Skip to the text

Articulus 14

QUOD PSALMUS ISTE NON SIT ALLEGORICE EXPONENDUS, QUAMVIS ANAGOGICE POSSIT EXPONI.

EX quo autem ostensum est psalmum hunc ad litteram loqui de Christo, certum est quod non sit allegorice exponendus. Tunc namque allegorice Scriptura exponitur, quando id quod ad litteram de aliis scriptum est, de Christo intelligitur. Si vero de David vel de aliis psalmus hic loqueretur, ut putant Judæi, tunc posset de Christo allegorice explanari.

Verum anagogice exponi potest, ut id quod dicitur, Quare fremuerunt gentes, usque ibi, Qui habitat in cœlis, sint verba cujuslibet Beati in patria, qui ista dicit ad insinuandum enormitatem peccati eorum qui adversus Deum et Christum ejus, id est contra eos qui nunc Deo fruuntur, convenerunt quando in vita hac fuerunt. Et convenit vox ista præsertim sanctis martyribus, qui se conformando divinæ justitiæ, optant vindictam de impiis, atque ob hanc adipiscendam sic dicunt : Quare fremuerunt, etc. Unde scriptum est : Sub ara Dei, Sancti clamabant, Domine, vindica sanguinem nostrum ;1 et infra : Lætabitur justus quum viderit vindictam.2 Interim autem Beati in patria, quasi consolando se ipsos de dilatione divini judicii, dicunt ad invicem : Qui habitat in cœlis irridebit eos.

Denique quilibet Deo jam fruens, dicere potest : Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus : id est, in cœlo empyreo coronam victoriæ et regium diadema recepi, pro tribulationibus atque laboribus in mundo perpessis ; prædicans, id est extollens seu laudans, præceptum ejus, scilicet Domini, quoniam justum est, et quia illud implendo, felicitatem adeptus sum. Dominus dixit ad me : Filius meus es tu. Viatores dicuntur filii Dei, propter gratiam adoptionis et similitudinem imperfectam; sed bene in patria nuncupantur filii Dei, propter beatificæ fruitionis gloriam, similitudinemque perfectam, quoniam vident Deum sicuti est. Idcirco unicuique Beatorum optime convenit dicere : Dominus dixit ad me : Filius meus es tu, quia perfecte conjunctus ac assimilatus es mihi. Ego hodie, id est in die qua te mea visione beatificavi, genui te. Tunc enim de viatore seu imperfecto ac misero, facit Deus comprehensorem, et perfectum atque felicem. Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem, etc. Istud Dominus dixit ad Beatos, quando vivebant in sæculo, secundum intellectum in præcedenti expositione tactum. Vel nunc quoque dicit istud ad ipsos, quoniam Sancti in patria habent sibi subjectos populos mundi hujus, quemadmodum apud Sapientiam legitur :3 Judicabunt justi nationes, et dominabuntur populis. Reges eos in virga ferrea. Certum est viatores regi ab angelis sanctis in virga ferrea, id est justa ac forti directione. Animæ quoque Beatorum regunt nos, orando pro nobis. Et tanquam vas figuli confringes eos. Sanctis qui judicabunt cum Christo, hoc verbum competit, quia simul cum Christo confringent et conterent impios ab omni esse spirituali, beato, et glorioso.

Porro quæ sequuntur, Et nunc, reges, intelligite, usque ad finem, sunt verba triumphantis Ecclesiæ ad Ecclesiam militantem.4 Angeli enim qui sunt administratorii spiritus, ex parte Dei ac omnium Beatorum hortantur homines, et eos præcipue qui aliis præsident, dicentes per inspirationem mentalem, quæ est occulta interiorque locutio:5 Et nunc, reges, intelligite. Et sunt verba hæc exponenda sicut exposita sunt.

Itaque ex anagogica expositione psalmi istius, docemur contemplari gloriam Beatorum in patria, quantam videlicet felicitatem sortiti sunt, et quantum præmium receperunt pro temporali et modica tribulatione vitæ præsentis; atque ex hac contemplatione inflammari debemus ad obtinendam hanc felicitatem, et propter ejus amorem fortiter sequi exempla, vitam, mores, ac tribulationes Beatorum, quatenus eorum consortio post præsens exsilium feliciter copulemur.

PRECATIO.

Miserator et piissime Deus, qui tibi famulantes ubique tueris et defendis, dona nobis in Christo Filio tuo fideliter vivere, eique jugiter servire in timore et exsultare cum tremore: ut apprehensa justitiæ disciplina, in ea persistentes beati in perpetuum exsistamus.

Footnotes

  1. Apoc. VI, 9, 10. ↩

  2. Ps. LVII, 11. ↩

  3. Sap. III, 8. ↩

  4. 10-13 ↩

  5. Hebr. I, 14 ↩

Chapter 16 of 244