Caput I
dicabo tibi , homo , quid sit bonum, et quid Dominus requirat a te; utique facere iudicium et diligere misericordiam et sollicitum ambulare cum Deo tuo; ubi tanguntur ista Iria praedicla. Simililer Dominus in Luca: Sint lumbi vestri praecincti eic.
- Primo igilur inchoandum est a strenuitate, quae viam praebet aliis. Liceat autem eam sic describere: strenuitas est quidam vigor animi, excutiens omnem negligentiam et disponens animas ad faciendum omnia opera divina vigilanter , confidenter , eleganter. Haec est quae viam praebet ad omnia bona sequentia.
Deinde sequitur severitas , (\\di.est quidam rigor mentis, restringens omnem concupiscentiam et habilitans ad amorem asperitatis , paupertatis et vilitatis.
Tertio sequitur benignitas, quae est quidam dulcor animae, exchidens omnem nequitiam et habihtans ipsam animam ad benevolentiam, tolerantiam et internam laetitiam. — Et hic est terminus purgationis secundum viam meditationis. Nam omnis conscientia munda laeta est et iucunda. Qui vult ergo purgari, vertat se modo praedicto ad stimuium conscientiae. In praedicta tamen exercitatione a quohbet praemissorum inchoari potest nostra meditatio. Transeundum autem est ab uno ad ahud et tamdiu immorandum, quousque tranquihitas et serenitas percipiatur, ex qua oritur spiritualis iucunditas, qua adepta, promptus est animus, ut sursum tendat. Incipit ergo via ista a stimulo conscientiae et terminatur ad aflfectum
Opusc. de triplici via. cap. i.
spiritualis laetitiae, et exercelur in dolore, sed consummatur in amore.
§2. De via iUaminativa et triplici eias ezercitio
- Secundo loco post viam purgativam sequitur illuminaUva, in qua exercere se debet homo ad radiuni intelligentiae hoc ordine. Nam radius ille primo esl prolendendus ad mala dimissa , secundo. dilatandus ad beneficia commissa , tertio, reflectendus ad praemia promissa. — Protenditur autem radius intelligentiae, dum sollicite pensantur mala, quae Dominus indulsit, quae tot sunt, quot sunt peccata, quae commisimus, et lam magna, quantis malis eramus astricti et quanlis bonis digni privari. Ethaec meditatio satispatetex praecedentibus. Nec hoc solum attendendum est, sed etiam considerandum, in quanta mala incidissemus , si Dominus permisisset \ Et cnm haec diligenter pensantur, per radium intelligentiae tenebrae nostrae illuminantur. Et talis illuminatio coniuncta debel esse gratitudini
ajfeclionis, alioquin non est illuminatio caelestis, ad cuius splendorem videmus sequi calorem. Unde hic gratiae agendae sunt pro dimissione malorum commissorum vel possibilium commiui necessitate, infirmitate et voluntatis perversitale.
Secundo videndum est, qualiter iste radius dilatetur in consideratione heneftciorum commissorum , quae quidem sunt in triplici genere. Quaedam enim spectant ad complementum naturae, quaedam ad adiutorium gratiae, quaedam ad donum superabundantiae. — Ad complementum naturae spectat, quod dedit Deus ex parte corpoHs membrorum integritatem , complexionis sanitatem, sexus nobilitatem; ex parte sensus dedit visum perspicuum , auditum acutum et sermonem, discretum ; ex parte animae dedit i7ig eni um chvum, iudicium rectum , animum bonum.
Ad adiutorium gratiae spectat, quod dedit primo gratiam baptismalem, qua delevit culpam, restituit innocentiam, contulit iustitiam, quae dignum facit vita aeterna. Secundo, quod dedit graliam poenitentialem quantum ad tempoyHs opportunitatem, animi voluntatem, religionis sublimitatem. Terlio, q«od dedit gratiam sacerdotalem , per quam te fecit dispensatorem doctrinae , dispensatorem mdulgentiae et dispensatorem euc har is tiae ; \n quibus omnibus secundum plus et minus dispensantur verba vitae.
Ad donum autem superabundantiae spectat primo, quod dedit totum universum , scilicet
inferiora ad obsequium, paria ad meritum, superiora ad patrocinium, Secundo, quod dedit Filium suum, et hoc in fratrem et amicuni, dedit in pretium, dat quolidie in cibum: primum in incamatione, secundum in passione , tertium in consecratione. Tertio, quod dedit Spiritum sanctum in signaculum acceptationis , in privilegium adoptionis, n anulum desponsationis. Fecit enim animam christianam suam amicam, suam filiani , suam sponsam. Haec omnia mira sunt et inaeslimabilia, et in talium meditatione admodum anima debet esse Deo grata.
- Ultimo circa viam illuminativam videndum, qualiter iste radius intelligentiae per meditationem est reflectendus, ut ad fontem omnis boni revertatur, recogitando praemia promissa. Considerandum est ergo sollicite et frequenter pensandum, quod Deus, qui non mentitur ', credentibus et diligentibus se promisit amotionem omnium malorum, associationem omnium Sanctorum, impletionem omnium desideriorum in se ipso, qui est fons et finis omnium bonorum, qui esl tantum bonum , quod excedit omnem petitionem, omne desiderium, omnem aestimationem, et nos tanlo bono dignos reputat, si diligimus et appetimus ipsum super omnia ei propter se; el ideo cum omni desiderio et aflfectu et benevolentia debemus in ipsum tendere.
§3. De via perfectiva et triplici eius exercitio
Postremo seqiiilnr, qualiter nos exercere debemus ad igniculum sapientiae. Hoc autem faciendum est hoc ordine : quia iste igniculus est primo congregandus, secundo inflammandus , tertio sublevandus. — Congregatur autem per reductionem affectionis ab omni amore creaturae, a cuius quidem amore debet affectio revocari, quoniam amor creaturae non proficit; et si proficW, mn reficit ; ei si reficit, non sufficit; et ideo omnis amor talis ab affectu debet omnino elongari.
Secundo, inflammandus est, et hoc ex conversione affectio7iis super amorem Sponsi. Et hoc quidem fit vel comparando ipsum amorem ad se ipsum , vel ad affectum supernorum civium, vel ad ipsum Sponsum. Tunc autem hoc facit, quando attendit, quod per amorem suppleri polest omnis indigentia, quod per amorem est in Beatis omnis boni abundantia, quod per amorem habetur ipsius summe desiderabilis praesentia. Haec sunt, quae affectum inflammant.
Tertio, sub levandus esi , et hoc supra omne sensibile, imaginabile et intelligibile , hoc ordine, ut homo immediate de ipso, quem optat perfecte diligere, primo meditando dical sibi, quod ille quem dihgit, non est sensibilis , quia non est visibihs, audibilis, odorabilis, gustabilis, tangibihs, et ideo non
est sensibilis, sed lotus desider ahilis. Secundo , ui cogitel, quod non est imaginabilis , quia non est terminabilis, figurabilis, numerabilis, circumscriptibilis, commutabilis, el ideo non est imaginabilis, sed totus desiderabilis. Tertio, ut cogitet, quod non est intelligibilis , quia non est demonstrabilis, definibilis, opinabilis, aestimabilis, investigabilis, et ideo non est intelligibilis, sed totus desiderabilis '.
§4-
Coiollarium.
- Ex his igitur liquide patet, qualiter ad sapientiam sacrae Scripturae pervenitur meditando circa viam purgativam, illuminalivam et perfectivam. Et non solum sacrae Scripturae continentia, immo etiam omnis meditatio nostra versari debet circa isla. Nam omnis meditatio sapientis aut est circa opera humana, cogitando scilicet, quid homo fecerit et quid debeat facere, et quae sit ratio movens; aut circa opera divina, cogitando scilicet, quanta Deus homini commiserit, quia omnia propter ipsum fecit, quanta dimiserit et quanta promiserit; et in hoc clauduntur opera conditionis, reparationis et glorificationis; aut circa utrorumque principia, quae sunt Deus el anima, quahter sint invicem copulanda. Et hic stare debet omnis meditatio nostra, quia hic est finis
omnis cognitionis el operationis, et est sapientia vera, in qua est cognilio per veram experientiam \
- In huiusmodi autem medilatione tola anima debet esse intenta, et hoc secundum omnes vires suas, scilicet secAmdmn rationem , synde?'esm , conscientiam et voluntatem. Nam in huiusmodi meditatione 7'atio percunctando ofTert propositionem , synderesis sentenliando profert definitionem , conscientia testificando infert conclusionem , voluntas praeeligendo defert solutionem. Verbi gratia, si quis velit meditari circa viam purgativam, debel ratio quaerere, quid debeat fieri de homine, qui templum Dei violaverit; synderesis respondet, quod aut debel disperdi, aut lamenlis poenitentiae purgari; conscientia assumit: Tu es ille: ergo vel oportet te damnari, vel poenitentiae stimulis affligi; deinde voluntas praeeligit, scilicet, quia recusat damnationem aeternam , assumit voluntarie poenitentiae lamenia. luxta hunc modum in aliis viis est intelligendum.
Chapter 2 of 4