Articulus 13
EXPOSITIO EJUSDEM SECUNDI PSALMI TROPOLOGICA.
DENIQUE tropologice explanando hunc psalmum, tunc hoc quod dicitur, Quare fremuerunt gentes, sunt verba cujuslibet Christiani, Christi vestigia cruciformiter imitantis, qui cupit pati cum Christo, quatenus postea regnet cum eo.
Quilibet ergo vere fidelis, malignitatem persequentium homines justos admirans, dicat: Quare fremuerunt gentes, id est homines infideles, Turcæ, pagani, Judæi, hæretici? et populi, id est mali Christiani, mundi amatores ac carnaliter sapientes, meditati sunt inania? Adstiterunt reges terræ, id est imperatores ac alii reges increduli, persecutores atque tyranni; et principes, id est reliqui omnes judices, et etiam principes, solo nomine christiani, convenerunt in unum, id est, similem malitiam conceperunt, et in idem consilium concordaverunt, adversus Dominum, id est adversus Deum omnipotentem, et adversus Christum ejus, id est contra quemlibet hominem christianum, sacro chrismate unctum, vel gratia Spiritus Sancti spiritualiter unctum ac plenum. Qui enim contra Dei servos insurgit, contra Deum insurgit, quemadmodum Christus testatur: Quod uni minimo ex meis fecistis, mihi fecistis.1 Et Paulo adhuc persequenti: Quid me, inquit, persequeris?
Dirumpamus vincula eorum, id est, destruamus legem ac religionem Christianorum: sicut in præcedenti articulo expositum est. Hoc enim prædicti increduli persecutores intendebant, ut Nero, Domitianus, Diocletianus. Et projiciamus a nobis jugum ipsorum. Hæc sunt verba Christianorum male viventium, qui se fidem habere fatentur, sed opera fidei aspernantur, atque devotos persequuntur. Hi dicunt: Projiciamus a nobis jugum ipsorum, id est, repellamus a nobis prædicationem ac comminationem et reprobationem eorum, qui nostræ voluntati contraria prædicant, qui nobis Dei flagella pœnasque æternas minantur, et vitam nostram tanquam injustam et pessimam arbitrantur: docentes verbo vel opere ostendentes, mundum et omnem ejus honorem, et voluptatem ac gloriam esse spernendam, parentes, propinquos, uxorem et agros, propter Christum esse derelinquenda.
Qui habitat in cœlis, id est Christus qui sedet ad dexteram Patris, irridebit eos, id est omnes prædictos malignos; et Dominus, id est tota superfelicissima Trinitas, quæ est unus Deus unusque Dominus, subsannabit eos, et hoc propter Christum, qui secundum quod homo, proferet sententiam contra injustos ex totius Trinitatis commissione, quemadmodum in evangelio S. Joannis habetur: Pater omne judicium dedit Filio. Tunc, id est in die judicii, quando prædicta irrisio fiet: tunc, inquam, Christus loquetur ad eos, id est injustos et bonorum persecutores, in ira sua, dicens: Ite, maledicti, in ignem æternum. Et in furore suo conturbabit eos, faciens eos absorberi a terra, et cum dæmonibus infernali carcere recludi.
Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion. Hoc bonis prælatis ac sanctis episcopis, fidelibusque prædicatoribus maxime convenit. Horum enim quilibet dicere potest: Ego autem, etc., quasi diceret: Illi ita peribunt, sed ego constitutus sum rex, id est prælatus, rector, seu doctor, ab eo, id est a Christo, tanquam ejus vicarius, super Sion montem sanctum ejus, id est super populum christianum divina speculantem, prædicans præceptum ejus, id est, docens Christi mandata servari. Potest et hic versus de unoquoque fideli exponi :23456 A terminos terræ ad possidendum. Unde Apoquoniam unusquisque constitutus est rex, id est dominus operationum suarum, super Sion montem sanctum ejus, scilicet super se ipsum.7 Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos, ait Apostolus. Quilibet enim terrena despiciens, cœlestia speculans, dici potest Sion et mons sanctus Domini, quia in sublime defigit mentis suæ affectum, estque erectus in Deum. Dicitur autem homo rex super se ipsum, quoniam libere agit, et secundum rationis imperium vivere debet, et juste gubernare se ipsum. Unde in Ecclesiastico :8 Deus creavit hominem, et reliquit eum in manu consilii sui. Prædicat quoque quilibet præceptum Dei, quando informat et excitat semetipsum, corde revolvens testimonia sacræ Scripturæ.
Dominus dixit ad me : Filius meus es tu, etc. Hoc est quod ait Apostolus :9 Ipse Spiritus reddit testimonium spiritui nostro, quod filii Dei sumus. Cuilibet ergo devoto dicit Dominus per inspirationem internam : Filius meus es tu ; ego hodie genui te, id est in die qua in fonte Baptismatis regeneravi te. Imo quandocumque infunditur nobis caritas et gratia Spiritus Sancti, tunc Deus spiritualiter generat nos, dans nobis esse spirituale, divinum, atque cœleste.
Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam. Hereditas appellatur, qua aliquis ad libitum utitur, convertens ipsam ad propriam utilitatem. Sic homines justi ac sancti hereditate possident gentes, scilicet peccatores gentiliter conversantes, quoniam ad libitum suum ipsis utuntur. Nam quidquid gentes hujusmodi agant, hoc totum justi ad utilitatem suam convertunt, sicque omnia cooperantur eis in bonum.10 Si namque honorentur et laudentur ab impiis, non extolluntur, sed per humilitatem merentur ex hoc. Si vero vilipendantur ac molestentur ab ipsis, non opprimuntur, sed per patientiam manent immobiles. Et possessionem tuam terminos terræ : id est, ego Dominus dabo tibi terminos terræ ad possidendum. Unde Apostolus :11 Tanquam nihil, inquit, habentes, et omnia possidentes. Justi enim tantum habent de terra quantum desiderant, si fideliter petant, quemadmodum Salvator ait : Primum quærite regnum Dei et justitiam ejus, et hæc omnia adjicientur vobis.12 Bonis quoque prælatis dat Dominus [gentes] in hereditatem, quatenus semper eas bene regendo possideant. Denique omnis prælatus et Christi fidelis, dignus Christi vicarius, regit sibi commissos in virga ferrea, id est in constanti justitia, et justa disciplina; et tanquam vas figuli confringit eos, quia facit eos concupiscentias refrenare, mores corrigere, seipsosque frangere.
Et nunc, reges, intelligite. Ista atque sequentia, exponenda sunt sicut superius factum est. Ponitur hic admonitio optima, rectoribus præcipue opportuna. Prælati namque maxime indigent continuo Dei timore, imo et magno tremore, ne negligentius agant, ne eos principatus delectet, et ne per exteriorem occupationem interius vacui fiant.
Moraliter itaque docemur ex psalmo isto, ne deficiamus in adversis, ne frangamur iniquorum persecutionibus; sed considerantes divini judicii ultionem, ac impiorum damnationem æternam, viriliter assequamur Caput nostrum seu Christi vestigia : qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta;13 qui etiam suis fidelibus clamat, Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me.14 Item ex eo quod dictum est, Dominus dixit ad me, Filius meus es tu, docemur et admonemur considerare eminentiam gratiæ Dei et magnitudinem beneficiorum quæ nobis collata sunt, ut simus Deo grati, et ejus amore ardentes, sicque amplioribus donis impleamur a Domino.15 Habenti enim dabitur, id est ei qui gratus est Deo, et gloriatur non in se ipso, quasi non acceperit, sed in Domino solum;16 ei vero qui non habet, id est ingrato, et quod videtur habere, auferetur ab eo.
Footnotes
Chapter 15 of 244