Pistola LXV. Rector et Universitas Lovaniensis ad Bossuetum
Tam notus est orbi catholico tuus in Ecclesiam et sacras Litteras amor, ut quoties earum causa agitur, opem patrociniumque tuum magnâ cum fiduciâ omnes implorent. Tuis pro Ecclesià triumphis ex animo gratulamur, Præsul sapientissime, et hoc unum oramus ut eorum particeps esse, et in eamdem tecum pro Ecclesià arenam descendere queat Facultas nostra theologica Lovaniensis, illa utique, teste Leone X, agri Dominici piissima
religiosissimaque cultrix, ac. non ita pridem in hàc inferiori Germaniâ fidei columen.
At nota sunt dissidiorum zizania, quæ in illà seminavit inimicus homo, quae nisi quantociùs evellantur, verendum est ne celeberrima illa Facultas ipsa se consumât, nec tantùm Academiæ nostræ, sed toti etiam Belgio gravem perniciem afferat. Dùm horum malorum originem studiosè indagamus, hanc unam esse comperimus, quôd optimi quique hujus Academiæ theologi vagis accusationibus obruantur, ac eo prætextu à Facultatis suæ muniis excludantur : dùm autem innocentiam suam tueri volunt, per interdicta à ministris regiis extorta, omnis eis justitiæ via occludatur. Nostras eâ de re querelas, scriptis ad Regem christianissimum litteris, déferre hodiè ausi fuimus : apud quem ut suo nos patrocinio dignetur illustrissima Gratia Vestra humillimè supplicamus. Hoc unum votum nostrum est, ut infortunatis hisce dissidiis finis tandem imponatur, regibusque nos tris sanguine animoque junctis, jungamur et nos, unum dicamus omnes, Ecclesiæque fidem unanimiter tueamur. Deus vota nostra secundet, patrocinante nobis pietate vestrâ, cui causam hanc summo affectu ac veneratione commendamus, illustrissime, etc.
RECTOR ET UINIVERSITAS LOVANIENSIS.
Lovanii, die 22 feb. 1702.
Chapter 71 of 102