur, tum ex iis, quae paulo ante citavimus ex Synodo Smalchaldica, Illyrico, Tilmanno, Calvino et Chytraeo.
Pectus lorica ferrea armatum, significat obstinationem: sunt enim ita obdurati, ut etiamsi apertissime convincantur, nunquam tamen cedant; et saepe mori malint, quam ab obstinatione sua recedere.
Similitudo equorum, qui parati videbantur ad bellum, significat audaciam et temeritatem: provocant enim audacissime omnes ad bellum, cum tamen postea pro argumentis sola mendacia plerumque proferant. Lutherus in Assert. art. 25: « Adeste, inquit, huc omnes Papistae in unum: conflate studia vestra in unum, si forte possitis hoc vinculum dissolvere. » Quo eodem modo loquunv tur fere omnes alii.
Similitudo autem curruum volitantium significat velocitatem, qua nova ista haeresis utitur in variis regionibus occupandis: nam brevi occupavit non solum multa regna in partibus septentrionalibus, sed etiam usque ad Indos excurrere ausa est, quamquam non permisit Deus, ut ibi haerere posset. Nec enim tantum flagellum merebatur novella adhuc, et tenera illa Christi Ecclesia.
Denique, Angelus abyssi dicitur rex locustarum istarum,- quia etsi regem visibilem locustae non habent, ut supra diximus, invi¬
sibili tamen rege, id est, Diabolo carere non possunt: Ipse enim est Rex super omnes filios superbies. Dicitur autem rex locustarum exterminator, quia per nullam unquam hae- 2’esim, aut persecutionem Diabolus ita exterminavit, ac vastavit Ecclesiam, ut per Lutheranos. Nam caeterae haereses, ut plurimum, unum aut alterum articulum destruebant, sed non evertebant omnem ordinem, et disciplinam Ecclesiae: at Lutherana haeresis partim per se, partim per suas proles Anabaptistas, Calvinistas, Trinitarios, Libertinos, omnia omnino Ecclesiae bona perdidit in iis locis, ubi grassari potuit. Nam abstulit a Deo Trinitatem per novos Samosatenos; a Christo Deitatem per eosdem; et humanitatem per Anabaptistas; ab Angelis et Sanctis omnibus omnem cultum et invocationem; a purgatorio suffragia vivorum, imo purgatorium ipsum plane exterminavit. Ab Ecclesia, quae est in terris, abstulit multos libros divinae Scripturae, omnia fere Sacramenta, omnes traditiones, sacerdotium, sacrificium, vota, jejunia, festos dies, templa, altaria, reliquias, cruces, imagines, monumenta omnia pietatis; item leges Ecclesiasticas, disciplinam, atque ordinem universum plane exterminavit.
Sed forte inferis pepercit, ne suo regi Angelo abyssi injuriam faceret. Non ita est: nam etiam inferos veros et locales multi Lutheranorum negant, et imaginarios nescio quos inferos fingunt; ut supra in disputatione de descensu Christi ad inferos demonstravimus. Yere igitur exterminatrix haeresis haec dici potest, et eo duce digna, qui Hebraice Graece omoXkv «v, Latine ex¬
terminans dicitur. Et mirum sane esset, si non etiam Lutherani ipsi hoc exterminium mirarentur, nisi a fumo illo, de quo supra diximus, plane essent obcsecati.
Sed una in tot malis consolatio est, quod (ut Joannes dicit) locustae istae non laedunt herbas, atque arbores viventes: sed solum homines, qui non habent signum Dei vivi. Cum enim haeresis ista tota carnalis sit, non facile viros- bonos, et in quorum animis viret, ac floret religio, et pietas, decipere potest. Ita videmus, raro, aut nunquam accidisse, ut ad Lutheranos ab Ecclesia aliquis defecerit, qui non prius corruptae, etperditae vitae inter Catholicos esse cceperit. Sed de his hactenus.
Refutantur argumenta Calvini et Illyrici, qui probare conantur, Papam non esse amplius Episcopum, ubi etiam refellitur fabula de Joanne Papa femina.
Restat id, quod ultimo loco proposuimus, ut videlicet ostendamus, Romanum Pontificem non solum Antichristum non esse, sed nec ullo alio modo amisisse Pontificatum suum. Siquidem Calvinus et Illyricus, ille ratione, iste conjectura quadam probare conantur, non esse hoc tempore verum Episcopum.
Atq ue ut a Calvino incipiamus, ita ille loquitur in Instit. IY, cap. 7, §. 23 et 24: « Ipse vero Pontifex quid omnino habeat Episcopale, scire velim: primum in munere Episcopi caput est, plebem Dei verbo docere: alterum et proximum huic, Sacramenta administrare: tertium monere et hortari, corrigere etiam eos qui peccant, ac in sancta disciplina populum continere. Quid istorum facit? imo quid facere se simulat? Dicant igitur, qua ratione velint haberi Episcopum, qui nullam officii partem minimo digito vel in speciem saltem attingit. Non ita de Episcopo est, ut de Rege: hic enim etsi non exequatur quod proprium est Regis, honorem nihilominus ac titulum retinet. At in Episcopo dijudicando respicitur Christi mandatum, quod semper in Ecclesia valere debet: hunc ergo nodum mihi solvant Romanenses. Nego ipsorum Pontificem esse Episcoporum Principem, cum non sit Episcopus. » Haec ille.
Ni fallor, tota haec ratiocinatio ad hunc brevem syllogismum revocari potest. Cum hoc intersit inter Episcopum, et Regem, quod Rex, nomen est potestatis et praefecturae, cui annexum est officium regendi populum: Episcopus autem, est nomen solius officii, verbum Dei et Sacramenta ministrandi; certe si neque Rex, neque Episcopus munere suo fungatur, Rex nomen et dignitatem suam retinebit, Episcopus amittet: Romanus autem Pontifex officio Episcopali, nec in speciem quidem fungitur;
quippe qui nec verbum, nec Sacramenta populis ministrat; Romanus igitur Pontifex nomen et dignitatem suam perdidit, atque adeo Episcopus dici non potest.
Jam vero Magdeburgenses, Centur. IX, cap. 20, coi. 500. id ipsum conjectura et signo confirmare nituntur. Aiunt enim, signum evidens mutationis Romanae Ecclesia; in Babylonicam meretricem fuisse, quod voluerit Deus, ut circa illa tempora, in quibus mutatio facta est, vera quaedam mulier meretrix in sede Pontificia sederet: quae quidem Joannes Papa octavus dicta est.
Id vero probant. Primo, ex auctoribus, Platina, Martino Polono, Sigeberto, et Mariano Scoto. Secundo, ex vestigiis ejus rei, quas ad nostra tempora remanserunt: nimirum, ex quadam sede porphyretica intus perforata, quaemanebat in Palatio sancti Joannis Lateranensis, cujus usum fuisse dicunt institutum post flagitium illud detectum, ad explorandum, videlicet, an Pontifex recens creatus esset masculus nec ne? Item, ex quadam statua mulieris cum puero, quae usque ad nostra tempora mansit in eo loco, ubi dicitur, Joannes octavus peperisse. Denique, ex eo, quod Romani Pontifices, quando ex Vaticano ad Lateranum pergunt, solent declinare locum illum, ubi ista mulier dicitur peperisse, in detestationem facti; alioqui enim illa est recta via. Sed non est difficile hos nodos solvere.
Ac ut Calvino primum respondeamus; vel Calvinus loquitur de significatione nominis, vel de re ipsa, quando dicit, Episcopum esse nomen officii, Regem esse nomen dignitatis. Si de nominis significatione; aperte decipitur: nam ut Episcopus dicitur ab sTu^onslv id est, a considerando, sive inspiciendo, et sonat officium inspiciendi: ita etiam Rex dicitur a regendo, et sonat officium regendi. Et sicut Rex est nomen Magistratus: ita l7u<Txo7ro? etiam apud Ethnicos erat nomen Magistratus, nimirum, Praetoris; ut patet ex Aristophane in avibus: et quod majus est, idem nomen pastoris in divinis litteris tribuitur Episcopo, et Regi; ut patet ad Ephes. IV et Isa. LXIV.
Si vero de re ipsa loquitur; non minus decipitur; nam, ut regia auctoritas non est simplex officium judicandi, ut est judicium aliorum, sed vera praefectura in rebus politicis, id est, potestas regendi homines sibi subjectos, imperando, et puniendo: ita etiam Episcopatus non est simplex officium
praedicandi, ut est aliorum multorum, qui concionantur, et non sunt pastores, sed est vera praefectura Ecclesiastica, id est, potestas regendi homines in rebus spiritualibus, et divinis; ac proinde imperandi, et puniendi. De qua re et multa supra diximus, et plura adhuc infra dicemus in lib. seq. Nunc pauca loca, sed clarissima annotasse sufficiet. Apostolus Paulus I. Cor. XI: Ccetera, inquit, cum venero disponam. Et II. Cor. XIII: Ut non prcesens durius agam, secundum potestatem, quam dedit mihi Dominus. Et Hebr. XIII: Obedite prcepositis vestris et subjacete eis. Et I. Timoth. Y: Adversus Presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus, aut tribus testibus.
Adde huc quoque, falsum esse, Pontifices non fungi munere Episcopali. Nam non tenentur per se concionari, et Sacramenta ministrare, si justa aliqua de causa impediantur, sed satis est, si curent, per alios ista omnia praestari: alioqui Episcopi ad impossibilia obligarentur: nullus enim est tam exiguus Episcopus, qui possit per se sufficere ad concionandum, et Sacramenta ministranda in tota sua dioecesi. Sicut ergo satisfacit, si in eo loco, ubi per se non potest, per alium concionatur: ita satisfacit, si in omni loco per alios concionetur, quando in nullo per se id facere potest. Neque desunt exempla antiquitatis. Scribit enim Possidius in vita B. Augustini, S. Valerium Episcopum Hipponensem commisisse S. Augustino presbytero suo officium praedicandi, propterea quod ipse, cum Graecus esset, non posset Latino populo praedicare. Et ibidem Possidius refert, in Orientali Ecclesia plures Episcopos munus praedicandi, quod ipsi per se exequi nequibant, presbyteris suis demandare solitos: nec tamen dicere possumus, vel S. Valerium, vel alios, qui per se non praedicabant verbum Dei, Episcopos non fuisse.
Ad argumentum Magdeburgensium dico: fabulam esse illam de Joanne Papa femina, quam satis accurate refellit Onuphrius in Addit, ad Platin. ac primum aperte convincitur esse fabula, ex testimoniis scriptorum Graecorum et Latinorum. Primus omnium, qui de hac re scribere potuit, et qui rem optime novit, fuit Anastasius Bibliothecarius, qui illo ipso tempore vixit, quo fingitur Joannes iste VIII, Pontificatum gessisse, ni¬
mirum circa annum 850, et interfuit creationi Pontificum multorum, qui hunc Joannem vel praecesserunt, vel secuti sunt. Ille igitur scribit, post Leonem IV vacasse Sedem quindecim diebus, et mox communi consensu creatum fuisse Benedictum III, quibus verbis indicat, nullum fuisse Joannem feminam. Omnes enim, qui istum Joannem admittunt, dicunt, eum sedisse post Leonem IV, et ante Benedictum III, et vixisse in Pontificatu duobus annis, et quinque mensibus.
Dicent fortasse: Anastasium in gratiam Pontificum omisisse istum Joannem VIII; at contra, nam saltem debuit ponere, Sedem vacasse post Leonem IV, duobus annis cum medio, ne errorem exploratum in Ghronologia admitteret, et errorem qui poterat refelli ab oculatis testibus qui tunc vivebant. Respondent: non esse errorem in Chronologia, quia duo isti anni Joannis adduntur annis Leonis IV. Leo enim IV, dicitur ab Anastasio sedisse annis 8, qui ita accipiendi sunt, ut sex anni sint ipsius Leonis, alii duo addantur ex annis Joannis feminee.
At contra: nam non solum Anastasius, sed etiam Martinus Polonus, et Platina, et Magdeburgenses, et Bibliander, et alii, qui ponunt Joannem VIII sedisse duobus annis, dant Leoni annos octo; igitur necessario erit error in Chronologia Anastasii, si iste Joannes ponatur fuisse Pontifex post Leonem.
Deinde non solus Anastasius, sed etiam Ado Episcopus Viennensis, qui eodem tempore vixit, et de quo nulla suspicio est, quod in gratiam Pontificum voluerit mentiri, docet, nullum fuisse Joannem inter Leonem IV et Benedictum III; sic enim loquitur in Chr. anni 865: « Pontifex, inquit, Romanus Gregorius moritur, atque ejus loco Sergius ordinatur: illo defuncto, succedit Leo. Quo obeunte, Benedictus in Sede Apostolica substituitur. » Et similiter loquuntur Rhegino, Lambertus, Hermannus Contractus, Abbas Urspergensis, Otho Frisingensis, et omnes alii historici, qui plurimi sunt, usque ad Martinum Polonum, qui fuit quadringentis annis posterior isto ficto Joanne VIII, et ipse primus hujus Joannis VIII meminit contra fidem omnium antiquorum: ab ipso autem acceperunt Platina, et cseteri recentiores.
Nec solum Latini, sed etiam Graeci, qui
ante Martinura Polonum scripserunt, ut Zonaras, Cedrenus, Joannes Guropalates, et alii nullam mentionem hujus tam prodigiosae historiae inter res ejus temporis faciunt: cum tamen illi non faveant Romano Pontifici, quique libenter accepissent occasionem irridendi Latinos in hac parte, si potuissent. Quomodo autem credibile est, melius novisse res gestas, circa annum 850, Martinum Polonum, qui vixit anno 1250, quam omnes historicos alios, qui vixerunt anno 800, vel 900, vel millesimo?
Quod autem Magdeburgenses dicunt, Sigebertum et Marianum Scotum Martino Polono antiquiores, Joannem feminam in suis Chronicis posuisse, falsum est. Etsi enim in impresso Sigeberto et Mariano Scoto inveniatur Joannes femina: tamen in antiquissimis manuscriptis non invenitur, et satis constat, corruptos fuisse auctores illos. Exstat adhuc in monasterio Gemblacensi, ubi fuit Monachus Sigebertus, antiquissimum exemplum manuscriptum, quod putatur ipsius Sigeberti autographum, et in eo nulla mentio est Joannis feminae: quod manuscriptum exemplum testatur se vidisse Joannes Molanus Doctor Lovaniensis, qui adhuc superest. Similiter in antiquissimis exemplaribus Mariani Scoti non haberi Joannem feminam testatur ille, qui Metropolim Alberti Krantii edidit, anno 1574, Colonia;.
Deinde secundo, quod fabula sit ista narratio Martini de Joanne femina, probatur ex ipsa narratione. Primo enim dicit, istum Joannem fuisse Anglicum ex Moguntia: at Moguntia non est in Anglia, sed in Germania. Ut autem hunc errorem emendent alii, mirabiliter inter se pugnant. Nam Platina dicit, fuisse Anglicum istum Joannem, sed oriundum ex Moguntia: Magdeburgenses e contrario dicunt fuisse Moguntinum, sed oriundum ex Anglia: Theodorus autem Bibliander in Chron. dicit, neque natum, neque oriundum ex Anglia, sed tamen educatum et eruditum in Anglia.
Secundo, dicit Martinus, et qui eum sequuntur, dedisse operam litteris Athenis: at constat eo tempore, neque Athenis, neque usquam alibi in Graecia fuisse ulla Gymnasia litteraria. Scribit enim Synesiusin ep. ult. ad fratrem suum, suo tempore Athenis nihil fuisse, nisi nomen Academiae: fuit autem Synesius paulo post tempora Basilii et Nazianzeni. Scribunt etiam Cedrenus, et Zonaras in vita Michael, et Theod. Irnper. cir¬
ca fin. Imperii Michaelis, quando nimirum solus regnabat, matre Theodora amota, bonarum litterarum et Philosophiae scholas fuisse restitutas a Barda Caesare, cum usque ad illud tempus per annos plurimos ita fuissent extincta omnia studia sapientiae in Graecia, ut ne vestigium quidem ullum exstaret. Constat autem Imperium Michaelis solius, Theodora amota, incidisse in tempora Nicolai I, qui successit Benedicto III, qui successerat, ut isti fingunt, Joanni VIII foeminae. Imo Chronologiae omnes, et ipse -etiam Bibliander, ponunt initium Imperii Michaelis solius, anno Christi 856, et Joannis foeminae Pontificatum, anno 854, ex quo sequitur, post mortem Joannis istius, coepisse in Graecia reviviscere studia sapientiae.
Tertio, Magdeburgenses dicunt, Joannem istum VIII, peperisse in itinere, cum ex Vaticano invisere vellet Ecclesiam Lateranensem: at certissimum est, ut Onuphrius demonstrat in lib. de sept. Eccles. Romanos Pontifices non habitasse in Vaticano, sed in Lateranensi Palatio, usque ad tempora Bonifacii IX, id est, usque ad annum 1390; quomodo ergo, si in Laterano habitabat, volebat ex Vaticano invisere Lateranum? Certe si quis nunc scriberet, Pontificem ex Laterano venisse, ut inviseret Ecclesiam Vaticanam, ridiculus esset, cum omnes sciant, Pontificem in Vaticano habitare.
Quarto, dicit Martinus, et caeteri omnes, istum Joannem in solemni et publica supplicatione peperisse: at certe nullam habet probabilitatem, quod mulier uterum gerens jam tot menses, tunc maxime voluerit procedere, quando maxime periculum erat ne detegeretur.
Tertio, probatur hoc idem ex epist. Leonis IX, gravissimi Pontificis, ad Michael. Episc. Constantinopolit. cap. 23. ubi Leo Papa scribit, famam esse constantem, in Patriarchatu Constantinopolitano multos eunuchos sedisse, et inter eos obrepsisse etiam, et fuisse Patriarcham unam foeminam. Quod certe nunquam objiceret Leo IX Graecis, si tale aliquid paulo ante Romanae Sedi accidisset. Imo fortasse hinc nata est haec fabula de Joanne foemina. Cum enim rumor esset, quamdam feminam fuisse Pontificem Constantinopolitanum: et deinde paulatim, omisso nomine Constantinopolitani, remansisset fama et opinio de femina Pontifice, et Pontifice universali; coeperunt aliqui in odium Romanae Ecclesiae dicere, feminam illam Romanum Pontificem fuisse: et verisimile est, circa tempora ipsius Martini hanc famam exortam. Certe MartinusPolonus, qui primus hoc scripsit, nullum auctorem refert, sed tantum dixit, fertur: itaque solum ex incerto rumore hoc habuit.
Neque mirum videri debet, si aliquis in odium Romanae Ecclesiae hanc fabulam finxerit, posito fundamento illo de semine Pontifice, et maximis contentionibus, quae erant illo tempore inter Imperatorios et Pontificios homines: nam etiam nunc videmus, Magdeburgenses magis incredibilia fingere. Cum enim Martinus solum scripserit, hanc mulierem fuisse Anglicam ex Moguntia, neque aliud addiderit de parentibus, et nomine proprio mulieris, et de caeteris rebus: Magdeburgenses addiderunt, patrem hujus feminae fuisse Anglum sacerdotem, et ipsam vocatam initio Gilbertam, nutritam quoque sub habitu viri in monasterio Fuldensi, et libros de Magia scripsisse: quae sunt omnia mera figmenta sine teste, et sine ratione excogitata. Adde, quod Martinus ille Polonus vir simplicissimus videtur fuisse: scribit enim alias fabulas permultas, tanquam si historiae probatissimae essent.
Quod vero objiciunt de sede perforata, de statua mulieris, et de declinatione a via, facile solvuntur. Nam, ut ex lib. I. sacrar. caeremoniar. sect. 2. constat, tres erant sedes lapideae in Lateranensi Basilica, in quibus novus Pontifex sedebat tempore suae coronationis. Prima sedes erat ante ingressum in templum, eaque vilis et abjecta, ad quem sedem novus Pontifex primum ducebatur, atque in ea aliquantulum sedebat, ut per eam caeremoniam significaretur, eum de loco humillimo ad locum summum ascendere: inde enim illum elevantes, canebant
illud I. Reg. II: Suscitat de pulvere egenum, et de stercore elevat pauperem, ut sedeat cum Principibus, et solium glorice teneat. Et haec est causa, cur ea sedes stercoraria diceretur. Altera sedes erat porphyretica, in ipso palatio, et ibi sedebat secundo in signum possessionis, atque ibi sedens accipiebat claves Ecclesiae palatii Lateranensis. Tertia sedes similis erat secundae, nec procul ab ea; atque in ea post paululum sedens, tradebat easdem claves ei, a quo ante acceperat, forte ut ea caeremonia admoneretur mortis, per quam brevi potestatem illam alteri traditurus esset. De sede, ad explorandum sexum, nulla usquam mentio.
Statua vero illa mulieris cum puero sine dubio non erat Joannis Papae. Nam si adversarii dicunt, antiquos historicos in gratiam Pontificis noluisse memoriam hujus mulieris in libris ponere; quomodo verisimile est, voluisse Pontifices ipsos memoriam exstare in statua? Deinde, si statua hujus Joannis esset, mulierem cum infantulo recens nato repraesentasset: at imago illa neque feminam referebat, neque infantem in sinu gerebat, sed puerum satis magnum, et annorum multorum, quasi praecedentem famulum, referebat. Quare conjiciunt quidam, fuisse statuam illam alicujus Ethnici sacerdotis parati ad sacrificandum, quem suus minister praecedebat. Denique, cur Pontifices viam illam breviorem omittant ad Lateranum proficiscentes, non est in detestationem ullius sceleris, sed quia via illa est angusta, et anfractuosa, et proinde incommoda Pontificio comitatui, qui semper frequentissimus esse solet. Adde, quod, ut Onuphrius testatur, non desunt Pontifices, qui non semel per hanc ipsam viam iter fecerunt.
Chapter 53 of 63