Caput II. De oratione, qua deploratur miseria , imploratur misericordia , exhihetur latria,
- Postquam diximus, qualiter ad sapientiam veram pervenitur legendo et meditando, dicendum,
qualiler ad ipsain pervenitur orando. Sciendum autem est, quod in oratione sunt tres gradus sive partes. Primus est deploraiio miseriae; secundus, imploratio misericordiae ; tertius, exhihitio latriae. Latriae enim cullum Deo exhibere non possumus, nisi ab ipso graliam assequamur; misericordiam autem Dei ad dandam gratiam non possumus inttectere nisi per deplorationem et expositionem nostrae miseriae et indigentiae. Nam omnis perfecta oratio debet habere istas tres parles; non enim sufficit una sine aliis nec perducit ad metam perfectam, et ideo haec tria semper sunt coniungenda.
§1. De triplici deploratione miseriae
± Deploratio autem miseriae, circa quamcumque miseriam fit, sive pro perpetratione culpae , sive pro amissione gratiae, sive pro dilatione gforiae, haec tria debet habere, scilicet dolorem, pudorem el timorem : dolorem, propter damnum sive incommodum; pudorem., propter opprobrium sive inhonestum; timorem , propter pericuUim sive realum. Ex memoria enim praeteritorum orilur dolor, dum recordatur, quid omisit, quia praecepta iuslitiae; quid commisit, quia prohibita culpae; quid amisit, quia gratuita vitae. — Ex intelligentia praesentium oritur pudor, dum attendit, uhi sit, quia longe in imo quae fuerat prope in summo; qualis
sU, quia foeda in luto quae fuerat pulcra imago; quae sit, quia ancilla quae fuerat libera. — Ex providentia futurorum oritur timor , dam praecogitat, quo tenclit, quia ad inferos properant gressus eius; quid occurret, quia iudicium inevitabile, iustum tamen ; quid assequetur, quia stipendium mortis aeternae.
§2. De triplici imploratione misericordiae
- Imploratio misericordiae , circa quamcumque gratiam invocetur, debet esse cum affluentia desiderii, quod habemus a Spiritu sancto, qui postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus; cum fiducia spei, quam habemus a Christo, qui mortuus est pro nobis omnibus; cum diligentia implorandi subsidii, quod quaerimus a Sanctis et bonis omnibus. Primum ergo habemus a Spiritu sancto, quia per ipsum a Patre in Filio praedestinati aeternaliter, renati in baptismo spiritualiter, congregati in Ecclesia unanimiter. -— Secundum habemus a Christo, qui pro nobis obtuht se in cruce in terra,
apparet vultui Dei Patris in caelo in gloriaoffertur in Sacraniento a niatre Ecclesia. — Tertium a Sanctorum consortio, scilicet ab Angelorum ministrantium patrociniis, a Beatorum triumphantium suffragiis et a iustorum militantium meritis. Et quando haec tria praedicta concurrunt, tunc imploratur efficaciter divina misericordia.
§3. De triplici exhibitione latriae
Exhihitio latriae, ex quacumque gratia Deus colatur, debet habere tria. Primo enim ob gratiam impetrandam cor nostrum debet incurvari ad Dei reverentiam et adorationem ; secundo debet dila' tari ad benevolentiam et gratiarum actionem ; tertio debet elevari ad complacentiam et mutuam allocutionem, quae est Sponsi et sponsae, quam docet Spiritus sanctus in Canticis; in qua, si recto ordine fiat, mira est exsultatio et iubilatio, adeo ul ducat animam in excessum et faciat eam dicere: Bonum est nos hic esseEt hic debet oratio nostra terminari, nec ante debet desistere, donec ingrediatur locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei, ubi m voce exsultationis sonus est epulantis.
Ut incurveris ad reverentiam , admirare immensitatem divinam et intuere modicitatem tuam.
Ut dilateris ad benevolentiam, attende benignitatem divinam et vide indignitatem tuam. Ut eleveris ad complacentiam , recogita caritatem divinam et considera tepidilatem tuam, ut ex huiusmodi collatione pervenias in excessum mentis.
Sciendum aulem est, quod reverentiam debemus exhibere Deo Tripliciter; primo sicut Patri, a quo formati, reformati , educati. Secundo sicut Domino , a quo eruti de ore inimici, redempti de carcere inferni , conducti in vineam Domini. Tertio sicut ludici, coram quo accusati, convicti, confessi: accusat clamor conscientiae, convincit evidentia vitae, confitetur aspectus divinae sapientiae; unde contra nos de iure debet senlenlia proferri. Prima quidem reverentia debet esse magna, secunda maior, tertia maxima. Unde prima est ad modum inclinationis ; secunda, ad modum genuftexionis ; tertia, ad moduin prostrationis. In prima nos subiicimus , in secunda nos deiicimus , in terlia nos ohiicimus. In prima parvos , in secunda minimos , in tertia nullos nos reputamus
Benevolentiam autem simili modo debemus Deo tripliciter exhibere, scilicet magnam, maiorem, maximam : magnam , consideratione indignitatis nostrae; maiorem, consideratione magnitudinis gratiae ; maximam, consideratione immensitatis
suaemisericordiae; vel magnam pro commissis, maiorem pro dimissis, maximaai pro promissis; vel magnam pro complementis naturae , maiorem pro indumentis gratiae, maximam pro donis superab' undantiae. In prima cor dilatatur sive extenditur, in secunda aperitur, in tertia effunditur, secundum illud Threnorum secundo: EJfunde sicut aquam cor tuum.
- Complacentiam vero debemus Deo triplici modo exsolvere: primo, ut sic coaptetur complacentia nostra ad Deum, ut unicuique placeat, quod solus Deus placeat sibi; secundo, ut hoc placeat, quod ipse placeat soli Deo; tertio, ut placeat ei, quod in hac complacentia communicent ceteri \ Prima est magna, secunda maior, terlia maxima. In prima est amor gratuitus, in secunda amor debitus, in terlia amor ex utroque permixtusIn prima cru-
cifigitur mundus homini, in secunda homo mundo \ in tertia crucifigitur homo pro mundo, ut pro omnibus velit mori, ut et ipsi placeant Deo. — Et hic est status et gradus perfectae caritatis, ante cuius assecutionera nemo debet se aestimare perfectum. Tunc autem hanc perfectionem assequitur, quando cor semper invenit non sohim vohmtarium, sed etiam avidissimum ad moriendum pro salute proximorum , secundum quod Paulusdicebat: Ego lihentissime impendam et superimpendar ipse pro animabus vestris. Ad hanc perfectam dilectionem proximi non pervenitur, nisi prius perveniatur ad perfectam dilectionem Dei, propter quem dihgitur proximus, qui non est amabihs nisi propter Deum l
§4-
De sex gradibus dilectionis Dei.
- Et propterea ad intehigendum profectum in dilectione Dei sciendum est, quod sex sunt gradus, quibus paulatim et ordinate proceditur, ut ad perfectum perveniatur.
et gratis accipit et gralis impendit. Gfr. Bonav., tom. I. pag. 57, nota 7. et pag. 199, nota 4. Vide etiam Bernard., de Diligendo Deo, c. 6. n. 16; c. 9. n. 26. et c. 12. n. 34. seqq.
Primus est suavitas, ut scilicet homo discat gustare, quam suavis est DominusEt hoc quidem fit vacando et sabbatizando ei per sanctas meditationes, quoniam, secundum quod dicitur in Psal- 010, reliquiae cogitationis diem festum agent tibi; quod quidem fit, quando meditationes circa amorem Dei suavitatem pariunt in corde.
Secundus gradus est aviditas ; quando scilicet anima assuefieri coeperit circa illara suavitatem, nascitur in ea tanta esuries, ut nihil possit eam reficere, nisi eum quem amat, possideat perfecte; quod quia non potest in praesenti atlingere, quia longe est, continue excedit et egreditur extra per amorem ecstaticum , claraans et dicens illud beati lob: Suspendium elegit anima mea et mortem ossa mea, quoniara, sicut desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus.
- Tertius gradus est saturitas , quae oritur ex ipsa aviditate. Quia enim vehementissime Deum desiderat et sursum fertur, iara omne, quod deorsura tenet, vertitur ei in fastidiura. Unde quasi saturata non potest refectionera invenire in ahquo citra ipsura diiectura; et sicut saturatus, si cibura
qui in Deo non diligit? Porro in Deo diligere non potest qui Deum non diligit. Oportet ergo, Deum diligi prius, ut in Deo diligi possit et proximus etc. Cfr. lil. Sent. d. 27. a. 2. q. 3. et 4.
sumal, potius suraendi incurrit abominationem quam refectionem; sic in hoe gradu carilatis facit anima circa omne terrenum.
Quartus gradus est ebrietas, quae oritur ex saturitate. Ebrietas autem in hoc consistit, quod quis tanto amore diligat Deum, ut iam non solum fastidiat solatium , sed etiam delectetur et quaerat tormentum pro solatio, et amore eius quem diligit, delectetur in poenis, opprobriis et flagellis, sicut Aposlolas. Unde sicut ebrius se ipsum denudat sine pudore et sustinet plagas sine dolore, sic in isto intelligendum est.
W. Quinlus gradus est securitas , quae oritur ex ebrietate. Ex hoc enim, quod anima sentit, se tantum amare Deum, quod libenter sustineret propter ipsum omne damnum et omne opprobrium ; iam foras mittitur timor \ et tantam concipit anima spem de adiutorio divino, ut nullo modo existimet se posse separari a Deo. Et in hoc gradu erat Apostolus, cum dicebat: Quis nos separabit a caritate Christi etc. Certus sum enim, quia neque mors neque vita etc. pote?Ht nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro.
Sextus gradus est vera et plena tranquillitas , in qua est tanta pax et requies, ut anima quodam modo sit in silentio et in somno et quasi in arca Noe coUocata, ubi nullo modo perturbatur. Quis enim
potest perturbare mentem, quam nullus cupiditatis stimulus inquietat, nullus timoris aculeus exagitat? In tali mente pax est et slatus ultimus et quies, et ibi requiescit verus Salomon, quoniam m pace factus est locus eius \ — Et ideo valde convenienter isti gradus significantur per illos sex gradus, quibus ascendebatur ad thronum SalomonisEt proplerea dicitur in Canticis : Ascensum purpureum media caritate constravit, quia impossibile est ad istam tranquillilatem pertingere nisi per caritalem. Hac autem acquisita, facillimum est homini facere omne, quod est perfectionis, sive agere sive pati sive vivere sive mori. Studendum est igitur ad proficiendum in caritate, cum profectus eius inducat perfectionem omnium bonorum, quam nobis praestare dignetur, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
§5. Recapitulatio
- Ut igitur sint ad raanum praedictae differentiae, nota, quod qui ad hanc perfectionem vult proficere, debet per meditationem se vertere ad stimulum conscientiae exasperando, acuendo, rectificando; ad radium intelligentiae ipsum protendendo,
dilatando, reflectendo ; ad igniculum sapientiae, ipsum congregando, inflammando, sublevando.
Et sic per orationem primo deploret miseriam cum dolore propter damnum, cum pudore propter opprobrium et cum timore propler periculum. — Secundo imploret misericordiam cum vehementia desiderii per Spiritum sanctum, cum fiducia spei per Christum crucifixum et cum assistentia patrocinii, per Sanctorum suffragium. — Terlio exhibeat latriam, exhibendo Deo reverentiam, exhibendo benevolentiam, exhibendo comptacentiam ; ut ex parte Dei praecedat admiratio divina, quasi maior propositio, ex parte nostra sequatur consideratio, quasi assumtio; et sic fiat latriae plena exhibitio, quasi conclusio. Qui autem sic excitaverit se continue et intente, proficiet in caritate secundum sex gradus praedictos, quibus pervenitur ad perfectionem tranquilhtatis, ubi est multitudo pacis et quasi quidam finis quietis, quam Dominus reliquit Apostolis '. Unde nota, quod Apostolus in qualibet salutatione optabat gratiam et pacem: gratiam tanquam primordialem et pacem tanquam complementum ; ad Timotheum autem interponit misericordiam, quae est utriusque principium.
Chapter 3 of 4