Ad virtutis studium exhortatio, serenissimo delphino
Noli putare, Princeps, te liberalibus studiis operantem adeò graviter increpari eo tantùm nomine, quòd praiter grammaticae leges, verba sententiasque colloces. Id quidem turpe Principi, in quo composita omnia essedécet. Verùm altiùs inspicimus, cùm his erratis offendimur. Neque enim tam nobis erratum ipsum, quàm errati causa, incogitantia, displicet. Ea namque efficit ut verba confundas; quai si consuetudo invalescere atque invelerascere sinitur, cùm res ipsas, non jam verba, tractabis, perturbabis rerum ordinem. Nunc contra grammaticae leges loqueris;
tùm rationis praescripta non audies. Nunc verba, tùm res ipsas alieno pones loco ; mercedem pro supplicio, pro præmio supplicium usurpabis. Deniquè perturbatè omnia faciès, nisi à puero assuescas attendere animum, motus ejus vagos atque incompositos cohibere, rerumque agendarum sedulò tecum ipse inire rationem.
Ac vobis quidem Principibus, nisi diligentissimè caveatis, ipsa rerum copra inertiam ingenerat animique mollitiem. Caûeros sanè mortales egestas acuit; curae ipsae sollicitant, et instigant, neque animum sinunt conquiescere. Vobis, cùm omnia sive quae ad vitam necessaria, sive quae ad voluptatem suavia, sive quap, ad splendorem illustria sunt, ultrò se offerant; neque tantùm suppetant, sed supersint; nihil omninô est in ejusmodi rébus, quod labore quaeratis, quod studio atque industrià comparetis. Atqui, Princeps, non ita tibi sapientiae fructus sine tuo maximo labore provenient. Neque haec, quae ad virtutem rationemque excolendam pertinent, incogitanti possumus infundere : quo magis necesse est ipse te excites ; ipse animum adhibeas, summoque studio contendas, ut in te ratio valeat vigeatque. Hic tibi labor unus, hoc unum agendum cogitandumque est. Cùm enim ipsâ ratione homines tibi regendi sint, adeôque necesse sit iis ut ratione præstes, ideô provisum est ut tibi reliquorum ferè laborum omnium quaedam cessatio esset, quo uni animo rationique informandae incumberes.
An verò existimas tôt populos, tôt exercitus, tantam deniquè gentem, tamque bellicosam, tam mobiles animos, tam industrios, tam féroces, unius imperio contineri posse, nisi is tanto operi, totis ingenii viribus, adlaboret? Ne equum quidem unum, paulo ferociorem, manu molli et languidà, solutoque aninio regere et coercere queas : quantô minus immensam illam mullitudinein diversissimis motibus et cupiditatibus sestuantem? Bella ingruent; seditiones exsurgent; plebs efferata passim saeviet; novi quotidiè motus existent; nova urgebunt pericula. Ille te insidiis, hic blanditiis ac fraudibus petet; alius, rerum novarum cupidus, provincias remotissimas concitabit; alius ipsam adortus Aulam, hoc est ipsum rerum caput, eam factionibus distrahet; hujus ambitionem, hujus effrænem ac præcipitem audaciam, hujus animum aegrum et saucium commovebit. Vix quemquam invenias satis tibi fidum; adeô turbis, proditionibus, pessimisque artibus omnia miscebuntur. Tu mihi interea domi tôt inter tempestates securus ac placidus desidebis, sperabisque, ut comicus tuus ait, dormienti tibi omnia confecturos Deos. Nae tu, si id putas, falsus animi es. Praeclarè Cato apud Sallustium : « Vigilando, agendo, benè consulendo, prospère omnia cedunt : ubi socordiae tete atque ignaviae tradideris, necquicquam deos implores : irati infestique sunt. » Sic profectô res habet. Non frustra nobis Deus indidit vividam illam aciem, atque indefessam animi vim, quâ et praeterita recordamur, et praesentia complectimur, et futura prospicimus. Id cæleste munus quicumque in se neglexerit, Deum homhiesque necesse est adversissimos habeat. Neque enim aut homines verebuntur eum, qui id, quo homo est, aspernetur ; aut adjuvabit Deus, qui jam amplissima dona contempserit.
Quin tu igitur expergisceris, Princeps, atque intueris summum virum parentem tuum, Regum maximum? Hic pace belloque juxtà bonus, rébus omnibus prae est, consilia omnia moderatur; ad exterorum Principum mandata respondet; suis ipse legatis quid fieri velit, ostendit, ac rerum tractandarum arcana docet ; optimis legibus constituit rempublicam; alios aliù dirigit, alios ipse ductat exercitus, ac sunimam rerum mente complexus, singulis quoque curis adjicit animum. Atque ille quidem avet tecum communicare consilia, ac teneram aetatem regnandi artibus informare. Finge modo animum tantis rébus parem. Neque quantum imperium à majoribus acceperis, sed quanta vigilantià retinere illud, ac tueri valeas, fac cogites; neque occupatissimam ac negotiosissimam vitam tuam ab incogitantiâ atque desidià inchoatam velis. His quippe initiis omnem animi lucem extinxeris, ac praeclaro licèt natus ingenio, tantum Dei munus aut ipse ultro amiseris, aut rébus gerendis prorsùs inutile effèceris. Quo enim tibi arma, quamvis affabrè facta, nisi ad manum habeas? aut quo tibi animus atque ingenium, nisi eo diligenter utaris, ejusque aciem intendas? Scilicet ea tibi bona omnia peribunt : utque, si à saltando aut scribendo désistas, ipsa desuetudo in imperitiam desinat; ità plané nisi animum exerceas et adtendas, is turpi veterno tcrpidus corrumpetur, neque cùm maxime velis languentem excitare, aut erigere jacentem, ullà industriâ poteris.
Intereà foedae cupiditates exsurgent : libido, iracundia, perniciosissimi Principum consultores, te ad pessimum quodque facinus stimulabunt : atque obrutà semel ingenii luce, ad eas pestes comprimendas nihil tibi auxilii reliqueris. Quod quàm alienum ab imperio sit, tute ipse per te facile intelligas. Qui enim suis cupiditatibus rapitur, is meritô vocatur impotens. Neque valere quidquam ille putandus est, qui cùm cæteris imperet, ipse sur potens non est. Cujus sanè eô est gravior ac tristior servitus, quod eà parte serviat, quam omninô sui juris Deus esse voluit : ea est animus, ac mens. Igitur qui potens esse et haberi vult, is à se imperandi ducat initium : modum imponat irai ; voluptates quam vis blandientes coerceat, et castiget: animum deniquè suum habeat in potestate. Quod nemo sibi comparaverit, nisi seriò agere, atque ad rationis normam vitam exigere jam indè à puero instituent.
Veniat in mentem, obsecro, Dionis filius, qui cùm in Dionysii Tyranni potestate esset, is parentis odio, acerbissima qnaeque in adolescentis perniciem cogitavit. Quid porrò fecerit, tui Cornelii Nepotis prodit historia. Novum excogitavit ultionis geuus : neque enim aut ferrnm strinxit in puerum, aut in vincula conjecit, aut insontem vexavit famé, verùm, quod luctuosius, animi bona corrupit. Id autem quà ratione perfecit? nempè induisit omnia, atque inconsultam adolescentiam suis permisit consiliis vivere. ltaque adolescens, duce voluptate, in omne probruni prosiliit. Nemo regebat aetatem improvidam; nemo vitiis blandientibus repugnabat. Quidquid illi collibuerat, indulgebant; quidquid erraverat, collaudabant. Sic animus fædà adulatione corruptus, in omne flagitium praeceps ruit. At intuere, Princeps, quantô faciliùs homines in libidinem proniant, quàm ad virtutis studium revoccntur. Postquàm adolescens restitutus est patri, is custodes adhibuit qui eum à pristino victu deducerent. Sed id frustra fuit ; nam carere luce, quàm consuetis voluptatibus maluit, seque ex superiori parte dejecit aedium. Ex quo, duo quædam intelligis.
Primùm, amicos eos esse qui nostris cupiditatibus obsistant, vel inimicissimos qui faveant. Tùm illud imprimis : si pueris mature cura adhibeatur, patriam auctoritatem et rectam institutionem valere : ubi pravis institutis praeoccupatur animus, tùm consuetudinis invictam esse vim, atque inveteratum morbum frustra remediis aut arte tentari. Huic igitur malo, ne fiât insanabile, quàm primùm occurrendum. In id incumbe, Princeps ; atque ut in te ratio maxime invalescat, ne tu animum hùc illùc divagari, aut rébus inanibus pasci sinas ; sed eum alas optimis sanctissimisque cogitationibus, has sectetur, his adhærescat, bis penitùs imbuatur, ex bis fructus capere uberrimos assuescat.
Chapter 4 of 8