Skip to the text

Caput III. De contemplatione, qiia pervenitu?' ad veram sapientiam

  1. Postquam diximus, qualiter ad sapientiam nos exercere debeamus per meditatioiiem et orationem, nunc breviter tangamus, qualiter contemplando ad veram sapientiam pervenitur. Per contemplationem namque transit mens nostra in supernam lerusalem, ad cuius instar est formata Ecclesia, secundum illud Exodi: Inspice et fac secundum exemplar, quod tibi monstratum est in monte. Necesse est enim, Ecclesiam mililantem conformari triumphanti, et merita praemiis, et viatores Beatis, secundum quod possibile est. In gloria autem Iriplex esl dos, in qua consistit perfectio praemii, scilicet summae pacis aeternalis tentio, summae veritatis manifesta visio, summae bonitatis \e\ cd.r[ai'\s plena fruitio. Et secundum hoc distinguitur triplex ordo in suprema hierarchia caelesti, scilicet Tlironorum,

Cherubim et Seraphim. Necesse est ergo, ut qui vult ad illain beatitudinem per merita pervenire, istorum trium similitudinem , secundum quod possibile est in via, sibi comparet, ut scilicet habeat soporem pacis, splendorem veritalis, dulcorem caritatis. In his enim tribus requiescit ipse Deus et inhabitat tanquam in proprio folio. Necesse est igitur, ad unumquodque trium praedictorum per tres gradus ascendere secundum triphcem viam, scilicet purgativam, quae consistit in expulsione peccati ; illumi' nativam, quae consislit in imitatione Christi; unitivam, quae consistit in susceptione Sponsi, ita quod quaelibet habet gradus suos, per quos incipitur ab imo et tenditur usque ad summum.

§2. De septem gradibus, qaibus pervenitur ad sopoiem pacis

  1. Gradus autem perveniendi ad soporem pacis sunt isti septem.

Nam primo occurrit pudor in recordatione flagitii, et hoc quantum ad quatuor, scilicet quantum ad magnitudinem, midtitudinem, turpitudinem., ingratitudinem.

Secundo, timor in circumspectione iudicii, et hoc quadruplicis, scilicet dissipationis operis, excaecationis rationis, obdurationis voluntatis, condemnationis finalis '.

Tertio, dolor in aestimatione damni, et hoc secundum quatuor, scilicet quantum ad amissionem divinae amicitiae , perdilionem innocentiae, vulnerationem naturae, dissipationem vitae praeteritae.

Quarto, clamor in imploratione subsidii quadruplicis, scilicet Dei Patris, Christi Redemptoris, Virginis Matris, Ecclesiae triumphantis.

Quinto, rigor in exstinctione fomitis sive incentivi quadruplicis, scilicet ariditatis, quae est desidia, perversitatis , quae est malitia, voluptatis, quae est concupiscenlia, vanitatis, quae est superbia.

Sexto, ardor in appetitione marlyrii, el hoc propter quatuor, scilicet propter perfectionem remissionis offensae, propter perfectionem purgationis maculae, propter perfectionem satisfactionis poenae, propter perfectionem sanctificationis in gratia.

Septimo loco sequitur sopor in obumbratione Christi, ubi status est et requies, dum homo sentit, se protegi sub umbra alarum divinarumut non uratur ardore concupiscentiae nec tiraore poenae ; ad quod non potest pervenire nisi per appetionem marlyrii; nec ad appelionem martyrii nisi exstinxerit incentivum; nec ad hoc, nisi imploraverit subsidium; nec ad hoc, nisi deploret damnum suum; nec ad hoc, nisi limeat divinum iudicium; nec ad

hoc, nisi recordetiir et erubescat flagilium. Qui vult ergo habere pacis soporein, procedat secundum praeassignalum ordinem.

. § 3.

De septem gradibus, quibus pervenitur ad splendorem veritatis.

  1. Gradus perveniendi ad splendorem veritatis, ad quem pervenitur per imitationem Christi, sunt hi septem, scilicet assensus ralionis, affectus compassionis, aspectus admirationis , excessus devotionis, amictusassimilationis , amplexus crucis, intuitus veritatis; in quibus hoc ordine progrediendum est.

Primo considera, quis est qui patitur, et eidem subdere per ralionis assensum, ut credas firmissime, Christum veraciter esse Dei Filium, omnium rerum Principium, Salvatorem hominum, Retributorem merilorum omnium.

Secundo, qualis est qui patitur, et ei coniungere per compassionis affectum, ut compatiaris innocentissimo, milissirao, nobihssimo et amantissimo.

Tertio, quantus est qui patitur, et ad ipsum egredere per admirationis aspectum et attende, quod immensus est potestate, speciositate, felicitate, aeternitate. Admirare igitur immensam potestatem annihilari, speciositatem decolorari, felicitatem tormentari, aeternitatem mori.

Quarto, qua de causa patitur, et le ipsum obliviscere per devotionis excessum, quia scilicet patitur pro tua redemptione, illuminatione, sanctificatione, glorificatione.

Quinto, quali forma patitur, et Ciiristum induere per assimilationis studium. Passus est enim libentissime respectu proximi, severissime respeclu sui, obedientissime respectu Dei, prudentissime respectu adversarii. Slude igitur ad habendum habitum benignitatis ad proximura, severitatis ad te ipsum, humihtatis ad Deum, perspicacitatis contra diabolum, secundum effigiem imitalionis Christi.

Sexto attende, quanta sunt quae patitur, et crucem amplectere per passionis desiderium, ut, sicut passus est vincula ut impotens omnipotentia, convitia ut vihs bonitas, ludibria ut stultus sapientia, supplicia ut iniquus iustitia; sic et tu desideres passionem crucis, hoc est passionem plenam iniuriis in rebus, convitiis in verbis, ludibriis in signis, suppliciis in tormenlis.

Septimo considera, quid ad hoc consequitur, quod patitur, et veritatis radium intuere per contemplationis oculum : quoniam ex hoc, quod Agnus passus est, septem signacula libri aperta sunt, Apocalypsis quinto \ Liber iste est universaHs rerum notitia, in qua septem erant clausa homini, quae quidem sunt per passionis Christi efficaciam reserata, scihcet Deus admirabilis, spiritus intelhgibihs,

mundus sensibilis, paradisus desiderabilis, infernus horribilis, virtus laudabilis, reatus culpabilis.

  1. Primo igitur Deus admirabilis per crucem manifestatus est esse summae et imperscrutabilis sapientiae, summae et irreprehensibilis iustitiae, summae et inenarrabilis misericordiae. Summa enim sua sapientia decepit diabolum , summa iustitia quaesivit redemplionis pretium, summa misericordia pro nobis tradidit Fihum; quae si diligenter considerentur, Deum nobis clarissime manifestant.

Secundo, spiritus intelligibilis manifestatus est per crucem secundum differentiam triphcem, scihcet quantae sit benignitatis quantum ad Angelos, quanlae sit dignitatis quantum ad homines, quantae sit crudelitatis quantum ad daemones. Nam Angeh permiserunt crucifigi Dominum suum; Dei Filius crucifixus est propter genus humanum, et hoc ad suggestionem daemonum.

Tertio, mundus sensibilis manifestatus est per crucem, quoniam est locus, in quo regnat caecitas, quia lucem veram et summam non agnovit: regnat sterititas, quia lesum Christum tanquam infructuosum despexit; regnat iniquitas, quia Deum et Dominum suum et amicum et innocentem damnavit et interfecit.

Quarto, paradisus desiderabilis manifeslatus esl per crucem, in quo est fastigium totius gloriae, spectaculum omnis laetitiae, promptuaHum omnis

opulentiae, cum Deus propter illam habitationem nobis restiluendam factus fuerit homo vilis, miser et pauper; in quo celsitudo admisit abieclionem, mstitia subiit realum, opulentia suscepit egestatem. Nam altissimus Imperator accepit servitutem abiectara, ut sublimaremur in gloriam; iustissimus ludex subiit reatum poenalissimum , ut iuslificaremur a culpa; opulentissimus Dominus suscepit egestatem exlremam, ut locupletaremur in copia.

Quinlo, manifestatus est per crucem, quod infernus est horribilis locus, plenus egestate, vihtate, ignominia, calamilate et miseriaSi enim necesse fuit, haec Chrislum pati propler peccati deletionem et satisfactionem, multo fortius oportebit, haec pati damnatos propter iustam meritorum suorum relributionem et recompensalionem.

Sexto, manifestata est per crucem virtus laudabilis, quanlum scilicet sit pretiosa, speciosa, fructuosa: pretiosa , quia ante dedit vitam Christus, quam virtuti contrairet; speciosa, (\\di\x\ ipsis contumeliis relucebat; fructuosa, quia unus usus perfectus virtutis infernum spohavit, caelum aperuit, terram restauravit.

Septimo, manifestatus est per crucem reatus culpabilis, quantum detestabilis sit, cum ad sui remissionem indigeat tam magno pretio, tam grandi

piaculo, tam difficili medieamento, in tantum, ut Deum et hominem nobilissimum in unitate personae oportuerit satisfacere pro afTogantia, qua nulla tuit elatior, per abiectissimam vilitatem; pro cupiditate, qua nulla fuit avidior, per exquisitissimam paupertatem ; pro lascivia, qua nulla fuit dissolulior, per amarissimam acerbitatem.

  1. Ecce igitur, quomodo omnia in cruce manifestantur. Omnia enim ad haec septem reducuntur. Unde ipsa crux est clavis, porta, via et splendor veritatis, quam qui tollit et sequitur iuxta modum praeassignatum non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae

§4. De septem gradibus, quibus pervenitur ad dulcorem caritatis

  1. Gradus veniendi ad dulcorem caritatis per susceptionem Spiritus sancli sunt isti septem, scihcet vigilantia sollicitans, confidentia confortans, concupiscentia inflammans, excedentia elevans, complacentia quietans, laetitia delectans, adhaerentia conglutinans; in quibus hoc ordine progredi debes, qui vis ad perfectionem caritatis pertingere et ad amorem Spiritus sancti.

Necesse est enim, ut vigilantia te sollicitet propter Sponsi promptitudinem adeo, ut possis dicere: Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo; et illud Canticorum: Ego dormio, et cor meuni vigilat; et illud propheticum: Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te.

Secundo, ut confidentia te confortet propter Sponsi certitudinem adeo, ut possis dicere: In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum; et illud lob: Etiam si occideril me, in ipso sperabo.

Tertio , ut concupiscentia te inflammet propter Sponsi dulcedinem adeo, ut possis dicere: Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus ; et illud Canticorum: Fortis est ut mors dilectio; et illud: Quia amore langueo.

Quarto, ut excedentia te elevet propter Sponsi celsitudinem adeo, ut possis dicere *: Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum! et illud sponsae: Trahe me post te etc; et illud lob: Suspendium elegit anima mea.

Quinto, ut complacentia te quietet propter Sponsi pulcritudinem adeo, ut possis dicere illud

sponsae: Dilectus meus mihi, et ego illi; et illud: Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus.

Sexto , ut laetitia te delectet propter Sponsi plenitudinem adeo, ut possis dicere: Secundum multitudinem doloium meorum in corde meo consolationes tuae laetificaverunt ariimam meam; et illud: Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Dominel et illud Apostoli : Repletus sum consolatione, superabundo gaudio etc.

Septimo, ut adhaerentia te conglutinet propter amoris Sponsi fortitudinem adeo, ut possis dicere: Mihi autem adhaerere Deo bonum est; et illud: Quis nos separabit a caHtate Christi?

  1. In his enim gradibus ordo est, nec statusest anle ultimum, nec ad illum pervenitur nisi per gradus intermedios et mutuo intra se positos. Et in primo viget consideratio, in ceteris vero sequentibus dominatur affectio. Vigilantia enim considerat, quam honestum, quam conferens, quam delectabile sit diligere Deum *; el ex hoc quasi nata fiducia parit concupiscentiam, et illa excedentiam, quousque per-

venialur ad copulam et osculum et amplexum, ad quod nos perducat elc. Amen.

Recapitulatio.

  1. Possunt autem dicti gradus reduci ad compendium per hunc modum. Primo distinguuntur gradus purgationis sic : propter flagitium erubesce, propter iudicium contremisce, propler dawnum ingemisce, propter remedium impiora subsidium, propter adversarium expugna incentivum , propter hravium anhela ad martyrium, propter umbraculum approxima ad Christum.

Gradus pertinentes ad illuminationem distinguuntur sic: Considera, quis est, qui patitur, et credens captivare; qualis est, qui patitur, et condolens amaricare; quantus est, qui patitur, et obstupescens admirare; qua de causa patitur, et confidens regratiare ; quali forma patitur, et subsequens assimilare; quanta sunt, quae patitur, et exardescens amplexare; quid ad hoc consequitur, et inteHigens contemplare.

Gradus viae unitivae sic distinguuntur: te vigilantia sollicitet propter Sponsi promptiludinem ; te confidentia corroboret propler eius certitudinem ; concupiscentia te inflammet propter eius dulcedinem; excedentia te sublevet propter eius celsitudinemcomplacentia te quietet propter eius pulcritudinem;

laetitia te inehriet propter amoris eius plenitudinem ; adhaerentia te conglutinet propter amoris eius fortitudinem, ut dicat semper devota anima in corde suo ad Dominum : Te quaero, in te spero, te desidero, in te consurgo, te accepto, in te exsulto et tibi finaliter adhaereo.

§6. Alia distinctio novem graduum pioficiendi

  1. Nota,quod gradus proficiendi possunt etiam aUter distingui, secundum triplicem difi"erentiam triplicatam, triplici hierarchiae consonam. Necessaria enim sunt cuihbet tria, scihcet amaritudo, gratitudo , similitudo, et hoc post lapsum. Si enim homo non peccasset, duo sufiicerent, scihcet gratitudo et similitudo : gratitudo propler gratiam, similitudo propter iustitiam. Sed nunc necessaria est etiam aynaritudo propter medicinam. Peccata enim per delectationem perpetrata deleri non possunt, nisi interveniat contritio afflictiva.

In amaritudine debet esse ponderatio malorum propter proprias nequitias, memoratio dolorum propter Christi angustias, postulatio remediorum propter proximi miserias.

In gratitudine debet esse admiratio beneficiorum propter creationem de nihilo, annihilatio me-Biorum propter reparationem de peccato, actio gratiajum propter ereptionem de inferno. Fuit enim

creatio ad iniaginem, redemptio per proprium sanguinem, ereptio usque ad caeli altitudinem.

In similitudine debet esse aspectus veritatis elevatus ad superiora, affectus caritatis dilatatus ad exteriora, actus virilitatis ordinatus ad interiora; ut sic fiat erectio swpra te per aspectum veritatis, et hoc per contemplationem divinorum, intelligentia, per circumspectionem universorum, scientia, per captivationem iudiciorum, fide formata \ — Item, extensio circa te debet diligenter fieri per affectum caritatis, et hoc per appetitum deliciariim caelestium, sapientia; per amplexum rationabihum , amicitia; per contemptum voiuptatum carnalium, modestia. — Item, exercitatio intra te debet esse per actum virilitatis, et hoc per aggressum difficilium, strenuitate; per actum laudabihum, magnanimitate; per amplexum humihum, humilitate.

  1. Purgatio autem in amaritudine, in qua est contritio respectu sui, debet esse dolorosa per tristitiam propter mala prementia te ipsum, Christum et proximum. — Compassio respectu Christi debet esse timorosa per reverentiam propter iudicia latentia, et tamen vera, hcet incerta, sicut tempus, dies et hora. — Commiseratio respectu proximi debet esse clamorosa per confidentiam propter patrocinia semper parata per Deum, per Christum, per Sanclorum sufifragium.

lUuminatio in similitudine, in qua est aspectus veitatis primae erectus ad incomprehensibilia, expansus ad intelligibilia, exinanitus ad credibilia; in qua etiam est affectus caritatis erectus ad Deum, extensus ad proximum et exinanitus ad mundum; actus virilitatis , erectus ad commendabilia, extensus ad communicabilia, exinanitus ad contemptibilia.

Perfectio in gratitudine , in qiia est vigiiantia exsurgens ad canticum propter beneficiorum utilitatem ; laetitia exsuUans ad iubilnm propter donorum pretiositatem; benevolentia accedens ad amplexum propter dantis liberalitatem.

§7. De duplici contemplatione reiam divinarum

  1. Nota, quod aspectus veritatis debet esse erectus ad incomprehensibilia, et haec sunt mysteria summae Trinitatis, ad quae erigimur contemplando, et hoc dupliciler: \e\er positionem, vel per ablationem. Primum ponit Augustinus \ secundum Dionysius.

Per positionem primo intelligimus, in divinis esse quaedam ut communia, quaedam ut propriaquaedam ut appropriata, quae quidem suntmedia

inter haec et illa. Intellige igitur et conlemplare, si potes, communia circa Deum et vide, quoniam Deus est essentia prima, natura perfecta, vita beata; quae necessariam habent consequentiam— Rursus altende et vide, si potes, quoniam Deus est aeternitas praesens, simplicitas replens, stabilitas movens; quae similiter consequentiam et connexionem naturalem habent. — Postremo altende, quoniam Deus est lux inaccessibilismens invaiHabilis, pax incomprehensibilis ; quae non tantum essentiae unitatem, sed etiam inchidunt perfectissimam Trinitatem. Lux quidem lanquam parens generat splendorem , splendor autein et lux producunt calorem, ita quod calor procedit ab utroque, licet non per modum prohs. Si ergo Deus vere lux est inaccessibilis, ubi splendor et calor est substantia et hypostasis, vere in Deo est Pater et Fihus et Spiritus sanctus, quae sunt propria divinarum personarum l — Mens etiam tanquam principium concipit et producit ex se verbum, a quibus emanat amoris donum; et hoc est in omni mente perfecta reperire. Si ergo Deus est mens invariabilis, planum est, quod in divino esse

est PrincipiuQi primum, Verbum aeternura, Donum perfectum, quae sunt propria divinarum personarum— Pax eliam includit nexum plurium ; perfecte aulem necti non possunt nisi similes; similes autem non sunt, nisi ambo a tertio, vel unus ab altero. Sed in divinis non possunt ambo esse a terlio eodem modo: necesse est ergo, quod si in divinis est vera pax, quod ibi sit prima origo, eius imago, utriusque connexio '\

  1. Deinde in divinis sunt appropriata secundum triplicem differentiam. — Prima appropriata sunt unitas , veritas , bonitas. Attribuitur unitas Patri, quiaorigo; veritas Filio, quia imago; bonitas Spiritui sancto, quia connexio '.

Secunda appropriata sunt potestas, sapientia, et voluntas: potestas Patri, quia Principium; sapientia Filio, quia Verbum; voluntas Spiritui sancto, quia Donum.

Tertia appropriata sunt altitudo, pulcritudo et dulcedo : altitudo Patri , propter unitatem et potestatem. Nihil enim aliud est altitudo quam sin-

galaris et unica potestas \ Pulcritudo Filio, propter veritatem et sapientiam. Nam sapientia multitudinem idearum, verilas autem aequalitatem includit: « pulcritudo autem nihil aliud est quam aequalitas numerosa». Dulcedo Spiritui sancto, propter voluntatem el bonitatem. Ubi est summa bonilas iuncta cum voluntate, ibi est summa caritas et summa dulcedo. — Est igitur in Deo altitudo terribilis, pi(/c/i'- tudo mirabilis, dtdcedo desiderabilis, et hic eststatus '. — Haec est igitur erectio per viam affirmationis. 13. Sed alia est eminentior, scihcet secundum viam negationis , quoniam, ut dicit Dionysius«affirmationes incompaclae sunt, negationes verae», Hcet enim minus videantur dicere, phis dicunt. Et hic raodus erectionis est per abnegationem omnium , ita quod in negationibus iUis wSit ordo , incipiendo ab inferioribus usque ad superiora, sit etiam supereminentis positionis inclusio, ut cum dicitur: Deus non est quid sensibile , sed supersensibile, nec imaginabile nec intelligibile nec existens , sed super omnia haec. Et tunc veritatis aspectus fertur in men-

» Cfr. August., Enarrat. m Ps. 131, 17. n. 27.

tis caliginem et altius elevatur et profundius ingreditur, pro eo quod excedit se et omne crealum '. Et hic est nobilissimus elevationis modus; sed tamen ad hoc, quod sil perfectus, praeexigit ahum , sicut perfectio illuminationem, et sicut negatio affirmationemHic autem modus ascendendi tanto est vigorosior, quanto vis ascendens est intimior; tanlo fructuosior, quanto affectio proximior. Et ideo valde utile est in illa exerceri.

  1. Nota, quod in prima hierarchia Veritas est advocanda per gemitum et oralionem , et hoc est Angelorum; audienda per studium et lectionem, et hoc Archangelorum ; annuntianda per exemplum et praedicationera , et hoc Principatuum. — In secunda hierarchia Veritas est adeunda per refugium et commissionem, et hoc Potestatum; apprehendenda per zelura et aemulationem , et hoc Virtutum ; associanda per sui contemptum et raortificationem , et hoc Dominationum. — In terlia hierarchia Veritas est adoranda per sacrificium et laudationem, et hoc Thronorum; admiranda per excessum et contemplationem , et hoc Cherubira ; amplectenda per osculum et dilectionem, et hoc Seraphim. — Nota diligenter praedicta, quoniam in illis est fons vitae.

Chapter 4 of 4