Epistola LXVI. Bossuetus ad Reverendum Rectorem, et Clarissimos Viros Academiae Lovaniensis
Pergratum et per honestum quod vester amplissimus Cætus de me tam præclarè senserit, ut res quoque suas commendatas vellet : cui equidem officio, data opportunitate quàvis, spondeo me nunquàm defuturum, etiam non rogatum. Quis enim aut catholicus episcopus non suspiciat Universitatem Lovaniensem doctissimam, facundissimam ac de re catholicà optimè meritam; aut theologus Parisiensis non impensè diligat eamdem Academiam,
Parisiensis nostræ fætum egregium, suæ originis memorem institutisque dignam? Rogo autem et obsecro ut ea de quibus agitis vestræ theologicæ Facultatis dissidia, quantum fieri poterit, componatis, ne suis manibus se ipsa conflciat, rem dolendam omnibus sæculis, et tantum Ecclesiæ lumen extinguat. Quod malum avertat Deus auctor pacis, Deoque aspirante summa ac beata illa Sedes, quæ sapientiâ, æquitate, paternà auctoritate res Ecclesiæ tempérât, ac dissociata membra recolligit. Ita voveo, Reverende Domine Rector, Viri Academici, etc.
Datum Meldis, die 28 martii, anno Domini 1702.
Chapter 72 of 102