Skip to the text

Articulus 1

QUID SIT PROPHETIA, ET DE GRADIBUS EJUS, ET QUALIS PROPHETIA SIT DIGNIOR.

PROPHETIA autem ad intellectum potissimum pertinet. Est enim prophetia, supernaturalis futurorum cognitio, ex divina inspiratione adepta. Prophetæ namque dicuntur, qui Deo revelante cognoscunt ea, quæ ceteris abscondita sunt, et procul ab ipsis posita. Propter quod in libro Regum dicitur : Qui nunc dicitur Propheta, olim vocabatur Videns.1 Et Samuel ad Saul dixit :2 Ego sum Videns.

Porro prophetia ad gratias gratis datas pertinere cognoscitur, sicut operatio miraculorum, interpretatio sermonum, discretio spirituum. Tales enim ac similes gratiæ, communes sunt bonis et malis. Gratiæ vero gratis datæ, ad aliorum utilitatem dantur et ordinantur, quemadmodum ad Corinthios ait Apostolus :3 Unicuique datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. In quantum igitur prophetalis notitia ordinatur ad hoc, ut aliis innotescat, sic prophetia secundario pertinet ad locutionem : sicque Propheta a præfando nomen accepit. Sed quoniam prophetia est de his, quæ naturalem rationem excedunt, neque naturali ratione probari possunt ; idcirco tertio ad prophetiam pertinet operatio miraculorum, tanquam confirmatio horum quæ prophetice annuntiantur. Et ita intelligendum est quod in Ecclesiastico scriptum est : Eliseus non timuit principem ;4 et mortuum prophetavit corpus ejus, videlicet quia post mortem mortuum suscitavit. In quo ostendebatur, eum verum fuisse Prophetam. Et simile de ossibus Joseph ait Scriptura.5

Porro, quemadmodum naturale lumen intellectus agentis, est omnium naturalium cognitionum intellectus possibilis principium ; sic lumen supernaturale atque divinum, est prophetalium cognitionum principium. Ideo, sicut naturalis cognitio intellectus possibilis ad omnia se extendit, seu omnium capax est, quæ per naturale lumen intellectus agentis, inveniri agnoscique possunt ; sic prophetalis cognitio circa omnia illa versatur, quæ per lumen supernaturale ac divinum ostendi valent ac sciri. Per lumen autem divinum omnia utique manifestari queunt, videlicet divina et humana, creata et increata, spiritualia et corporalia, naturalia atque moralia. Unde ad omnia ista extendit se prophetia. Facta est enim aliquando prophetica revelatio de his, quæ ad Dei majestatem seu excellentiam pertinent : sicut

Isaias de se loquens, Vidi, inquit, Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum;6 et quod audivit Seraphim ter clamantia, Sanctus:7 quod ad superbenedictæ Trinitatis pertinet revelationem. Danieli quoque prophetæ ostensum est, qualiter millia millium ministrabant Deo, et decies millies centena millia adsistebant ei:8 quod ad supernorum spirituum prophetalem revelationem spectare non dubium est. Continet etiam prophetia, illa quæ ad mores hominum instruendos respiciunt, ut est illud:9 Frange esurienti panem tuum. Et Michæas propheta: Indicabo (ait) tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus requirat a te: utique facere judicium et justitiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo.10

Quanto autem aliqua naturalem rationem magis excedunt, remotiusque a nostra cognitione distant, tanto amplius magisque proprie rationem prophetiæ concernunt, sicut sunt futura pure contingentia, ut actus humani. Propterea prophetia propriissime pertinet ad futurorum eventuum cognitionem. Sic namque Cassiodorus prophetiam definit, quum ait: Prophetia est inspiratio seu revelatio divina, rerum eventus immobili denuntians veritate. Et ideo Gregorius super Ezechielem testatur, quia prophetia ita vocatur, quoniam futura prænuntiat; dum vero præterita aut præsentia manifestat, nominis sui rationem amittit.

Præterea, multi sunt gradus prophetiæ: quorum infimus dicitur, dum aliquis ex interiori Spiritus Sancti instinctu movetur ad exteriora opera: sicut frequenter in libro Judicum scribitur, quod Spiritus Domini irruit in Jephthe vel Samson, ex quo inducebantur ad aliqua opera exterius exercenda.11 Secundus et altior prophetiæ gradus est, dum aliquis ex illustratione Spiritus Sancti, quædam supernaturali modo cognoscit et percipit, quæ tamen naturaliter cognosci possunt: quemadmodum de Salomone habetur, quod Dominus dedit ei sapientiam et prudentiam multam nimis, ita quod disputavit super lignis, a cedro quæ est in Libano usque ad hyssopum quæ egreditur de pariete; disseruitque de jumentis et volucribus, reptilibus ac piscibus.12 De talibus enim gentiles quoque philosophi plura disseruisse subtiliter inveniuntur. Unde hi duo gradus ad perfectam prophetiæ rationem non attingunt, quia ad supernaturalem veritatem non pertinent. Nihilo minus aliqua Salomoni revelata sunt, quæ naturalis rationis limites omnino excedunt, præsertim in Canticis: propter quorum cognitionem, Salomon vere et proprie Propheta vocatur.

Est ergo tertius gradus propheticæ cognitionis, quando per imaginariam visionem alicui supernaturalis veritas revelatur: quemadmodum Daniel vidit Antiquum dierum, id est Deum æternum, sub similitudine imaginabilium rerum, quemadmodum apud Danielem legitur: Adspiciebam, inquit, donec throni positi sunt, et Antiquus dierum sedit; vestimentum ejus quasi nix candidum, et capilli capitis ejus quasi lana alba.13 Istiusmodi vero prophetiæ multi sunt gradus, prout Doctor sanctus in secunda secundæ pulchre deducit.—Prima distinctio est penes differentiam somnii et visionis sive vigiliæ.14 Interdum namque prophetica revelatio in somnio infunditur, sicut scriptum est:15 Per somnium in visione nocturna, aperit aures virorum. Interdum autem infunditur prophetia in visione vigiliæ, quemadmodum Danieli factum legimus.16 Et hic gradus est dignior primo: quoniam major est vigor prophetici luminis, quando animam vigilantis et circa sensibilia occupati, ad supernaturalia erigit, quam dum animam dormientis, atque a sensibilibus jam vacantis, ad divina ac supernaturalia elevat. — Secundo autem attenditur gradus prophetiæ penes differentiam imaginabilium sensibiliumque signorum, quibus mens Prophetæ ad intellectualem supernaturalis veritatis notitiam elevatur. Quanto enim signa hujusmodi fuerint expressiora, tanto prophetia erit sublimior. Quum ergo, secundum Augustinum, inter signa primum ac summum locum teneant verba, constat quod prophetia ejus qui vel in vigilando vel in dormiendo audit verba secum loquentis, sit altior prophetia ejus cui dumtaxat ostenduntur res quædam seu similitudines aliarum rerum significativæ:17 quemadmodum septem spicæ Pharaoni ostensæ, septem fertilitatis annos præfigurabant; et olla succensa Jeremiæ ostensa, civitatis Jerusalem incendium designavit.18 — Tertio insuper gradus prophetiæ attenditur penes accessum ad causam ipsam propheticæ cognitionis. Altior enim est gradus prophetiæ, dum non solum verba loquentis percipiuntur, sed ipse quoque loquens adspicitur: sicut Zachariæ prophetæ ac Danieli multisque aliis angeli, per quos (teste Dionysio) propheticæ revelationes administrantur ac infunduntur, apparuerunt.1920 — Quarto autem gradus prophetiæ pensatur ex conditione apparentis atque docentis. Si enim qui videtur, apparet in persona hominis, inferior erit prophetia, quam si appareret in persona angeli. Altissima vero censetur, si apparet in persona Dei, quemadmodum Michæas ait: Vidi Dominum sedentem super solium excelsum, et omnem exercitum cœli adsistentem ei a dextris et a sinistris.21

Postremo, summus atque dignissimus prophetiæ gradus est, quando intelligibilis supernaturalisque veritas absque imaginaria visione ostenditur, puta per solam anagogicam ac intellectualem illuminationem. Et hic modus excedit rationem prophetiæ proprie dictæ, ut Thomas affirmat. Unde hujusmodi modus potius dicitur tertium genus prophetandi, quam gradus prophetiæ.22 In ratione enim prophetiæ quædam obscuritas includi videtur, sicut in ratione fidei. Propterea nec prophetia, nec fides, comprehensoribus seu Beatis in patria convenit. Sed ad rationem prophetiæ proprie sumptæ requiritur, ut per imaginariam visionem, tanquam per medium, mens Prophetæ ad intellectualem notitiam perducatur. Hoc aliqui asserunt. Ideoque secundum hos, gradus prophetiæ secundum imaginariam visionem distinguuntur.

Footnotes

  1. 1 Reg. ix, 9. ↩

  2. Ibid. 19. ↩

  3. 1 Cor. xii, 7. ↩

  4. Eccli. XLVIII, 13, 14. ↩

  5. Eccli. XLIX, 17, 18. ↩

  6. Is. vi, 1. ↩

  7. Ibid. 3. ↩

  8. Dan. vii, 10. ↩

  9. Is. LVIII, 7. ↩

  10. Mich. vi, 8. ↩

  11. Judic. xi, 29; xiv, 6; xv, 14. ↩

  12. III Reg. iv, 29, 33. ↩

  13. Dan. vii, 9. ↩

  14. Thom. 2, 2, q. 174, art. 3. ↩

  15. Job xxxiii, 15, 16. ↩

  16. Dan. x. ↩

  17. Gen. xli, 26. ↩

  18. Jer. i, 13 et seq. ↩

  19. Zach. i. ↩

  20. Dan. vii. ↩

  21. III Reg. xxii, 19. ↩

  22. Thom. 2, 2. q. 174, art. 3. ↩

Chapter 3 of 244