Skip to the text

Sermo I

SeRMO I. De MODO VIVENDI.

Quisquis es, qui per fldem, spem et caritatem vis ad salutem pertingere, necesse habes triplici te studio mancipare, videlicet orationi devofae, conversalioni honestae et confessioni satisfactoriae, secundum illud Michaeae sexto: Indicaho tibi, o homo, quid sit bonuni, et quid Deus requirat a te: Utique facere iudicium, veraciter confitendo, et diligere misericordiam, sancte cum aliis conversando, et sollicitxmi ambulare cum Deo tuo, vigilanter orationibus insistendo.

I. Primum, ante omnia, quia nihil boni per nos IMSSumus, orandus est Deus, iuxta quod ipse dixit. in Matthaeo: Quaerite prinmm regnum Dei et iustitiam eius. Haec autem oratio offerenda est Deo dupliciter, scilicet vocaliter et mentaliter, secundum duplicem hominis partem, iuxta illud propheticum: Cor meuni et caro mea exsultaverunt in Deum vivum; et iuxta illud apostohcum: Cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino. — Haec autem oratio vocalis offerenda est Deo distincte, attente et devote: distincte, ne verba confundantur; altenle. ne mens in alia vagetur; devole, ut mens in Dei laudibus delectetur. Et hoc septies in die iuxta statutum Ecclesiae et testimonium David dicentis: Septies in die laudem dixi tibi; et hoc ad promerendam septiformem gratiam Spiritus sancti. — Offerenda est Deo nihilominus oratio mentalis, de qua dicit Apostolus ad Tiuiotheam: Volo, viros orare in omni loco, levantes putas manus sine ira et disceptatione ad Deum; quia in onini Tiecessitatis nostrae articulo debet mens nostra refugere ad Deum tanquam ad unicum et praecipuum adiutorem; quod quidem fit puris et affectuosis cordis gemitibus ad Deum, secundum quod dicit Gregorius: « Veraciter orare est amaros compunctionis gemitus et non composita verba resonare ». Jjicet autem haec oratio frequentissime Deo sit offerenda, praecipue taraen debet diebus solemnibus et festivis ad hoc statutis et ahis diebus horis determinatis offerri, et praecipue mane et sero, ut suscipiatur imber temporaneus et serotinus, et oratio matutina impetret gratiam dirigentem, oratio vero serotina gratiam corrigentem et emundantem. — Sed debet haec oratio duos habere comites, unum praecedentem et alium subsequentem. Praeire namque Bonaventurae); — (10.) Lovaniensis, biblioth. Civilatis, cod. 15.

debet medUalio, iuxta quod dicit Sapiens in Eccle-,. g orationem praepara animam luam; et hoc fit per ineditationem, de qua Prophela in Psalrao: In medilatione mea exardeseet ignis, id est fervor desiderii, sine quo nullum sacrificium devotae orationis nec potest nec debet offerri. — Sequi au- gratiarum actio, in cuius rei signum omnis Ecclesiae oratio terminatur in hoc verbo: « Deo gratias». Ad quod hortatur Apostohis ad Colossenses, dicens: Oralioni imlate, vigilantes in ea in gratiarum actione, quia maximam partem orationis filii vindicare debet gratiarum actio, quae non tantum debet esse verbosa, quanlum alTectuosa. Haec autem affectuositas tam in oratione quam in gratiarum actione consurgit ex intenta et fixa meditatione miseriarum nostrarum el misericordiarum Dei, tam generalium quam speciahum, tam communiuni quam particularium. NuUus enim ardenter pelil, nisi credat, se rei, quam petit, indigentiam habere et fiduciam de exauditione. Nec aliquis devole regratiatur Deo, nisi attendat magnitudinem divini doni et defectum merili ex parte sui. Hoc autem sacrificium orationis menlalis esl maxime Deo piacituin et acceptum, secundum illud dominicum in loanne: Pater tales quaerit, qui adorenl eum in spiritu et veritale.

II. Et quoniam in scala lacob non est locus standi, sed ascendendi et descendendi; ideo non tantum vacandum est oralioni devolae, verum etiam conversationi honeslae et sanctae. Consistit aulem conversationis sanctitas in duobus, scilicet in directione iuaiitiae et in dislrictione disciplinae. — Directio vero iustitiae consistit in hoc, quod voluntas rectiflcatur in reddendo unicuique quod suum est, utpote superioribus subiectionem et reverentiam, paribus conforraationem el benevolentiam, inferioribus condescensionem et providentiam; quoniam unusquisque gratiam, secundum quod accepit, in alterutrum debet administrare sicut boni dispensatores mulliformis gratiae Dei, iuxta documentum Apostoli Petri. Et hoc idem fit, cum indigentibus exhibetur subventio, ignorantibus eruditio, delinquentibus correptio, malignantibus supportatio, afdictis confortatio, cadentibus elevatio, ceteris miseris compassio et cunclis hominibus pax et dilectio, in qua est consummatio totius legis et iustitiae, secundum testimoniuni Apostoli dicentis: Qui diligit proximum legem implevit. Et ideo ad hoc debitum reddendnm praecipue hortatur, dicens: Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis. hi huius enim debiti solutione cuncta debita solvuntur, maxime cura proximos diligimus non tantum verbo vel lingua, sed etiam opere et veritate, cum adest facultas. Nam cum non adest, ipsa voluntas reputatur pro opere, secundum Gregorium, qui dicit: « Nunquam est vacua manus a munere, si arca cordis fuerit repleta bona voluntate ». Et subiungit: « Voluntas autem bona est sic adversa alterius sicut nostra pertimescere; sic de prosperiiate proximi sicut de nostro profeclu gratulari, aliena damna nostra credere, aliena lucra nostra deputare, amicum non propter mundum, sed propter Deum diligere, inimicum etiam amando tolerare; nulli quod pati non vis facere, nulli quod iuste impendi vis tibi negare, necessilati proximi non solum iuxta vires succurrere, sed ullra vires velle prodesse ». Et haec est recta descriptio volunlatis bonae, in qua consistil rectitudo iustiliae, quae esse non potest sine dulcore misericordiae.

Ad hanc autem voluntatem bonam acquirendam, augendam et conservandam necessaria est districtio disciplinae, cuius est ad norraam et regulam spiritum mentis nostrae secundum exteriorem et interiorem hominem coraponere. Exterior namque disciplina attenditur in regimine sensuum et sibi adiacentium, interior vero in regimine affectionum et cogitationum. — Primum igitur cupienti se sub norma disciplinae restringere refrenandus est sensus taclus per districtissimum cingnlum castitatis; sensus gustus, per mensuram sobrietatis; sensus nihilominus odoralus, per fugam eorum quae carnem accendunt praebendo fomentum gulae seu luxuriae; sensus etiain aijrftos, per fugam cantilenarum et sonorum oblectantium et verborum omnium inutilium et praecipue detrahentium et adulantium; sensus etiam visus arcendus est ab aspectu concupiscibilium, quia, ut dicit Gregorius, « non decet intueri quod non licet concupiscere ». Haec est prima norma disciplinae in arctatione quinque sensuum quasi quinque fenestrarum, per quas mors intrat, sicut dicil leremias Propheta, nisi obsistat vigilans disciplina. — luxta hanc sensuum custodiam necessarium est disciplinam tenere eliam circa ea quae sensibus exterioribus sunt adiuncta, primo, ut arcealur affatus sive locutio ab omni verbo indisciplinato, sive detractionis, sive adulationis, sive murmurationis, sive scurrilitatis, sive turpdoquii, sive maledicti, sive convicii, sive iuramenti, sive mendacii, et cuiuslibet verbi otiosi, de quo oporlet reddi rationem in die iudicii; et hoc non tantum quantum ad colloquium, sed etiam quantum ad signum et nutum. Coercendus est etiam corporis vestitus, ut nec sit superfluus nec delicatus nec preliosus nec multum ornatus; coercendus est etiam risus et maxime cachinnus; coercendus est niaxime incessus, ne sit vagus et dissolutus; resecandus est etiam omnis corporis gestus et familiaritas, qualitercumque potest sibi vel alteri praebere offendiculum, secundum doctrinam Apostoli dicentis: Ab omni specie mala

Chapter 1 of 3