Caput I. Proponitur disputatio de Antichristo
Demonstravimus hactenus, Romanum Pontificem Petro succedere in summo totius Ecclesiae principatu. Restat ut videamus, num aliquo tempore Romanus Pontifex ab isto gradu exciderit; id enim adversarii contendunt, non esse hoc tempore Romae verum Episcopum, quidquid antea fuerit. Et quidem Nilus ad finem libelli sui contra primatum Romani Pontificis ita loquitur: « Sed summa caputque mei sermonis illa sit, donec Papa in Ecclesia convenientem, coelestem, olimque institutum ordinem servat: donec veritatem coelestem tenet ac tuetur; et donec Christo summo veroque Ecclesiae Domino et Capiti adhaeret, facile patiar, eum et Caput Ecclesiae esse et summum Sacerdotem, et 'Petri, veletiam si libet, omnium Apostolorum successorem esse, omnes ei obedire, ac nihilo id quod ad ejus honorem pertinet diminui: sed si a veritate discessit, nec ad eam redire vult, merito pro damnato rejectoque haberi debet. » Haec ille.
Sed debuisset ostendere, in quos errores inciderint Romani Pontifices, et quando, et a quibus damnati fuerint: scimus enim in Concilio generali Lateranensi sub Innocentio III, et Lugdunensi sub Gregorio X, et Florentino sub Eugenio IV, Graecos erroris convictos ad Fidem Latinorum rediisse, ac deinde ad vomitum suum semper esse re¬
versos, ac propterea a Deo gravissime punitos: Latinos autem ad Fidem Graecorum venisse nusquam legimus. Nec ullum proferri potest Ecclesiasticum judicium contra Latinos, ut nos proferimus multa contra Graecos.
Jam vero Calvinus lib. IV Inst. cap. 7, §. 23: « Sint, inquit, vera illa omnia, quae tamen illis jam extorsimus, Petrum voce Christi constitutum fuisse universae Ecclesiae Caput, ipsumque honorem sibi collatum in Romana Sede deposuisse, id veteris Ecclesiae auctoritate fuisse sancitum, longo usu confirmatum, Romano Pontifici summam potestatem fuisse semper ab omnibus debitam, ipsumque fuisse omnium et causarum et hominum judicem, nullius judicio subjectum fuisse; habeant etiam plura si velint. Respondeo tamen uno verbo, nihil istorum valere, nisi Romae sit Ecclesia et Episcopus. » Et infra, §. 24: « Hunc nodum mihi solvant Romanenses: nego ipsorumPontificem esse Episcoporum Principem, cum non sit Episcopus. » Et infra: « Fuerit sane olim Roma omnium Ecclesiarum mater; verum ex quo Antichristi sedes fieri coepit, desiit esse id quod erat. » Et infra §. 25: «Videmur nonnullis nimis maledici ac petulantes, cum Romanum Pontificem vocamus Anti christum: sed qui hoc sentiunt non intelligunt, se Paulum immodestiae insimulare, post quem nos loquimur, imo. ex cujus ore sic loquimur. Ac ne quis objiciat nos Pauli verba, quae alio pertineant, perperam torquere in Romanum Pontificem, breviter ostendam, non aliter quam de Papatu intelligi posse. » Haec ille.
Similia docent omnes haeretici hujus temporis; ac praecipue Lutherus in Supputat.
temp. et in Assert. art. 28 et 36. et alibi passim. Item Magdeburgenses Gentur. I, lib. II, cap. 4, coi. 434. et. sequ. et in omnibus seq. Gentur. cap. 4, 7 et 10. Illyricus in lib. de prim. David Chytraeus in cap. 9 et 13. Apocal. Item Wolfgangus Musculus in loc. commun. tit. de Eccles. Theodorus Beza in Gom. II. Thessal. II. Theodorus Bibliander in Ghron. tabui. 10, 11, 12, 13, et 14. Henricus Pantaleon in Chronol. Henricus Bullingerus praefat. in suas hom. ad Apocal. et ante hos omnes Joannes Wiclef art. 30. inter eos qui damnantur in Concilio Constantiensi, ses. 8. Pontificem esse Antichristum pronuntiavit.
Ut igitur quaestio haec diligenter explicetur, novem capita tractanda erunt. Primum de ipso nomine Antichristi. 2. An Antichristus sit unus homo,' an genus hominum. 3. De tempore adventus et mortis ejus. 4. De nomine ejus proprio. 3. Ex qua Gente nasciturus sit, et a quibus praecipue suscipiendus. 6. Ubi sedem suam fixurus. 7. De doctrina et moribus ejus. 8. De miraculis ejus. 9. De regno et praeliis ejus. Ex his omnibus clarissime apparebit, quanta impudentia haeretici Pontificem Romanum Antichristum faciunt, quibus addemus caput, quo probabimus, Romanum Pontificem non solum non esse Antichristum, sed nec ullo modo desiisse esse Episcopum et Pastorem totius Ecclesiae, ut nihil remaneat non dilutum ex objectionibus Calvini.
Quod ad primum attinet, aliqui ex adversariis docent, nomen Antichristi proprie significare Christi Vicarium: ac proinde Papam qui se Christi Vicarium asserit, ipsum esse Antichristum. Ita docet Wolfgangus Musculus in loc. cap. depot. ministr. et probat, quia illa vox avri significat Vice; unde et vice Christi; sicut avucrraar»!- 70? significat eum, qui pro Duce se obtrudit, id est, qui Vicarius Ducis vult haberi. Magdeburgenses etiam Centur. I, lib. II, cap. 4, coi. 433. docent, Papam ideo verum esse Antichristum, quia se Christi Vicarium facit.
At sine dubio falluntur, vel fallere conantur. Nomen enim Antichristi non potest ullo modo significare Vicarium Christi, sed solum aliquem Christo contrarium, et contrarium non quomodocumque, sed ita, ut cum eo de Sede et dignitate Christi certet, id est, qui
sit aemulus Christi, et velit haberi Christus, dejecto eo qui vere est Christus.
Hanc esse hujus nominis significationem, probatur tripliciter. Primo, quia apud Graecos illa vox dvri, proprie significat oppositionem, et quoniam opponi dicuntur non solum ea quae pugnant inter se; sed etiam ea, quae aequipollent, inde factum est, ut cari in compositione interdum significet contrarietatem, interdum aequivalentiam, nunquam autem subordinationem, ut patet in exemplis omnium talium nominum, ocurinoch?, significat aemulum in lucta; «vtiSotov, contrarium remedium, ari^pcurig, contrariam locutionem; uvriarpoyog, eequivalenlem, ariQzog, aequalem Deo; mri^stp, est pollex, quia e regione opponitur, et aequivalet toti reliquae manui, et sic de caeteris. Vicarius autem non significat oppositionem, sed subordinationem ad aliud; et ideo non potest exprimi per vocem
cari.
Porro illud ar^rpur^oi;, non significat Vicarium Ducis, sed ordinarie contrarium Ducem; sicut «vri(TT/3aT£uop«j: est bellum infero, et interdum eum qui est loco Ducis, non ut illi subjectus, sed ut aequalis; quomodo apud Latinos Propraetor, vel Proconsul non significat Vicarium Praetoris, vel Consulis sed eum qui est in aliqua provincia id quod est Praetor, vel Consul in urbe: et in hoc deceptus est Musculus; quia enim legit apud Budaeum ariurpocm^ significare Propraetorem, putavit ipse, significare Vicarium Praetoris, quod est falsum.
Secundo idem probatur ex Scriptura. Nam etiamsi hoc nomen esset ex se ambiguum, tamen ut in Scriptura accipitur non est ambiguum, et nostra quaestio non debet esse de voce ari%piarro; absolute, sed ut in Scripturis accipitur: porro in Scripturis Antichristus dicitur is, qui extollitur super omne, quod dicitur Deus, II ad Thessal. II. quod certe non est esseVicarium, sed hostem Christi veri Dei. Et I. Jo. II. Antichristus dicitur esse is, qui negat Jesum esse Christum, id est, qui negat Jesum esse Christum, ut seipsum pro Christo venditet. EtMatth.XXIV. Antichristus dicitur affirmaturus, se ipsum esse Christum, quod sane non est Vicarii sed aemuli.
Denique tertio, ex omnibus auctoribus qui de Antichristo scripserunt, et ex communi sensu omnium Christianorum, qui per Antichristum intelligunt eximium quemdam Pseudochristum. Quomodo etiam exponit hanc vocem ex veteribus Graecis, Damascenus lib. IV de Fid. cap. 28. et eodem modo exponit Hieronymus ex Latinis, qui tamen etiam Graecae linguae peritissimus fuit, quae. 11. ad Algasiam.
Denique, similiter exponit in suo Thesauro linguae Graecae Henricus Stephanus, qui tamen unus est de numero haereticorum Genevensium. Hinc habemus argumentum primum contra adversarios. Nam cum Antichristi nomen significet hostem et aemulum Christi, et Romanus Pontifex se Christi famulum, et Christo subjectum in omnibus fateatur, non autem Christum se ullo modo esse dicat, neque illi se parem faciat; manifestum est, eum non esse Antichristum.
Chapter 51 of 63