Skip to the text

Articulus 12

EXPOSITIO LITTERALIS PSALMI SECUNDI : QUARE FREMUERUNT GENTES, ETC.

TITULUS psalmi nunc exponendi talis est : Psalmus David. Considerandum est autem (ut ait Hieronymus) quod liber Psalmorum est quasi magna domus, plures habens cellas sive cubicula, et quælibet cella propriam habet clavem ac januam. Ostium vero totius domus istius, est primus psalmus, cujus clavis est Spiritus Sanctus. Ceteri autem psalmi tanquam speciales cellulæ, proprias habent claves, id est titulos appropriatos. Nam sicut se habet clavis ad domum, et signum ad hospitium, ita se habent tituli psalmorum ad psalmos, quia per eos datur introitus ad intellectum psalmorum.

Porro titulus psalmi præsentis varie explanatur, prout psalmus hic diversis modis exponitur. Quidam enim ipsum exponunt ad litteram de populo Judæorum a captivitate Babylonica redeuntium. Alii vero, de ipso David, asserentes David fecisse hunc psalmum ad laudem Dei propter victoriam Philistinorum, quos ipse devicit, quando ascenderunt contra eum, eo quod audissent eum unctum in regem totius Israeliticæ plebis. Et quamvis hic psalmus ad hunc sensum aliquo modo exponi posset ac trahi, hoc tamen improprie fit. Nam quod sequitur, Dominus dixit ad me, Filius meus es tu, ego hodie genui te, nec populo Judæorum, nec David proprie competit, maxime si profunde atque subtiliter exponatur, sicut patebit. Denique, si verum est quod Nicolaus de Lyra refert, nec omnes Judæorum magistri psalmum istum ita exponunt. Narrat enim Rabbi Salomonem, maximum Judæorum doctorem modernum, circa hunc psalmum testari ac dicere : Majores nostri hunc psalmum exposuerunt de rege Messia seu Christo, sed propter hæreticos exponatur de David. Vocat autem hæreticos, Judæos ad fidem Christi conversos. Unde patet quod ipse hunc psalmum exponit de David, ad evadendum argumenta quæ Judæi conversi sumpserunt ex psalmo isto pro christianæ fidei approbatione. Verumtamen, quidquid sit de istis, nullum christianum expositorem decet vel licet hunc psalmum ad litteram exponere, nisi de Christo. Nam Act. 4, et ad Hebr. 1, inducitur psalmus iste ad fidem probandam.1 Probatio autem fidei per sacram Scripturam, non valet ex sensu mystico, sed litterali dumtaxat, quemadmodum in epistola contra Vincentium Donatistam adstruit Augustinus.

Itaque, psalmum hunc de Christo litteraliter exponendo, titulus ejus prædictus sic intelligendus est : Psalmus, id est tractatus iste, qui dicitur psalmus, quoniam ad bene operandum hortatur, attribuitur David, id est Christo. David enim, manu fortis vel desiderabilis adspectu interpretatur : et hoc Christo potissimum convenit, quum ipse sit Dominus virtutum, qui principem hujus mundi devicit, et speciosus forma præ filiis hominum consistit.234

SANCTUS ergo David, Spiritu Sancto revelante prænoscens impietatem malignorum, Christum persequentium et occidentium, quasi admirans eorum malitiam, dicit : (1) Quare fremuerunt gentes ? id est, cur gentiles, cur Romani milites, cur Herodis ac Pilati ministri, tanquam feræ seu bestiæ, irrationabiliter malignati ac moti sunt, et hoc contra Filium Dei ? Et populi, id est filii Israel, ad quos specialiter missus est Christus, meditati sunt inania, utpote cogitantes consilia quæ non potuerunt stabilire?5 Volebant namque exstinguere nomen Domini Jesu, interficiendo eum sicut seductorem et impium, quemadmodum de eis scriptum est:6 Mittamus (inquiunt) lignum in panem ejus, et eradamus eum de terra viventium. Sed hujus oppositum accidit, quia post mortem Christi, nomen ejus ubique innotuit, et fides ejus per totum mundum diffusa est. Unde et ipse ante passionem dixit:7 Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum. (2) Adstiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum et adversus Christum ejus.8 Qui sunt isti reges, nisi Herodes qui Jesum adhuc infantulum perimere voluit, atque Herodes qui eumdem cum exercitu suo sprevit, ac veste alba illusum ad Pilatum remisit?910 Et qui sunt principes isti, nisi Annas et Caiphas ac Pilatus?11 Qui convenerunt adversus Dominum, id est Deum Patrem, et adversus Christum ejus, id est Filium ejus unigenitum ac dilectum. Dicitur autem uterque Herodes adstitisse contra Christum: non quia eodem tempore adstiterunt, quum tempore passionis primus Herodes obierit; sed quoniam pari malitia et infidelitate contra Christum commoti sunt.

Consequenter ponuntur verba regum ac principum horum, dum subditur: (3) Dirumpamus vincula eorum, id est, destruamus legem ac religionem Patris et Filii, occidendo Christum, et ejus doctrinam reprobando. Hoc dixerunt, non quod agnoverint Jesum esse Filium Dei agnitione certa et stabili, vel quia putaverint eum, qui Jesum occideret, Deo resistere:12 si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriæ crucifixissent; sed et Jesum tanquam blasphemum et seductorem interfecerunt, arbitrantes obsequium se præstare Deo. Verumtamen ista ignorantia eos nequaquam excusat, quoniam excæcavit eos malitia eorum, nec voluerunt credere divinis miraculis.131415 Quomodo ergo impii isti dixerunt, Dirumpamus vincula eorum, nisi quoniam ille quem ipsi occiderunt tanquam impium, vere Filius Dei erat, cui qui resistit, Patri quoque resistit?16 Qui enim non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum.17 Bene autem per vincula intelliguntur lex Dei atque religio, quia per legem refrenantur et constringuntur iniqui, ne peccatis habenas relaxent. Religio etiam a religando vel ligando vocatur, quoniam religat hominem a mundo, et ligat eum sub divino obsequio. Et projiciamus a nobis jugum ipsorum, id est, non obediamus Dei Patris et Christi præceptis. Noluerunt enim prædicti reges et principes Christi saluberrimis consentire doctrinis.

(4) Qui habitat in cœlis irridebit eos. Hic ponitur merces seu præmium malitiæ hominum prædictorum. Qui habitat in cœlis irridebit eos: id est, Deus justus judex, qui habitat in puris sanctisque cordibus, resuscitando Filium suum a mortuis tertia die, ostendet illos irrisione dignos. Item irridebit eos in die finalis judicii. Et Dominus subsannabit eos. Mos est sacræ Scripturæ, secundum Augustinum, ut idem sub aliis verbis resumat, quatenus veritas clarius innotescat, et audientes sive legentes magis attendant. Ita nunc fit. Quod enim prædixit, Qui habitat in cœlis irridebit eos, nunc repetit dicens, Et Dominus subsannabit eos: demonstrando eos omni contemptu dignissimos, quum converterit malignitatem eorum in caput ipsorum, feceritque evenire omnino contrarium machinationi ipsorum.18 Unde Sapientia ait de impiis: Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo, quum vobis quod timeatis evenerit.19 Dicitur autem Deus irridere et subsannare, non corporali motu vel modo carnali, sed propter similitudinem operis, seu ratione effectus: videlicet quia talem pœnam infligit, sicut irrisor et subsannator.

(5) Tunc, videlicet quando irridebit eos, loquetur ad eos in ira sua. Hoc in die extremi judicii maxime fiet, quando tota Trinitas judicabit auctoritative, et Christus ut homo ministerialiter et exsecutive. Tunc tota Trinitas dicet reprobis per Christum, qui sententiam proferet :20 Ite, maledicti, in ignem æternum.212223 Potest quoque exponi de locutione, qua locutus est malis et reprobis per Apostolos sanctosque prædicatores : per quos loquitur Dominus in ira sua, quando foris facit reprobis prædicari verbum Dei, sed intus non aperit corda ipsorum, nec tangit affectum ; sed exigentibus culpis ipsorum, indurat eos, et obstinatos relinquit. Sic loquebatur Judæis incredulis per sanctos Apostolos. Et in furore suo conturbabit eos. Hoc in Judæis Christum occidentibus videmus impletum, quia a tempore destructionis eorum a Tito et Vespasiano, de terra promissionis ejecti sunt, et multis ærumnis oppressi. In die quoque universalis judicii conturbabit eos, quando in ignem projicientur, ubi (ut ait Job) umbra mortis et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat.24

Consequenter inducit Propheta verba Christi, de se ita dicentis : (6) Ego autem : tanquam dicat, Illi hoc modo peribunt, Ego autem constitutus sum rex ab eo. Christus in quantum Deus, plenam habet auctoritatem omnium creaturarum : nec sic constituitur rex super aliquid, sed ipse cum Patre et Spiritu Sancto est unus et idem omnium rerum creator ac Dominus, judex et rex ; sed prout homo est, sic data est ei omnis potestas in cœlo et in terra, sicut Matthæus scribit.25 Sic etiam constitutus est rex ab eo, scilicet Deo Patre, imo a tota superbeatissima Trinitate, cujus opera sunt indivisa. Super Sion montem sanctum ejus, id est super populum Israel, illum præsertim qui credidit : qui dicitur mons, propter legis sublimitatem et gratiam electionis. Omnes quippe Prophetæ Messiam appellant regem Israel. Vel per Sion, quod interpretatur speculatio, intelligenda est Ecclesia militans, id est populus christianus Christum contemplans, et ejus lege, fide ac gratia sublimatus præ ceteris gentibus, sicut mons elevatur super circumjacentes terræ partes. Prædicans præceptum ejus, id est, legem evangelicam docens, primo per me ipsum, deinde per Apostolos Spiritu Sancto repletos. — In isto versu tactum est de humana Christi natura ; in sequenti agitur de ejus divina natura ac generatione æterna, dum dicitur :

(7) Dominus, scilicet Deus Pater, dixit ad me, scilicet Jesum Christum : Filius meus es tu. Hoc in baptizatione et transfiguratione Christi dictum esse a Patre ad Filium, ex Evangelio constat.26 Et dicitur Christus Filius Dei, non ut ceteri Sancti per gratiam adoptionis, sed Filius per identitatem naturæ, seu unitatem essentiæ : quoniam ex substantia Patris est genitus ab æterno. Et ideo additur : Ego hodie genui te, id est in die æternitatis : in qua non est prius et posterius, novum vel vetus, mutatio vel vicissitudinis obumbratio ; sed dies ista est ipsamet æternitas, quæ est interminabilis vitæ tota simul perfecta possessio. Ista æternitas omne tempus comprehendit, atque per omnem temporis differentiam significatur :27 quia dicimus, Deus fuit, Deus est, Deus erit ; convenientius tamen designatur per præsens tempus, quod habet se per modum quieti et fixi. Volens ergo Propheta æternam Christi generationem subtiliter insinuare, usus est tempore præsenti, dicens, Ego hodie genui te : quæ sunt verba Patris ad Filium. Quidquid enim Pater agit et scit, hoc Filio dicit : et generando dicit, quoniam generando dat Filio divinam essentiam : quam dando, dat omnis veritatis notitiam, quum divina essentia sit ipsa sapientia, cujus non est numerus.28

(8) Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam. Verba sunt Patris ad Christum hominem, cui non competit postulare a Patre secundum quod Deus. Dicit ergo ad Filium incarnatum Deus Pater : O Fili, postula a me, et dabo tibi gentes.29 Hoc Christus frequenter fecit, quando pro mundi salute rogavit : et passio ejus erat postulatio efficacissima, quia per eam meruit sibi regnum militantis Ecclesiæ. Et dabo tibi gentes hereditatem tuam. Hanc promissionem Pater implevit, quando per prædicationem Christi et Apostolorum ac successorum ipsorum gentiles convertit ad Christum: sicque gentiles, qui ante possidebantur a dæmone, possidentur a Christo; et facti sunt ejus hereditas, qui olim ad mundi principem pertinebant. Et possessionem tuam terminos terræ: id est, dabo tibi non unam provinciam, unam linguam, unumve regnum, sed terminos terræ, id est, fines mundi tuæ legi subjiciam.3031 In omnem namque terram exivit Apostolorum doctrina. Unde inferius dicitur: Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum. De hac regia Christi dignitate et mundi subjectione, Daniel dicit:32 Antiquus dierum, id est Deus æternus, dedit ei potestatem, et honorem, et regnum; et omnes populi, tribus, et linguæ servient ei.33

(9) Reges eos in virga ferrea.34 Christus regit Ecclesiam in virga ferrea, id est in constanti et immobili æquitate. Nam lex christiana et Christi doctrina, quibus reguntur Christifideles a Christo per ejus vicarios seu prælatos, comparantur ferreæ virgæ, propter rigorem justitiæ: quoniam omne malum quantumcumque sit parvum, prohibent et condemnant aliquo modo. Et tanquam vas figuli confringes eos: non utique conterendo naturam, vel corrumpendo exsistentiam naturalem; sed vitia exstirpando, mores corrigendo, propriam voluntatem eorum frangendo.

(10) Et nunc, reges, intelligite. Hic ponitur salubris doctrina præsidentium, imo et omnium. Et nunc, id est sicut prædictum est de regimine Christi, reges, id est omnes vicarii Christi, qui ejus populo præsidetis, imo et singuli qui reges esse debetis, regendo vos ipsos secundum rationis imperium, intelligite dicta atque dicenda. Erudimini, qui judicatis terram, id est, acquiescite meæ informationi, qui judicatis habitantes in terra.

(11) Servite Domino in timore, ut sitis timorati atque solliciti, quomodo digne regatis subjectos, et reverenter ambuletis coram Deo, ne elatione aut vana securitate seducti, negligenter agatis quæ vobis præcepta sunt. Ideo namque scriptum est:35 Si non in timore Domini tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua.36 Nam timor Dei expellit peccatum. Et exsultate ei cum tremore: id est, o reges terræ et homines universi, exsultate ei, id est, gaudete ad laudem Dei: gaudete, inquam, in exercitiis cultus divini, in laudibus Dei, in omni ejus obsequio, et præsertim in contemplatione ac dilectione ipsius: et hoc, cum tremore, id est cum magno ac reverentiali timore, ne exsultationem vestram dissolutio aliqua consequatur vel incustodia cordis; sicque spiritualis jucunditas in carnalem lætitiam convertatur, quemadmodum accidit his, qui spiritu inchoant, sed carne consummant.37 Hæc autem non de servili timore, sed initiali aut filiali intelligere congruit.

(12) Apprehendite disciplinam, id est, libenter amplectamini informationem fraternam, increpationem caritativam et flagella Dei, et æquanimiter ferte adversa; nequando irascatur Dominus, propter negligentiam vestram et impatientiam; et pereatis de via justa: nam dum Deus irascitur peccatori, tunc eum relinquit; quum vero a Deo homo relinquitur, et gratia ejus privatur, tunc statim perit, cadit, et errat de via justa, id est de observatione præceptorum et de omni meritoria actione.

(15) Quum exarserit in brevi ira ejus, id est, quum ira Dei vehementer fuerit inflammata, sicut præcipue erit in die judicii; tunc beati omnes qui confidunt in eo, id est, omnes qui modo sperant in Domino, tunc invenientur beati. Dicitur autem, In brevi, quia finale judicium non diu durabit;38 vel, In brevi, quia nescimus diem neque horam, qua de præsenti vita migraturi sumus: quando utique juste judicabimur, quoniam secundum opera sua unusquisque recipit, mox quum de corpore exit.394041

Footnotes

  1. Hebr. 1, 5. ↩

  2. Ps. XLIV, 3. ↩

  3. Joann. XII, 31. ↩

  4. Ps. XXIII, 10. ↩

  5. Ps. XX, 12. ↩

  6. Jer. xi, 19. ↩

  7. Joann. xii, 32. ↩

  8. Act. IV, 25, 26; ↩

  9. Luc. xxiii, 11. ↩

  10. Matth. u, 16. ↩

  11. Joann. xi, 47 et seq. ↩

  12. 1 Cor. u, 8. ↩

  13. Sap. u, 21. ↩

  14. Joann. xvi, 2. ↩

  15. Matth. ix, 3; xxvii, 63. ↩

  16. Marc. xv, 39. ↩

  17. Joann. v, 23. ↩

  18. Ps. vii, 17. ↩

  19. Prov. i, 26. ↩

  20. Matth.xxv, 41. ↩

  21. Sap. ii, 21. ↩

  22. 1 Cor. ii, 8. ↩

  23. Matth. ii, 16. ↩

  24. Job x, 22. ↩

  25. Matth. xxviii, 18. ↩

  26. Matth. III, 17; XVII, 5. ↩

  27. Jacob. I, 17. ↩

  28. Ps. CXLVI, 5. ↩

  29. Joann. XVII. ↩

  30. Ps. xviii, 5; ↩

  31. Rom. x, 18. ↩

  32. Ps. lxxi, 8. ↩

  33. Dan. vii, 14. ↩

  34. Ibid. 1, 27. ↩

  35. Eccl. xxvii, 4. ↩

  36. Eccli. xxvii, 4. ↩

  37. Galat. III, 3. ↩

  38. Matth. XXV, 13. ↩

  39. Matth. i, 27. ↩

  40. I Cor. III, 8. ↩

  41. Rom. II, 6; ↩

Chapter 14 of 244