Sermo II. De nostra redemptione
abstinere vos. — Post haec observanda est etiam censura disciplinae in regimine affeclionum, maxime nt vitetur aflectus concupiscentiae, ne spiritus concupiscat carnis delectabilia, vel amplectatur bona transiloria, vel laudes humanas, ut triformem mundi concupiscentiam. Vitari debet etiam affectus iracundiae, ne spiritus lurbetur contra aliquem, et si oporteat moveri, sic feratur in vitium, ut non moveatur animus in personam. Debet etiam vitari affeclus accicliae sive tristitiae, quae soJel provenire ex timore mundano et taedio boni; et hanc vitare perfecte non potest inter mala praesentis vitae, nisi qui gaudet in Spiritu sancto. — Postremo sub hac norma disciplinae coercendi sunt etiam cogitalus, ut restringatur mens a cogitationibus vanis, a cogitationibus foelidis, a cogitationibus malignis: vanas voco cogitationes humanarum actionum; foelidus, cogitationes carnalium delectationum; malignas vero, cogitationes suspicionum et quarumcumque nocivarum machinationum.
Hanc autem quadriformem disciplinam servare non possumus, nisi corpus atteratur ieiuniis, vigiliis et laboribus; manus exerceatur in laboribus vel operibus humilibus et fructuosis; lingua, in Dei laudibus; avris, in auditu divinorum verborum; oculi, in lectionibus sacris et bonis; cor etiam, in meditationibus sacris et bonis; quod quia difQcillimum est, cor in uno tenere, dedit ei Deus ex omni parte, quod bonum valeat cogitare: sursum caelestia, scilicet supernam patriam, inferius aeterna supplicia, ante Sanctorum exempla, retro peccata sua perpetrata, a dextris divioa beneficia, a sinistris divina iudicia, undique divina praecepta S quae ex omni parte nos ordinant, et ad quae debet mens nostra respicere, quocumque se vertat, iuxta quod dicit Propheta de viro iusto, quod die ac nocte medilari debet in lege clivina; et Sapiens dicil: Quae praecepit tibi Deus, illa cogita semper.
Ili. Verum, quia nemo est, qui sic servet disciplinam et iustitiara, ut nihil negligat, nihil omittat; ideo De necessarium est recurrere ad confessionem satisfactoriam, in qua debet confitens integre, veraciter et pure sine omni velamine excusationis vel occultationis seu palliationis defectus suos retexere, et primo, narrando omissiones, quas fecit in his quae sunt ad Deum, et maxime in oratione, quantum ad duplicem eius parlem, menlalem scilicet el vocalem; deinde defectus in observalione iustitiae quantum ad proximum; post haec omissiones, quas egit ex mala custodia sensuum et sensibus adiacentium affectuum et cogitationum iuxta quadriformem descriptionem disciplinae prius explanatae. — Debet autem haec confessio duos habere comites, scilicet contritionem et satisfaclionem; et doleat confltens de offensis suis omnibus, non solum magnis, veram etiam modicis, quia dicit Sapiens: Qui spernit modica paulatim dccidet. Dolendo etiam caveat iterare culpam, sed magis studeal praescindere causam et occasionem peccandi, quantumcuraque sibi videatur per amorem esse coniuncta. luxta enim Salvatoris sententiam oculus scandalizans eruendus e«/, quod non intelligitur de merabro corporis nostri, sed de occasione peccati, etiamsi videatur esse cara peccatori causa peccandi, sicut oculus est membrum carum toti corpori.
Pendet autem veritas confessionis purae ex puritate orationis et e converso, quia, quanto magis quis appropinquat ad luuien, tanto magis aspicit quidquid deforme est: et quanto magis deformitates a visu abstergit, tanto lumen dulcius sapit. Unde confessio pura ad orationem reducit, sicut post vesperam sequitur mane; oratio vero ad lumen conteraplationis tanquara ad raeridiem, ubi optat omnis anima sancta cum Christo, sponso eius, requiescere hic in praesenti per gratiam, donec videatur Deus per gloriam, ad quam ipse nos perducat, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Araen.
Sehmo II. De nostra redemptione.
Lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo, Apocalypsis primo.
Verbura propositum continet in se satis expresse nostrae redemptionis beneficium; exprimit enira reparationis nostrae raysteriura quantum ad effectum et quantum ad modum. Ejfectus autem praemittitur in hoc, quod dicitur: Lavit nos a peccalis nostris; modus subiungitur, cum additur: in sanguine suo. Sed quoniara inter eflectura et inodura sicut inter extrema intercidit virtus raedia, ideo tria nobis occurrunt consideranda, scilicet quis noslrae redemptionis modus, quae virtus et quis ejfectus.
I. Modus autem reparationis nostrae fuit in sanguinis Christi effusione, non qualicumque, sed sub triplici conditione. Fuit enira sanguis Christi pro salute nostra effusus effusione piissima, pknissima et poenalissima. — Effusus naraque fuit sanguis Christi pro rederaplione nostra effusione piissima, si consideretur causa, quia non pro culpa sua, sed aliena, scilicet nostra, secundum quod praedixit discipulis in coena, Matthaei vigesimo sexto «: Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Piissima igitur fuit eius causa, quia non fuit passus ut irapius, sed ut iustus; quod attendens ipse iudex Pilatus Matthaei vigesinio seplimo ait: /nnocens ego sum a sanguine iusti huius. Sed econtra impiissirai ludaei dixerunt: Sanguis eius super nos et super /illos noslros.
Monacensi V fol. 16
Ver.s. 28; sequunlur c. 27, 24. et dein v. 25.
Huius figura praecessit in leremiae vigesimo sexto S qui aiebat principibus lutlaeorum: ScUole ei cognoscile, quoil, si occiderilis me, sanguinem innocentem Iradetis contra vosmetipsos; ipsi namque sanguinem tradebant conlra se propter nimiam crudelitalem. Sed econtra Christus sanguinem fundebat pro ipsis ob nimiam caritatem. Considera igitur, quanto fuerit impietas in Indaeis, qui tantum sitiebant sanguinem innocentem illius qui tantum eos diligebat, ul sanguinem pro eis vellet fundere, et quanla pietas in Christo, qui tantum compatiebatur impiis, ut sanguinem suum funderet pro his qui sanguinem suum vellent effundere.
Effusus etiam fuil ejfusione plenissima, si consideretur mensura, quia non exivit gutta, sed effluxit sanguinis unda, iuxta quod dicitur in persona Salvatoris Isaiae sexagesimo tertio: Aspersus esl sanguis eorum, scilicet pro eis effusus, super veslimenla mea, et omnia indumenta mea inquinavi. fndumenta autem vocat corporis raembra, quibus vestitus erat pro nobis ipse Dei Filius. Tanta autem fuit sanguinis effusio, ut totum corpus eius sanguine aspergerelur. Huius autem figura praecessit in loseph, de quo, Genesis trigesimo septimo: Tulerunt autem fratres loseph tunicam eius el in sanguine hoedi, qvem occideranl, iinxerunt, mittentes qui ferrent ad patrem. Hic gessit Christi figuram, cuius Divinitate impassibiliter permanente, humanitatis tunica tota fuit in sanguine immersa. Hoc est quod praevidit patriarcha lacob, prophetans de Chrislo, Genesis penullimo: Lavabit in vino stolam suam, el in sanguine uvae pallium suuni. Sanguis enim Christi ideo sanguis uvae dicitur, eo quod optimum est ad bibendum, in quo fuit pallium lotum propler nimiam abundantiam, quae effluxit de manibus et pedibus in crucifixione, de capUe in coronatione, de toto corpore in flagellatione et de ipso corde in lateris apertione. Propter qaod dicebat propheta David in Psalmo: Quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemplio; Bernardus: « Prorsus copiosa, quia non gutta, sed unda sanguinis largiter per quinque partes corporis emanavit».
Effusus nihilominus fuit effusione poenalissima, - si consideretur nalura, quae erat tenera et optime complexionata, secundum quod colligitur ex Lucae vigesimo secundo: Factus est sudor eius sicut gutiae mnguinis decurrenlis in terram. Si tantam poenam inflixit sola mortis imaginatio, quantam superaddidit degustalio aoerbissiraae passionis in dolorosa effusione sanguinis? Quod coUigi potest ex tara veloci acceleratione raortis; valde enira acerba fait passio, quae tam celeriter animam a carne divisit. Ante enim obiit quam alii, qui cum eo crucifixi fuerant, secun- Vers. IS. dum quod dicitur loannis decimo nono, quod fregerunt crura tuorum. Ad lesum autem cuni venis- sent, ut viderimt eum iam mortuum, non fregerunl eius crura, sed unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis el aqua; ex quo apparet, quod sanguine adhuc existente in coi-de, ubi est fons vitae, facta est separatio animae; quod non potuit esse sine raagnodolore; sicul enira dicitur Levitici decirao septimo: Anima carnis in sanguine est; si ergo sanguis in domicilio vitae, adhuc anima ibi habitare naturaliter apigitur absque raagno dolore de tam apto domicilio aveili non poterat. Unde quia maxima erat ibi coliuctatio, raaxima erat afflictio, et quia maxime vivebat vivacitas, maxime sentiebatur poenalitas. Ad cuius poenalitatis expressionem claraans el lacrymans mortuus est; ad Hebraeos quinlo: Cum clamore valido et lacrymis etc. Ideo forlissime clamavit, ut omnes audirent et adverterent, quantum pro omnibus acerbissime pateretur; unde dicitur Matthaei vigesimo septimo, quod clamavit voce magna dicens: Eli, Eli, ut in hoc ostenderet immensitatem sui doloris in carne et raente. Hanc vocera qui non audiunt boraines duriores sunt quam lapides, de quibus subditur, quod petrae scissae sunt etc. — Sic ego triplex fait niodus effusionis sangainis Christi.
- Triplex etiam fuit virtus sanguinis effusi, scilicet virtus purgaliva nostrae immanditiae, placaiiva divinae iracundiae, per/ecm huraanae indigentiae, secundura tria, quae sunt in culpa, scilicet macula, offensa et sequela. — Habuit enim sanguis Chrisli effusus virtutera purgativam, quia sanguis Agni mundissimi; propler quod, Apocalypsis ultirao, heaii, qui lavant stolas sitas in sanguine Agni, quia, secundum quod scribitur ad Hebraeos nono: Omnia pene in sanguine secundum Legem mundantur; et sine sanguinis effusione non /it remissio; sed decimo subditur, quod impo.ssibile est, sanguine taurorum el liircorum auferri peccata: ergo necesse est, quod auferantur in sanguine Agni, non materialis, sed illius, de quo loannes: Ecce, Agmis Dei, ecce, qui tollit peccatum mundi; el hoc est quod dicitur primae Petri prirao: Redempli estis de vana vestra conversatione prelioso sajiguine Agni, non materialis, sed immaculati Christi et incontaminaii. Ideo dicit pretioso, quia tanti pretii est sanguis Agni, quanti valoris est Agnus; sed Agnus Dei (est) incomparabilis pretii: et ideo, quia raaximae pretiositatis est, ideo virlus eius in maxima reverentia est habenda; et econtra contemptores eius sunl gravissiraa poena feriendi, secundum illud ad Hebraeos decirao: Quanlo magis putatis, deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti
poUiihm duxerit? elc.; ideo primae ad Corinthios sexto: Empli enim eslis pretio magno.
Habuitetiam virlutem placativam divinae iracundiae, quia sanguis Spoyisi dulcissimi, iuxta illud ad Hebraeos duodecimo: Accessistis ad teslamenli novi Medialorem, lesum, ac per hoc Ecclesiae Sponsum, et sanguinis aspersimiem, melius loquentem quam Abel, quia sanguis Abel iusti clamat vindictam, secundum illud Genesis quarto: Vox simguinis fralris tui clamat ad me de lerra; clamat scilicet vindictam, sicut animae iustorum interfectorum propter Verbum Dei, secundum illud Apocalypsis sexto: Vidi subtus altare Dei animas interfectorum propter Verbum. Dei, et elamabant voce magna, dicentes: Usquequo, Domine, (sanctus et verus), non vindicas sanguinent nostrum? Sanguis auteni Chrisli clamat misericordiam, qua quideni misericordia plena est terra; unde dicilur lob decimo sexlo: Terra, ne operias sangtdnem meum, neque inveniat in le locum lalandi clamor meus! Tunc autem inuenit locum latendi, quando aliquis, quantum in se est, virtutem evacuat passionis, hoc est, quando, iam Deo reconciliatns, iterato Deum oslendit: de quibus ad Hebraeos sexto dicitur: Rursu.m crjicifigentes sibimetipsis Fili.um Dei etc.
Habuit etiam virtutem perfectivam humanae indigentiae, quia sanguis Dei altissimi, iuxta quod dicitur Apocalypsis quinlo: Dignus es, Domine Dens, accipere librum el aperire septeiii signacula eius, quoniam redemisli nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo et natione, quantum ad amotionem oranis mali; et fecisti nos Deo nostro regnum. et sacerdotes, quantura ad collationem omnis boni. Mirae prorsus perfectionis est haec virtus, quae de servis eflicit dominos et reges et de impiis sacerdotes; hanc liabuit sanguis Chrisli, secundura quod dicitur primae Petri primo: Electis advenis d.ispersionis, in obedientiam et aspersionem sanguinis Iesu Christi etc; et post subdit: Vos aulem genus eleclum, regale sacerdotium, quia fratres Christi sumus effecti per sanguinis eius aspersionem; sed Christus est rex et sacerdos: virtule igitur sanguinis Christi sumus reges et sacerdotes; si reges, non regnet peccatum in nostro mortali corpore, si sacerdotes, possideat unusquisque vas suum in sanctificatione et Ikonore.
igitur effusi sanguinis triplex est virtus sufsum intendentes puritate intentionis; de quibus dicitur ad Hebraeos secundo «: Pueri communicaverttnt carni et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem.- Pueri autem dicuntur uon a teneriludine aetatis, sed a rectitudine et simplicitate intentionis, iuxta quod dicitur primae ad Corinthios decimo quarto: Nolile pueri ejfici sensibus, sed malitia parvuli estote. Tales communicant sanguini Chrisli, quia ipsum directe et pure requirunt, ac per hoe in lumine incedunt; et hoc est quod dicitur primae loannis primo: Si autem in luce amhulamus, sicut et ipse est in luce, societatem habemus ad invicem, et sanguis Iesu Christi, Filii eius, emundat nos ab onmi peccato. Ille ambulat in luce, qui rectam habet intentionem, quia, sicut dicitur Lucae undecimo si oculus luus fueril simplex, id est intentio recla, totuni corpus tuum lucidum erit.
Secundi sunt Christum [jassum intuentes vivacitate attentionis, qui figurati sunt lob trigesirao nono, ubi dicitur, quod pulli aquilae lambent sanguinem. Aquila, quae irreverberatis oculis aspicit solem, significat virum contemplativnm, qui habet aspectum suum directum in Christum; tales sunt, qui in effusione sanguinis Christi sanantur et confortantur. Sananttir utique per fldelem et iugem meditationem, cuius figura praecessit Numerorum vigesirao primo, de serpenle aeneo, erecto in palo, quem omnes aspicientes sanabantur. Sic et nunc omnes sanantur, qui Christum passum intuentur. Ex ipso etiam intuitu confortanlur; unde ad Hebraeos duodecimo: Recogitale eum qui lalem sustinuit a peccatoribxis adversum semetipsum conlradictionem; ut ne fatigemini animis vestris deficientes. Propter hoc ait per leremiam, Threnorum tertio: Recordare pauperlatis et transgressionis meae, ahsynthii et fellis; Bernardus: « Bonus railes non sentit vulnera propria, dum benigni ducis vulnera intuetur».
Tertii autem sunt Christum passura imitantes conformitate tribulationis; de quibus Apocalypsis septirao: Hi qui amicti sunt stolis albis, qui sunt et unde venerunt? Et subditur ibidem: Ili -nmt qui venerunt de tribulalione magnaet laverunt stolas.mas et dealbaverunt eas in sanguine Agni. Ex quo colligitur, quod qui tribulationera patiuntur pro Christo, hi lavantur in sanguine Christi, quoniam ad eos qui Christo corapatiuntur, ad eos se extendit efficacia passionis; unde Apocalypsis prirao: Particeps in lri bulalione ei regno; et secundae ad Tiraotheum secundo: Si suslinebimus, et con?'egnabimtis; et propterea ad Hebraeos ultimo scribitur: Lesus Christus, ut sanetificaret per suum sanguinem populum.
s Vers. 30; sequuntiir Nuni. 21, 9. et Hebr. 12, 3.
extra porlam passus est. Exeamus igitur ad eum exlva castra, improperium eius portanles. Nul- Ins enim admitteUir in illam civitatera supernam, qui non porlat nostri regis insignia; unde super illud Malthaei vigesimo: Potestis hibere calicem, quem ego hibilurus sum? Glossa Hieronymi: « Sciebat, quod eius passionem poterant imitari, sed lioc dicit, ut, eo interrogante el illis respondentibus, omnes audiamus, quia nemo potest cum Domino regnare, nisi passionem eius fnerit imitatus».
- Sic igitur efinsi sanguinis Iriplex est virtus efficiens, et cuiuslibet est triplex eflectus ex ipsa procedens. — Virtutis enim puryativae triplex est effeclus: primus est emundatio comcientiae in mente, de qua Hebraeos nono: Sanguis Christi, qui per Spirilum sanclum semetipsum obtulit immaculalum Deo, emundabit conscientiam nostrani ah operibus mortuis ad serviendum Deo viventi. Hoc autem probat Apostolus a minori: Si sanguis scilicet hircorum el taurorum sanctipcat ad emundationem carnis; plus enim potest spiritualis oblalio super immundiliam spiritualem quam carnalis super carnalem, sicul plus efQcit veritas quam figura. Et bic esl valde nobilis effectus, quia gloria animae christianae est in teslimonio conscientiae bonae. Sine hoc effectu nihil omnino acceptat Deus, quod facinius, secundum illud Isaiae primo: Cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam; manus enim veslrae sanguine plenae sunt; ideo subdit: Lavamini, mundi estote, scilicet in sanguine Christi.
Secundus effectus est repre.ssio concupiscentiae in carne, secundum illud ad Hebraeos nono, quod dicitur de Moyse: Taberyiaculum et omnia vasa ministerii sanguine simililer aspersit. Tabernaculum illud est corpus nostrum, et vasa sunt membra nostra, iuxta quod dicitur primae ad Corinthios tertio: Templum Dei sanclum est, quod estis vos; et infra capite sexto: Membra vestra templum sunt Spiritus sancti. Spiritus autem sanctus nobis illapsus refrigerat concupiscentiae aestus. Si ergo per sanguinem Christi dedicantur membra nostra, ut sint Spiritus sancti templa, constans est, quod per ipsum reprimitur carnis concupiscentia; in cuius rei signum exivit sanguis et aqua de latere Christi, et simul baptizamur in Spiritu sancto et aqua, a quibus cum passione Christi simul procedit una efficacia, secundum illud primae loannis ultimo: Tres sunt, qui lestimonium dant in terra: Spirilus et aqua et sanguis.
Tertius effectus est restitulio innocentiae in utroque, secundum illud ad Romanos tertio =: lusti- /icali gralis per graliam ipsius per redemptionem, quae est in Christo Iesu, quem proposuit Deus propitialionem per /idem in sanguine ipsius ad ostensionem iustiliae suae. Virtute enim sanguinis Christi, dum remittuntur omnia peccata, ad innocentiam renovamur, et hoc per gratiam fidei; propter quod subdit Apostolus ibidem: Arbilramur enim, iustiftcari hominem per fidem sine operibus Legis; non dicit simpliciter sine operibus bonis, sed sine operibus Legis, quia lacobi secundo: Fides sine operibus mortua est. Si ergo sanguis Christi non restituit innocentiam nisi per fidem vivara, nnllns per Christi sangninera innocens efficitur, nisi qui recte, credit et operatur. fex fulurorum bonorum per amplius el perfectius tabernaculum non manufaclum, id est non huius crealionis, neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta, aelerna redemptione inventa. Ipse enim primus intravit, et ante ipsum nullus intrare poterat, iuxta quod praerailtit Aposlolus ibidera, quod in secundo tabernaculo seniel in anno intrabat solus pontifex, non sine sanguine, hoc significante Spiritu sancto, nondum propalatam esse Sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo halyente statum. Nunc autera ianua aperta et porta carceris infernalis contrita, ut verificetur illud ['salmi: Quia conlrivit portas aereas etc.; et Zachariae nono: Tu, quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuus de lacu etc. Ex hoc autera debemus magnam concipere fiduciam, iuxta quod ad Hebraeos decimo: Habentes itaque, fratres, fixluciam in inlroitu Sanctorum in sanguine Christi.
Secundus effectus est relaxatio vindiclae iudicialis, secundura illud ad- Romanos quinto: Quoniam, cum adhuc peccatores essemus, secundum. tempus Christus pro nobis mortuus est; multo igilur magis nunc iustificati in sanguine ipsius, salvi erimus ah ira per ipsum. Sic enim a rainori arguit: Si.sanguis toUit iniraicitiara, raulto raagis tollit vindictara. Huius autera signura praecessit in Exodi duodecimo: Erit autem sanguis vobis in signum., videlicet in diebus nostris; et videbo sanguinem et transiho vos; nec erit in vohis plaga disperdens. Hi soli a plaga iudicis liberabnntur, qui sanguine Christi signati invenientur; unde dicitur Ezechielis nono: Signa thau super frontes virorum gementium et dolentium etc.
Tertius autem effectus est reparalio concordiae universalis, secundura illud ad Colossenses primo:
Chapter 2 of 3