Skip to the text

Sermo III. De via veritatis

Pacificans per sanguinein crucis eius sive quae in terris, sive quae in caelis sunt. Per sanguinem enim ci'ucis Christi pacificantur quae sunt in caelis, propter reparationem ruinae angelicae; pacificantur etiam quae in terris, propter reconciliationem humanae naturae; unde hic effectus est valde universalis. In cuius rei figuii dicitur Exodi vigesimo quarto, quod Moyses sumtmn sanguinem respersit in populum et ait: Hic est sanguis foederis, quod pepigit Dominus vobiscum. Sicut ergo effusione sanguinis Christi universa confoederantur, sic offensione universa concitantur; unde Sapientiae quinto: Pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos.

Virtutis etiam perfectivae triplex similiter est effectus: primus est vegelalio virtutis inlernae; propter quod dicitur loannis sexto: Sanguis meus. vere est potus; est vere, quia vitam non solum continuat ut nunc, sed etiam in sempiternum; unde ibidem: Nisi manducaverilis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam aeternam, ille scilicet, qui digne hoc facit; nani, primae ad Corinthios undecimo, qui manducat et bibit indigne iudicium sibi manducat et bibit, non diiudicans corpus Domini. Qui autem digne vult bibere debet se ipsum diiudicare, et qui vult hoc modo inebriari, debet maxima siti et desiderio inflammari et devotionis oleo praeveniri, secundum illud Psalnii: Impinguasti in oleo capul meum etc.; et Deuteronomii trigesimo secundo: Sanguinem uvae biberet meracissimum.

Secundus est enervatio virtutis contrariae, se-. cundum illud Apocalypsis duodecimo: Proiectus est accusator fratrum nostrorum; et ipsi vicerunt eum propter sanguinem Agni et propter verbum testimonii sui, et non dilexerunt animas suas usque ad mortem. Sanguis enim Christi effusus adversarium nostrum prostravit et nos eliam ad proelium animavit; cuius figura praecessit primi Machabaeorum sexto, ubi dicitur, quod elephantis ostenderunt sanguinem uvae et ynori ad acuendos eos in proelium. Sanguis uvae est sanguis Christi optimus ad bibendum; sanguis mori est sanguis Martyrum sanctorum, ex quorum consideratione nos ad proehum aniraamur, et etiam adversarius effugatur. Hoc enim signaculum mirabiliter abominatur humani generis inimicus; Apocalypsis septimo: Nolile nocere terrae et mari neque arboribus, quoadusque signemus servos Dei nostri m frontibus eorum. Illi enim in frontibus sunt signati, qui non erubescunt improperium crucis. — Modus autem signandi exprimitur Exodi duodecimo, ubi dicitur, quod assumerent de sanguine eius ac ponerent super utrumque postem, id est intus in mente et etiam extra in carne, quia si sola mens signetur, esl signatio semis; nam secundae ad Corinthios quarto: Semper mortificationem Iesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Iesu manifestetur in corporibus nostris. Si vero sola caro, est signatio simulata, ut possit dici illud Dialogorum: « Vas vacuum, sed signatum ».

Tertius effectus est nmltiplicatio virtulis supernae; quod bene ostenditur Apocalypsis decimo noDO, iibi dicitur de Christo, quod veslitus erat veste aspersa sanguine, et vocatur nomen eius Verbum Dei. Et exercitiis, qui sunt in caelo, sequebantur eum, ac per hoc robustiores erant, dum talem habebant ducem et tam fortem societatem. Ideo valde securum est Christum sequi in tam multa et firma societate. — Sed nota, quod dicit, quod exercitus, qui sunt in caelo, sequunlur, quia illi soli libenter vadunt post Christum, qui habent desiderium non terrestrium, sed caelestium, non temporalium, sed aeternorum, ad quae merenda non sufliceremus, nisi defectus virtutis nostrae a virtute sanguinis Christi supplementum suscipiat; unde Bernardus: « Ego vero fidenter quod ex me raihi deest usurpo raihi ex visceribus Domini, quoniam misericordia affluunt, nec desunt foramina, per quae effluant, quia foderunt manus et pedes latusque lancea foraverunt, et per has riraas licet mihi fugere mel de petra oleumque de saxo durissimo », quo qui reficitur non fatigatur, quousque perveniat ad montem DeiNoreb, ad quem nos perducat qui vivit et regnat.

SeRMO III. De VIA VERITATIS.

Nisi quis 7'enalus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei, loannis tertio.

In verbo proposito Salvator nos informare intendit ad viam veritatis finaliter assequendam; et primo tangit illud quod viae veritatis est inchoativum, cum dicit: Nisi quis renatus fuerit denuo; secundo, illud quod est huius viae consummativum sive completivuin, cum subiungit: Non potest videre regnum Dei. Primum se habet per modum disponentis, secundum per modum consummantis.

I. Primo enim oportet, quod homo nascatur denuo, quam concedatur ei regni caelestis visio; nam nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spirilu sancto, non potest introire in regnum Dei, loannis tertio. Primo ergo oportet, quod horao nascatur denuo sive de novo, quod fit per influentiam illustrantem potentiam intellectivam, per influentiam inflammantem potentiam affectivam et per influentiam vigorantem Vers. 13. seq. — Sequitur Beniard., Serm. 61. in Canl.

potentiani operativam sive exsecutivam; isto enim triplici modo nascitur homo denuo sive de novo, sive spiritualiter ex Deo. Primum est verae credulitatis; secundum, sincerae caritatis; tertium, libratae iustitiae sive aeqintatis. — Nascitur ergo homo primo denuo ex Deo per influentiam verae credulilatis illustrantem potentiam intellectivam; primae loannis quinto - Omnis, qui credil, quoniam Lesus esl Christus, ex Deo natus est; [em, loannis primo: Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios- Dei fieri, his qui credunt in nomine eius, qui non ex sanguinibus neque ex volunlate carnis neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. — Secundo nascitur homo denuo ex Deo per influentiam sincerae caritalis inflammantem polentiara aCfectivam; primae loannis quarto - Omnis, qui diligit, ex Deo natus est et cognoscit Deum. — Tertio nascitur homo denuo ex Deo per influentiam Ubratae iustitiae sive aequitatis vigorantem potentiam operativam sive exsecutivam; primae loannis secnndo: Si sci.lis, quoniam iustus est, scitole, quoniam omnis, qui facit iustitiam, ex Deo natus est. — Isla influentia vigorativa vigorat el conforlal hominem ad vitandum peccatum; primae loannis lertio: Omnis, qui natus est ex Deo, peccntum non facit, quoniam semen ipsius in eo manet, et non potest peccare, quoniam ex Deo natvs esl. — Ad vincendum mundum; primae loannis quinto: Omne, quod natum esl ex Deo, vincit mundum; et merito nalus ex Deo vincit mundum. Nam in suo originali principio est siastae primo: Vanitas vanitatum, et omnia vanitas; durationis brevilas; quia mundus transit et concupiscentia eius; conlinua afflictio; loannis decimo sexto: /n mundo pressuram habehitis;.sed confidite, ego vici mundum; summa malitia sive infidelitas; nam mund.us totus in maligno positus est, primae loannis quinto. — Ad vincendum diabolum; primae loannis quinto: Omnis, qui natus estex Deo, non peccat; sed generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit illum.

II. Secundo vero homini sic nato conceditur regni caelestis visio, quod est regnum amoenissinmm, nobilissimum et perennissimum. Quia amoenissimum, conceditur vincenti peccati voluplatem; quia nobiUssimum, conceditur vincenti mundanam vanitatem; quia perennissimum, conceditur vincenti hostis calliditatem, quam qui vicerit non laedetur a morte secunda. — Est ergo istud regnum amoenissimum; Lucae vigesimo secundo: Vos estis, qui permansislis mecum in tentationibus meis; et ego dispono Vers. 1; sequiUii loan. I, 12. seq. Vet vobis, sicut disposuit mihi Pater meus, regnum, ut edalis et bibatis super mensam meam in regno meo. — Esl etiam nobilissimum; Danielis septimo: Regnum eius regnum sempiternum esl, et omnes reges Altissimi servient ei et obedienl; Esther decimo tertio: Domine, rex omnipotens, in ditione mim tua cwncta sunt posila. — Est nihilominus regnum perennissimum, iuxta illud Psalmi: Regnum tuum, regnum omnium saeculorum; et Danielis seplimo: Poleslas eius, potestas aeterna, quae non auferetur; et regnum e.ius, quod non corrumpelur; item, Apocalypsis undecimo: Factum est regnum huius mundi Domini nostri et Christi eius, et regnabit in saecula saeculorum. septimo: Regnum Dei intra vos est; cuius Christi debet homo videre et considerare sublimitatem et humililatem, benignitalem et severitatem, suavitatem et aflliclionem, ut ex priino consequalnr gratiam et reverentiani; ex secundo, poenilentiam et veniam; ex tertio, salutem et laetitiam. — Primo igitur debet homo videre et considerare huius regni sive Christi.mhlimitatem sive nobilitatem; Isaiae sexlo: Vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum. Et plena erat domus maiestate eius. Cum hoc debet videre et considerare eius humilitatem; Baruch tertio: Hic est Deus noster, el non aestimabilur alius adversus eum;el sequitur: Post haec in te7'ris visus est et cum hominibus conversatus est etc, ut ex hoc consequatur homo gratiam et reverentiam, iuxta illud Esther decimo quinto: Vid.i te, domine, quasi Angelum Dei, et conturbatum esl cormeum prae timore gloriae tuae. Valde enim mirabilis es, domine; ecce, primum; et faci.es tua plena est gratiarum; ecce, secundum; ilem, loannis primo: Verbum caro factum est etc.; in Verbo sublimitas et in carne humilitas designatur.

Secundo debet homo considerare et videre eius benignitalem; loannis primo: Vidit loannes lesum venientem ad se et ail: Ecce, Agnus Dei, ecce, qui tollit peccatum mundi; et cum hoc severitatem; Apocalypsis primo: Ecce, venit cum nubibus, et videbit eum omnis ocul.us el qui eum pupugerunt, ut ex hoc consequatur homo poenitentiam et veniam; lob ultimo: Auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus videt te. Idcirco ipse me reprehendo et ago poenitentiam in favilla et cinere.

Tertio debet videre et considerare eius suavitatem; Psalmus: Gustate et videte, quoniam- suavis est Dominus; et cum hoc afflictionem vel afflictibilitatem; Threnorum primo: 0 vos omnes, qui imnsilis per viam, altendite et videte, si est dolor sicul dolor meus, ut ex hoc consequalui salulem et laetiliam; Genesis trigesimo secundo: Vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta esl anima mea; laetitiam, iuxta illud lob: Videbit faciem

Prothema primum.

Fratris Bonae fortunae.

.Argentum innocens dividet, IoIj Quanto res est pretiosior, tanto ministrum requirit fldehorem. Quantae pretiositatis sit verbum Dei, dicit Psalmus: Ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion; ideo ministrum requirit fidelem. Propter hoc dicit lob: Argentum innocens dividet, id est verbum Dei fideliter ministrabit. Verbum Dei significatur per argentum propter eius preliositatem, ipuritaiem et sonoritatem. Verbum Dei e&tpretiosum; Psalmus: Ideo dilexi mandala tua super aurum. Item est purum et sonorum; unde Psalmus: Eloquia Domini, eloquia casla, argentum igne examinatum etc. Unde notandum, quod in secundo verbo notatur verbi divini sublimis exceUentia, ibi: Argentum; secnndo, ministri idonei sufficientiu, ibi: innocens; tertio, praedicandi modi congruentia, ibi: dioidet. De primo patet, quomodo excellentia verbi divini significatur in argento; sed idonei ministri sufiicientia Tangitur, ibi: innocens. Ille est innocens praedicator, cuius vita respondet doctrinae, qui nec miserum facit nec miserum deserit; Psalmus: Quis ascendet in montem Domini, scihcet de quo raonle dicil Isaias: Super montem excelsum ascende, tu, qui euangelizas Sion. Quis ascendet, dicit Psalmus: innocens manibus, et mundo corde. Modi praedicandi congruentia vero,ibi: dividet. Aliter monendi sunt coniuges, aliter continentes, aliter iuvenes, aliter senes, aiiter superbi, praesuratuosi, et aliter humiles, ut dicit Gregorius, quia debet modificari sermo secundum auditores; unde in Proverbiis: In plaleis aquas tuas divide; ibi Glossa: « Sacram Scripturam expone secundum conditiones auditorum ». Sed nos non sufficienles sumus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est, ideo in principio rogemus etc. eius in iubilo. — Reverentiam assequilur homo considerando Chrisli sublimilatem; gloriam, eius humi- Wltem; poenitentiam, considerando eius severitatem; veniam, eius benignitatem; salutem, considerando eius alBictionem; heliliam, eius suavitatem.

Prothema secundum.

Fratris Bonaventurae.

Inter alios vocationis modos unus est per praedicationem. Unde os praedicatoris dicilur per leremiam os Dei, in quo Deus loquitur; leremias: Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris. Non enim vos estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. De isto vocandi modo sufficiat una auctoritas Proverbiorum, ubi dicitur: Sapientia, sapientia, id est Christus, quem Apostokis dicit esse Dei virlutem et Dei sapientiam; aedificavit sibi domum, id est Ecclesiam; « haec est domus Domini firmiter aedificata '"». Ex cidit in ea columnas septem, immolavit victimam, scilicet passionis suae, quia Ecclesiam passione sua consecravit. Posuit mensam, sacrae Scripturae scilicet; Psalmus: Parasti in conspectu meo mensam. Miscuit vinum, id est multiplicem sacrae Scripturae intellectum. Sensus litteralis est sicut aqua, sensus mysticus, tropologicus et anagogicus.est sicut vinum; ergo vinum cum aquaest sensus litteralis cum sensu mstico, anagogico et tropologico. Misit ancillas, id est praedicatores, qui dicuntur ancillae propter subiectionem servitutis, propter reputationem propriae parvitatis, propter compassioneni cordis et propter fecunditatem boni operis. Ul vocarent ad arcem et ad moenia civitatis, id est patriae caelestis, ad quam tendere debemus. Ecce, quomodo vocat Deus praedicando; et respondendum est ei audiendo, corde commemorando et opere adimplendo. Hoc non potesl fieri sine dextera Dei; lob: Vocabis me, et ego respondebo tibi; operi manuum tuarum porriges dexteram. Opus manuum eius est conversio peccatorum. In principio rogabimus Deum etc.

Chapter 3 of 3