Preuves de l'existence de Dieu par les créatures
A MONSEIGNEUR LE DAUPHIN .
Posteà quàm mihi regum maximus, te, Ludovice Delphine, non tam exornandum litteris quàm sapientiæ praeceptis paulatim informandum excolendumque tradidit, sæpè multùmque his de rébus, quantum tua ferebat aetas, collocuti sumus; eùque te interrogando perduximus, ut multa intelligeres quai necessaria scitu, neque dictu injucunda forent. Nunc ea omnia juvat uno sermone complecti, ut simul in conspectn sint quæ, prout se res ipsa praebuit, diversissimis temporibus causisque diximus.1
Cùm itaque percontarer ante undecim ferè annos ubi degeres, quid ageres, quà in parte uni versi delitesceres ; te verò bis temporibus necdùm exstitisse fatebaris. Cùm deindè quærerem quis te ex bis veluti tenebris in lucem eduxerit, quis corporis partes tam apte collocarit, quis huic deniquè moli mentem infuderit, respon- debas : Deum. —Praeclarè, inquiebam ; neque enim homo humanae virtutis opus, neque quisquam hominum est qui bas infinitas partes, quibus nobis vita sensusque constat, animo comprehendere, nedùm effingere et coaptare queat. Mentem verò ipsam, quæ contempletur Deum eique adhærescat, quis præter Deum condere humanoque corpori contemperare potuisset ? Audi Machabæorum matrem, sanctissimam fæminam, septem illos suos fortissimos liberos his verbis alloquentem : « Nescio qualiter, inquit, in utero meo apparuistis ; neque enim ego spiritum et animam donavi vobis, et vitam; et singulorum membra non ego ipsa compegi. » Quare jubet ut coelum aspiciant, unde homines originem ducimus, atque ad auctorem Deum ortùs nostri docet primordia referenda.
At non est alius humani generis, quam qui totius naturae, parens. Cùm enim mundi partes tam apte cohaereant, eadem profecto mens et singulas effecit et disposuit universas. An verò existimas, sicut à Rege Versalianum palatium, sic orbem à Deo fuisse conditum ? Non ita est. Nùm enim lapides Rex ipse fecit? Imo in terrae visceribus ipsius artificis naturae confecti manu indè in humanos usus proferuntur. Neque verò Rex creavit, aut homines quibus utitur ad ædificium construendum, aut ferramenta aliaque id genus quibus ligna et lapides caduntur, expoliuntur, et in ordinem collocantur. At ille mundi opifex Deus, materiam suam non aliundè desumpsit, verùm ipsam quoque jussit existere ; ipsam ornavit ut voluit ; deniquè rerum ordinem nullis instrumentis aut machina mentis adscitis nutu suo verboque constituit, idem operis incæptor et effector.
Footnotes
-
Le manuscrit, qui se trouve à la Bibliothèque impériale, dit dans une note: « Ces preuves furent proposées à Monseigneur le Dauphin en 1680, peu avant son mariage. » ↩
Chapter 2 of 8