Skip to the text

Præfatio

DIXIT David filius Isai; dixit vir cui constitutum est de Christo Dei Jacob, egregius psaltes Israel: Spiritus Domini locutus est per me, et sermo ejus per linguam meam. II Reg. xxiii, 1, 2.

Quemadmodum Unigenitus Dei Patris, Dominus noster Jesus Christus, ex semine David specialiter incarnari ac nasci elegit (unde et germen seu filius David singulariter appellatur);12 sic Spiritus Sanctus animam beatissimi David prophetico lumine excellenter implevit, eumque de Christi mysteriis præcipue illustravit: quatenus David promissa Dei beneficia recognoscens, Deo largitori gratissimus esset, atque hæc ipsa toti mundo clarissime propalaret.

Hanc igitur gratiam prophetalem sibi tam eminenter divinitus datam considerans, grata et hilari cecinit mente verba nunc introducta, in quibus de se ipso tanquam de alio loquitur: Dixit, inquiens, David filius Isai; dixit vir cui constitutum est de Christo Dei Jacob, id est, cui specialiter facta est repromissio de Christo Dei, videlicet quod ex semine ejus Salvator mundi prodiret.3 Sic enim ad eum alibi ait: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam.4 Hic quippe fructus seu filius David est is, de quo ad Virginem Matrem archangelus Gabriel dixit: Dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus, et regnabit in domo Jacob in æternum.567 De quo Isaias quoque prædixit:8 Super solium David et super regnum ejus sedebit. Quod qualiter impleatur in Christo, inquiri potest, præsertim quum ipse Pilato responderit:9 Regnum meum non est de hoc mundo. Unde et alibi protestatur: Vulpes terræ foveas habent, et volucres cœli nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet.1011 Nam et requisitus a populo ut constitueretur in regem, fugit, seque abscondit.12 Non ergo de temporali dominio, mundanove regno exponenda sunt testimonia præinducta; sed de spirituali regimine et æterno principatu, quibus nunc in domo Jacob et solio David, id est in militanti Ecclesia et cordibus electorum, regnat per gratiam, in futuroque sæculo regnabit sine fine per gloriam.

Merito igitur David, qui tam præclare vaticinatur de Christo, vocatur Egregius psaltes Israel, id est psalmista præcipuus populi Deum fideliter contemplantis. Quod autem adjungit, Spiritus Domini locutus est per me, ei concordat quod Christus13

Matth. x, 20. discipulis dixit, Non vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis.

Denique, præter alia multa quæ in verbis præhabitis innuuntur, hoc præcipue advertendum est, quam pulchre et clare trinitas Personarum in ipsis exprimitur. Tangitur namque persona Filii nomine Christi; persona vero Spiritus Sancti designatur nomine Spiritus; Patris autem persona exprimitur tam nomine Dei, quam nomine Domini. Christus enim, dicitur Christus et Filius Dei, sicut natus ex Deo Ps. cix, 3. Patre æterno, quemadmodum scriptum est: Ex utero ante luciferum genui te. Sed Spiritus Sanctus, dicitur Spiritus Dei et Domini, tanquam spirative procedens ex Joann. x, 30. Deo, id est Patre ac Filio, qui sunt unus Deus, ex quo tanquam ex uno principio æternaliter manat Spiritus Sanctus.

COMMENTARIA

IN PRIMAM QUINQUAGENAM PSALTERII

COMMENTARIA

IN PRIMAM QUINQUAGENAM PSALTERII

Footnotes

  1. Jer. xxiii, 5; xxxiii, 15. ↩

  2. Rom. 1, 3. ↩

  3. Ps. cxxxvi, 11. ↩

  4. Ps. cxxxi, 11. ↩

  5. Luc. 1, 32. ↩

  6. Luc. 1, 32. ↩

  7. Luc. i, 32. ↩

  8. Is. ix, 7. ↩

  9. Joann. xviii, 36. ↩

  10. Matth. xiii, 20. ↩

  11. Matth. viii, 20. ↩

  12. Joann. vi, 15. ↩

  13. Rom. i, 3. ↩

Chapter 2 of 244